# Hesiodi Carmina

## Part 2

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/hesiodi-carmina-53315/index.md

Peperit autem filiarum sacrum genus, quæ per terram viros tondent, cum Apolline rege, et Fluminibus: hanc vero a Jove sortem habent, Pithoque Admeteque, Jantheque Electraque, 350 Dorisque Prymnoque et Urania Deæ-similis, Hippoque Clymeneque, Rhodiaque Calliroëque, Zeuxoque Clytieque, Idyiaque Pasithoëque, Plexaureque Galaxaureque, amabilisque Dione Melobosisque, Thoëque et formosa Polydora, 355 Cerceïsque indole amabilis, Plutoque magnis-oculis, Perseisque Janiraque, Acasteque Xantheque, Petraeaque amabilis, Menestoque Europaque, Metisque Eurynomeque, Telestoque croceo-peplo Chyreisque, Asiaque et amabilis Calypso, 360 Eudoreque, Tycheque et Amphiro Ocyroëque, et Styx, quæ sane ipsarum excellentissima est omnium. Hæ vero Oceano et Thetye prognatæ-sunt, majores-natu filiæ. Multæ quidem sunt et aliæ. Ter mille enim sunt teneris-malleolis Oceanitides, 365 quæ sane multum-dispersæ terram et profunditates lacus undique pariter obeunt, Dearum splendida proles. Tot vero etiam alii fluvii cum-strepitu fluentes, filii Oceani, quos peperit veneranda Tethys: quorum nomina difficile _est_ omnium mortalem virum proloqui, 370 sed singuli noverunt, quicumque circum-habitant.

Thia autem Solemque magnum lucidamque Lunam Auroramque, quæ omnibus terrestribus lumen-præbet immortalibusque Diis, qui cœlum latum tenent, peperit, compressa Hyperionis in concubitu.

375 Crio autem Eurybia peperit in concubitu mista, Astræumque magnum Pallantemque diva Dearum,[TR2] Persenque, qui omni eminebat peritia.

Astræo vero Aurora ventos peperit validos, Argesten, Zephyrum, Boreamque velocem-viatorem 380 et Notum, in concubitu Dea cum-Deo congressa. Post hos vero Aurora stellam peperit Luciferum mane-genita, astraque fulgentia, quibus cœlum cinctum-est.

Styx vero peperit Oceani filia, Pallanti mista, Zelum et Nicen pulcris-malleolis, in ædibus; 385 et Robur atque Vim, præclaros peperit filios, quorum non est seorsim a-Jove domus, neque ulla sedes, nec via, quin illis Deus præeat, sed semper prope Jovem graviter-tonantem sedent. Sic enim consuluit Styx, incorruptibilis Oceanitis, 390 die illo, quando omnes Olympius fulgurator immortales vocavit Deos ad latum Olympum: dixit autem, quisquis una secum Deorum, contra-Titanas pugnet, nulli _se_ ademturum præmia, sed honorem quemque habiturum, quem antea inter immortales Deos. 395 Illum vero dixit, qui honoris-expers _fuerit_ sub Saturno et immunis, ad honores ac præmia _se_ provecturum, ut æquum est. Venit autem sane prima Styx incorruptibilis in-Olympum cum suis filiis sui per consilia patris. Eam vero Jupiter honoravit, eximiaque dona dedit. 400 Ipsam enim quidem constituit, Deorum magnum ut-sit jusjurandum, filii autem diebus omnibus sui inquilini ut-sint. Similiter vero omnibus continuo, sicuti pollicitus-erat, perfecit: ipse autem prævalet atque imperat.

Phœbe vero etiam Cœi perjucundum venit ad torum; 405 gravida-facta autem deinde Dea Dei in concubitu, Latonam cæruleo-peplo peperit, blandam semper, mitem hominibus atque immortalibus Diis, [blandam ab initio, suavissimam in Olympo.] Peperit vero Asteriam claram, quam olim Perses 410 duxit in amplam domum, sua ut-vocaretur uxor.

[Illa autem gravida-facta Hecaten peperit, quam præ omnibus Jupiter Saturnius honoravit: dedit vero ei splendida dona, potestatem ut-habeat terræque et infructuosi maris. Ea autem etiam stellato sub cœlo sortita-est honorem, 415 immortalibusque Diis honorata est maxime. [Etenim nunc, quando alicubi aliquis terrestrium hominum faciens sacra pulchra secundum ritum expiat, invocat Hecaten: ingensque eum sequitur honor facillime, cui benevola certe Dea suscipit preces: 420 atque illi divitias largitur, quoniam facultas sane _ei_ adest.] Quotquot enim Terra Cœloque prognati-sunt et honorem sorte-acceperunt, illorum habet sortem omnium, neque quidquam ei Saturnius per-vim-ademit, neque abstulit, quæcumque sortita-est Titanas inter priores Deos, 425 sed habet, sicut primum ab initio facta-est distributio. Nec, quia unigenita _est_, minus Dea sortita-est honoris, [et potestatem in terraque et cœlo atque _in_ mari:] sed insuper etiam multo plus, quoniam Jupiter honorat eam. Cui vero vult, magnifice præsto-est atque _eum_ juvat: 430 inque concione inter-homines eminet, quem voluerit: quando autem ad bellum exitiosum armantur viri, tum Dea adest, quibus voluerit, victoriam benevole ut-præbeat et laudem porrigat: inque judicio reges apud venerandos sedet: 435 eximia vero etiam, quando viri in-certamine colluctantur, ibi dea et his præsto-est atque _eos_ juvat. Qui-vicerit vero virtute et robore, pulcrum præmium facile fert, gaudensque parentibus gloriam parat. Bona autem equitibus adesse, quibus voluerit: 440 et his qui cæruleum _mare_ trajectu-difficile exercent: vota-faciunt vero Hecatæ, et valde-sonanti Neptuno. Facile etiam prædam inclyta Dea dedit copiosam; facile autem abstulit apparentem, volens animo. Bona item in stabulis cum Mercurio pecus ad-augendum; 445 armentaque-boum gregesque magnos caprarum, gregesque lanigerarum ovium, animo certe volens, ex paucis copiosos-reddit et ex multis pauciores reddit. Ita sane etiam unigenita ex matre (exsistens) omnes inter immortales honorata-est muneribus. 450 Fecit autem eam Saturnius altricem-juvenum, qui post eam oculis adspexerunt lumen multa-contuentis Auroræ. Sic ab initio nutrix puerorum _est_: hi igitur _sunt_ honores.

Rhea autem compressa a-Saturno peperit illustres liberos, Vestam, Cererem, et Junonem aureis-calceamentis, 455 fortemque Plutonem, qui sub terra domos incolit, immite cor habens, et valde-sonantem Neptunum, Jovemque sapientem, Deorum patrem atque etiam hominum, cujus etiam a tonitru concutitur lata terra. Et illos quidem deglutiebat Saturnus magnus, quicumque 460 utero ex sacro matris ad genua venerat, hæc agitans, ne quis clarorum Cœli-filiorum alius inter immortales haberet regium decus. Adierat enim ex-Terraque et Cœlo stelligero, quod sibi fatale-esset suo a filio domari, 465 quamvis robusto (exsistenti), Jovis magni per consilia: ideoque hic non vanam-speculationem habuit, sed insidias- struens filios suos devorabat: Rheam autem tenebat luctus gravis. Sed quando jam Jovem erat Deorum patrem atque etiam virorum paritura, tum tandem caris supplicabat parentibus 470 suis, Terræque et Cœlo stellato, consilium ut-conferrent, quo-pacto clam pareret filium carum, ulcisceretur vero furias patris sui contra-filios, quos devoraverat ingens Saturnus versutus. Illi vero filiæ dilectæ bene quidem auscultarunt atque morem- gesserunt, 475 et ei commemorarunt, quæcumque constitutum-esset fieri circa Saturnum regem et filium magnanimum. Miserunt autem in Lyctum, Cretæ in pinguem tractum cum minimum-natu filiorum esset paritura, Jovem magnum: hunc quidem sibi suscepit Terra vasta 480 Creta in lata educandum enutriendumque. [Tum eum pervenit ferens celerem per noctem nigram, primum ad Lyctum: abscondit autem ipsum manibus prehensum antro in excelso, divinæ sub latebris terræ, Ægeo in monte, denso, silvoso.] 485 Illi autem fasciis-involutum magnum lapidem in-manus-dedit Cœli-filio, præpotenti, Deorum priori regi: quem tum arreptum manibus suam condidit in-alvum miser, nec cogitavit animo, quod sibi in-posterum pro lapide suus filius invictus et securus 490 superesset, qui ipsum mox esset vi et manibus domitum honore expulsurus, ipse vero inter immortales regnaturus.

Celeriter autem deinde robur et splendida membra crescebant illius regis: inversis vero annis, Terræ consilio astuto circumventus, 495 suam sobolem iterum emisit magnus Saturnus versutus, victus artibus vique filii sui. Primum vero evomuit lapidem, ultimo devoratum: hunc quidem Jupiter defixit in terram spatiosam Pytho in divina, sub amfractibus Parnassi, 500 monumentum ut-sit in posterum, miraculum mortalibus hominibus.

Solvit vero patruos perniciosis a vinculis Cœligenos, quos vinxerat pater ex-amentia: qui ipsi retulerunt gratiam beneficiorum, dederuntque tonitru atque candens fulmen 505 et fulgur: antea vero immanis Terra _ea_ occultaverat: quibus confisus, mortalibus et immortalibus imperat.

Puellam vero Japetus pulcris-malleolis Oceanidem duxit Clymenen et eundem lectum conscendit. Ipsa vero ei Atlantem magnanimum peperit filium: 510 peperit præterea præclarum Menœtium atque Prometheum varium, versutum, amentemque Epimetheum, qui noxa ab-initio fuit hominibus inventoribus: primus enim sane Jovis fictam suscepit mulierem virginem. Flagitiosum vero Menœtium late-videns Jupiter 515 in Erebum demisit feriens ardente fulmine, propter improbitatemque et fortitudinem insolentem. Atlas vero cœlum latum sustinet dura ex necessitate, finibus in terræ, e-regione Hesperidum argutarum, stans, capiteque et indefessis manibus. 520 Hanc enim ipsi sortem destinavit prudens Jupiter. Ligavit vero indissolubilibus-compedibus Promethea versutum, vinculis duris mediam in columnam affigens. Et ei aquilam immisit expansis-alis: at hæc hepar comedebat immortale; id autem crescebat tantum ubique 525 noctu, quantum toto die edisset extentis-alis avis. Hanc quidem sane Alcmenæ formosis-malleolis fortis filius Hercules occidit, malam vero pestem profligavit ab-Japetionida, et liberavit _eum_ ab ægritudine: non invito Jove Olympio in-alto-imperante, 530 quo Herculis Thebis-geniti gloria esset major etiam quam antea super terram multos-pascentem. His igitur is venerabundus honorabat præclarum filium: quamvis iratus remisit iram, quam prius habuerat, eo-quod certasset consilio _cum_ præpotente Saturnio. 535 Etenim quando disceptabant _inter se_ Dii mortalesque homines Meconæ, ibi tum magnum bovem volente animo divisum proposuit, Jovis mentem fallens. Hic enim carnesque et intestina cum pingui adipe in pelle deposuit, tegens ventre bubulo; 540 illic rursum ossa alba bovis dolosa arte rite-disponens deposuit, tegens candida arvina. Jam tum ipsum allocutus-est pater hominumque Deorumque:

Japetionida, omnium illustrissime regum, o amice, quam inique partitus-es portiones!

545 Sic dixit _eum_ carpens Jupiter perpetua consilia sciens. Hunc vero vicissim allocutus-est Prometheus vafer, leniter arridens; dolosæ autem non obliviscebatur artis:

Jupiter gloriosissime, maxime Deorum sempiternorum, harum elige utram tibi in pectoribus animus suadet.

550 Dixit igitur dolosa-cogitans. Jupiter autem æterna consilia sciens[TR3] cognovit certe nec ignoravit dolum: mala autem spectabat animo hominibus mortalibus, quæ etiam perficienda erant. Manibus vero hic utrisque sustulit album adipem. [Irascebatur autem mente: ira vero ejus circumvenit animum, 555 ut vidit ossa alba bovis _disposita_ dolosa arte.] Ex illo vero _tempore_ immortalibus super terram genera hominum adolent ossa alba odoratis in aris. Hunc autem valde indignatus allocutus-est nubicogus Jupiter:

Japetionida super omnibus _rebus_ consilia sciens, 560 o amice, nondum sane dolosæ oblitus-es artis.

Sic dixit irascens Jupiter æterna consilia sciens: ex illo _tempore_ sane deinceps, doli memor semper, non dabat miseris ignis vim insatiabilis mortalibus hominibus, qui super terram habitant. 565 Sed ipsum decepit egregius filius Japeti, furatus indomiti ignis eminus-apparentem splendorem in concava ferula: momordit vero sane intus-in animo Jovem in-alto-tonantem, et ad-iram commovit eum carum cor, ubi vidit inter-homines ignis procul-apparentem splendorem. 570 Protinus autem pro igne struxit malum hominibus. E-terra enim conformavit perceleber Vulcanus virginis pudicæ simulacrum Saturnii per consilia. Cinxit vero et adornavit Dea lucidis-oculis Minerva candida veste: capiti vero calyptram 575 artificiosam manibus imposuit, mirum visu: [circum vero ei serta, recens-florentis floribus herbæ amœna, imposuit capiti Pallas Minerva:] circum vero ei coronam auream caput posuit, quam ipse fecerat inclytus Vulcanus, 580 elaborans manibus, gratificans Jovi patri. In hac autem artificiosa multa cælata-erant, mira visu, belluæ, quales continens multas alit atque mare. Harum ille multas in-ea-posuit, (gratia vero resplendebat magna,) mirabiles, animantibus similes vocalibus.

585 At postquam effecit pulchrum malum pro bono, eduxit, ubi alii erant Dii atque homines, ornatu gestientem _Palladis_ splendidis-oculis, forti-patre- prognatæ. Admiratio autem cepit immortalesque Deos mortalesque homines, ubi viderunt dolum exitiosum, inexplicabilem hominibus.

590 [Ex illa enim genus est mulierum, Illius enim perniciosum est genus et gens mulierum feminearum.] clades ingens, quæ mortales inter homines habitant, perniciosæ paupertatis non comites, sed luxus. Veluti vero cum in alveariis tectis apes 595 fucos pascunt, malorum participes operum; illæque quidem _per_ totum diem ad solem occidentem [diurnæ] laborant, figuntque favos albos, hi vero intus permanentes coopertis in alveariis, alienum laborem suum in ventrem metunt: 600 ita vero similiter viris rem-malam mortalibus mulieres Jupiter altitonans dedit, participes operum molestorum: alterum autem præbuit malum pro bono: qui nuptias refugiens et anxia opera mulierum, non uxorem-ducere velit, gravemque attigerit senectutem, 605 ob-inopiam senectutem-foventis, is autem non victus indigens vivit, mortui tamen possessionem _inter se_ dividunt remoti-cognati. Cui vero contra nuptiarum conditio contigerit, pudicam autem habuerit conjugem, firmam in-mente, huic tamen etiam post hominum-memoriam malum cum-bono certat, 610 ut-adsit: qui vero adeptus-fuerit noxium genus _mulierum,_ vivit in pectore gestans perpetuum mœrorem animo et cordi, et immedicabile malum est.

Adeo non licet Jovis fallere consilium neque effugere. Neque enim Japetionides innocens Prometheus 615 illius evitavit gravem iram, sed per necessitatem _eum,_ quamvis multiscium (exsistentem), magnum vinculum coercet.

Briareo vero ubi primum pater iratus-erat animo Cottoque atque Gyæ, ligavit forti vinculo, fortitudinem immanem admirans atque etiam formam 620 et magnitudinem: collocavit autem _eos_ sub terram latam: ibi illi dolores habentes sub terra habitantes, sedent in extrema-plaga, magnæ in finibus terræ, usque valde, mœrentes, corde magnum luctum habentes; sed ipsos Saturniusque et immortales Dii alii, 625 quos peperit pulchricoma Rhea Saturni in amore, Terræ consiliis reduxerunt in lucem iterum: ipsa enim eis cuncta longius recensuit, cum illis victoriamque et splendidam gloriam _eos_ accepturos- esse. Diu enim pugnarunt, laborem animum-cruciantem habentes, 630 Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sunt, contra sese-invicem per validas pugnas: hi quidem ab alta Othry, Titanes gloriosi, illi vero sane ab Olympo, Dii datores bonorum: quos peperit pulchricoma Rhea Saturno concumbens; 635 illi igitur tum inter-se pugnam animum-excruciantem habentes, continenter pugnabant decem totos annos. Neque ullus erat contentionis gravis exitus neque finis alterutris; æqualiter autem finis extendebatur belli. Sed quando jam illis præbuit congruentia omnia, 640 nectarque ambriosamque, quibus Dii ipsi vescuntur, [omnium in pectoribus augebatur animus generosus. Ubi vero nectar gustarunt et ambrosiam amabilem,] jam tum ipsos _sic_ affatus-est pater hominumque Deorumque:

Audite me, Terræque et Cœli inclyti liberi, 645 ut dicam quæ me animus in pectore jubet. Jam enim admodum diu adversi nobis-invicem victoriæ et imperii gratia pugnavimus dies omnes, Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sumus. Vos vero magnamque vim et manus invictas 650 ostendite Titanibus contrarii in pugna tristi, memores amicitiæ placidæ, quam-multa perpessi ad lucem redieritis, molesto a vinculo, nostra per consilia, e caligine obscura.

Sic dixit: hunc vero rursum excepit Cottus egregius: 655 venerande, non ignota loqueris: sed et ipsi scimus, quod tibi excellat quidem mens, excellat autem intellectus, depulsor vero immortalibus damni sis horrendi. Retro vero acerbis a vinculis, tua providentia e caligine tenebrosa 660 venimus, Saturni fili rex, insperata passi. Ideo et nunc intentoque animo et prudenti consilio vindicabimus imperium vestrum in gravi conflictu, pugnantes cum-Titanibus in acribus præliis.

Sic dixit: collaudarunt vero Dii, datores bonorum, 665 sermone audito: bellumque cupiebat animus magis etiam quam antea: pugnam vero lugubrem ciebant omnes, feminæque et mares, die illo, [Titanesque Dii et quotquot Saturno prognati-sunt,] quosque Jupiter ex-Erebo sub terra misit ad lucem, 670 acresque fortesque, vires immensas habentes. Horum centum quidem manus ab humeris erumpebant omnibus simul, capita vero unicuique quinquaginta ex humeris enata-erant in robustis artubus. Hi cum Titanibus oppositi-fuere in pugna luctuosa, 675 rupes ingentes validis in manibus gestantes [Titanes vero ab-altera-parte confirmabant phalanges] alacriter, manuumque viriumque simul opus ostentabant utrique; horrende vero insonuit pontus immensus, terra autem valde stridebat, ingemiscebat vero cœlum latum 680 quassatum, penitusque concutiebatur amplus Olympus ab impetu immortalium, concussio vero pervenit gravis _ad_ Tartarum tenebricosum, pedumque acris fragor, immodici tumultus ictuumque fortium: ita igitur in sese-mutuo jaciebant tela lamentabilia. 685 Vox autem utrorumque pervenit _ad_ cœlum stellatum adhortantium: at illi congrediebantur magno _cum_ clamore. Neque sane amplius Jupiter cohibebat suum robur, sed jam ipsius statim quidem robore implebatur animus, atque etiam omnem ostendebat vim: simul vero sane a cœlo atque ab Olympo 690 fulgurans incedebat continuo: fulmina autem confertim una-cum tonitruque et fulgure volabant manu a robusta, sacram flammam circumvolventia, crebra; circum vero terra alma reboabat ardens, crepitabatque undique igne valde immensa silva. 695 Fervebatque terra tota, et Oceani fluenta, pontusque immensus: illos autem circumdedit calidus vapor Titanes terrestres; flamma vero _ad_ aërem divinum pervenit ingens: oculos vero visu-privabat quantumvis fortium splendor radians fulminisque fulgurisque. 700 Incendium autem ingens corripuit chaos: videbatur vero coram oculis adspicienti atque auribus vocem audienti eodem-modo, ac si terra et cœlum latum superne miscebantur: talis enim maximus strepitus excitabatur illius quidem dirutæ, hujus autem ex-alto proruentis. 705 Tantus fragor erat Deorum certamine confligentium. Simul vero venti motumque pulveremque una cum-strepitu- excitabant tonitruque fulgurque et ardens fulmen, tela Jovis magni, ferebantque fremitum clamoremque in medium utrorumque: strepitus igitur intolerabilis excitabatur 710 horrendi certaminis; robur autem apparebat operum. Inclinata vero est pugna: prius autem sibi-mutuo imminentes, constanter pugnabant in forti prælio. Illi vero sane inter primos pugnam acrem ciebant, Cottusque Briareusque Gyasque insatiabilis belli. 715 Hi igitur trecentas petras robustis e manibus mittebant frequentes, obumbrarunt autem jaculis Titanas, atque hos quidem sub terram late-patentem miserunt et vinculis molestis alligarunt, cum-vicissent manibus superbi licet essent, 720 tantum infra sub terram, quantum cœlum distat a terra: par enim _spatium_ a terra ad Tartarum caliginosum. Novem enim noctesque et dies ærea incus cœlitus delabens decimo _die_ ad terram perveniret: novem vero rursus noctesque et dies ærea incus 725 ex terra descendens decimo _die_ ad Tartarum perveniret. Quem circa æreum septum ductum-est: circum vero ipsum nox tripliciter fusa-est circa collum: sed superne terræ radices sunt et infructuosi maris: illic Dii Titanes sub caligine tenebrosa 730 absconditi-sunt consiliis Jovis nubicogi. [loco in putrido, _ubi_ vastæ ultima _loca sunt_ terræ.] His non exeundum est, portas enim imposuit Neptunus æreas, murusque circuit utrimque. Illic Gyas Cottusque et Briareus magnanimus 735 habitant, custodes fidi Jovis ægida-tenentis.

Ibi vero terræ tenebricosæ et Tartari caliginosi pontique infructuosi et cœli stelligeri ex-ordine omnium fontes et fines sunt, molesti, squalidi, quos oderunt Dii quidem, 740 hiatus ingens, nec _quisquam_ toto integro anno solum attingeret, ubi primum portas intra venisset. Sed sane huc et illuc ferret antea procella procellæ [molesta: horrendum vero etiam immortalibus Diis hoc monstrum: et noctis obscuræ domus horrenda 745 stat, nubibus obtecta nigris.]

Has ante _portas_ Japeti filius sustinet cœlum latum stans, capiteque et indefessis manibus, firmiter, ubi Noxque et Dies prope euntes sese-mutuo compellabant, alternis-subeuntes magnum limen 750 æreum: hæc quidem intus itura-est, illa vero foras egreditur, neque unquam utrasque domus intus cohibet; sed semper altera saltem extra domum (existens) super terram versatur; altera rursum intra domum (existens) exspectat sui tempus itineris, donec veniat. 755 [Hæc quidem terrestribus lumen multa-cernens habens, illa vero Somnum in manibus, fratrem Mortis, Nox noxia, nube tecta caliginosa.]

