Herodoti Historiarum Libri IX

Part 9

Chapter 9 3,394 words Public domain Markdown

CCIV. Occidentalem igitur plagam hujus maris, quod Caspium vocatur, Caucasus mons includit: versus auroram vero et orientem solem excipit planities, immensæ amplitudinis prospectu: cujus amplæ planitiei haud minimam partem tenebant hi Massagetæ, quos Cyrus bello adgredi studiose parabat. (2) Fuerunt autem multæ res magnæque, quæ ad hoc bellum illum excitaverant atque stimulaverant. Primum quidem, ipsius ortus, quo fiebat ut aliquid amplius quam hominem se esse existimaret: tum vero felicitas, qua in bellis usus erat; nam quocumque arma sua Cyrus direxisset, nullo pacto fieri poterat ut ea gens vim illius effugeret.

CCV. Erat ea tempestate Massagetarum regnum penes feminam, quam mortuus rex viduam reliquerat: Tomyris reginæ nomen fuit. Hanc Cyrus, missis legatis, voluit sibi, ut aiebat, despondere, cupiens in matrimonio habere. At Tomyris intelligens, non se, sed regnum ambiri Massagetarum, aditu illi interdixit. (2) Post hæc Cyrus, ut dolo res ei non successit, exercitu ad Araxen ducto, aperto bello Massagetas adortus est, fluvium pontibus jungens, quibus traduceret copias, et turres in navigiis ædificans, quibus pars copiarum transveheretur.

CCVI. Qui dum his rebus occupatur, mittit ad eum Tomyris caduceatorem, qui reginæ verbis hæc Cyro diceret: «O rex Medorum, desine urgere quæ tu urges: nec enim nosti an tuo commodo sit futurum ut hæc perficiantur. His vero omissis, regna in tuis, et patere ut nos videas regnare apud hos quibus imperamus. (2) Noles autem meis monitis uti; immo quidlibet potius, quam quietem agere, voles. Quodsi ergo vehementer cupis pugnæ discrimen cum Massagetis experiri; age, omisso labore quem jungendo flumini impendis, ingredere nostram terram: nos interim trium dierum itinere a fluvio recedemus. Sin malueris nos in vestram recipere, tu similiter fac.» (3) His auditis Cyrus, convocatis Persarum primatibus, rem in medium proposuit, una cum eis deliberaturus quidnam facere debeat. (4) Quorum cunctorum sententiæ in hoc consentiebant, ut illum juberent Tomyrin ejusque exercitum in suam regionem recipere.

CCVII. At consilio quum interesset Crœsus Lydus, hanc ille sententiam improbans, contrariam proposuit, his usus verbis: «O rex, jam alias tibi professus sum, quoniam me Juppiter tibi in manus tradidit, si quem videro casum domui tuæ impendere, pro viribus me illum aversurum. Quæ mihi acciderant tristia, documenta mihi fuere. (2) Quodsi immortalis existimas esse, et exercitui imperare immortali, nil opus fuerit me meam tibi sententiam declarare: sin te et hominem esse intelligis, et hominibus imperare; illud primum cogita, orbem quemdam esse rerum humanarum, qui dum convertitur, non sinit eosdem semper esse felices. (3) Jam igitur ego de re proposita contra, quam hi, sentio. Si enim hostes voluerimus in nostram recipere terram, hoc tibi in ea re periculum inest: (4) si inferior discesseris, simul universum regnum perdes; manifestum est enim, victores Massagetas non retro fugituros, sed in tua regna irrupturos: sin viceris, non tanta erit victoria, quanta si trajecto flumine viceris Massagetas, et fugientes insequaris; nam hoc idem priori oppono, victorem te hostium continuo in medium regnum Tomyrios ducturum exercitum. (5) Sed, præter hæc quæ exposui, turpe est, nec ferendum, ut Cyrus Cambysis filius, feminæ cedens, pedem referat ex regione quam occupavit. Nunc ergo mihi videtur, trajecto fluvio progrediendum esse quantum illi recesserint, ac deinde operam dandam ut illos superes tali inita ratione. (6) Scilicet quum Massagetæ, ut equidem audio, bonorum Persicorum sint insueti, et magnorum vitæ commodorum expertes; hisce hominibus, cæsa parataque magna pecudum copia, ad hæc vini meri crateribus et farinaceis omnis generis cibariis largiter adpositis, epulum parandum est nostris in castris; ac deinde, relicta vilissima copiarum parte, cum reliquis versus fluvium retrogrediendum. (7) Nisi enim me fallit sententia, illi conspecto bonarum rerum adparatu, in has se conjicient, et nobis oblata erit magnorum edendorum facinorum occasio.»

CCVIII. Hæ quum inter se oppositæ essent sententiæ, Cyrus, repudiata priore, Crœsi sententiam amplexus est, et Tomyri prædixit, ut retro cederet; se enim, trajecto flumine, illi occursurum. (2) Illa igitur retro cessit, quemadmodum prius pollicita erat. Et Cyrus, postquam Crœsum in manus filii sui Cambysis, cui etiam regnum reliquit, tradiderat, multisque verbis filio mandarat, ut illum in honore haberet, beneque ei faceret, si transitus in Massagetas minus prospere cessisset; hisce datis mandatis, illos remisit in Persidem, ipse vero cum exercitu flumen trajecit.

CCIX. Trajecto Araxe, prima nocte in Massagetarum terra quiescenti Cyro visum oblatum est tale. Visus sibi est per somnum conspicere filiorum Hystaspis[TR28] maximum natu, alas in humeris habentem, et harum altera Asiam obumbrantem, altera Europam. (2) Erat autem Hystaspi Arsamis filio, ex Achæmenidarum familia, filius natu maximus Darius, juvenis tunc temporis viginti maxime annorum: isque relictus erat in Perside, quippe militarem nondum habens ætatem. (3) Et somno experrectus Cyrus, de oblato viso secum cogitabat. Quod quum illi magni videretur esse momenti, Hystaspem ad se vocat, remotisque arbitris ei dicit: «Hystaspes! filius tuus deprehensus est mihi et meo regno insidiari: id qua ratione certo cognoverim, tibi dicam. (4) Mei curam gerunt dii, mihique ante significant omnia quæ imminent. Nunc igitur proxima nocte per quietem vidi filiorum tuorum natu maximum alas in humeris habentem, earum altera Asiam obumbrantem, altera Europam. (5) Quod quum mihi oblatum sit visum, fieri prorsus nullo modo potest quin mihi illum insidiari[TR29] intelligam. Quare tu ocyus retro proficiscere in Persidem, et fac, postquam rebus hic bene gestis illuc rediero, filium tuum mihi sistas, ut ejus caussam cognoscam.»

CCX. Hæc Cyrus dixit, ratus sibi Darium insidias struere: at illi deus significaverat, ipsum eodem loco, ubi erat, periturum, regnumque ipsius ad Darium transiturum. (2) Hystaspes illi his verbis respondit: «O rex, ne sit is homo Persa natus, si quis tibi insidias est structurus! Sin fuerit, pereat quam primum! Tibine insidiari, qui Persas ex servitute in libertatem vindicasti; et, quum aliis fuissent subjecti, fecisti ut imperent omnibus! (3) Quodsi vero visum aliquod tibi significat, filium meum res novas adversus te moliri, ego illum tibi tradam, ut de eo facias quodcumque placuerit.» Hæc postquam respondit Hystaspes, trajecto Araxe in Persas profectus est, Cyro filium suum Darium custoditurus.

CCXI. Cyrus ab Araxe unius diei itinere progressus, fecit quod Crœsus illum monuerat. Deinde postquam ipse, inutili copiarum parte in castris relicta, cum flore exercitus Persarum, ad Araxem regressus est, adcurrit castra invadens tertia pars exercitus Massagetarum. Hi eos, qui de Cyri exercitu relicti erant, repugnantes occidunt; tum, paratum conspicati epulum, superatis adversariis, ad epulandum discumbunt; denique cibo potuque repleti, sopore opprimuntur. (2) Inter hæc supervenientes Persæ magnum eorum numerum interficiunt, multo vero plures vivos capiunt, quum alios, tum reginæ Tomyrios filium, ducem Massagetarum, cui nomen erat Spargapises.

CCXII. Tum illa, cognotis quæ et exercitui et filio suo acciderant, misso ad Cyrum legato hæc ei edixit: «Inexplebilis sanguine Cyre! ne utique efferaris re gesta, quod viteo fructu, quo repleti vos ita insanitis, ut postquam vinum in corpus descendit, scelestis vocibus exundetis, tali veneno deceptum filium meum superasti, non justo prælio et bellica virtute vicisti. (2) Nunc ergo consilium, quod tibi bono animo profero, accipe. Redde mihi filium, et abi ex hac terra, impune ferens quod tertiam exercitus Massagetarum partem hac contumelia adfecisti. Quodsi hæc non feceris, Solem juro, dominum Massagetarum, certe me te, quamvis inexplebilem, sanguine satiaturam.»

CCXIII. Horum verborum ad se relatorum nullam Cyrus habuit rationem. Reginæ autem Tomyrios filius Spargapises, postquam remissa vi vini didicit quonam in malo esset, oravit Cyrum ut vinculis solveretur, idque ei rex indulsit. At simulatque solutus erat et manuum suarum potens, se ipse interemit. Et hoc vitæ exitu ille usus est.

CCXIV. Sed Tomyris, ubi ei morem non gessit Cyrus, contractis omnibus copiis, prælio cum illo conflixit. Hoc prælium, quotquot a barbaris hominibus prælia commissa sunt, equidem existimo omnium fuisse acerrimum; rem enim tali modo gestam esse accepi. (2) Primum ex aliquo spatio distantes, tela invicem conjecisse; dein, absumtis telis, concurrisse, et hastis conflixisse gladiisque; (3) atque diutius ita consertis manibus pugnasse, neutris fugam capessere volentibus. Ad extremum vero superiores Massagetæ discesserunt. (4) Igitur maxima pars Persici exercitus eodem in loco est interemta, et ipse Cyrus obiit, postquam annos regnaverat undetriginta. (5) Tum Tomyris, sacco sanguine repleto humano, Cyri cadaver inter cæsorum Persarum stragem jussit perquiri: ubi repperit, caput ejus in saccum demisit, (6) mortuo his verbis insultans: «Tu me vivam, tuique victricem, perdidisti, qui filium meum dolo cepisti: te vero ego, sicuti minata sum sanguine satiabo.» Quod igitur ad vitæ finem Cyri spectat, multa quidem alia diversaque narrantur, sed ista mihi maxime verisimilis visa erat narratio.

CCXV. Utuntur Massagetæ et vestimento et vitæ ratione simili Scytharum. Ex equis pugnant, et pedites: nam utroque genere valent. Et arcu et hastis utuntur, bipennesque gestare consuerunt. (2) Ad omnia auro utuntur aut ære. Ad hastas, ad sagittarum cuspides, ad bipennes non nisi ære utuntur; ad capitis ornatum, et ad cingula circum lumbos et circa axillas, auro. (3) Similiter equis circa pectus æneos circumponunt thoraces: habenarum autem ornatum et frenos et phaleras ex auro habent. Argento vero et ferro nihil utuntur; nec enim in eorum terra metalla hæc reperiuntur, sed æris et auri immensa copia.

CCXVI. Institutis utuntur hisce. Uxorem quidem ducit unusquisque; his autem in commune utuntur. Nam, quod Græci aiunt a Scythis fieri, id non Scythæ faciunt, sed Massagetæ: nempe cujuscumque mulieris cupido incessit Massagetam, cum ea, pharetra pro plaustro suspensa, impune concumbit. (2) Terminum quidem ætatis nullum statutum habent: sed quando quis admodum ætate provectus est, convenientes propinqui mactant eum, et alias simul cum eo pecudes, coctisque carnibus laute epulantur. Et hæc eis sors felicissima habetur. Qui vero morbo obiit, eum non comedunt, sed terra condunt; miserum reputantes quod eo non pervenerit ut immolaretur. (3) Sementem nullam faciunt; sed pecoribus victitant, et piscibus, quos ingenti copia Araxes fluvius illis suppeditat: lacte pro potu utuntur. (4) Deorum unum Solem colunt, cui equos immolant. Lex autem et ratio hujus sacrificii hæc est: deorum pernicissimo tribuunt pernicissimum mortalium.

[TR1] "exeuntem." -> "exeuntem.»" [TR2] "occulta vit" (two lines) -> "occultavit" [TR3] "ulciscantur?" -> "ulciscantur?»" [TR4] "dedicarunt." -> "dedicarunt.»" [TR5] "submoveant." -> "submoveant.»" [TR6] "Fili," -> "«Fili," [TR7] "quo que" (2 lines) -> "quoque" [TR8] "concre mavit" (2 lines) -> "concremavit" [TR9] "An" -> "an" [TR10] "verbis«:" -> "verbis: «" [TR11] "co pias" (2 lines) -> "copias" [TR12] "(2)" -> "(4)" [TR13] "numos" -> "nummos" [TR14] "præ buit" (2 lines) -> "præbuit" [TR15] "ille«:" -> "ille: «" [TR16] "reliqu" -> "reliqua" [TR17] "CXII." -> "CXIII." [TR18] "dicens) nec" -> "dicens (nec" [TR19] "ess" -> "esse" [TR20] "felici r" -> "feliciter" [TR21] "insu las" (2 lines) -> "insulas" [TR22] "co nominata" -> "cognominata" [TR23] "nnnc" -> "nunc" [TR24] "fuisse" -> "fuisse." [TR25] "septemtri onem" (2 lines) -> "septemtrionem" [TR26] "abripuit" -> "abripuit." [TR27] "Babylonii;" -> "Babylonii," [TR28] "Hystapis" -> "Hystaspis" [TR29] "in sidiari" (2 lines) -> "insidiari"

HERODOTI HISTORIARUM LIBER SECUNDUS.

(EUTERPE.)

I. Vita functo Cyro, regnum suscepit Cambyses, Cyri filius et Cassandanæ, Pharnaspis filiæ, quæ quum antea fato esset functa, ingenti luctu eam Cyrus erat prosequutus, et aliis omnibus, quibus imperabat, luctu eam prosequi præceperat. (2) Hujus igitur mulieris et Cyri filius Cambyses, quum Ionas et Æolenses pro servis a patre acceptis haberet, adversus Ægyptum expeditionem suscepit, quum alios ad id bellum faciendum ducens, quibus imperabat, tum nimirum et Græcos qui ipsius potestati erant subjecti.

II. Ægypti, priusquam apud eos regnum obtinuisset Psammitichus, antiquissimos sese omnium hominum esse existimaverant. Postquam vero Psammitichus, regnum adeptus, voluit cognoscere, quinam fuerint primi et antiquissimi, ab illo tempore Phrygas sese priores arbitrantur, se autem reliquis omnibus. Psammitichus autem, quum perquisitione instituta nullum exitum hujus quæstionis, quinam essent primi hominum, potuisset reperire, tale quiddam est machinatus. (2) Duo pueros recens natos ex humilis sortis parentibus tradidit pastori, qui eos apud greges tali modo aleret: præcepit ut nemo coram illis vocem ullam ederet, sed jacerent in solitaria casa seorsim, et justis temporibus capræ ad eos adducerentur: ubi lacte expleti forent, alia omnia pastor ageret. (3) Hæc fecit præcepitque Psammitichus, cupiens cognoscere, quamnam post obscuros infantum vagitus primam vocem essent edituri. (4) Atque id etiam factum est. Nam postquam per duos continuos annos mandata exsecutus erat pastor, aperienti januam intrantique adlabentes ambo pueruli _becos_ clamabant, manusque porrigebant. (5) Quod pastor primum audiens, tacuit: sed, quum crebrius adeunti puerosque curanti idem semper verbum repeteretur, ita demum significavit hero, ejusque jussu pueros in conspectum ejus produxit. (6) Quod ubi ipse etiam Psammitichus cognovit sciscitatus est, quinam hominum rem aliquam _becos_ vocarent: et sciscitando comperit, Phrygas eo vocabulo panem significare. Ita Ægyptii, ex eo quidem ducto argumento, Phrygibus concessere, esse illos se antiquiores. (7) Ita quidem rem actam esse, ex Vulcani sacerdotibus Memphi audivi. Græci vero et alia narrant vana multa, et in his, mulierum linguas exscidisse Psammitichum, hisque mulieribus pueros illos tradidisse nutriendos.

III. De puerorum igitur illorum nutritione mihi ista narrata sunt. Sed et alia (ad Ægyptiorum antiquitatem pertinentia) Memphi audivi, cum Vulcani sacerdotibus sermones miscens. Atque earumdem rerum caussa Thebas etiam et Heliopolim me contuli, scire cupiens, an illorum narrationes conveniant cum his quæ Memphi narrantur. Heliopolitæ enim dicuntur ex omnibus Ægyptiis peritissimi antiquitatis. (2) Quæ igitur audivi ad res divinas spectantia, ea non est mihi animus in publicum edere, exceptis deorum nominibus, existimans omnes (in Ægypto) homines idem de his nosse: quæcumque vero de illis rebus præterea commemoravero, eorum nonnisi a narrationis serie coactus faciam mentionem.

IV. Quod ad res humanas spectat, hæc illi secum consentientes dixerunt: primos hominum omnium Ægyptios annum invenisse, duodecim partes succedentium invicem temporum per illum distribuentes. (2) Hæc autem illos ex astris invenisse aiebant. Agunt autem annum Ægyptii tanto prudentius, ut equidem arbitror, quam Græci; quod Græci tertio quoque anno, vicissitudinis temporum caussa, intercalarem mensem coguntur adjicere; Ægyptii vero duodecim menses tricenorum dierum agentes, singulis annis quinque dies extra numerum adjiciunt, atque ita illis circumactus vicissitudinum anniversarium circulus eodem semper tempore redit. (3) Ad hæc duodecim deorum nomina Ægyptios primos aiebant instituisse, et ab illis Græcos accepisse: aras item et imagines et templa diis primos eosdem tribuisse, et figuras lapidibus insculpsisse. (4) Et horum pleraque re ipsa demonstrabant ita se habere. Regnasse autem in Ægypto, ex hominum numero, primum dixere Menem. Hoc regnante totam Ægyptum, excepto Thebano districtu, paludem fuisse; et tunc temporis nihil ex aqua eminuisse eorum, quæ nunc sunt infra Mœridem lacum, ad quem est ex mari navigatio adverso flumine septem dierum.

V. Et recte quidem hoc, quod ad terram spectat, dixisse mihi visi sunt. Etenim cuilibet, qui, etiam si non ante audiverit, tamen oculis suis hanc terram adspexerit, si modo non prorsus destitutus fuerit intelligentia, manifestum est, Ægyptum hanc, quam Græci navibus adeunt, adquisitam Ægyptiis terram esse, et fluminis donum; atque etiam eorum, quæ supra hunc lacum ita sunt ad trium dierum navigationem, eamdem esse rationem; quamquam de hoc tractu nihil amplius tale illi narraverunt. (2) Est enim natura hujus regionis, quæ Ægyptus vocatur, hujusmodi. Primum quidem, navi eam petens, quando unius etiam diei cursu adhuc abfueris a terra, si bolidem demiseris, limum extrahes, et in undecim orgyiis [66 _pedibus_] eris: quod quidem ostendit, in tantum progredi telluris profusionem.

VI. Ipsius autem Ægypti longitudo secundum mare est sexaginta schœnorum, quatenus quidem nos Ægyptum definimus, ut a Plinthinete sinu pertineat usque ad Serbonidem lacum, ad quem Casius mons porrigitur: ab hoc igitur lacu sunt sexaginta illi schœni. (2) Nam qui haud multum terræ possident homines, hi eam orgyiis metiuntur; qui paulo plus, stadiis; qui multum possident, parasangis; qui valde amplam regionem, hi schœnis eam metiuntur. Valet autem parasanga triginta stadia; schœnus vero unusquisque (quæ Ægyptia est mensura) sexaginta stadia. Ita Ægypti longitudo secundum mare ter mille sexcentorum fuerit stadiorum.

VII. Inde versus interiora, usque Heliopolin, in latitudinem patet Ægyptus, tota plana est, aquis irrigua, limosa. Est autem iter a mari Heliopolin adscendenti par fere longitudine viæ ei, quæ Athenis a duodecim deorum ara Pisam ducit ad Olympii Jovis templum. (2) Exiguum quidam interesse reperiet, si quis computaverit, quominus æqualis sit longitudo utriusque itineris; haud amplius quam quindecim stadia: nam via Athenis Pisam eget quindecim stadiis ad explendum mille quingenta; a mari autem Helipolin plenus hic numerus est.

VIII. Ab Heliopoli superiora petenti angusta Ægyptus est: nam ab altera parte mons Arabiæ prætenditur, a septemtrione versus meridiem et austrum excurrens, semper in altius tendens ad Erythræum quod vocatur mare; quo in monte lapicidinæ sunt, unde Memphin ducti sunt lapides ad exstruendas pyramides. (2) Hoc loco desinens mons flectitur in eam quam dixi partem. Qua vero est maxima ejus longitudo, duorum mensium itineris esse accepi ab oriente versus occidentem; et extrema quidem illius, orientem spectantia, thuris esse feracia. (3) Hæc igitur hujus montis ratio est. Ab altera Ægypti parte, Libyam versus, alius mons prætenditur saxeus, in quo pyramides exstructæ sunt, arena obvolutus, pari modo porrectus atque ea pars Arabici montis quæ ad meridiem tendit. (4) Ab Heliopoli igitur non multum in latitudinem patet regio quæ Ægyptus esse censetur, sed ad quattuor dierum adverso flumine navigationem angusta Ægyptus est. Est autem regio, inter duos quos dixi montes interjecta, campestris; cujus latitudo, ubi minima, ducentorum admodum stadiorum esse, haud amplius, mihi visa est, ab Arabico monte ad Libycum: exinde vero rursus fit latior Ægyptus.

IX. Hæc igitur est hujus regionis natura. Est vero Heliopoli Thebas naviganti adverso flumine iter novem dierum: stadia sunt autem quater mille octingenta et sexaginta; schœni enim numerantur octoginta et unus. Hæc stadia si inter se componantur, quum latitudinem secundum mare porrectam jam supra dixerim esse trium millium sex centorum stadiorum, quænam sit longitudo a mari versus mediterranea Thebas usque, nunc declarabo: est nempe stadiorum sexies mille centum et viginti. Thebis autem usque Elephantinen sunt mille et octingenta stadia.

X. Hujus igitur quam dixi regionis plurima pars, quemadmodum et narrarunt sacerdotes, et mihi ipsi visum erat, adquisita Ægyptiis terra est. Etenim, quod inter prædictos montes supra Memphin sitos interjectum est, id mihi visum erat olim sinus maris fuisse, quemadmodum ea quæ circa Ilium sunt et Teuthraniam, et quæ circa Ephesum et Mæandri campum, si licet parva conferre cum magnis: nam neuter eorum fluviorum, quorum ex proluvie hæc loca enata sunt, ne cum uno quidem ex Nili ostiis, quæ numero quinque sunt, magnitudinem si spectes, meretur comparari. (2) Sunt vero etiam alii fluvii, magnitudine cum Nilo neutiquam conferendi, qui tamen res maximas efficiunt: quorum ego nomina edere possum, quum aliorum, tuum maxime Acheloi; qui Acarnaniam perfluens, ibique in mare se exonerans, Echinadum jam dimidiam partem ex insulis fecit continentem.

XI. Est autem in Arabia, haud procul ab Ægypto, maris sinus, ex Rubro quod vocatur mari in terram pertinens, ita longus et angustus, uti dicturus sum. (2) Longitudo navigationis, si ab intimo sinus recessu proficiscaris navi remis agitata, donec in mare apertum perveneris, tanta est ut dies in ea consumantur quadraginta: latitudo autem, ubi latissimus sinus, dimidii unius diei navigatio. Obtinet autem in illo quotidie fluxus maris et refluxus. (3) Alium igitur similem fere huic sinum olim Ægyptum fuisse existimo, e septentrionali mari versus Æthiopiam influentem, sicut Arabius ille, de quo dicturus sum, ex australi mari Syriam versus tendit; ambo propemodum sibi invicem recessus suos perforantes, exiguo terræ spatio interjecto. (4) Quodsi igitur Nilus in hunc Arabium sinum voluerit alveum suum avertere, quid impedit quominus hic sinus intra viginti annorum millia ingesto limo compleatur? Ego quidem arbitror, etiam intra decem millia annorum posse compleri. Cur igitur intra temporis spatium, quod ante meam ætatem effluxit, sinus multo etiam major quam hic non potuerit compleri a fluvio tam ingente tamque valido?

XII. Itaque hæc, quæ de Ægypto retuli, et his qui ea referunt credo, et ipse per me ita se habere existimo; quum et prominere videam Ægyptum ultra terram continentem, et conchylia videam reperiri in montibus, et salsuginem ubique efflorescere, it aut ab ea etiam pyramides corrodantur, et eum solummodo montem Ægypti, qui supra Memphin est, arena obtectum: (2) ad hæc nec finitimæ regioni Arabicæ similem Ægyptum videmus, nec Libycæ, nec vero etiam Syriacæ; (nam Arabiæ partem secundum mare porrectam Syrii tenent); sed nigram terram atque confractam, utpote limum et proluviem ex Æthiopia a fluvio delatam: (3) contra, Libyæ solum scimus rubicundum esse et arenosius, Arabiæ vero et Syriæ magis argillosum petrosumque.

XIII. Magnum vero etiam hoc mihi documentum memorarunt sacerdotes, ex quo de hujus terræ natura possit judicari: scilicet regnante Mœride, quando fluvius ad octo minimum cubitos auctus erat, irrigabat Ægyptum quæ infra Memphin est: a Mœridis autem obitu usque ad id tempus, quo ego hoc e sacerdotibus audivi, nondum effluxerant anni nongenti. (2) Nunc vero, nisi ad sedecim, aut ad quindecim minimum, cubitos augeatur fluvius, in terram non exundat. (3) Videnturque mihi ex Ægyptiis hi qui infra Mœridem lacum quum alia loca, tum Delta quod vocatur, incolunt, si pro eadem portione paulatim exaltabitur, ea terra, et magis proinde magisque augebitur; videntur, inquam, mihi Ægyptii, quum terram eorum non amplius inundare Nilus potuerit, tunc per omne reliquum ævum idem passuri esse, quod ipsi aiebant Græcos aliquando passuros. (4) Nam quum audissent, universam Græcorum terram pluvia irrigari, non fluviis, quemadmodum Ægyptus; dixerunt, fore ut Græci aliquando, magna spe frustrati, misere esuriant. Quod verbum eo valebat, si quando ipsis deus noluerit pluere, sed siccitatem immittere, fame pressum iri Græcos; nec enim aliud illis esse refugium unde aquam petant, nisi a solo Jove.