# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 13

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Teucer, carum caput, Telamonie, princeps virorum, jaculare sic, si qua forte lux (_salus_) Danais fias, patrique tuo Telamoni, qui te educavit, parvulus quum-esses, et te, spurius licet sis, fovit sua in domo: 285 hunc, etiamsi procul absit, in-gloriam evehe. Tibi autem ego edico, sicut et perfectum erit: si mihi dederit Jupiterque ægidem-tenens, et Minerva, Ilii evertere bene-ædificatam urbem, primo tibi post me præmium-honorarium in manu ponam, 290 vel tripodem, vel duos equos cum-ipsis curribus, vel mulierem, quæ tecum eumdem lectum conscendat.

Hunc autem respondens allocutus-est Teucer eximius: Atrida illustrissime, cur me properantem et ipsum incitas? neque enim certe, quanta potestas in-_me_-est, 295 cesso; sed ex quo Ilium versus repulimus ipsos, ex eo jam sagittis exceptos viros interficio. Octo jam emisi longis-hamis-instructas sagittas, omnes autem in corpore fixæ-sunt Marte-concitatorum juvenum: hunc vero nequeo percutere canem rabidum.

300 Dixit, et aliam sagittam a nervo misit Hectorem contra, percutere autem ipsum cupiebat animus. Et ab-eo quidem aberravit; sed eximium Gorgythionem, filium fortem Priami, ad pectus percussit sagitta: quem quidem ex-Æsyma ducta peperit mater, 305 pulcra Castianira, corpore similis deabus. Papaver autem sicuti in-alteram-partem caput inflexit, in horto, fructu gravatum humoribusque vernis: sic _ille_ in-alteram-partem inclinavit caput casside gravatum.

Teucer vero aliam sagittam a nervo misit 310 Hectorem contra, percutere autem ipsum cupiebat animus. At ista etiam tunc aberravit: avertit enim _eam_ Apollo; sed Archeptolemum, audacem Hectoris aurigam, ruentem ad-pugnam, percussit in-pectore juxta mammam: decidit autem de curru, retrocesseruntque ejus equi 315 veloces: ipsius vero ibi soluta-est animaque roburque. Hectori autem gravis dolor contexit mentem ob-aurigam: hunc tamen inde reliquit, dolens licet de-sodali: Cebrionen vero jussit fratrem, prope stantem, equorum habenas capere: hic autem non inobsequens-fuit audito. 320 Ipse vero de curru humi desiliit splendente, horribiliter vociferans; et saxum prehendit manu: ivitque recta in-Teucrum, ferireque ipsum animus jubebat. Hic quidem pharetra exemerat amaram sagittam, posueratque in nervo: eum vero galeam-motans Hector 325 retro-ducentem _nervum,_ ad humerum, ubi jugulum dirimit cervicemque pectusque, maxime autem letalis-locus est, ea-parte contra se nitentem percussit lapide aspero: rupit autem ei nervum, obtorpuitque manus ad carpum: constititque in-genua lapsus, arcus vero ei excidit manu. 330 Ajax autem non neglexit fratrem collapsum, sed accurrens protexit, et ei scutum prætendit. Hunc quidem postea subeuntes duo cari socii, Mecisteus, Echii filius, et divinus Alastor, naves ad cavas portarunt graviter gementem.

335 Rursus autem Trojanis Olympius robur excitavit; illique recta ad-fossam profundam repulerunt Achivos. Hector autem inter primos ibat, ferocia turgens. Ut vero quum aliquis canis aprum silvestrem, vel leonem, prehendat a-tergo, pedibus velocibus persequens, 340 ad-coxasque clunesque, convertentemque se-observat: sic Hector insequebatur capite-comantes Achivos, semper occidens eum-qui postremus _erat:_ hi vero fugiebant. At postquam perque vallos et fossam transierant fugientes, multique domiti-erant Trojanorum sub manibus, 345 hi quidem jam apud naves continebantur manentes, invicemque hortantes, et omnibus diis manus attollentes, alta-voce precabantur unusquisque. Hector vero undique-circumagebat pulcris-jubis equos, Gorgonis oculos habens et hominum-perniciei Martis.

350 Hos autem conspicata, miserta-est dea candidis-ulnis Juno, statimque Minervam verbis alatis allocuta-est:

Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, nondum nos pereuntes Danaos curabimus, in-extremo saltem? qui jam malum fatum explentes perierint 355 viri unius impetu: is vero furit non-amplius tolerabiliter, Hector Priamides, et sane mala multa fecit.

Hanc autem vicissim allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: utique hic quidem ferociam animamque perdidisset, manibus sub Argivorum confectus in patria terra; 360 sed pater meus animis furit non probis, durus, semper iniquus, mearum virium impeditor: nec quicquam horum recordatur, quod ei valde sæpe filium _Herculem_ fatigatum servavi ab Eurysthei laboribus. Certe is quidem flebat ad cœlum: sed me Jupiter 365 ei auxiliaturam de cœlo demisit. Si enim ego hæc scivissem in mente prudenti; quum eum ad Orcum validas-portas-habentem demisit, ex Erebo ducturum canem horrendi Plutonis: non _ille_ effugisset Stygis aquæ ardua fluenta. 370 Nunc autem me quidem odit, Thetidis vero perfecit consilia, quæ ei genua osculata-est, et prehendit manu mentum, supplicans ut-honoraret Achillem urbium-eversorem. Erit tamen, quando iterum dilectam _filiam_-cæsiis-oculis dicat. Sed tu quidem nunc nobis juga solidis-ungulis equos, 375 dum ego, ingressa Jovis domum ægidem-tenentis, armis ad bellum instruar, ut videam, an de-nobis Priami filius, galeam-motans Hector, gavisurus-sit, quando-apparebimus per belli semitas. Certe aliquis et Trojanorum saturabit canes et alites 380 pinguedine et carnibus, stratus ad naves Achivorum.

Sic dixit: nec non-obsecuta-est dea candidis-ulnis Juno. Hæc quidem accedens auro-phaleratos instruebat equos, Juno, veneranda dea, filia magni Saturni. Sed Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, 385 peplum laxatum-defluere-sivit pulcrum patris super pavimento, varium, quem ipsa fecerat et elaborarat manibus; atque loricam induta Jovis nubes-cogentis, armis ad bellum armabatur lacrimosum. Inque currus fulgidos pedibus conscendit, sumsitque hastam 390 gravem, magnam, validam, qua domat ordines virorum heroum, quibuscunque irascitur præpotenti-patre-nata. Juno autem scutica velociter urgebat inde equos: sponte-sua vero portæ crepuerunt cœli, quas tenebant Horæ, quibus commissum-est magnum cœlum Olympusque, 395 et ut-aperiant densam nubem, et ut-obdant. Hac igitur _via_ per eas stimulo-parentes dirigebant equos.

Jupiter autem pater ab-Ida ut vidit, iratus-est graviter: Irimque excitavit, aureas-alas-habentem, nuntiaturam:

Vade, i, Iri velox, retro verte _eas,_ neu sine adversus _me_ 400 venire: non enim pulcre conferemur in-prælium. Sic enim edico, quod et perfectum erit: claudos-reddam iis sub curribus veloces equos; ipsas vero de curru dejiciam, et currus confringam: neque in decem vertentes annos 405 vulnera persanabunt, quæ corripiendo-inflixerit _iis_ fulmen: ut sciat Minerva, quando cum-suo patre pugnaverit. Junoni autem non tantopere succenseo, neque irascor; semper enim mihi solita-est infringere quicquid cogitarim.

Sic dixit: festinavit autem Iris cursu-procellas-æquans, nuntiatura; 410 ivitque ex Idæis montibus ad magnum Olympum. Primis autem in-portis multas-convalles-habentis Olympi occurrens detinuit _eas,_ Jovisque ipsis dixit sermonem:

Quo tenditis? cur vobis in præcordiis furit animus? non sinit Saturnius auxilium-ferre Argivis. 415 Sic enim minatus-est Saturni filius, si quidem perficiet: claudos-redditurum se vobis sub curribus veloces equos, _vos_ ipsas vero de curru dejecturum, et currus confracturum: neque in decem vertentes annos vulnera persanabitis, quæ corripiendo-inflixerit _vobis_ fulmen: 420 ut scias, Minerva, quando cum-tuo patre pugnaveris. Junoni autem non tantopere succenset, neque irascitur: semper enim ei solita-est infringere quicquid cogitarit. Sed tu teterrima, canis inverecunda, si revera audebis, Jovem contra ingentem hastam attollere.

425 Hæc quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris; ac Minervam Juno _his_ verbis allocuta-est:

Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, non-amplius ego nobis permitto, Jovem contra, mortalium causa pugnare: quorum alius quidem intereat, alius autem vivat, 430 cuicunque contigerit: ille vero quæ sua-sunt cogitans in animo, Trojanisque et Danais adjudicet, ut æquum _est._

Sic igitur fata retro vertit solidis-ungulis equos. His vero Horæ solverunt pulcris-jubis equos: et eos quidem alligarunt ad divina præsepia: 435 currus autem inclinarunt ad parietes splendidos. Ipsæ autem (_Juno et Minerva_) aureis in sellis-recubitoriis consederunt, mixtim cum-aliis diis, suo mœstæ corde.

Jupiter autem pater ab-Ida pulcris-rotis currum et equos ad-Olympum egit, deorumque pervenit ad-sedes. 440 Huic autem et equos solvit inclytus quassator-terræ (_Neptunus_); currus vero in suggestibus posuit, linteum super-_eos_ pandens. Ipse autem aureum in thronum late-sonans Jupiter consedit: eique sub pedibus magnus concutiebatur Olympus. At solæ a Jove seorsum Minervaque et Juno 445 sedebant, nec quicquam ipsum alloquebantur, nec interrogabant: sed ille cognovit sua in mente, dixitque:

Cur ita mœstæ-estis, Minervaque et Juno? non diu quidem laborastis pugna in gloriosa ut-perderetis Trojanos, in-quos odium vehemens cepistis. 450 Omnino, quæ _sunt_ meæ vires et manus invictæ, non me verterint quotquot dii sunt in Olympo. Vobis autem prius tremor cepit splendidos artus, quam pugnamque videretis, pugnæque graviora facinora. Sic enim edico, quod et perfectum fuisset; 455 non in vestris curribus, percussæ fulmine, retro in Olympum venissetis, ubi immortalium sedes est.

Sic dixit: illæ vero compressis-labris-gemebant, Minervaque et Juno: propinquæ quidem _sibi_ sedebant, malaque Trojanis meditabantur. Ac Minerva tacita erat, nec quicquam dixit, 460 irata Jovi patri, ira autem ipsam atrox tenebat: Junoni vero non continuit pectus iram, sed _eum_ allocuta-est:

Terribilis Saturnie, quale hoc verbum dixisti! Bene et nos scimus, quod tibi potentia _est_ non imbecilla: attamen Danaos lugemus bellicosos, 465 qui jam malum fatum explentes perierint. [At certe bello quidem abstinebimus, si tu jubes: consilium vero Argivis suggeremus, quod proderit, ut ne omnes pereant, irato te.]

Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 470 _crastino_ mane etiam magis præpotentem Saturnium videbis, si volueris, magnis-oculis veneranda Juno, perdentem Argivorum multum exercitum bellicosorum. Non enim prius a-bello cessabit fortis Hector, quam excitatus-fuerit ad naves velox-pedibus Pelides. 475 [die illo, quando hi quidem ad puppes pugnaturi-sunt angustia in gravissima, de Patroclo occiso.] Sic enim fatale est: tui vero ego non habeo-rationem iratæ, nec si ultimos fines adieris terræ et maris, ubi Iapetusque Saturnusque 480 sedentes, nec radiis supra-gradientis Solis gaudent, nec ventis: profundus autem Tartarus circum _eos:_ ne-_tunc_-quidem, si illuc perveneris errabunda, (non) tui ego iratæ ratinem-habeo; quoniam non te impudentius aliud.

Sic dixit: ei autem nihil respondit candidis-ulnis Juno. 485 Occidit vero in Oceanum splendidum lumen solis, trahens noctem nigram super almam terram. Trojanis quidem invitis occidit lux: sed Achivis grata, exoptatissima, supervenit nox tenebrosa.

Trojanorum autem concionem habuit splendidus Hector, 490 seorsum a-navibus _eos_ ducens fluvium ad vorticosum, in puro, ubi a-cadaveribus _vacuus_ perlucebat locus. Ex equis vero quum-descendissent in terram, sermonem audiebant, quem Hector dicebat Jovi carus: in manu autem hastam tenebat undecim-cubitorum; prænitebat vero hastæ 495 cuspis ærea, _eam_que aureus ambibat annulus: hac ille nixus verba ad-Trojanos fecit:

Audite me, Trojani et Dardani et socii: modo credidi, navibusque perditis et omnibus Achivis, retro _me_ rediturum ad Ilium ventosam: 500 sed prius caligo supervenit, quæ nunc servavit maxime Argivos et naves in litore maris. Verum nunc quidem obsequamur nocti nigræ, cœnasque instruamus: atque pulcris-jubis equos solvite de curribus, ipsisque apponite pabulum: 505 ex urbe autem ducite boves et pingues oves propere, vinumque suave advehite, panemque e domibus; insuperque ligna multa colligite, ut per-totam-noctem usque-ad auroram mane-genitam accendamus ignes multos, splendorque ad cœlum perveniat: 510 ne-forte etiam per ncotem capite-comantes Achivi fugere aggrediantur super lata dorsa maris. Ne saltem sine-labore naves ascendant quieti: sed ut aliquis (_quisque_) eorum telum (_vulnus_) etiam domi curet, percussus vel sagitta, vel hasta acuta, 515 navem propere-inscendens; ut quis horreat etiam alius Trojanis equûm-domitoribus inferre lamentabile bellum. Præcones autem per urbem Jovi cari jubento, pueros pubescentes, canosque-temporibus senes congregari circa urbem a-diis-ædificatis in turribus; 520 teneræ autem feminæ in _suis_ ædibus quæque ignem magnum accendant; custodiaque aliqua firma sit, ne insidiæ ingrediantur urbem, copiis absentibus. Sic esto, Trojani magnanimi, ut dico: sermoque, qui quidem nunc utilissimus, dictus esto; 525 alium mane Trojanos inter equûm-domitores dicam. Vota-facio sperans Jovique ceterisque diis, expulsurum _me_ hinc canes funestis-fatis-adductos. [quos Fata adduxerunt nigris in navibus.] Verum enim-vero per noctem custodiamus nos ipsos: 530 mane autem sub-auroram cum armis, armati, naves ad cavas excitemus acrem martem. Videbo, si me Tydides fortis Diomedes a navibus ad murum repellat, an ego illum ære quum-occidero, spolia cruenta auferam. 535 Cras suam virtutem perspectam-dabit, si meam hastam sustinuerit irruentem: sed in primis, puto, jacebit vulneratus, multique circa ipsum socii, sole orto in crastinum. Utinam enim ego ita sim immortalis et expers-senectutis _per_ dies omnes, 540 honorerque, sicut honoratur Minerva et Apollo, ut jam dies hæc malum feret Argivis.

Sic Hector concionatus-est: Trojani autem acclamarunt. Hique equos quidem solvebant sub jugo sudantes, ligabantque loris apud currus suos unusquisque; 545 ex urbe autem adducebant boves et pingues oves propere: vinumque suave advehebant, panemque ex domibus, et insuper ligna multa colligebant. Fecerunt autem immortalibus perfectas hecatombas. Nidorem vero e campo venti ferebant ad-cœlum usque 550 dulcem: sed eum neutiquam dii beati acceperunt, nec voluerunt: valde enim ipsis odio-fuit Ilium sacrum, et Priamus et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami.

Ipsi vero, altum cogitantes, in belli semita sedebant per-totam-noctem; ignesque eis ardebant multi. 555 Sicut autem quando in cœlo stellæ lucidam circa lunam apparent perdecoræ, quando utique est sine-vento æther, [elucentque omnes speculæ, et cacumina summa, et saltus, cœlitus autem aperitur immensus æther;] omniaque[TR2] conspiciuntur astra; gaudet autem animo pastor: 560 tot in-medio navium et Xanthi fluentorum, Trojanis accendentibus, ignes apparebant Ilium ante. Mille in campo ignes ardebant: ad singulos autem sedebant quinquaginta _viri,_ ad-splendorem ignis ardentis. Equi vero hordeum album comedentes et arincam, 565 stantes apud currus, pulcro-sedentem-in-solio Auroram exspectabant.

[TR1] "Nisi" -> "nisi" [TR2] "Omniaque" -> "omniaque"

Iliadis IX.—Legatio ad Achillem. Preces.

ARGUMENT: THE EMBASSY TO ACHILLES.

Agamemnon, after the last day's defeat, proposes to the Greeks to quit the siege, and return to their country. Diomed opposes this, and Nestor seconds him, praising his wisdom and resolution. He orders the guard to be strengthened, and a council summoned to deliberate what measures are to be followed in this emergency. Agamemnon pursues this advice, and Nestor further prevails upon him to send ambassadors to Achilles, in order to move him to a reconciliation. Ulysses and Ajax are made choice of, who are accompanied by old Phoenix. They make, each of them, very moving and pressing speeches, but are rejected with roughness by Achilles, who notwithstanding retains Phoenix in his tent. The ambassadors return unsuccessfully to the camp, and the troops betake themselves to sleep.

This book, and the next following, take up the space of one night, which is the twenty-seventh from the beginning of the poem. The scene lies on the sea-shore, the station of the Grecian ships.

TEXT:

1 Ita quidem Trojani custodias agebant; sed Achivos divinitus-immissa tenebat Fuga, Metus frigidi socia: luctu vero intolerabili sauciati-erant omnes fortissimi. Sicut autem venti duo pontum commovent piscosum, 5 Boreas et Zephyrus, qui e-Thracia spirant, advenientes repentino: simulque et unda nigra in-acervum-attollitur; multamque extra mare algam fundunt: sic scindebatur animus in pectoribus Achivorum.

Atrides autem, dolore magno sauciatus cor, 10 Obibat, præcones acri-voce jubens nominatim ad concionem vocare virum unumquemque, neque clamare; ipse autem inter primos laborabat. Sedebant inde in concione afflicti; atque Agamemno surrexit lacrimas-fundens, ceu fons nigra-aqua (_profundus_), 15 qui ab excelsissima petra nigram fundit aquam; sic ille graviter suspirans verba Argivis fecit:

O amici, Argivorum ductores et principes, Jupiter me valde Saturnius malo irretivit gravi; infestus, qui antea quidem mihi promisit et annuit, 20 Ilio exciso bene munito _me_ rediturum; nunc vero malam fraudem struxit, et me jubet inglorium Argos redire, postquam multum perdidi populum. Ita fere Jovi erit præpotenti placitum, qui jam multarum urbium demolitus-est vertices, 25 atque adhuc demolietur: hujus enim potentia est maxima. Verum agite, ut ego dixero, obsequamur omnes; fugiamus cum navibus dilectam in patriam terram: non enim jam Trojam capiemus latas-vias-habentem.

Sic dixit; illi vero omnes taciti facti-sunt silentio. 30 Diu autem muti erant afflicti filii Achivorum: tandem vero inter-_eos_-locutus-est pugna strenuus Diomedes:

Atrida, tibi primum adversabor inconsulte-loquenti, qua fas est, rex, in-concione: tu vero ne-quid irascaris. Fortitudinem quidem mihi primum convellisti inter Danaos, 35 dicens _me_ esse imbellem et sine-fortitudine: hæc autem omnia sciunt Argivorum et juvenes et senes. Tibi ver ex-duobus-alterum dedit Saturni filius versuti: sceptro quidem tibi dedit honorari supra omnes; fortitudinem autem non dedit, quæ potestas est maxima. 40 Mirifice, itane plane credis filios Achivorum imbellesque esse et sine-fortitudine, ut dicis? Si tamen tibi ipsi animus properat ad redeundum, abi: patet tibi via, navesque tibi prope mare stant, quæ te secutæ-sunt a-Mycenis valde multæ. 45 At alii manebunt capite-comantes Achivi, donec Trojam everterimus. Sin vero et ipsi _volunt,_ fugiant cum navibus dilectam in patriam terram: nos vero, ego Sthenelusque, pugnabimus, donec finem Ilii invenerimus: cum (_favente_) deo enim venimus.

50 Sic dixit: illi vero omnes acclamarunt, filii Achivorum; orationem admirati Diomedis equûm-domitoris. Inter-eos autem surgens locutus-est eques Nestor:

Tydide, eximie quidem in pugna fortis es, et consilio inter omnes æquales es optimus: 55 nemo tibi hanc sententiam vituperarit, quotquot _sunt_ Achivi, nec contra dixerit: sed non ad-finem pervenisti orationis. Profectio etiam juvenis es, meusque vel filius esse-possis minimus natu; tamen prudentia loqueris Argivorum regibus, quoniam quod-decet dixisti. 60 Verum age, ego, qui te seniorem me-prædico esse, eloquar et omnia persequar; neque aliquis mihi sermonem improbaverit, ne rex quidem Agamemno. Sine-gente, sine-lege, sine-lare est ille, qui bellum amat intestinum, horrendum. 65 Verum enim-vero nunc quidem pareamus nocti nigræ, cœnasque instruamus, custodes autem quique excubanto ad fossam, quam-fodimus murum extra. Juvenibus quidem hæc mando; ac deinde, Atrida, tu quidem præcipe: tu enim supremus es. 70 Præbe convivium senibus: decet te, non _est_ iniquum. Plena _sunt_ tibi vino tentoria, quod naves Achivorum quotidianæ ex-Thracia per latum pontum advehunt: omnis tibi est ad-excipiendum-apparatus; multisque imperas.[TR1] Multis autem congregatis, illi obsequaris, qui optimum 75 consilium suaserit: valde enim opus _est_ omnibus Achivis _consilio_ bono et prudenti, quoniam hostes prope naves accendunt ignes multos: quisnam his lætetur? nox autem hæc vel disperdet exercitum, vel servabit.

Sic dixit: illi vero ei valde auscultarunt ac paruerunt. 80 Et custodes cum armis propere-exierunt, cum-copiis Nestoridesque Thrasymedes, pastor virorum, et Ascalaphus et Ialmneus, filii Martis, et Meriones, Aphareusque, Deipyrusque, atque Creontis filius, Lycomedes divinus. 85 Septem erant duces custodum; centeni vero cum-singulis juvenes simul ordine-ibant, longas hastas manibus tenentes: atque in-medio fossæ et muri sedebant profecti: ibi ignem accenderunt, apposueruntque cœnam unusquisque.

Atrides autem proceres frequentes duxit Achivorum 90 in tentorium; ipsisque apposuit gratum-animo convivium. Hi autem ad cibos paratos appositos manus extendebant. Ac quum potus et cibi desiderium exemissent, illis senex omnium-primus texere cœpit consilium, Nestor, cujus et antea optimum videbatur consilium: 95 qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Atrida augustissime, rex virorum Agamemno, in te quidem finiam, a-te autem incipiam, quoniam multorum populorum es rex, et tibi Jupiter in-manus-dedit sceptrumque et jura, ut ipsis consulas. 100 Ideo te oportet supra _omnes_ dicere sententiam, atque audire, perficere etiam alius _consilium,_ quando aliquem animus jusserit dicere in bonum: te autem penes-erit, quicquid præferatur. Atque ego dicam, ut mihi videtur esse optimum. Non enim aliquis sententiam alius meliorem hac excogitarit, 105 qualem ego sentio, et olim et etiam nunc, inde-ex eo, quando, Jovis-alumne, Briseidem puellam irati Achillis abiisti a-tentorio auferens: nequaquam secundum nostram quidem sententiam. Valde enim tibi ego multis dissuadebam: tu vero tuo magno animo (_iræ_) 110 cedens, virum fortissimum, quem vel immortales honorarunt, contumelia-affecisti; ereptum enim habes præmium. Sed etiam nunc deliberemus, quomodo ipsum placantes flectamus donisque placidis, verbisque blandis.

