Part 3
Ibi autem Noctis filii obscuræ domus habent, Somnus et Mors, graves Dii: neque unquam eos 760 Sol lucidus intuetur radiis, cœlum scandens, nec cœlitus descendens. Horum alter quidem terramque et lata dorsa maris quietus percurrit et placidus hominibus; alterius vero ferreum quidem cor, aheneum vero ei pectus 765 crudele in præcordiis: tenet autem quem primum arripuerit hominum: hostis vero etiam immortalibus Diis.
Illic dei inferi in-anteriore-parte ædes resonantes, fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ, stant: horrendus autem canis foris custodit, 770 sævus, artemque malam habet: introeuntibus quidem adulatur pariter caudaque et auribus ambabus; exire vero non iterum permittit retro, sed observans devorat, quemcunque prenderit extra portas euntem [fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ.]
775 Ibidem vero habitat abominanda dea immortalibus, horrenda Styx, filia reciprocantis Oceani maxima-natu. Seorsum vero a diis inclytas ædes incolit ingentibus saxis supertectas: circum autem quaque columnis argenteis ad cœlum firmatæ-sunt. 780 Raro vero Thaumantis filia, pedibus velox Iris, nuntii _causa_ versatur super lata dorsa maris, quando lis et contentio inter Deos exorta-fuerit, et sane quisquis mentiatur cœlestes domos tenentium: Jupiter vero Irim misit Deorum magnum jusjurandum ut-ferat 785 e-longinquo in aureo vase, multum-celebratam aquam, frigidam, quæ e petra destillat excelsa, alta: multum vero etiam subtus terram spatiosam e sacro flumine fluit per noctem nigram Oceani cornu: decima vero pars secreta-est. 790 Novem quidem circa terramque et lata dorsa maris vorticibus argenteis volvens in mare cadit; illa vero una e saxo profluit, magnum damnum Diis. Quisquis perjurium libans juraverit immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi, 795 jacet spiritus-expers integrum per annum, neque unqum ambrosiæ et nectaris accedit propius cibum, sed jacet non-respirans et mutus stratis in lectis, malus autem sopor _eum_ obtegit. Sed postquam morbo defunctus-est magnum per annum, 800 alia ex alia excipit molestior ærumna. Novennio autem a Diis separatur æternis, neque unquam ad concilium miscetur neque ad epulas, novem totis annis: decimo vero miscetur iterum cœtibus immortalium, qui cœlestes domos incolunt. 805 Tale itaque jusjurandum constituerunt Dii Stygis perennem aquam, priscam, quæ fluit valde-asperum per locum.
[Ibi autem terræ caliginosæ et Tartari obscuri pontique infructuosi et cœli stellati, ex-ordine omnium fontes et fines sunt, 810 molesti, squalidi, quos oderunt Dii ipsi. Illic autem splendidæque portæ et aureum limen immotum, radicibus longis compactum, sua-sponte-natum: ante-illud vero deos extra omnes Titanes habitant, ultra Chaos caliginosum. 815 Ceterum valde-crepantis Jovis inclyti auxiliarii domus incolunt in Oceani fundamentis, Cottusque atque Gyas. Briareum quippe fortem (existentem) generum suum fecit graviter-fremens Neptunus; dedit autem Cymopoliam in-matrimonium-ducendam, filiam suam.]
820 Ast ubi Titanes e Cœlo expulerat Jupiter, minimum-natu peperit filium Typhoëum Terra ingens Tartari in concubitu per auream Venerem. Cujus manus quidem sunt ob robur laboribus aptæ et pedes indefessi robusti Dei: ex humeris vero ei 825 erant centum capita serpentis, horrendi draconis, lingus nigris lambentia; hujus autem in oculorum admirandis capitibus sub superciliis ignis micabat: [omnibus autem ex capitibus ignis flagrabat cernentis,] voces autem in omnibus erant horrendis capitibus, 830 omnigenum sonitum emittentes, ineffabilem. Interdum enim quidem sonabant, ut Diis intelligendum-esset, interdum vero etiam tauri valde-mugientis, robore indomiti, vocem ferocis, interdum vero etiam leonis sævum animum habentis, interdum vero etiam catulis similia, mira auditu, 835 interdum vero stridebat, resonabant autem montes alti. Et sane evenisset res inevitabilis die illo, et hic mortalibus et immortalibus imperasset, nisi sane bene intellexisset pater hominumque Deorumque. Graviter autem intonuit atque fortiter, circum vero terra 840 horrende edidit-fragorem et cœlum latum superne, pontusque Oceanique fluctus et tartara terræ. Pedibus vero sub immortalibus magnus contremuit Olympus, insurgente rege: ingemiscebat autem tellus. Ardor vero ab utroque occupabat cæruleum pontum 845 tonitruque fulgurisque, ignisque ab illo monstro,[TR4] [flammisque ventisque fulmineque ardenti:] fervebat autem terra omnis et cœlum atque mare: furebant vero sane circum littora undique fluctus magni ab impetu Deorum, concussioque non-sedanda oriebatur: 850 expavit Pluto, inferis mortuis imperans, Titanesque sub-tartarum circa Saturnum (exsistentes), [_ob_ inexstinguibilem fremitum et gravem conflictum.] Jupiter vero postquam jam incitavit suum robur sumpsitque arma, tonitruque fulgurque et corscans fulmen, 855 percussit ab Olympo insiliens: circum vero omnia combussit ingentia capita sævi monstri. Ast ubi jam hoc vicit ictibus percutiens, _id_ cecidit mutilatum, ingemiscebat autem terra vasta: flamma vero fulminato prosiliebat a-rege 860 montis in saltibus opacis, asperis, percusso: multaque vasta ardebat terra vapore ingenti et liquescebat velut stannum per artem juvenum, inque bene-forato catino calefactum, vel ferrum, quod solidissimum est, 865 [montis in saltibus victum igne flammeo, liquescit in terra divina, sub Vulcani manibus.] Sic igitur liquescebat terra jubare ignis ardentis. Abjecit autem illum animo mœstus in Tartarum vastum.
Ex Typhoëo autem est ventorum vis humide flantium, 870 excepto Noto Boreaque, et Argeste Zephyroque. Qui quidem ex Diis _sunt natum_ genus, hominibus magna utilitas. Alii vero sine-usu venti inspirant mare. Hi sane incidentes in obscurum pontum, clades magna hominibus, gravi sæviunt turbine; 875 alibi autem alii flant, dissipantque naves, nautasque perdunt: mali autem non est remedium viris, qui illis occurrerint in ponto: illi rursum etiam per terram immensam, floridam, opera jucunda corrumpunt humi-prognatorum hominum, 880 replentes pulvereque et molesto tumultu.
Sed postquam sane laborem beati Dii perfecerunt, cum-Titanibus autem honorum _causa_ certarunt vi, jam tum jubebant regnare atque imperare, Terræ ex-consilio, Olympium late-cernentem Jovem 885 immortalibus. Hic vero ipsis bene distribuit honores.
Jupiter autem Deorum rex primam uxorem duxit Metidem, plurimum ex-Diis edoctam atque mortalibus hominibus. Sed cum jam esset Deam splendidis-oculis Minervam paritura, tum jam dolose animo decepto 890 blandis sermonibus, in suam condidit alvum _Jupiter,_ Telluris consiliis et Cœli stellati. Sic enim ei suaserunt, ne regium honorem alius haberet Jovis loco Deorum sempiternorum. Ex hac enim in-fatis-erat prudentes liberos nasci: 895 primam quidem virginem splendidis-oculis Tritonidem par habentem patri robur et prudens consilium: sed deinde sane filium Deorum regem et virorum erat paritura, superbum animum habentem: sed sane illam Jupiter ante in suum condidit ventrem, 900 ut sibi indicaret Dea bonumque malumque.
Postea duxit splendidam Themidem, quæ peperit Horas, Eunomiamque Dicenque et Irenen florentem, quæ opera curant mortalium hominum; Parcasque, quibus maximum honorem dedit prudens Jupiter, 905 Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ dant mortalibus hominibus habendum bonumque malumque.
Tres vero ei Eurynome Gratias peperit pulcris-genis, Oceani filia, peroptabilem formam habens, Aglajamque et Euphrosynen Thaliamque amabilem: 910 harum etiam e palpebris amor destillabat specantium solvens-membra: jucundum vero sub superciliis spectant.
Ceterum hic Cereris multorum-altricis ad lectum venit, quæ peperit Proserpinam candidis-ulnis, quam Pluto rapuit sua a matre; dedit autem sapiens Jupiter.
915 Mnemosynen vero deinceps amavit pulchricomam, ex qua ipsi Musæ aureis-diadematis natæ-sunt novem, quibus placent convivia, et oblectatio cantus.
Latona autem Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem, suavissimam prolem præ omnibus Cœlitibus, 920 peperit sane, ægida-tenenti Jovi concubitu mista.
Postremam vero Junonem floridam duxit uxorem. Hæc autem Heben et Martem et Lucinam peperit, mista in concubitu Deorum regi et hominum; ipse vero ex capite splendidis-oculis Tritonidem, 925 acrem, tumultus-excitantem, ducem-exercitus, indomitam, venerandam, cui clamoresque placuerunt bellaque pugnæque.
Juno autem Vulcanum inclytum, concubitu non mista, peperit, (ac succensuit et contendit _cum_ suo marito,) præ omnibus artibus ornatum Cœlitibus.
930 Ex Amphitrite autem et valde-resonante Neptuno Trito late-potens natus-est magnus, qui maris fundum tenens apud matrem caram et patrem regem incolit aureas ædes, sævus Deus. Sed Marti clypeos-dissecanti Cytherea Terrorem et Pavorem peperit 935 sævos, qui virorum densas turbant phalanges in bello horrido cum Marte urbes-devastanti, Harmoniamque, quam Cadmus magnanimus duxit uxorem.
Jovi vero Atlantis Maja peperit gloriosum Mercurium, præconem Deorum, sacrum lectum conscendens. 940 Cadmea vero ei Semele peperit clarum filium, mixta in concubitu, Bacchum multum-hilarantem, immortalem mortalis: nunc vero ambo Dii sunt. Alcmene vero peperit vim Herculeam, mixta in concubitu Jovi nubes-cogenti.
945 Aglajam vero Vulcanus, percelebris utrimque-claudus, minimam-natu Gratiarum floridam duxit uxorem. Aureo-crine autem Bacchus flavam Ariadnen, filiam Minois, floridam fecit conjugem. Hanc vero ei immortalem expertemque-senii fecit Saturnius. 950 Heben autem Alcmenæ pulcris-talis fortis filius, vis Herculis, peractis luctuosis certaminibus, filiam Jovis magni et Junonis aureis-calceamentis, pudicam duxit uxorem in Olympo nivoso: felix, qui magno facinore inter Deos confecto, 955 habitat illæsus et expers-senii omnibus diebus.
Soli autem indefesso peperit inclyta Oceanis Perseis Circenque et Æëtem regem. Æëtes autem filius mortales-illuminantis Solis filiam Oceani, extremi fluvii, 960 duxit Deorum ex-consiliis, Idyiam pulcris-genis. Hæc autem ei Medeam pulcris-talis in concubitu peperit subacta per auream Venerem.
Vos quidem nunc valete, Olympias domos tenentes, [insulæque continentesque-terræ et salsu intus pontus.] 965 Nunc autem Dearum genus cantate, blandiloquæ Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis, quæcunque quidem mortales apud viros cubantes immortales pepererunt Diis similes liberos.
Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum, 970 Jasio heroï mista jucundo amore novali in ter-proscisso, Cretæ in pingui tractu, egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris omnibus (_ut prosit_): occurrenti vero et cujus ad manus venerit, illum locupletem reddidit, multasque ei præbuit fortunas.
975 Cadmo autem Harmonia, filia aureæ Veneris, Ino et Semelen et Agaven pulcris-genis, Autonoënque, quam duxit Aristæus densa-cæsarie, peperit et Polydorum pulchre-cinctis (in) Thebis.
[Filia vero Oceani, Chrysaori magnanimo 980 mixta in concubitu aureæ Veneris, Calliroë, peperit filium mortalium robustissimum omnium, Geryonem, quem interfecit vis Herculea boves propter flexipedes circumflua in Erythea.] Tithono vero Aurora peperit Memnona ære-armatum, 985 Æthiopum regem, et Hemationem regem. Verum Cephalo sevit inclytum filium, fortem Phaëthontem, Diis similem virum: Hunc sane juvenem, tenerum florem habentem gloriosæ pubertatis, puerum juvenilia cogitantem amans-risum Venus 990 aufugit quum-abripuisset, et ipsum sacris in templis templi-custodem nocturnum fecit, dæmonem divinum.
Filiam vero Æëtæ a Jove-nutriti regis Æsonides, voluntate Deorum æternorum, abduxit ab Æëta, peractis luctuosis certaminibus, 995 quæ multa imperabat magnus rex superbus, injurius Pelias et impius, fortium-facinorum-patrator. His peractis ad Jolcum rediit, multa perpessus, veloci in nave vehens pætis-oculis puellam, Æsonides, et ipsam floridam fecit uxorem. 1000 Et hæc quidem subacta ab Jasone, pastore populorum, Medeum peperit filium, quem in-montibus educabat Chiron Philyrides: magni vero Jovis voluntas perficiebatur.
At Nerei filiæ, marini senis, nimirum Phocum quidem Psamathe peperit, diva Dearum, 1005 Æaci in amore per auream Venerem, Peleo autem subacta Dea Thetis argenteis-pedibus peperit Achillem prosternentem-viros, animo-leonino.
Æneam vero peperit pulchre-coronata Cytherea Anchisæ heroï mixta jucundo concubitu, 1010 Idæ in verticibus multicavæ, silvosæ. Circe vero, Solis filia, Hyperionis, peperit Ulixis ærumnosi in amore Agrium atque Latinum inculpatumque fortemque, Telegonumque peperit per auream Venerem. 1015 Hi vero sane valde procul in-recessu insularum sacrarum omnibus Tyrrhenis valde-inclytis imperabant. Nausithoum vero Ulixi Calypso, diva Dearum, peperit Nausinoumque, mista ambili concubitu.
[Hæ quidem, mortales apud viros cubantes, 1020 immortales pepererunt Diis pares liberos. Nunc vero feminarum genus cantate, suaviloquæ Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis.]
[1] "fiilia" -> "filia" [2] "Dearum,]" -> "Dearum," [3] In the original text line number 550 is one line below ("cognovit certe..."). [4] In the original text line number 845 is one line below ("flammisque ventisque...").
SCUTUM HERCULIS.
1 Aut qualis, relicta domo ac patria terra, venit Thebas secuta martium Amphitryonem Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1] Ea sane mulierum genus superabat feminearum 5 Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla _cum ea_ certabat earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes. Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus tale _quiddam_ spirabat, quale etiam _ab_ aureæ Veneris. Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem, 10 quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum: quamquam _ille_ ei patrem præstantem occiderat, vi domitum, iratus propter boves: relicta autem idem patria terra Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis. Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge, 15 seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis, quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum suæ conjugis validoque combussisset igne vicos virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum. 20 Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant: eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat. Hunc autem una, cupidi bellique præliique, Bœotii equorum-domitores, super clypeos (_robur_) spirantes, 25 Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi, glorians populis. At pater hominumque Deorumque aliud consilium texebat in animo, ut Diis hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret. 30 Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens, desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris, nocturnus: celeriter autem venit _in_ Typhaonium, inde rursum Phicium summum accessit prudens Jupiter. Ubi sedens mente meditabatur divina opera: 35 nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium; eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros, perfecto magno opere, rediit suam domum. Neque is ad famulos et pastores agrestes 40 festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum. Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum. Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis; ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato, 45 voluptuose lubenterque suam domum reversus-est. Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore, se-oblectans muneribus aureæ Veneris. Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo, Thebis septem-portis geminos peperit pueros, 50 non-amplius consentientes; fratres quamquam erant: alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe præstantiorem virum, Validum ac fortem, vim Herculeam: hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio, contra Iphicleum _ab_ hastarum-concussore Amphitryone, 55 diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta, illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.
Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum. Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello, 60 armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis, stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi, ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat, excitatus compacto sub curru et pedibus equorum. Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant, 65 equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius, sperans _se_ Jovis filium bellicosum aurigamque ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum. Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo: ipse enim illi concitavit vim Herculeam. 70 Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso; ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri, præter Herculem et præclarum Iolaum? 75 illi enim magnaque vis et manus invictæ ex humeris crescebant in robustis membris. Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum:
Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium, utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum tenent, 80 deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe, occiso Electryone boum causa latis-frontibus: venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo, qui eum comiter-exceperunt et grata omnia _ei_ præbuerunt, 85 ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis. Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide, sua conjuge: mox autem nos inverso anno nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio, paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter, 90 qui relictis suaque domo suisque parentibus, abiit honoraturus nefarium Eurystheum, temerarius: certo multum ingemiscebat postea suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est. Sed mihi Deus difficiles imperavit labores. 95 O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas equorum celeripedum: magnamque _in_ mente fiduciam augens recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum, nihil veritus strepitum Martis homicidæ, qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus 100 Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis: enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello.
Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus:
Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque honorat tuum caput et taurinus Neptunus, 105 qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem: sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas. Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime currus committentes, Martisque nostrumque, 110 decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium, neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto fugiturum duos filios inculpati Alcidæ, qui jam ei prope sunt, cupientes belli prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora _sunt_ epulis.
115 Sic ait: arrisit autem vis Herculea, animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat: et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est:
Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus, 120 ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris.
Sic locutus, ocreas orichalci splendidi, Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit; deinde etiam thoracem pectori induit 125 pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat primum luctuosa aggressurus certamina. Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram 130 rejecit in-tergum: multæ vero intus _erant_ sagittæ horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices. Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis madebant; mediæ autem politæ _erant_, perlongæ, sed a-tergo nigræ aquilæ contectæ pennis. 135 Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære: capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit, artificiosam, ferream, ad tempora aptatam, quæ muniebat caput Herculis divini.