# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 12

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Audite me, Trojani et Dardani, et socii, ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet. 370 Nunc quidem cœnam sumite per urbem, sicut antea, et excubiarum mementote, et vigilate quisque: mane autem Idæus eat cavas ad naves, nuntiatum Atridis, Agamemnoni et Menelao, sententiam Alexandri, cujus causa contentio exorta-est: 375 et vero hunc dicat prudentem sermonem, si forte velint cessare a-bello horrisono, donec cadavera combusserimus; postea iterum pugnabimus, donec deus nos dirimat, detque alterutris victoriam.

Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt, et paruerunt: 380 [cœnam inde sumserunt per exercitum in ordinibus;] mane autem Idæus ivit cavas ad naves. Illos vero invenit in concione, Danaos, ministros Martis, navis ad puppim Agamemnonis; atque hic inter-eos, stans in mediis, locutus-est, vocalis præco:

385 Atridaque et ceteri principes omnium-Achivorum, jussit Priamusque et ceteri Trojani illustres, dicere, si quidem vobis gratum et jucundum erit, sententiam Alexandri, cujus causa contentio exorta-est; opes quidem quascunque Alexander cavis in navibus 390 adduxit Trojam (utinam ante periisset!), omnes vult dare, et etiam de-suo alias adjungere: ingenuam autem uxorem Menelai gloriosi negat _se_ redditurum: profecto tamen Trojani hortantur: et vero hunc jusserunt dicere sermonem, si forte velitis 395 cessare a-bello horrisono, donec mortuos cremaverimus; postea iterum pugnabimus, donec deus nos dirimat, detque alterutris victoriam.

Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio. Tandem vero inter-_eos_-locutus-est pugna strenuus Diomedes:

400 Ne quis nunc opes Alexandri accipiat, neque Helenam: manifestum autem etiam _ei,_ qui plane infans est, quod jam Trojanis interitus termini imminent.

Sic dixit; illi autem omnes acclamabant, filii Achivorum, sermonem admirati Diomedis equûm-domitoris. 405 Atque tum porro Idæum allocutus-est rex Agamemno:

Idæe, utique sententiam Achivorum ipse audis, quemadmodum tibi respondeant: mihi autem itidem-placet sic; sed de mortuis concremandis neutiquam recuso: non enim ulla restrictio de-cadaveribus mortuis 410 fit, postquam occubuerint, _quin_ igni _dato_ placentur ocyus: de-fœderibus vero Jupiter sciat, altitonans maritus Junonis.

Sic locutus, sceptrum sustulit omnibus diis; retro vero Idæus ivit ad Ilium sacrum. Sedebant autem in concione Trojani et Dardani, 415 omnes congregati, exspectantes, quando rediret Idæus. Ille autem venit et nuntium exposuit, stans in mediis. Hi vero accingebantur perquam celeriter, ad-utrumque, et ad-cadavera advehenda, alii vero ad ligna. Argivi autem ex-altera-parte bonis-transtris-instructis a navibus 420 properabant, et ad-cadavera advehenda, alii vero ad ligna.

Sol quidem dein recens percutiebat _radiis_ arva, ex tranquille-fluente profundo Oceano cœlum ascendens; illi vero occurrebant sibi-invicem. Tunc dignoscere difficile erat virum quemque _in mortuis:_ 425 sed aqua abluentes tabum sanguinolentum, lacrimas calidas fundentes, curribus imposuerunt. Non-tamen sinebat flere Priamus magnus; illi autem silentio cadavera rogo cumulatim-imponebant, mœrentes corde: in igne vero quum-cremassent, redierunt ad Ilium sacrum. 430 Hoc eodem-modo ex-altera-parte bene-ocreati Achivi cadavera rogo cumulatim-imponebant, mœrentes corde; in igne vero quum-cremassent, redierunt cavas ad naves.

Quum nondum _esset_ aurora, sed adhuc sublustris nox, tum circa pyram lecta surrexit manus Achivorum, 435 tumulumque circa eam unum fecerunt, egesta _terra,_ omnibus-communem, e campo, juxtaque ipsum murum exstruxerunt, turresque altas, propugnaculum naviumque et ipsorum: in iis autem portas fecerunt bene coagmentatas, ut per illas equestris via esset; 440 exterius autem profundam prope illum fossam foderunt, latam, magnam; inque _ea_ vallos defixerunt. Sic quidem laborabant capite-comantes Achivi.

Ceterum dii, apud Jovem sedentes fulguratorem, admirabundi-spectabant magnum opus Achivorum ære-loricatorum: 445 iis vero loqui orsus-est Neptunus, concussor-terræ:

Jupiter pater, num quis est mortalium in immensa terra, qui adhuc immortalium mentem et consilium celebrabit? non vides quod rursum capite-comantes Achivi murum struxerint pro navibus, circùmque fossam 450 duxerint, nec diis dederint inclytas hecatombas? hujus certe gloria erit, in-quantum _terræ_ diffunditur dies; illius vero obliviscentur, _exstructi_ quando ego et Phœbus Apollo heroi Laomedonti ædificavimus-urbem laborantes.

Hunc autem graviter indignatus allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 455 dii-boni, terræ-concussor late-potens, quale _hoc_ dixisti? alius aliquis deorum hanc reformidasset cogitationem, qui te multo imbecillior _esset_ manibusque animoque; tua autem certe gloria _tibi_ erit, in-quantum diffunditur dies. Age vero, quum retro capite-comantes Achivi 460 abierint cum navibus dilectam in patriam terram, murum deturbatum hunc quidem in mare totum demergito; postea autem litus magnum arenis obtegito, ut adeo ingens murus evanescat Achivorum.

Sic illi quidem talia inter se colloquebantur. 465 Occidit vero sol, absolutumque-erat opus Achivorum: bovesque-mactabant per tentoria, et cœnam sumebant. Naves autem e Lemno appulerant, vinum vehentes, multæ, quas miserat Iasonides Eunëus, quem peperit Hypsipyle sub Jasone, pastore virorum. 470 Seorsum autem Atridis, Agamemnoni et Menelao, dederat Iasonides ferendum vinum, mille mensuras. Inde igitur vinum-emebant capite-comantes Achivi, alii qudem ære, alii autem splendido ferro, alii autem pellibus, alii vero ipsis bobus, 475 alii denique mancipiis: apponebant autem convivium lætum. Per-totam-noctem deinde capite-comantes Achivi epulabantur, Troes vero _et ipsi_ per urbem, et socii. Pernox vero ipsis mala meditabatur providus Jupiter, terribiliter tonans: illosque pallidus timor cepit: 480 vinum autem ex poculis in-terram fundebant, nec quisquam ausus- est ante bibere, quam libasset præpotenti Saturnio. Decubuerunt deinde, et somni donum ceperunt.

[TR1] "fortissimun" -> "fortissimum" [TR2] "quisunt" -> "qui sunt" [TR3] "longuæ umbræ" -> "longæ umbræ" [TR4] "animos-exedenti." -> "animos-exedenti," [TR5] "transfixeruntqueverubus" -> "transfixeruntque verubus".

Iliadis VIII.—Truncata pugna.

ARGUMENT: THE SECOND BATTLE, AND THE DISTRESS OF THE GREEKS.

Jupiter assembles a council of the deities, and threatens them with the pains of Tartarus if they assist either side: Minerva only obtains of him that she may direct the Greeks by her counsels. The armies join battle: Jupiter on Mount Ida weighs in his balances the fates of both, and affrights the Greeks with his thunders and lightnings. Nestor alone continues in the field in great danger: Diomed relieves him; whose exploits, and those of Hector, are excellently described. Juno endeavours to animate Neptune to the assistance of the Greeks, but in vain. The acts of Teucer, who is at length wounded by Hector, and carried off. Juno and Minerva prepare to aid the Grecians, but are restrained by Iris, sent from Jupiter. The night puts an end to the battle. Hector continues in the field, (the Greeks being driven to their fortifications before the ships,) and gives orders to keep the watch all night in the camp, to prevent the enemy from re-embarking and escaping by flight. They kindle fires through all the fields, and pass the night under arms.

The time of seven and twenty days is employed from the opening of the poem to the end of this book. The scene here (except of the celestial machines) lies in the field towards the seashore.

TEXT:

1 Aurora croceo-peplo-induta spargebatur totam per terram; Jupiter autem deorum concionem habuit gaudens-fulmine, summo _in_ vertice multa-cacumina-habentis Olympi. Ipse vero illis concionabatur, diique omnes subauscultabant:

5 Audite me, omnesque dii, omnesque deæ, ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet. Ne qua igitur femina dea hoc, neu quis mas tentet rescindere meum verbum: sed simul omnes assentimini, ut celerrime perficiam hæc opera. 10 Quemcunque vero ego seorsum deorum volentem intellexero profectum, ut-vel Trojanis auxilium-ferat, vel Danais, sauciatus indecore redibit in-Olympum: aut ipsum correptum projiciam in Tartarum tenebrosum, procul valde, ubi profundissimum sub terra est barathrum, 15 ubi ferreæque portæ et æreum limen, tantum infra Orcum, quantum cœlum est a terra: cognoscet deinde, quanto sim deorum potentissimus omnium. Verum age, periculum-facite, dii, ut sciatis omnes: catenam auream de cœlo suspendite-et 20 omnes prehendentes-ex-ea-pendete dii, omnesque deæ: at non traxeritis de cœlo in-terram Jovem, summum ducem, ne si quidem valde multum laboraveritis. Verum quando jam et ego lubens voluero trahere, cum-ipsa terra _vos_ traxerim, ipsoque mari; 25 catenam quidem dein circa cacumen Olympi alligarim: illa autem sublimia omnia fuerint (_pependerint_). Tantum ego superque sum deos, superque sum homines.

Sic dixit: hi autem omnes obmutuerunt silentio, orationem admirati; valde enim minaciter concionatus-erat. 30 Tandem vero locuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

O pater noster, Saturnie, summe regnantum, bene et nos scimus, quod tibi potentia nescia cedere: attamen Danaos lugemus bellicosos, qui jam malo fato expleto perierint. 35 Verum enim-vero bello quidem abstinebimus, si tu jubes: consilium vero Argivis suggeremus, quod proderit: ut ne omnes pereant, irato te.

Hanc autem subridens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: bono-es-animo, Tritonia, dilecta filia: neutiquam ira 40 benevolæ _tibi_ loquor; volo autem tibi mitis esse.

Sic fatus, sub curru alligavit æripedes equos, celeriter-volantes, aureis jubis comantes: aurum-autem ipse induit circa corpus: prehenditque scuticam auream, scite-factam, suumque conscendit currum. 45 Et scutica-_eos_-percussit, ut-currerent: illi vero non inviti volabant in-medio inter-terramque et cœlum stellatum. Ad-Idam autem venit multis-fontibus-irriguam, matrem ferarum, ad-Gargarum, ubi ei _sunt_ ager-sacer altareque odoratum: ibi equos stitit pater hominumque deorumque, 50 solutos de curru, caliginemque multam superfudit. Ipse autem in verticibus sedit, gloria exsultans, inspiciens Troumque urbem et naves Achivorum.

Illi vero cibum sumserunt, capite-comantes Achivi, raptim per tentoria, ex eoque armabantur, 55 Trojani autem ex-altera-parte per urbem armabantur, pauciores; promti-erant tamen etiam sic pugna contendere, opera necessaria, proque liberis et pro uxoribus. Omnes vero aperiebantur portæ, forasque ruebant copiæ, peditesque equitesque: ingensque tumultus coortus-est.

60 Hi autem quum jam in locum unum congredientes venissent, commiserunt scuta, commiserunt hastas et robur virorum æreis-loricis-indutorum: ac clypei umbonibus-muniti appropinquabant invicem, ingensque tumultus est-ortus. Tum vero simul ejulatusque et jactantia erat virorum, 65 perdentiumque et pereuntium; fluebatque sanguine terra.

Quamdiu quidem mane erat, eet crescebat sacer dies, tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus: quum vero sol medium cœlum ascendisset, tunc jam aureas pater tollebat lances; 70 imposuitque duo fata longe-sternentis mortis, Troumque equûm-domitorum et Achivorum ære-loricatorum: sustinuitque medias prehensas: inclinata-est autem fatalis dies Achivorum. [Achivorum quidem fata in terra alma desidebant; Troum vero, ad cœlum latum sublata-sunt.] 75 Ipse autem ex Ida magnum tonabat, ardensque misit fulgur in exercitum Achivorum: illi autem conspicati obstupuerunt, et omnes pallidus timor cepit. Tum nec Idomeneus ausus-est manere, nec Agamemno, nec duo Ajaces manserunt, ministri Martis: 80 Nestor autem solus mansit Gerenius, custos Achivorum, minime volens, sed equus debilitatus-erat; quem percusserat sagitta divinus Alexander, Helenæ vir pulcræ-comis, summo in vertice, ubi quidem primi crines equorum cranio innati-sunt: maxime vero letalis locus est. 85 Dolore-correptus autem se-erexit, sagitta vero in cerebrum pentrarat: conturbabatque equos, volutans-se circa ferrum. Dum senex equi funalis-lora abscindebat gladio insurgens, interim Hectoris veloces equi venerunt per turbam, audacem aurigam ferentes, 90 Hectorem: atque tunc ibi senex animam perdidisset, nisi[TR1] ilico animadvertisset pugna strenuus Diomedes: horrendum autem clamavit, adhortans Ulyssem:

Nobilissime Laertiade, sollertissime Ulysse, quo fugis, tergo obverso, ignavi instar in turba? 95 _cave_ ne-quis tibi fugienti tergo hastam infigat: verum mane, ut a-sene propellamus ferocem virum.

Sic dixit: non tamen auscultavit multum-sustinens divinus Ulysses, sed raptim-præteriit cavas ad naves Achivorum. Tydides autem, solus licet esset, primis-pugnatoribus mixtus-est: 100 stetique ante equos Nelidæ senis, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

O senex, profecto valde jam te juvenes premunt bellatores; tua autem vis soluta-est, gravisque te senecta persequitur: debilisque tibi _est_ famulus, segnesque tibi equi. 105 Verum age, meos currus conscende, ut videas, quales Trojani equi, periti per-campum rapide valde huc et illuc insequi et fugere, quos nuper ab Ænea cepi, artifices fugandi _hostes._ Istos quidem _tuos_ famuli curent: hos vero nos 110 Trojanos in equûm-domitores dirigamus, ut et Hector sciat, an et mea hasta insanit in manibus.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est Gerenius eques Nestor. Nestoreas quidem inde equas famuli curabant fortes, Stheneleusque et Eurymedon fortitudinis-amans. 115 Hi autem ambo Diomedis currum conscenderunt: Nestor vero in manus sumsit habenas splendidas, percussitque-scutica equos; celeriterque Hectorem prope fuerunt. Hunc autem recta irruentem telo-petiit Tydei filius: et ab-equo quidem aberravit; sed aurigam famulum, 120 filium magnanimi Thebæi, Eniopeum, equorum habenas tenentem, percussit in-pectus juxta mammam: decidid autem e curru, retrocesseruntque ejus equi veloces: ipsius autem ibi soluta-est animaque roburque. Hectori vero gravis dolor operuit animum propter-aurigam: 125 hunc quidem dein sivit, dolens licet de-sodale, jacere: ipse autem aurigam quærebat audacem; nec amplius diu equi indigebant rectore: statim enim invenit Iphitiden Archeptolemum audacem, quem tunc equos veloces conscendere-jussit, deditque ei habenas in manus.

130 Tunc interitus accidisset, et exitialia facinora edita-essent et jam inclusi-fuissent _Trojani_ in Ilio, velut agni, nisi cito animadvertisset pater hominumque deorumque. Tonans autem graviter, emisit candens fulmen, et ante equos Diomedis dejecit in-terram: 135 terribilisque flamma exorta-est sulphuris ardentis; atque equi territi consternabantur sub curru; Nestori autem e manibus fugerunt habenæ splendidæ; timuitque ille in animo, Diomedemque allocutus-est:

Tydide, age vero rursus, in-fugam dirige solidis-ungulis equos. 140 An non sentis, quod te a Jove non sequitur victoria? nunc quidem enim huic Saturnius Jupiter gloriam præbet, hodie; postea rursus etiam nobis, si voluerit, dabit: homo autem nequaquam Jovis mentem impedierit, ne valde quidem fortis; quoniam _ille_ longe potentior est.

145 Huic autem respondit deinde pugna strenuus Diomedes: profecto hæc omnia, senex, e re dixisti; sed hic gravis dolor _mihi_ cor et animum incessit: Hector enim aliquando dicet, inter Trojanos concionans, Tydides a me fugatus venit ad-naves. 150 Sic aliquando gloriabitur; tunc mihi dehiscat lata terra!

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: hei mihi, Tydei fili bellicosi, quale _hoc_ dixisti! Etsi enim te Hector ignavum et imbellem dixerit, attamen non credent Trojani et Dardanidæ, 155 et Trojanorum uxores magnanimorum, clypeatorum, quarum in pulvere dejecisti florentes-juventa maritos.

Sic igitur locutus in-fugam vertit solidis-ungulis equos, retro per turbam; in _eos_ autem Trojanique et Hector _cum_ clamore ingenti tela tristia fundebant. 160 Tum vero altum inclamavit magnus galeam-motans Hector.

Tydide, valde quidem te honorabant Danai celeribus-equis sedeque, carnibusque, et plenis poculis: nunc vero te ignominia-afficient; mulieris utique similis es. Abi-in-malam-rem, timida pupa; quia non, cedente me, 165 turres nostras conscendes, nec mulieres abduces in navibus: prius tibi dæmonem (_fatum_) dabo.

Sic dixit; Tydides autem in-utramque-partem cogitavit, equosque convertere et contra pugnare, _an non._ Ter quidem cogitavit in mente et in animo: 170 ter vero ab Idæis montibus intonuit providus Jupiter, signum dans Trojanis, pugnæ alternantem victoriam _indicans._ Hector autem Trojanos hortabatur, alte vociferans:

Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes, viri estote, amici, mementote autem strenuæ fortitudinis. 175 Sentio vero, quod mihi lubens annuit Saturnius victoriam et magnam gloriam, at Danais exitium: stulti, qui quidem hos muros (_valli_) struxerunt, infirmos, contemnendos, qui non robur meum arcebunt; equi vero facile fossam transilient, quam-_illi_-foderunt. 180 Verum quando jam naves ad cavas pervenero, memoria aliqua tum ignis ardentis esto, ut igne naves incendero, interfecero autem et ipsos. [Argivos apud naves, attonitos a fumo.]

Sic fatus, equos adhortatus est, dixitque: 185 Xantheque et tu, Podarge, et Æthon, Lampeque divine, nunc mihi alimentorum-præmia rependite, quæ permulta Andromache, filia magnanimi Eetionis, vobis prioribus, suave triticum, apposuit, [vinumque immiscens bibendum, quando animus jubebat,] 190 quam mihi, qui ei florentem _me_ maritum profiteor esse. Verum insequimini et festinate, si forte capiamus clypeum Nestoreum, cujus nunc fama ad-cœlum pervenit, totum aureum esse, ansasque et ipsum: atque ab humeris Diomedis equûm-domitoris, 195 affabre-factum thoracem, quem Vulcanus laboravit fabricans. Si hæc-duo ceperimus, speraverim Achivos hac-ipsa-nocte naves conscensuros veloces.

Sic dixit glorians. Indignata-est autem veneranda Juno, commovitque-se in solio, tremefecit latum Olympum: 200 et jam Neptunum, magnum deum, coram allocuta-est:

Dii boni, Terræ-quassator late-potens, nonne tibi quidem pereuntium Danaorum miserescit in præcordiis animus? qui tamen tibi ad Helicenque et Ægas dona ferunt multaque et elegantia: tu vero ipsis cupias victoriam. 205 Siquidem enim velimus, quotquot Danais fautores _sumus,_ Trojanos repellere, et coercere late-sonantem Jovem, illic sane tunc tristaretur sedens solus in Ida.

Hanc autem valde dolens allocutus-est rex Quassator-terræ: Juno intrepida-dictis, qualem hunc sermonem dixisti! 210 Non equidem velim cum Jove Saturnio pugnare nos alios, quoniam longe potentior est.

Sic hi quidem talia ad se-invicem loquebantur. His autem (_Græcis_), quantum _spatii_ inde-a navibus muri fossa seclusit, repletum-est pariter equisque et viris scutatis, 215 coactis-in-angustum; cogebat vero eos veloci par Marti Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam dedit. Et jam concremasset igne ardenti naves æquales, nisi in mente posuisset Agamemnoni veneranda Juno ipsi studiose-properanti ocyus incitare Achivos. 220 Profectus-est autem ire ad tentoriaque et naves Achivorum, purpureum magnum pallium tenens in manu robusta: stetit vero in Ulyssis ingenti nave nigra, quæ in medio erat, ut-exaudiretur-clamans in-utramque-partem, [et ad Ajacis tentorium Telamonidæ, 225 et ad Achillis, qui quidem ad-extrema naves æquales subduxerant, virtute freti et robore manuum;] clamavit autem penetrabili-voce, Danaos vociferans:

_Proh_ pudor, Argivi, turpia probra, facie _tantum_ admirabiles: quo abierunt gloriationes, quum profitebamur-nos esse fortissimos, 230 quas, quando in Lemno _eratis,_ vana-jactantes proferebatis, comedentes carnes multas boum prorsum-cornutorum, bibentesque crateres coronatos vino, Trojanorum pro centenisque ducenisque quemque staturum in pugna? nunc autem ne uni-quidem pares sumus. 235 [Hectori, qui mox naves incendet igne ardenti.] Jupiter pater, an ullum jam præpotentium regum tali clade afflixisti, et eum magna gloria privasti? non vero _me_ unquam dico tuum perpulcrum altare nave multis-transtris-instructa præteriisse, huc malo-fato- veniens; 240 sed in omnibus boum adipem et femora combussi, cupiens Trojam bene-mœnitam exscindere. At, Jupiter, hoc saltem mihi perfice votum; _nos_ ipsos saltem permitte effugere et evadere, neu sic a-Trojanis sine interimi Achivos.

245 Sic dixit: hujus autem _deorum_ pater misertus-est lacrimantis: annuitque ei exercitum salvum fore, nec periturum. Statim vero aquilam misit, certissimi-augurii inter volucres, hinnulum tenentem unguibus, sobolem cervæ velocis; juxta autem Jovis altare perpulcrum dejecit hinnulum, 250 ubi Panomphæo (_omnis ominis auctori_) Jovi sacrificabant Achivi. Hi autem ut viderunt, quod a Jove venisset avis, vehementius in Trojanos irruebant, recordabanturque pugnæ.

Tum nemo prior e-Danais, multi licet essent, gloriatus-est, Tydiden ante, _se_ agitasse veloces equos, 255 extraque fossam egisse, et contra pugnasse: sed longe primus _ille_ Trojanorum interemit virum armatum, Phradmoniden Agelaum: hic quidem in-fugam verterat equos; ei autem converso, dorso hastam infixit, humeros inter, perque pectora transegit: 260 decidit autem de curru, sonitumque-dedere arma super ipso.

Post hunc autem Atridæ, Agamemno et Menelaus; postque hos, Ajaces, strenuam induti fortitudinem; postque hos Idomeneus, et armiger Idomenei, Meriones, par Marti homicidæ; 265 postque hos Eurypylus, Evæmonis præclarus filius; Teucer autem nonus venit, resilientes arcus tendens: stetitque sub Ajacis scuto Telamonidæ. Tum Ajax quidem submovebat scutum; atque ille heros circumspiciens, posteaquam aliquem jaculatus in turba 270 vulneraverat, is quidem ibi cadens animam amittebat, sed hic (_Teucer_) retro cedens, puer tanquam sub matrem, condebat-se ad Ajacem: is vero eum scuto tegebat splendido.

Tum quem primum Trojanorum interfecit Teucer eximius? Orsilochum quidem primum, et Ormenum et Ophelesten, 275 Dætoremque, Chromiumque, et parem-deo Lycophontem, et Polyæmoniden Hamapaonem, et Melanippum, [Omnes alium-super-alium dejecit-in terram almam.] Eum autem conspicatus lætatus-est rex virorum Agamemno, arcu a forti Trojanorum perdentem phalanges: 280 stetit autem prope eum vadens, et ipsum allocutus-est:

