# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 27

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Hei mihi, quum mihi Sarpedonem, carissimum hominum, in-fatis _sit_ a Patroclo Menœtiade domari. 435 Bifarium autem mihi animus fertur, in-præcordiis versanti, utrumne ipsum, vivus dum-sit, pugna e lacrimosa ponam abreptum Lyciæ in opulento populo, an jam sub manibus Menœtiadæ domem.

Huic autem respondit inde magnis-oculis veneranda Juno: 440 importunissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti! Virumne mortalem, jam-olim destinatum fato, iterum vis a-morte tristi liberare? Fac: at non tibi omnes assentiemur dii ceteri. Aliud vero tibi dicam, tu vero in animo reconde tuo: 445 si vivum dimiseris Sarpedonem suam domum, perpende, ne-quis posthac deorum velit et alius abducendum-curare suum carum filium ex aspero prælio. Multi enim circum urbem magnam Priami pugnant filii immortalium, quibus iram gravem injicies. 450 Sed si _hic_ tibi dilectus est, tuumque _eum_ miseratur cor, eum quidem sinito in aspera pugna manibus sub Patrocli Menœtiade domari; at postquam jam eum reliquerit animaque et vita, mitte eum ut-Mors ferat, et suavis Somnus, 455 donec Lyciæ latæ ad-populum pervenerint; ibi ei exsequias-facient fratresque amicique, cum tumuloque cippoque: hic enim honor est mortuorum.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est pater hominumque deûmque; cruentas autem guttas demisit in-terram, 460 filium dilectum honorans, quem ei Patroclus erat interemturus in Troja glebosa, procul a patria.[TR3]

Hi autem quum jam prope essent in alterum-alter irruentes, tum Patroclus quidem inclytum Thrasymelum, qui strenuus famulus Sarpedonis erat regis, 465 hunc percussit imum ad ventrem, solvitque _ei_ membra. Sarpedon vero ab-ipso quidem aberravit hasta fulgenti, secundus impetum-faciens; at Pedasum vulneravit equum hasta dextrum in-humerum: isque gemuit animam exspirans; et decidit in pulverem porrectus, avolavitque anima. 470 Duo autem _reliqui equi_ dissultabant: crepuitque jugum, habenæque ipsis confundebantur, quia jacebat funalis in pulvere. Hujus quidem _rei_ Automedon hasta-inclytus invenit finem: educto longo ense robusto a femore, insurgens abscidit funalem; nec segniter-agebat, 475 duo vero _reliqui_ recte-stabant, inque loris-jugalibus directi- erant. Hi autem (_viri_) rursus congressi-sunt pugna de exitiosa.

Tum Sarpedon quidem aberravit hasta fulgenti, Patroclique supra humerum sinistrum abiit cuspis hastæ, nec feriit ipsum: sed posterior irruit ære 480 Patroclus: hujus vero non irritum telum effugit manu, sed feriit ubi præcordia complectuntur densum cor. Cecidit autem, sicut quando aliqua quercus cadit, vel populus vel pinus alta, quam in-montibus fabri viri exciderunt securibus recens-exacutis, navale-lignum ut-esset: 485 sic ille ante equos et currum jacebat porrectus, dentibus-frendens, pulvere manibus-prehenso sanguinolento. Veluti taurum interficit leo, armento superveniens, fulvum, magnanimum, inter pedes-trahentes boves, peritque _is_ gemens sub maxillis leonis: 490 sic a Patroclo Lyciorum ductor clypeatorum cæsus annitebatur, carumque nomine-vocabat socium:

Glauce carissime, bellator inter viros, nunc te admodum oportet, pugnacemque esse, et audacem bellatorem: nunc tibi cordi-sit pugna gravis, si prælio-impiger es. 495 Primum quidem adhortare Lyciorum ductores viros, quaquaversum obiens, Sarpedoni ut-propugnent: ac deinde et ipse super me pugnes ære. Tibi enim ego etiam posthac pudor et opprobrium ero dies omnes perpetuo, si forte mihi Achivi 500 arma detraxerint, in _hoc_ ad-naves certamine interfecto. Verum sustineto strenue, adhortareque populum omnem.

Sic igitur ipsum locutum finis mortis texit, oculos naresque (_ut nec videret nec respiraret_). Ille pectori insistens e corpore traxit hastam, et animus eam sequebatur, 505 ejusque simul animamque et hastæ evulsit cuspidem. Myrmidones autem illic detinuerunt _ejus_ equos anhelantes, cupientes fugere, ut reliquerant currus dominorum.

Glauco vero gravis dolor ortus-est vocem _amici_ audienti: commotumque-est ei cor, quod non posset opem-ferre. 510 Manu autem prensum stringebat _sibi_ brachium: affligebat enim eum vulnus, quod ei Teucer irruenti inflixerat sagitta, e-muro excelso, malum a-sociis propulsans. Precans autem dixit longe-jaculanti Apollini:

Exaudi, rex, qui alicubi Lyciæ in opulento populo 515 es, vel in Troja (potes autem tu undecunque auscultare), virum afflictum, sicut nunc me dolor invadit. Vulnus enim habeo hoc grave; undique autem mihi manus acutis doloribus transfixa-est, nec mihi sanguis siccari potest; gravaturque mihi humerus per ipsum: 520 hastamque non possum sustinere firmiter, nec pugnare, accedens, cum-hostibus. Vir autem fortissimus periit, Sarpedon, Jovis filius: ille vero ne suo quidem filio opem-fert. Sed tu saltem mihi, rex, huic gravi vulneri medere; sopi autem dolores; præbeque vires; ut socios 525 adhortans Lycios excitem ad pugnandum; ipseque de corpore mortuo pugnem.

Sic dixit precans: hunc autem exaudivit Phœbus Apollo. Statim sedavit dolores, a vulnere autem gravi sanguinem atrum siccavit, roburque ejus immisit animo. 530 Glaucus vero _hoc_ agnovit sua in mente, lætatusque-est, quod se cito exaudierat magnus deus precatum. Primum quidem excitavit Lyciorum ductores viros, quaquaversum obiens, super-Sarpedone ut præliarentur; ac deinde arcessitum Trojanos ibat, magnis-passibus gradiens 535 Polydamantem ad Panthoiden et Agenorem divinum; ivit etiam arcessitum Æneamque et Hectorem ære-armatum. Prope autem stans hunc verbis alatis allocutus-est:

Hector, nunc jam omnino oblitus es sociorum, qui te propter, procul ab-amicis et patria terra, 540 animam deperdunt: tu vero non vis opem-ferre. Jacet Sarpedon, Lyciorum ductor clypeatorum, qui Lyciam tuebatur jureque _dicendo_ et virtute sua: hunc vero sub Patroclo domuit hasta æreus Mars. Sed, amici, adeste, indignaminique animo, 545 ne arma abstulerint, indignisque-modis-acceperint mortuum Myrmidones, de-Danais irati, quotquot perierunt; quos apud naves veloces interfecimus hastis.

Sic dixit: Trojanos vero prorsus occupavit dolor intolerabilis, nescius cedere; quippe ipsis columen urbis 550 erat, etiamsi alienigena esset: multæ enim una illum copiæ sequebantur, inter _quas_ ipse fortissimus-erat pugnando. Ibant autem recta in-Danaos ardentes: præibatque ipsis Hector, iratus de-Sarpedone. At Achivos concitabat _ad certamen_ Menœtiadæ Patrocli animosum cor; 555 Ajaces primos allocutus-est, animis-incitatos etiam per-se:[TR4]

Ajaces, jam vobis hostes-propulsare cordi esto, quales quidem antea eratis inter viros, vel etiam fortiores. Jacet vir, qui primus insiliit in-murum Achivorum, Sarpedon; sed o-si ipsum contumelia-afficere possimus ablatum, 560 armaque ab-humeris auferre, et aliquem sociorum ab-eo _nos_ propulsantium domare sævo ære.

Sic dixit: hi vero etiam per-se _hostes_ arcere promti-erant. Postquam autem utrinque firmarant phalangas, Trojani et Lycii, et Myrmidones et Achivi, 565 concurrerunt super corpore mortuo pugnaturi, horrendum clamantes; vehementer autem sonuerunt arma virorum. Jupiter vero noctem perniciosam extendit-super aspera pugna, ut dilecto de filio pugnæ perniciosus labor esset.

Moverunt autem priores Trojani agilibus-oculis-præditos Achivos. 570 Percussus enim erat nequaquam ignavissimus vir inter Myrmidones, filius Agaclei magnanimi, divinus Epigeus, qui in Budio bene-habitato imperabat antea: sed tum, strenuum consobrinum quum-occidisset, ad Peleum venit-supplex, et ad Thetin argenteis-pedibus; 575 hi autem cum Achille agmina perrumpente misere comitem Ilium ad bonis-equis-fœcundam, ut cum-Trojanis pugnaret. Hunc ibi manum-injicientem cadaveri feriit splendidus Hector saxo in-capite: quod in-duas partes totum diffissum-est in casside valida: isque pronus super cadavere 580 decidit, et ipsi mors circumfusa-est exitialis. Patroclo autem dolor ortus-est de-interfecto socio: rectaque-prorupit per primos-pugnatores, accipitri similis veloci, qui fugatos-persequitur graculosque sturnosque: sic recta in-Lycios, Patrocle equis-vecte, 585 ruisti et in-Trojanos; iratus vero eras corde de-socio. Et percussit Sthenelaum, Ithæmonis dilectum filium, in-cervice saxo, abrupitque ejus tendines. Cessare autem retro primi-pugnatores et splendidus Hector. Quantus autem jaculi jactus longi est, 590 quod quidem vir emiserit connixus, vel in certamine-ludi, vel etiam in bello, hostes propter animam-perdentes: tantum recesserunt Trojani; locoque-moverunt _eos_ Achivi. Glaucus autem primus, Lyciorum ductor clypeatorum, conversus-est, interfecitque Bathyclem magnanimum, 595 Chalconis dilectum filium, qui in-Hellade domos habitans, opibusque divitiisque excellebat inter-Myrmidones: hunc quidem Glaucus in-pectore medio vulneravit hasta, conversus repente, quando ipsum jam-tangebat insequens. Fragoremque edidit cadens: magnus vero dolor cepit Achivos, 600 ut ceciderat strenuus vir; valde autem Trojani gavisi-sunt: steteruntque circa ipsum progressi frequentes: nec-tamen Achivi fortitudinis obliti-sunt, sed vires recta ferebant in-eos. Tum autem Meriones Trojanorum interfecit virum armatum, Laogonum, audacem filium Onetoris, qui Jovis sacerdos 605 Idæi erat, deique instar honorabatur a-populo: hunc percussit sub mala et aure: confestim vero anima abiit e membris, horrendæque illum tenebræ occuparunt. Æneas autem in Merionen hastam æream misit; sperabat enim se assecuturum sub-clypei-tegmine progredientem. 610 Sed ille quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam; in-anterius enim declinavit, sed a-tergo hasta longa solo infixa-est, supraque pars-posterior quassabatur hastæ: hinc deinde remisit impetum fortis Mars. [Cuspis vero Æneæ vibrata in terram 615 abiit; quippe incassum robusta e manu exsilierat.] Æneas autem animo iratus-est, dixitque:

Merione, cito certe te, etiamsi saltator (_agilis_) sis, hasta mea compescuisset in-perpetuum, si te percussissem.

Illum autem Meriones hasta-inclytus vicissim affatus est: 620 Ænea, arduum _est_ te, etiamsi fortis sis, omnium hominum exstinguere robur, quicunque te contra venerit propulsaturus; mortalis vero certe et tu es. Si et ego te percussero assecutus medium acuto ære, statim, licet strenuus sis et manibus fretus, 625 gloriam mihi dederis, animam autem Plutoni equis-insigni.

Sic dixit: hunc autem objurgavit Menœtii fortis filius: Merione, cur tu hæc, etiamsi strenuus es, concionaris? O amice, neutiquam Trojani contumeliosis verbis a-cadavere cedent, antequam aliquem terra tenebit: 630 in manibus enim finis pugnæ, verborum autem, in concilio. Quare non oportet verba multiplicare, sed pugnare.

Sic fatus, hic quidem præibat, ille vero una sequebatur par- deo vir. Horum autem, ut ligna-cædentium virorum fragor exoritur montis in saltibus, longeque exauditur: 635 sic horum excitabatur strepitus a terra late-patente, æreque, corioque, boumque-tergoribus scite-compactis, percussorum ensibusque et hastis utrimque acutis. Nec jam vel sollers vir Sarpedonem divinum agnosset, quippe telis et sanguine, et pulveribus, 640 a vertice obvolutus-erat usque ad pedes imos. Illi vero assidue circa mortuum versabantur, quum muscæ in stabulo murmurant lacte-plenas ad mulctras, tempore in verno, quando lac vasa rigat: sic utique ii circa mortuum versabantur. Nec unquam Jupiter 645 vertebat ab aspera pugna oculos fulgentes, sed in ipsos usque aspiciebat, et consultabat animo multa admodum de cæde Patrocli, deliberans, num jam et illum in aspera pugna illic super parem-deo Sarpedonem splendidus Hector 650 ære cæderet, deque humeris arma auferret; an adhuc etiam pluribus augeret laborem gravem. Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse, ut strenuus famulus Pelidæ Achillis retro Trojanosque et Hectorem ære armatum 655 repelleret ad urbem, multorumque animam eriperet. Hectori autem primo imbellem animum immisit: currumque _is_ quum-conscendisset in-fugam vertit _equos,_ hortatusque-est ceteros Trojanos fugere: agnovit enim Jovis sacras lances. Tunc ne fortes quidem Lycii mansere, sed fugati-sunt 660 omnes, ut regem viderunt vulneratum corde, jacentem in cadaverum acervo: multi enim super ipsum deciderant, quando certamen asperum intendebat Saturnius. Illi vero ab humeris Sarpedonis arma abstulerunt, ærea, coruscantia, quæ quidem cavas ad naves 665 dedit ferenda sociis Menœtii fortis filius. Et tunc Apollinem allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

Eia, age nunc, dilecte Phœbe, atro sanguine purga, profectus, e telorum acervo _sublatum_ Sarpedonem, et ipsum deinde, procul illinc auferens, lava fluminis fluentis, 670 ungeque ambrosia, et immortalibus vestibus induito; deduc autem eum cum deductoribus velocibus qui-ferant, Somno et Morti gemellis, qui quidem eum celeriter ponent in Lyciæ latæ opulento populo. Ibi ei exsequias-facient fratresque familiaresque, 675 tumuloque cippoque: hic enim honor est mortuorum.

Sic dixit; nec patri non-fuit-dicto-audiens Apollo. Descendit autem ab Idæis montibus ad pugnam gravem: statimque e telis _coacervatis_ Sarpedonem divinum sublatum, procul inde auferens, lavit fluminis fluentis, 680 unxitque ambrosia, et immortalibus vestibus induit; deduxitque autem cum deductoribus velocibus qui-ferrent, Somno et Morti gemellis; qui quidem eum celeriter deposuerunt in Lyciæ latæ opulento populo.

Patroclus autem equos et Automedontem exhortatus, 685 Trojanos et Lycios insequebatur, et magnum accepit-malum: demens: si tamen mandatum Pelidæ observasset, certe effugisset fatum exitiale atræ mortis. Sed semper Jovis validius consilium, quam hominum; [qui et fortem virum in-fugam vertit, et aufert victoriam 690 facile, quum vel ipse excitaverit ad pugnandum:] qui ei et tunc animum in pectoribus exstimulavit.

Tum quem primum, quem vero postremum interfecisti, Patrocle, quando jam te dii ad-mortem vocarunt?

Adrestum quidem primum, et Autonoum, et Echeclum, 695 et Perimum Megaden, et Epistorem, et Melanippum; ac deinde Elasum, et Mulium, atque Pylarten: hos interfecit: sed ceteri in-fugam _eundi_ memores-fuere quisque.

Tum altis-portis Trojam cepissent filii Achivorum, Patrocli sub manibus, (præ _aliis_ enim adversa hasta furebat), 700 nisi Apollo Phœbus bene-structa super turri stetisset, illi exitialia cogitans, Trojanisque auxilians. Ter quidem in cubitum scandebat muri excelsi Patroclus, ter autem ipsum aspere-exceptum-deturbavit Apollo, manibus immortalibus fulgentem clypeum feriens. 705 Sed, quando jam quarto irruebat, deo par, minaciter increpitans verbis alatis eum allocutus-est:

Recede, nobilissime Patrocle! neque enim fatum tua sub hasta urbem vastatum-iri Trojanorum magnanimorum, nec sub Achille, qui-tamen te multo fortior _est._

710 Sic dixit: Patroclus autem recessit longe retro, iram devitans longe-jaculantis Apollinis.

Hector vero in Scæis portis tenebat solidis-ungulis equos: ambigebat enim, utrum pugnaret in turbam iterum agens, an copiis ad murum clamore-imperaret congregari. 715 Hæc quidem ei cogitanti astitit Phœbus Apollo, viro quum-se-assimulasset juvenique fortique, Asio, qui avunculus erat Hectoris equûm-domitoris, frater-germanus Hecubæ, filiusque Dymantis, qui Phrygiam habitabat fluenta ad Sangarii: 720 huic se ut-assimularat, eum allocutus-est Jovis filius Apollo:

Hector, cur a-pugna cessas? nec quicquam te _hoc_ decet. Utinam quanto deterior sum, tanto te fortior essem: tum statim tuo-malo a-pugna recessisses. Sed age, in-Patroclum impellito validis-ungulis equos, 725 si qua ipsum interficere possis, dederitque tibi gloriam Apollo.

Sic fatus, rursus quidem abiit deus per pugnam virorum. Cebrionen vero jussit bellicosum splendidus Hector equos ad prælium verberantem-agere: at Apollo ingressus-est turbam profectus, et tumultum Argivis 730 immisit exitialem; Trojanisque et Hectori gloriam præbuit. Hector autem ceteros quidem Danaos mittebat, nec occidebat; sed ille in-Patroclum regebat validis ungulis equos. Patroclus vero ex-altera-parte ab equis desiliit in-terram, sinistra hastam tenens; alteraque arripuit saxum 735 candidum, asperum, quod ei manus complectebatur. Misit vero connixus; nec longe aberat a-viro, nec frustra-misit telum: percussit enim Hectoris aurigam Cebrionen, nothum filium illustris Priami, equorum habenas tenentem, in-frontem acuto lapide. 740 Ambo autem supercilia confregit lapis, neque ejus restitit os: oculi autem humi ceciderunt in pulverem, ipsius ante pedes: ille vero, urinatori similis, decidit ab affabre-facta sella: liquitque ossa anima. Illum autem aspere-deridens allocutus-es, Patrocle eques:[TR5]

745 Dii boni, profecto perquam agilis vir! ut facile saltat! Sicubi sane et ponto in piscoso esset, multos satiare-posset vir hic, ostrea quærens, nave desiliens, et si tempestuosus _pontus_ esset: adeo nunc in campo e curru facile saltat. 750 Profecto et inter Trojanos saltatores sunt.

Sic locutus, Cebrionen heroem _spoliaturus_ invasit, impetum leonis habens, qui stabula vastans, vulneratus-est ad pectus, suaque ipsum perdidit virtus: sic in Cebrionen, Patrocle, insiliisti ardens. 755 Hector vero ex-altera-parte ab equis desiliit in-terram. Hi-duo de Cebrione, tanquam leones, pugnabant; qui montis in-verticibus de interemta cerva, ambo esurientes, magnis animis pugnant: sic de Cebrione duo artifices pugnæ, 760 Patroclusque Menœtiades et splendidus Hector, cupiebant alter-alterius incidere corpus sævo ære. Hector quidem _illum_ capite postquam prehendit, non dimittebat: Patroclus autem ex-altera-parte _hunc_ tenebat pede: et jam ceteri Trojani et Danai committebant acre prælium.

765 Ut vero Eurusque Notusque certant inter-se montis in saltibus, profundam concussuri silvam, fagumque, fraxinumque, corticosamque cornum, quæ altera-alteri affligunt extensos-in-longum ramos sono immenso, fragor autem _exoritur_ fractarum _arborum:_ 770 sic Trojani et Achivi in se-invicem insilientes cædebant, sed neutri meminerant perniciosæ fugæ. Multæ autem Cebrionen circa acutæ hastæ defixæ-sunt, sagittæque alatæ a nervis salientes: multa et saxa grandia clypeos contuderunt 775 pugnantium circa ipsum; is autem in vortice pulveris jacebat magnus magno-spatio, oblitus aurigationis.

Quamdiu quidem Sol circa medium cœlum versabatur, tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus. Quum vero Sol transiret ad-occasum, 780 tum jam præter fatum Achivi superiores erant; ac Cebrionen quidem e-telis _coacervatis_ heroem extraxerunt, Trojanorum e tumultu, et humeris arma deripuerunt.

Patroclus vero in-Trojanos infesto animo irruit: ter quidem inde insiluit, veloci par Marti, 785 horrendum clamans: ter autem novenos viros interfecit. Sed quum jam quartum impetum-faceret, deo par, tum vero tibi, Patrocle, manifestus-imminebat vitæ-finis: occurrebat enim tibi Phœbus in aspera pugna terribilis. Hic quidem (_Patroclus_) illum euntem per turbam non vidit: 790 caligine enim multa tectus obvius-veniebat. Stetit autem pone, percussitque tergum latosque humeros _Patroclo_ manu prona; vertigineque-correpti-sunt ei oculi. Hujus vero a capite galeam dejecit Phœbus Apollo: hæc autem voluta tinnitum dabat pedibus sub equorum, 795 oblonga galea; fœdatæque-sunt jubæ sanguine et pulvere. Antea quidem fas non erat, setis-equinis-comantem cassidem fœdari pulvere. sed viri divini caput formosamque frontem tuebatur, Achillis: tum vero Jupiter Hectori dedit 800 suo capite ferendam: prope vero ei erat exitium. Tota autem ei in manibus fracta-est longæ-umbræ hasta, gravis, magna, valida, _ære_ munita; et ab humeris clypeus cum loro humi cecidit talaris. Solvit autem ei loricam rex, Jovis filius, Apollo. 805 Illi vero stupor animum occupavit, solutaque-sunt subtus splendida membra: stetitque attonitus: pone autem tergum acuta hasta humeros inter e-propinquo percussit Dardanus vir, Panthoides Euphorbus, qui æqualium-cœtum superabat hastæque aurigandique peritia, pedibusque velocibus: 810 etenim jam aliquando viros viginti deturbaverat de curribus, quum-primum venit cum curru, discens præliari; qui tibi primus immisit telum, Patrocle eques, nec domuit _te:_ is quidem retro recurrit; immixtusque-est turbæ, e corpore abrepta hasta fraxinea; nec sustinuit 815 Patroclum, nudus licet _hic_ esset, in pugna. Patroclus autem dei plaga et hasta domitus, retro sociorum in agmen recedebat, mortem evitans.

Hector vero, ut vidit Patroclum magnanimum retro cedentem, vulneratum acuto ære, 820 prope eum venit per ordines, vulneravitque hasta imum ad ile; penitus autem æs adegit. Fragorem vero edidit cadens, magnoque affecit-dolore populum Achivorum. Ut autem quum aprum indomitum leo urgebat pugna, qui montis in-vertice magnis animis decertabant, 825 fonte de exiguo; volunt vero bibere ambo: multum autem anhelantem _aprum_ leo domuit vi: sic multos occidenti Menœtii forti filio Hector Priamides cominus hasta animum abstulit: et super-eo glorians verba alata dixit:

830 Patrocle, certe credidisti urbem _te_ vastaturum nostram, Trojanasque mulieres, libero die erepto, abducturum-esse in navibus dilectam in patriam terram: demens! pro his enim Hectoris veloces equi pedibus contendunt pugnatum: hasta vero ipse 835 inter-Trojanos bellicosos excello, qui ab-ipsis arceo diem servitutis; te vero hic vultures comedent. Ah infelix, nec tibi, fortis licet-sit, auxiliatus-est Achilles, qui nimirum tibi admodum multis, remanens, mandavit proficiscenti: Ne mihi ante revertere, Patrocle equis-vecte, 840 naves ad cavas, quam Hectoris homicidæ sanguinolentam tunicam circa pectora discideris. Sic fere te allocutus-est, tuoque animo vecordis persuasit.

