# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 24

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Renunciate mihi, Trojani, illustris Ilionei patri caro et matri, ut-lugeant in ædibus: neque enim Promachi uxor Alegenoridæ, viro caro, reverso, se-læto-vultu-offeret, quando demum 505 ex Troja cum navibus revertemur filii Achivorum.

Sic dixit: hosque omnes subtus tremor cepit in-genubus; circumspectabatque unusquisque, qua effugiat gravem perniciem.

Dicite nunc mihi, Musæ cœlestes domos tenentes, quisnam primus cruentas exuvias Achivorum 510 sustulerit, postquam inclinavit pugnam inclytus Neptunus.

Ajax quidem primus Telamonius Hyrtium vulneravit, Gyrtiaden, Mysorum ductorem magnanimorum: Phalcem autem Antilochus, et Mermerum occisos spoliavit: Meriones autem Morynque et Hippotionem interfecit: 515 Teucer vero Prothoonemque peremit, et Peripheten; Atridesque deinde Hyperenorem, pastorem virorum, vulneravit ad ile; intestina autem æs penitus hausit dilacerans, animaque per inflictum vulnus erupit propulsa; illi autem tenebræ oculos texerunt. 520 Plurimos vero Ajax interfecit, Oilei velox filius; non enim ei quisquam par ad-insequendum pedibus erat, viris fugientibus, quando Jupiter fugam immitteret.

[TR1] "in-geniosus" -> "ingeniosus"

Iliadis XV.—Repressio a navibus.

ARGUMENT: THE FIFTH BATTLE AT THE SHIPS; AND THE ACTS OF AJAX.

Jupiter, awaking, sees the Trojans repulsed from the trenches, Hector in a swoon, and Neptune at the head of the Greeks: he is highly incensed at the artifice of Juno, who appeases him by her submissions; she is then sent to Iris and Apollo. Juno, repairing to the assembly of the gods, attempts, with extraordinary address, to incense them against Jupiter; in particular she touches Mars with a violent resentment; he is ready to take arms, but is prevented by Minerva. Iris and Apollo obey the orders of Jupiter; Iris commands Neptune to leave the battle, to which, after much reluctance and passion, he consents. Apollo reinspires Hector with vigour, brings him back to the battle, marches before him with his aegis, and turns the fortune of the fight. He breaks down great part of the Grecian wall: the Trojans rush in, and attempt to fire the first line of the fleet, but are, as yet, repelled by the greater Ajax with a prodigious slaughter.

TEXT:

1 At postquam per vallosque et fossam transierant fugientes, multique domiti-erant Danaorum sub manibus, hi quidem (_Trojani_) jam ad currus se-cohibebant manentes, pallidi præ metu, exterriti: experrectus vero est Jupiter 5 Idæ in verticibus, ex _amplexu_ Junonis aureum-solium-habentis. Stetit autem raptim-exsurgens, viditque Trojanos et Achivos, illos quidem turbatos, hos vero turbantes a-tergo, Argivos; interque eos Neptunum regem. Hectorem vero in campo vidit jacentem; circumque socii 10 sedebant: is autem gravi tenebatur anhelitu, mente defectus, sanguinem vomens; quippe eum non imbecillimus ferierat Achivorum. Hunc intuitus, misertus-est pater hominumque deûmque terribiliterque torvum intuens Junonem verba allocutus-est:

Profecto vero mali-artifex, fraudulenta, tuus dolus, Juno, 15 Hectorem cessare-fecit a-pugna, fugavitque copias. Non tamen scio, si rursus machinationum perniciosarum prima fructum-sis-pereceptura, et te verberibus cædam. An non meministi, quando pependisti ab-alto, a pedibusque incudes _suspensas_ demisi duas, circum manus autem vinculum misi 20 aureum, infragile? tu vero in æthere et nubibus pependisti; indignabanturque dii per latum Olympum: at solvere non poterant circumstantes: quemcunque vero prenderem, projiciebam correptum de limine _cœli,_ donec perveniret in-terram vix-spirans: mihi vero ne sic quidem iram remisit 25 vehemens dolor ob-Herculem divinum, quem tu, cum Borea vento inducens procellas, misisti per infructuosum pontum, mala machinans, et eum deinde ad-Coon bene-habitatam cursu-detulisti: eum quidem ego inde liberavi, et reduxi iterum 30 Argos in equos-pascens multis licet malis-exercitum. Hæc tibi rurus in-memoriam-reducam, ut desistas a-fallaciis: ut scias, an tibi profuerit congressusque et cubile, quo mista-es, veniens seorsum a-diis, et me decepisti.

Sic dixit: cohorruit autem magnis-oculis veneranda Juno, 35 et eum compellans verbis alatis allocuta-est:

Sciat nunc hoc Terra et Cœlum latum superne, et subterlabens Stygis aqua, quod maximum jusjurandum gravissimumque est beatis diis; tuumque sacrum caput et noster torus ipsorum 40 ingenuus, quem quidem non ego unquam temere jurarim: non per meum consilium Neptunus terræ-concussor vexat Trojanos et Hectorem, his autem (_Argivis_) auxiliatur: sed certe ipsum[TR1] _suus_ animus incitat ac jubet afflictos autem ad naves videns miseratus-est Achivos. 45 At quin et illi ego consuluerim, eo ire, quo jam tu, _Jupiter_ atras-nubes-cogens, imperaris.

Sic dixit: subrisit autem pater hominumque deûmque, et eam respondens verbis alatis allocutus-est:

Si quidem tu jam deinceps, magnis-oculis veneranda Juno, 50 idem mecum sentiens inter immortales sederis: ea-re sane Neptunus, etiam si maxime velit alio, confestim _et suam_ converterit mentem ad tuum et meum animum. Verum si jam quidem ex-animo et vere loqueris, vade nunc ad cœtus deorum, et huc vocatos-jube 55 Irimque accedere, et Apollinem inclytum-arcu; ut illa quidem ad exercitum Achivorum ære-loricatorum eat, et dicat Neptuno regi, ut-cessans a-pugna suas ad ædes redeat: Hectorem vero excitet ad pugnam Phœbus Apollo, 60 iterumque inspiret robur, obliviscique-faciat dolorum, qui nunc eum premunt in præcordiis: atque Achivos iterum avertat, imbelli fuga immissa:[TR2] fugientes autem, in naves multa-transtra-habentes incidant Pelidæ Achillis: is vero excitabit suum socium 65 Patroclum; illum autem interficiet hasta splendidus Hector Ilium ante, multos quando-peremerit _ille_ juvenes _quum_ alios, tum autem filium meum Sarpedona divinum. Ob-illum iratus interficiet Hectorem divinus Achilles. Ex eo vero inde repressionem _Trojanorum_ a navibus 70 semper ego efficiam perpetuo, usque-dum Achivi Ilium excelsum ceperint, Minervæ per consilia. Prius autem neque ego cessabo ab-ira, nec quemquam aliorum immortalium Danais auxililiari hic sinam, quam hoc Pelidæ expletum-fuerit desiderium; 75 sicut ei promisi primum, meoque annui capite die illo, quando mihi dea Thetis tetigit genua, supplicans, ut-honorarem Achillem urbium-vastatorem.

Sic dixit; nec non-obsecuta-est dea ulnis-candidis Juno; discessit autem ab Idæis montibus ad excelsum Olympum. 80 Sicut vero quum salit mens viri, qui per multas terras profectus, præcordiis _in_ prudentibus secum-cogitat: Huc iverim, vel illuc; animoque-versat multa: sic celeriter properans pervolavit veneranda Juno; pervenitque in excelsum Olympum. Congregatis autem supervenit 85 immortalibus diis Jovis in-domo: illi vero conspicati, omnes celeriter-assurrexerunt, et excipiebant _eam_ poculis. Hæc autem alios quidem omisit, a-Themide vero pulcris-genis accepit poculum: prima enim _illa_ obvia venit currens, et eam compellans verbis alatis allocuta-est:

90 Juno, quid _huc_ ascendisti? metu vero perculsæ similis-es? profecto valde te territavit Saturni filius, qui tibi maritus.

Huic autem respondit deinde dea candidis-ulnis Juno: ne me, dea Themi, hæc interroga: scis et ipsa, qualis illius animus superbus et inclemens. 95 At tu quidem præsis inter-deos, in ædibus, convivio æquali. hæc autem et inter omnes audies immortales, qualia Jupiter mala opera aperiet; nec quicquam puto omnibus una animum gavisurum, nec mortalibus, nec diis; etiamsi quis adhuc non convivetur hilaris.

100 Hæc quidem sic locuta consedit, veneranda Juno: moleste-ferebant autem per domum Jovis dii: illa vero risit labiis _tenus,_ nec frons super superciliis nigris exhilarata-est; inter-omnes autem indignata locuta-est:

Dementes, qui Jovi irascimur insipientes! 105 Certe adhuc ipsum cupimus compescere, propius accedentes, vel suasu, vel vi; is vero procul-sedens _nos_ non curat, neque moratur: ait enim inter immortales deos viribusque potentiaque eximie _se_ esse optimum. Quare tolerate, quodcunque vobis malum immittat unicuique. 110 Jam enim nunc opinor Marti utique damnum illatum-esse: filius enim ei interiit in pugna, carissimus hominum, Ascalaphus, quem ait suum esse fortis Mars.

Sic dixit: Mars autem robusta feriebat-sibi femora manibus pronis, lugens autem verbum dixit:

115 Ne nunc mihi succenseatis, cælestes domos habentes, si-ulciscar cædem filii, profectus ad naves Achivorum, etiam si mihi _sit_ fatale, Jovis percussum fulmine jacere una-cum mortuis, in sanguine et pulvere.

Sic dixit: et equos jussit Terroremque Metumque 120 jungere: ipse autem arma induebat collucentia. Tum etiam majorque et gravior alia a-Jove in-immortales ira et indignatio exorta-fuisset, nisi Minerva, cunctis admodum-timens diis, prosiluisset e vestibulo, liquissetque solium, ubi sedebat: 125 hujus vero a capite galeam demsit, et scutum ab humeris; hastamque _ad parietem_ erexit, robusta e manu raptam, æream; ipsa vero verbis corripuit impetuosum Martem:

Furiose, vecors, periistine? certe tibi frustra aures ad-audiendum sunt, mens autem periit et pudor. 130 Non audis, quæ dicit dea candidis-ulnis Juno, quæ jam modo a Jove Olympio venit? an vis ipse quidem, perpessus mala multa, reverti in-Olympum, etiam dolens, necessitate, ac ceteris malum magnum omnibus creare? 135 Continuo enim Trojanos quidem magnanimos et Achivos linquet _Jupiter,_ ad-nos autem veniet turbas-excitaturus in Olympum: corripietque alium-post-alium, qui in culpa _sit,_ et qui non. Quare te nunc jubeo missam-facere iram de-filio optimo. Jam enim aliquis, eo vi et manibus fortior, 140 vel interfectus-est, vel etiam posthac interficietur: difficile vero, omnium hominum servare progeniemque partumque.

Sic locuta, sedere-fecit in-solio impetuosum Martem. Juno autem Apollinem vocavit e domo Irimque, quæ diis internuntia _est_ immortalibus; 145 et eos compellans, verbis alatis allocuta-est:

Jupiter vos in Idam jubet venire quam celerrime: ac postquam veneritis, Jovisque vultum aspexeritis, facite quicquid ille hortatus-fuerit et jusserit.

Hæc quidem sic locuta, retro cessit, veneranda Juno; 150 conseditque in solio: ii vero properantes volabant, _ad_ Idamque pervenerunt fontibus-irriguam, matrem ferarum; invenere autem late-sonantem Saturnium in Gargaro summo sedentem, circaque ipsum odorata nubes circumfusa-erat. Hi autem venientes coram Jove nubes-cogente 155 steterunt; neque iis, conspicatus, iratus-est animo, quoniam sibi celeriter verbis caræ uxoris paruerant. Irim autem priorem verbis alatis allocutus-est:

Vade age, Iri velox, Neptuno regi omnia hæc nuntia, neu falsa-nuntia sis: 160 relicta illum jube pugna atque prælio ire _vel_ ad cœtus deorum, vel in mare divinum. Si vero mihi (_meis_) verbis non parebit, sed _ea_ aspernabitur, perpendat jam deinde in mente et in animo, ne me, fortis licet sit, invadentem non valeat 165 sustinere; quoniam ipso profiteor viribus multo præstantiorem _me_ esse, et natu majorem: illius tamen non veretur carum cor æqualem se-profiteri mihi, quem metuunt etiam alii.

Sic dixit: nec non-obsecuta-est pedibus-ventosa velox Iris; descendit autem ab Idæis montibus Ilium versus sacrum. 170 Ut vero quum ex nubibus volat nix aut grando gelida, _acta_ ab impetu ex-æthere-nati Boreæ: sic festinanter ruens pervolavit velox Iris, prope autem stans allocuta-est inclytum Neptunum:

Nuntium quendam tibi, Neptune cæruleis-crinibus, 175 veni huc ferens a Jove ægidem-tenente. Relicta te jubet pugna atque prælio ire _vel_ ad cœtus deorum, vel in mare divinum. Si vero ejus verbis non parebis, sed _ea_ aspernaberis, minatus-est et ipse, _se_ ex-adverso pugnantem 180 huc venturum: te autem vitare jubet _suas_ manus: quia, quam-tu _sis,_ ait viribus multo _se_ præstantiorem esse et natu majorem: tuum autem non veretur carum cor æqualem _te_ profiteri ei, quem metuunt etiam alii.

Hanc autem valde indignatus allocutus-est inclytus Neptunus: 185 dii-boni, certe, potens licet sit, superbe locutus-est, si me, pari-honore præditum, vi invitum coercebit. Tres enim ex Saturno sumus fratres, quos peperit Rhea, Jupiter, et ego, tertius autem Pluto, inferis imperans: trifariamque omnia divisa-sunt, et quisque accepit honorem: 190 nempe ego sortitus-sum canum mare habitare perpetuo, motis _sortibus:_ Pluto sortitus-est tenebras caliginosas; Jupiter vero sortitus-est cœlum latum, in æthere et nubibus: terra autem communis _est_ omnium, et latus Olympus. Quare nequaquam Jovis vivam ex-mente sed quietus, 195 potens licet sit, maneat _sua_ tertia in portione. Manibus vero nequid me omnino, ignavum veluti, territet. Filiasque enim et filios _suos_ satius esset terrificis verbis incessere, quos genuit ipse; qui ei imperitanti auscultabunt, etiam necessitate.

200 Huic autem respondit deinde pedibus-ventosa velox Iris: itane vero a-te, Neptune cæruleis-crinibus, hunc feram Jovi sermonem durumque vehementemque? anne quid mutabis? flexibiles quidem mentes prudentium. Nosti, ut majoribus-natu Erinnyes semper asseclæ-sint.

205 Hanc autem vicissim allocutus-est Neptunus terræ-concussor: Iri dea, valde hoc verbum recte dixisti: bonum et illud est, quando nuntius decentia norit. Sed hic gravis dolor cor et animum _meum_ occupat, quum parem-sorte et pari destinatum fato 210 objurgare vult iracundis verbis. Verum enim nunc quidem, _eum_ veritus, cedam. [Aliud vero tibi dicam, et minabor illud animo: siquidem sine (_inivitis_) me et Minerva prædatrice, Junone, Mercurioque et Vulcano rege, 215 Ilio excelso pepercerit, neque volet evertere, dareque magnam victoriam Argivis: sciat hoc, quod nobis insanabilis ira erit.]

Sic fatus, liquit exercitum Achaicum Neptunus: subiitque pontum profectus; desiderabant vero _eum_ heroes Achivi. 220 Et tunc Apollinem allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

Vade nunc, dilecte Phœbe, ad Hectorem ære-armatum: jam etenim terram-cingens Neptunus abiit in mare divinum, evitans iram gravem nostram: perquam enim _alioqui_ pugnam _nostram_ audissent et alii, 225 _etiam_ qui inferi sunt dii, circa Saturnum qui-sunt. Sed hoc et mihi multo satius, et illi ipsi erat, quod ante veritus cessit manus meas: quippe haud sine-sudore perfectum-fuisset. Sed tu quidem in manibus accipe ægidem fimbriatam, 230 qua admodum incussa terreas heroas Achivos: tibi vero ipsi curæ-sit, e-longinquo-feriens, splendidus Hector; tantisper enim ei excita robur magnum, dum Achivi fugientes ad-navesque et Hellespontum pervenerint: exinder vero ipse ego consultabo opereque verbisque, 235 ut et vicissim Achivi respirent a-labore.

Sic dixit: neque patri non-obsecutus-est Apollo. Descendit vero ab Idæis montibus, accipitri similis celeri, columbarum-occisori, qui celerrimus volucrum: invenit filium Priami bellicosi, Hectorem divinum, 240 sedentem; neque amplius jacebat; modoque collegerat animum, circa se agnoscens socios: atque anhelitus et sudor cessarat, quando ipsum reficiebat Jovis voluntas ægidem-tenentis. Prope autem stans _eum_ allocutus-est sagittans Apollo:

Hector, fili Priami, curnam tu seorsum ab aliis 245 sedes viribus-defectus? nunquid aliquis te dolor invasit?

Hunc autem languidus allocutus-est galeam-motans Hector:[TR3] quisnam vero tu es, optime deorum, qui me interrogas coram? non audisti, quod me navium ad puppes Achivorum, suos socios perdentem, pugna strenuus percussit Ajax 250 saxo in pectus, cessareque-_me_-fecit ab-animosa fortitudine? et sane ego putabam _me_ mortuos et domum Plutonis die hoc visurum, quippe caram efflabam animam.

Hunc autem vicissim allocutus-est rex sagittans Apollo: confide nunc: talem tibi adjutorem Saturnius 255 ex Ida demisit, qui-astet _tibi_ et auxilietur, Phœbum Apollinem aureo-gladio-conspicuum; qui te etiam antea tueri-soleo, simul ipsumque et excelsam urbem. Sed age, nunc equites exhortare numerosos, naves ad cavas ut-agant veloces equos: 260 at ego ante vadens, equis viam omnem complanabo, vertamque-in-fugam heroas Achivos.

Sic locutus, inspiravit robur magnum pastori virorum. Ut vero quum aliquis stabulatus equus, hordeo-pastus ad præsepe, vinculo rupto currit per-campum terram-pedibus-pulsans, 265 consuetus lavari pulcre-fluenti de-fluvio, superbiens; alte vero caput fert, ac jubæ circum humeros motantur; ipse autem pulcritudine fretus _quum sit,_ facile eum genua ferunt ad loca-consueta et pascua equarum: sic Hector celeriter pedes et genua movebat, 270 concitans equites, postquam dei audivit vocem. Ut vero quum vel in-cervum cornutum, vel silvestrem capram, incitate-feruntur canesque et viri rustici; hunc quidem præceps petra et dense-umbrosa silva servavit; neque enim ipsis _eum_ prehendere in-fatis erat; 275 horum autem a clamore _excitatus_ apparet leo barbatus ad viam, statimque omnes avertit, vel ardenter-persequentes: sic Danai hactenus quidem catervatim perpetuo sequebantur, ferientes ensibusque et hastis utrinque-acutis: sed postquam viderunt Hectorem obeuntem ordines virorum, 280 metu-perculsi-sunt, omnibusque in-pedes decidit animus.

Iis autem dein concionatus-est Thoas, Andræmonis filius, Ætolorum longe præstantissimus, peritus quidem jaculi, strenuus etiam in stataria _pugna;_ concione vero ipsum pauci Achivorum vincebant, quando juvenes contenderent de eloquentia: 285 qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Dii-boni, profecto ingens miraculum hoc oculis video: quomodo jam de-integro exsurrexit, morte evitata, Hector. Atqui ipsum omnino sperabat animus cujusque manibus sub Ajacis mortuum-esse Telamonidæ. 290 Sed aliquis rursus deorum retraxit et servavit Hectorem; qui profecto multorum Danaorum genua solvit: quemadmodum et nunc fore puto: non enim sine Jove altitonante primus-pugnator stat, adeo animo-incitatus. Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes: 295 multitudinem quidem ad naves jubeamus redire; ipsi vero, quotquot fortissimos in exercitu profitemur-nos esse, stemus, si-qua primum arcere-poterimus occurrentes, hastas elevantes; hunc autem puto, etiam ardentem, animo veriturum Danaorum ingredi multitudinem.

300 Sic dixit, illique ei maxime quidem auscultarunt et paruerunt. Atque cum-sociis-suis Ajax et Idomeneus rex, Teucer, Merionesque, Megesque, par Marti, ad-pugnam _copias_ instruebant, proceribus convocatis, Hectorem et Trojanos contra: sed retro 305 multitudo _imbecillior_ ad naves Achivorum abibant.

Trojani vero priores-impetum-fecere conferti; præibat autem Hector passibus-magnis gradiens; anteibatque ipsum Phœbus Apollo, indutus humeros nube, tenebatque ægidem impetuosam, horrendam, utrinque-hirtam, insignem, quam faber 310 Vulcanus Jovi dederat gestandam in fugam virorum. Hanc ille in manibus tenens, præibat copiis.

Argivi vero, _eos_ sustinuerunt conferti; ortusque-est clamor acutus utrinque: a nervis autem sagittæ exsiliebant; multaque hastilia fortibus e manibus, 315 alia quidem in corpore figebantur bellicosorum juvenum; multa vero et in-medio, antequam corpus album attingerent, in terra stabant-fixa, cupientia corpore se-saturare. Quamdiu ægidem manibus tenebat immotam Phœbus Apollo, tamdiu valde utrosque tela feriebant, cadebatque populus: 320 sed postquam adversus intuens Danaos cum-citis-equis _eam_ concussit, insuperque ipse clamavit immaniter, _tum_ vero illis animos in pectoribus debilitavit, oblitique-sunt strenuæ fortitudinis. Hi autem, ut vel boum armentum, vel gregem magnum ovium feræ duæ turbant, nigra nocte intempesta 325 advenientes repente, custode non præsente: sic fugati-sunt Achivi imbelles: iis enim Apollo immisit terrorem, Trojanis autem et Hectori gloriam dedit.

Tum vero vir interfecit virum, dissipata acie. Hector quidem Stichiumque et Arcesilaum occidit; 330 hunc quidem, Bœotorum ductorem ære-loricatorum, illum vero, Menesthei magnanimi fidum socium. Æneas autem Medontem et Iasum interfecit: ac hic quidem nothus filius Oilei divini erat, Medon, Ajacis frater; atque habitabat 335 in Phylace, terra procul-a patria, virum quum-occidisset, fratrem novercæ Eriopidis, quam habebat Oïleus: Iasus vero dux quidem Atheniensium erat, filius autem Spheli vocabatur Bucolidæ. Mecisteum autem occidit Polydamas, Echiumque Polites 340 prima in acie, Cloniumque interemit divinus Agenor: Deiochum autem Paris feriit extremum in-humerum a tergo, fugientem inter primos-pugnatores; penitus autem æs adedigt.

Dum hi illos spoliabant armis, interim Achivi in-fossam et palos irruentes, quam-foderant, 345 huc et illuc fugiebant; introibantque murum, necessitate. Hector autem Trojanos hortabatur, altum clamans:

In-naves ut-irruerent, omitterentque spolia sanguinolenta: quem autem ego seorsum a-navibus alibi animadvertero, ibi ei mortem moliar, nec sane eum 350 fratresque sororesque rogi participem-facient mortuum, sed canes _eum_ distrahent ante urbem nostram.

Sic fatus, scutica super-humeros feriens-impulit equos, adhortans Trojanos per ordines. Illi vero cum ipso omnes minaciter-clamantes, rexere trahentes-currum equos, 355 clamore immenso: ante _eos_ autem Phœbus Apollo facile labra fossæ profundæ pedibus proruens in medium dejecit; munivitque-tanquam-ponte viam longam atque latam, quantum hastæ jactus pertingit, quum vir roboris _sui_ periculum-faciens jaculatur. 360 Hac _via_ illi profundebantur turmatim, ante vero _ibat_ Apollo, ægidem tenens venerandam: diruebat autem murum Achivorum facile admodum, ut quum quis arenam puer prope mare; qui postquam struxerit ludicra-puerilia animo-infantili, deinceps iterum conturbat pedibus et manibus lusitans: 365 ita tu, sagittator Phœbe, multum laborem et ærumnam confudisti Argivorum, ipsisque trepidam-fugam immisisti.

Sic illi quidem ad naves compellebantur _ibi_ manentes, invicemque adhortantes, et omnibus diis manus attollentes, alta-voce vota-faciebant unusquisque; 370 Nestor autem maxime Gerenius, custos Achivorum, precabatur, manus porrigens cœlum versus stellatum:

Jupiter pater, si unquam aliquis in Argo tritici-ferace, vel bovis vel ovis pinguia femora comburens, precatus-est ut-redeat, tu autem promisisti et annuisti; 375 horum memento, et arce, Olympie, sævum diem: neu sic a-Trojanis sinas domari Achivos.

Sic dixit orans: valde autem intonuit providus Jupiter, preces exaudiens Nelidæ senis.

