# Herodoti Historiarum Libri IX

## Part 7

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/herodoti-historiarum-libri-ix-56842/index.md

CLII. Spartam ut venerunt Ionum Æolensiumque legati, (celeriter enim hæc conficiebantur), oratorem qui nomine omnium verba faceret delegerunt civem Phocæensem, cui nomen erat Pythermus. Et ille purpureo amictus pallio, quo major Spartanorum numerus, adventu eorum cognito, conveniret, in medium progressus, multa fecit verba, orans ut ipsis succurrerent. (2) At Lacedæmonii neutiquam audiebant, nec placebat eis opem ferre Ionibus. Itaque illi discesserunt: Lacedæmonii vero, rejectis Ionum legatis, tamen quinquaginta remorum navi viros emiserunt, res Cyri Ioniæque ut mihi quidem videtur, exploraturos. (3) Qui quum Phocæam adpulissent, Sardes miserunt e suis virum probatissimum, Lacrinen nomine, qui Lacedæmoniorum verbis ediceret Cyro, ne ulli civitati terræ Græciæ damnum inferret; se enim eam rem non neglecturos.

CLIII. Hæc quum dixisset legatus, fertur Cyrus ex præsentibus Græcis quæsisse, quinam homines essent Lacedæmonii, quantaque illorum multitudo, qui hæc ei edicerent. (2) Quæ postquam ex his cognovit, legato Spartiatæ respondit: «Numquam timui tales viros, qui in medio oppido locum habent designatum, in quo congregati, interposito juramento, sese invicem decipiunt: quibus, si ego valebo, accidet ut non de his quæ Ionibus, sed quæ sibi impendent, sint confabulaturi.» (3) Hæc Cyrus in universos conjecit Græcos, eo quod fora publica habent, in quibus emtioni et venditioni dant operam: Persæ autem foris non utuntur, nec est omnino apud illos forum rerum venalium. (4) Post hæc vero, Sardium custodia Tabalo tradita, homini Persæ, et auri transferendi cura, quod Crœsi aliorumque Lydorum fuerat, Pactyæ commissa, Lydo homini, ipse Ecbatana proficiscitur, Crœsum secum ducens, Ionum autem, in præsentia certe, rationem nullam habens. (5) Obstabat enim Babylon, et Bactriana gens, et Sacæ atque Ægyptii, in quos ipse expeditionem cogitabat suscipere, adversus Ionas vero alium mittere ducem.

CLIV. Ut vero Sardibus discesserat Cyrus, Lydos Pactyas ad desciscendum a Tabalo et Cyro permovit: et ad mare profectus, quum aurum omne ex Sardibus in potestate haberet, auxilia mercede conduxit, maritimisque hominibus ut secum militarent persuasit. Tum exercitu adversus Sardes ducto, Tabalum oppugnavit, in arce conclusum.

CLV. Ea re in itinere cognita, Cyrus his verbus Crœsum compellavit: «Crœse, quis mihi erit harum rerum finis? Non desinent Lydi, uti videtur, et molestiam creare mihi, et ipsi sibi exhibere. Subit animum cogitatio, optimum fore, ut prorsus in servitutem eos redigam. (2) Similiter enim nunc mihi videor fecisse, atque si quis, quorum patrem occidisset, filiis pepercerit. Sic nempe et ego, quum te in potestate habens mecum ducam, qui amplius etiam aliquid quam pater illis fuisti, ipsis Lydis urbem tradidi: ac dein miror, a me eos descivisse!» (3) Sic ille quæ sentiebat dixit. Cui Crœsus, veritus ne funditus everteret Sardes, his verbis respondit. «Æqua sunt, inquit, o rex, quæ dixisti. At tu tamen ne prorsus indulgeas iræ, nec penitus evertas antiquam urbem, quæ et ante actorum insons est, et eorum quæ nunc aguntur. (4) Nam, quæ ante acta sunt, ea ego feci, et meo capite culpam luo: quæ vero nunc aguntur, eorum reus Pactyas est, cujus tu fidei Sardes commisisti; hic igitur tibi det pœnas. Lydis vero dans veniam, hæc illis impone, ne posthac a te deficiant, aut ullo modo metuendi sint. (5) Missis nunciis interdicito illis, ne arma possideant bellica; et tunicas jube eos sub palliis gestare, cothurnosque pro calceis induere: denique edic ut pueros suos instituant citharam pulsare, et canere, et mercaturam exercere: et mox videbis eos, o rex, feminas ex viris factos, ut porro non sit quod verearis ne a te deficiant.»

CLVI. Hæc Cyro Crœsus suasit, optabiliora Lydis ratus, quam in servitutem redigi et pro mancipiis vendi: pulcre quippe intelligebat, nisi probabilem adferret rationem, non persuasurum se esse Cyro, ut mutaret consilium; simul vero timebat, ne in posterum aliquando Lydi, si præsens periculum evasissent, desciscerent a Persis seseque perditum irent. (2) Cyrus admonitione Crœsi gavisus, et de ira remittens, se ei pariturum ait: et vocato ad se Mazari, homini Medo, dat mandatum, ut, quæ ipsi Crœsus suaserat, illis imperaret; cæterum ceteros omnes, qui cum Lydis contra Sardes militassent, sub hasta venderet, ipsum autem Pactyam utique vivum ad se adduceret.

CLVII. His ille mandatis ex itinere datis, Persarum in sedes properavit. Pactyas autem, ubi rescivit in propinquo esse exercitum adversus se proficiscentem, timens sibi fugam capessivit, et Cymen pervenit. (2) Mazares, Medus, cum aliqua parte copiarum Cyri adversus Sardes ducens, ubi Pactyam non amplius Sardibus invenit, primum Lydos coegit Cyri mandata exsequi: cujus mandati consequens erat, ut omnem vitæ rationem Lydi mutarent. (3) Dein nuncios Cymen misit Mazares, tradi Pactyam jubens. Cymæi vero statuerunt de consilio in hac re capiendo ad deum referre qui in Branchidis oracula edit. Erat enim ibi oraculum ab antiquis temporibus constitutum, quo et Iones omnes et Æolenses uti consueverant. Est autem locus ille in Milesiorum ditione, supra Panormum portum.

CLVIII. Missis igitur ad Branchidas legatis Cymæi quæsiverunt de Pactya, quidnam facientes gratum maxime diis essent facturi. Et interrogantibus respondit oraculum, dederent Pactyam Persis. Quod responsum ubi ad se relatum audivere Cymæi, tradere illum pararunt. (2) Quam in partem quum ferretur multitudo, Aristodicus Heraclidæ filius, probatus vir inter cives, inhibuit eos ne id facerent, fidem non adhibens effato oraculi, existimansque vera non retulisse consultores. Denique alii denuo mittuntur legati, qui de Pactya iterum consultarent, quorum in numero Aristodicus erat.

CLIX. Hi ubi ad Branchidas venerunt, unus ex omnibus Aristodicus oraculum consuluit, interrogavitque his verbis: «O rex, venit ad nos supplex Pactyas Lydus mortem effugiens violentam, a Persis sibi imminentem. Hunc illi repetunt, Cymæos illum sibi tradere jubentes. Nos vero, Persarum metuentes potentiam, tradere illum adhuc non sustinuimus, priusquam a te liquido nobis, utrum facere debeamus, declaretur.» (2) Hic postquam ita interrogavit, rursus idem responsum deus dedit, tradere jubens Pactyam Persis. Tum Aristodicus hoc, a se præmeditatum, instituit facere: circa templum circummeans, passeres disturbavit aliaque avium genera, quæ in templo nidificaverant. (3) Dum ille hoc facit, aiunt ex adyto prodiisse vocem, ad Aristodicum conversam, hæc dicentem: «Scelestissime mortalium, quid est quod hic facere audes? Supplices meos ex meo templo evertis!» (4) Et Aristodicus, nil dubitans, respondisse ad hæc fertur: «O rex, tu tuos supplices ipse ita tueris: Cymæos vero jubes tradere supplicem!» Cui rursus deus regessit: «Aio et jubeo, quo vos impii ocyus pereatis; ne dehinc de prodendis supplicibus adeatis oraculum.»

CLX. Hæc relata ubi audierunt Cymæi, quum nec prodendo hominem vellent ipsi perire, nec apud se servando oppugnari, Mytilenen eum emiserunt. (2) Mytilenæi vero, quum missis nunciis Mazares Pactyam repetiisset, parati erant eum tradere, pacti mercedem nescio quam; nec enim hoc perspicue traditum est; nec res effectum habuit: nam Cymæi, ut intellexerunt id agere Mytilenæos, navi Lesbum missa, in Chium Pactyam transportarunt. (3) Inde vero, ex Minervæ templo urbis Præsidis vi extractus a Chiis, Persis traditus est: tradiderunt eum autem Chii, mercedem pacti Atarneum; est autem Atarnensis hic ager in Mysia, ex adverso Lesbi. (4) Pactyam igitur sibi deditum Persæ in custodia habuerunt, Cyri in conspectum volentes eum producere. Exinde vero multum effluxit temporis, quo nemo Chiorum mola ex hordeo Atarnensis illius agri deorum ulli litavit, aut ex frumento illinc allato libum coxit; quidquid ille progenuit ager, id ab omnibus sacrificiis procul habitum est.

CLXI. Postquam Pactyam Chii tradiderant, bello adgressus est Mazares eos qui cum illo Tabalum oppugnaverant. Et Prienenses quidem devictos sub corona vendidit; Mæandri vero campum universum incursans, itemque Magnesiam, exercitum præda ditavit. His autem rebus gestis, paulo post morbo vitam finiit.

CLXII. Mortuo Mazare, advenit imperii in inferiore Asia successor Harpagus, natione itidem Medus; is qui a rege Medorum Astyage nefario epulo erat acceptus, quique Cyro in comparando regno sociam præstiterat operam. (2) Hic vir tunc a Cyro dux copiarum nominatus, ut in Ioniam pervenit, oppida aggeribus jactis capere instituit: scilicet oppidanos intra muros statim compulit, deinde adgestis ad muros aggeribus oppugnavit. Et primum quidem Ioniæ oppidum, quod adgressus est, Phocæa fuit.

CLXIII. Phocæenses hi longinquis navigationibus primi Græcorum usi erant: et Adriaticum mare et Tyrrheniam et Iberiam et Tartessum Græcis ostenderunt. Vehebantur autem non rotundis navibus, sed penteconteris [_quæ quinquaginta remis uno ordine instructæ_]. (2) Ac Tartessum quidem postquam venerunt, cari fuerunt regi Tartessiorum, cui erat nomen Arganthonius, qui octoginta annos Tartessiorum regno præfuit, vixit autem in universum annos centum et viginti. (3) Huic viro ita cari fuerunt Phocæenses, ut primum quidem eos hortaretur, Ioniam relinquerent, et qua parte suæ ditionis vellent, habitatum concederent; dein, ut hoc eis non persuasit, ex eisdem vero cognovit de ingruente Medorum potentia, pecuniam illis dedit ex qua murum urbi circumdarent; et largiter quidem dedit: nam circuitus muri haud pauca sunt stadia, et totus hic murus ex magnis lapidibus, eisque bene coaptatis, est exstructus.

CLXIV. Tali igitur modo perfectus erat Phocæensium murus. Harpagus vero admoto exercitu urbem obsidens, conditionem proposuit, satis sibi fore, dicens, si unum modo propugnaculum muri dejicere Phocæenses vellent, et unam habitationem dedicare (_regi, in obedientiæ ipsi argumentum_). (2) Phocæenses vero, ægerrime ferentes servitutem, unum diem se deliberaturos aiebant, ac deinde responsuros: interim vero dum deliberarent, postulabant ut exercitum a muro abduceret. (3) Quibus Harpagus, probe quidem se nosse, ait, quid essent facturi. Igitur dum a muro exercitum abducit Harpagus, Phocæenses interim deductis quas habebant penteconteris navibus, liberos, et uxores, et quæ moveri poterant omnia, eis imponunt; ad hæc signis deorum templis, aliisque donariis, præterquam quidquid æs aut lapis aut pictura esset, reliquis omnibus in naves impositis, ipsi eas conscendunt, et Chium versus navigant. Phocæam autem hominibus vacuam Persæ tenuerunt.

CLXV. Constituerant Phocæenses a Chiis dato pretio Œnussas quæ vocantur insulas emere. Sed quum vendere eas nollent Chii, metuentes ne emporium fierent hæ insulæ, eaque re ipsorum insulæ mercatu excluderentur, super hæc in Corsicam (Cyrnum Græci vocant) Phocæenses sunt profecti. In Corsica enim vicesimo ante anno, oraculi monitu, oppidum condiderant, cui nomen Alalia. (2) Arganthonius vero illo tempore e vita jam discesserat. In Corsicam vero profecturi, prius ad Phocæam adpulsis navibus, Persarum præsidium, cui ab Harpago custodia urbis mandata erat, interficiunt; (3) dein, hoc patrato, atroces diras imprecantur si quis ipsorum classem desereret. Ad hæc ingentem ferri massam mari demergunt, jurantes non prius Phocæam se redituros, quam massa illa e mari emersisset. (4) Sed dum in Corsicam abire parant, ultra dimidium civium desiderium cepit et misericordia urbis et consuetarum in patria terra sedium. Igitur hi, violato juramento, retro navigant Phocæam. Cæteri vero, jusjurandum servantes, sublatis ancoris ex Œnussis insulis sunt profecti.

CLXVI. Hi postquam in Corsicam pervenere, quinque annos una cum eis qui antea eo migraverant habitarunt, et templa ibi constituerunt. Cæterum quum vicinos omnes incursionibus prædationibusque molestarent, bellum eis communi consilio intulerunt Tyrrheni et Carthaginienses, utrique navibus sexaginta. (2) Quibus Phocæenses, impletis suis navigiis, quæ erant numero sexaginta, obviam ivere in Sardonium quod vocature mare. (3) Tum commisso prælio navali, Cadmea quædam victoria obtigit Phocæensibus: nam quadraginta ex eorum navibus perierunt; viginti autem reliquæ, detortis rostris, inutiles sunt factæ. (4) Inde Alaliam revecti, adsumtis liberis et uxoribus, et quidquid ex eorum facultatibus ferre naves possent, relicta Corsica, Rhegium navigarunt.

CLXVII. Homines vero, qui navibus depressis vecti erant, Carthaginienses et Tyrrheni, *** sortitique sunt eorum partem longe maximam: quos, in terram eductos, lapidibus obruêre. (2) Deinde Agyllæis (_sive Cæritibus_), quidquid præter eum locum, in quo lapidati Phocæenses jacebant, præteribat, id omne distortum, mutilum, aut membris captum reddebatur, perinde pecudes, jumenta, homines. (3) Itaque Delphos Agyllæi mittebant quæsituros quo pacto delictum possent expiare. Quos Pythia id facere jussit, quod etiam nunc Agyllæi faciunt: nempe magnifice illis parentant, et in eorum honorem ludos agunt gymnicos et equestres. (4) Igitur hi quidem ex Phocæensium numero fato tali functi sunt. Qui vero eorum Rhegium se receperunt, ii illinc profecti oppidum in terra Œnotria condiderunt hoc quod nunc Hyela (_sive Velia_) nominatur. (5) Condiderunt illud autem, ab homine Posidoniata edocti jussos se esse Pythiæ oraculo Cyrnum heroem colere, non insulam. Et hæc quidem hactenus de rebus Phocæensium, Ionicæ civitatis.

CLXVIII. Similiter vero, atque hi, Teii etiam fecerunt. Nam postquam murum illorum, aggere jacto, cepit Harpagus, cuncti navibus conscensis abierunt, in Thraciamque navigarunt, et ibi Abderam condiderunt coloniam: quam quum ante eos Clazomenius Timesius condidisset, operæ fructum non perceperat, sed a Thracibus erat ejectus: cui nunc honorem, ut heroi, habent Teii Abderam habitantes.

CLXIX. Isti igitur soli ex Ionibus fuere, qui servitutem non sustinentes, patrias sedes reliquerunt. Cæteri Iones, exceptis Milesiis, armis cum Harpago dimicarunt, quemadmodum hi qui terra excessere, fortesque viri fuerunt quique pro sua patria pugnantes; sed victi expugnatique, in sua quique patria manentes imperata fecerunt. (2) Milesii vero, qui, ut prædictum est, cum ipso Cyro fœdus pepigerant, quietem habuerunt. Atque ita quidem Ionia iterum in servitutem redacta est. Postquam vero Ionas continentem incolentes subegit Harpagus, insulani Iones, horum exemplo perterriti, ultro se Cyro tradiderunt.

CLXX. His malis adflicti Iones quum nihilo minus ad Panionium convenirent, Biantem civem Prienensem audio saluberrimam illis aperuisse sententiam: quam si essent secuti, potuerant Græcorum omnium esse opulentissimi. (2) Hortabatur ille, ut sociata classe Iones vela darent ventis, et in Sardiniam navigarent, ibique unam Ionum omnium conderent civitatem: ita servitute liberatos, opulentos fore, insulam omnium maximam obtinentes, aliisque imperantes: qui si in Ionia manerent, non videre se, ait, quo pacto libertatem umquam sint recuperaturi. (3) Hæc fuit Biantis sententia, quum jam perditæ essent res Ionum. Sed etiam, priusquam pessum iret Ionia, salutaris fuerat Thaletis sententia, civis Milesii, qui generis originem e Phœnicia repetebat. Is Ionas erat hortatus, ut unam communem curiam haberent, quæ esset Tei: Teum enim meditullium esse Ioniæ: reliquæ autem civitates, ab Ionibus habitatæ nihilo minus suis uterentur institutis, perinde ac si singuli essent populi. Tales illis sententias duo hi viri in medium proposuerunt.

CLXXI. Ionica subacta Harpagus bellum intulit Caribus, Cauniis, atque Lyciis, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. (2) Cares, quos dixi, ex insulis in continentem advenerant. Olim enim Minois imperio subjecti, Lelegesque nominati, insulas incoluerant: et tributum quidem, quoad ego auditu, ultima tempora repetens, potui cognoscere, nullum pependerant; sed, quoties Minos eorum opera indigebat, naves ejus compleverant. (3) Quandoquidem igitur multos terræ tractus Minos sibi subjecerat, et felicitate utebatur in bello, Carica gens omnium gentium per id tempus longe fuerat clarissima. (4) Ac tria illis inventa debentur, quibus Græci usi sunt: nam et galeis cristas imponere primi Cares docuere, et signa clypeis insculpere; denique, qui clypeis ansas adjungerent, hi primi fuere, quum antea clypeos abseque ansis gestassent quicumque clypeis consueverant uti, coriaceis loris illos regentes, quæ cervicibus et dexteris humeris circumligata habebant. (5) Deinde, multo tempore interjecto, Cares a Doriensibus et Ionibus ex insulis sunt ejecti, atque ita in continentem pervenerunt. (6) Hæc quidem de Caribus Cretenses memorant; at Cares ipsi his non adsentiuntur, sed a prima gentis origine continentem se autumant incoluisse, eodemque nomine semper fuisse adpellatos, quo nunc[TR23] utuntur. (7) Ostenduntque in oppido, cui Mylasa nomen, priscum Jovis Carii templum, quod quidem cum Mysis atque Lydis commune habent, ut qui consanguinei sint Carum; Lydum enim et Mysum fratres Caris aiunt fuisse.[TR24] Cum his igitur templum illud commune habent; sed quicumque ex alia gente sunt, quamvis eadem cum Caribus lingua utentes, ad hos communio illa nihil pertinet.

CLXXII. Caunii vero ex eadem, quam incolunt, terra oriundi mihi videntur; quamquam ipsi se Cretenses esse affirmant. Linguam vero aut ipsi ad Caricum populum adcommodarunt, aut Cares ad Caunium; nec enim hoc dijudicare liquido possum. Institutis autem utuntur longe et ab aliis populis et a Caribus discrepantibus; (2) habetur enim apud illos honestissimum, ut secundum ætatem atque amicitiam catervatim ad compotationes conveniant viri et mulieres et pueri. Iidem, quum prius templa constituta habuissent peregrinorum deorum, deinde mutata sententia, postquam eis placuit nonnisi patriis uti diis, arma capessiverunt cuncti puberes, et hastis aerem ferientes usque ad Calyndicos fines progressi sunt, dicentes se peregrinos ejicere deos. Talibus institutis Caunii utuntur.

CLXXIII. Lycii vero antiquitus ex Creta erant oriundi. Cretam enim omnem olim barbari tenebant. Quum vero de regno in Creta dissiderent Europæ filii, Sarpedon et Minos, superior ex contentione discedens Minos, Sarpedonem ejusque asseclas ejecit. Tum hi, insula expulsi, in Asiam pervenerunt, in terram Milyadem: nam, quam regionem nunc Lycii incolunt, hæc olim Milyas erat: Milyæ vero Solymi tum nominabantur. (2) Aliquantum igitur temporis regnum in eos obtinuit Sarpedon: ipsi vero nominabantur, quod et olim nomen obtinuerant, et quo etiam nunc Lycii a finitimis adpellantur, Termilæ. Ut vero Athenis Lycus, Pandionis filius, et ipse a fratres expulsus Ægeo, in Termilas ad Sarpedonem pervenit, inde demum, a Lyci nomine, successu temporis, Lycii sunt adpellati. (3) Institutis autem utuntur partim Creticis, partim Caricis. Unum autem hocce proprium habent, nec cum ullis aliis hominum commune: sese ipsi a matribus nominant, non a patribus. Si quis ex altero, quis sit, quærit; respondebit illi hic, esse se hujus vel illius matris filium, et matris suæ matres a superioribus temporibus repetet. (4) Porro, si mulier, quæ civis sit, servo nupserit, honesto loco nati censentur liberi: sin vir civis, atque etiam princeps civium, peregrinam aut uxorem aut pellicem habet, ignobiles erunt liberi.

CLXXIV. Jam Cares quidem, nullo claro edito facinore, subjugati sunt ab Harpago; nec vel Cares ipsi memorabile quidquam tunc gesserunt, nec quicumque natione Græci illam regionem incolunt. (2) Incolunt autem quum alii, tum Lacedæmoniorum coloni Cnidii, quorum ager mari est obversus, Triopiumque vocatur. Initium capit Cnidiorum ditio a Bybassia peninsula, et est tota, exiguo excepto spatio, mari circumflua: nam quæ pars ejus ad septemtrionem[TR25] spectat, eam Ceramius sinus includit; quæ vero ad meridiem, mare quod ad Symen et Rhodum est. Istud igitur exiguum spatium, quod quinque fere stadiorum est, perfodere instituerunt Cnidii per id tempus quo Ioniam Harpagus subegit, cupientes ex agro suo insulam facere. (3) Erat autem universa eorum ditio intra isthmum; nam ubi illa versus continentem desinit, ibi is isthmus est, quem perfodiebant. Multorum igitur hominum manibus in opere occupatis, quum magis quam consentaneum erat laborarent et alia corporis membra et maxime oculi eorum qui opus faciebant et petram perfringebant, ita ut adpareret non sine deorum numine id fieri; miserunt Delphos qui consulerent oraculum quidnam esset quod ipsis adversaretur. (4) Quibus Pythia, ut ipsi fatentur Cnidii, trimetro tenore hæcce respondit:

Nec aggerate vos nec isthmum fodite: nam, si placuisset, insulam dederat deus.

Quo accepto responso, Cnidii a fodiendo destitere; et Harpago cum exercitu advenienti ultro sese, nulla inita pugna, dediderunt.

CLXXV. Fuere autem Pedasenses, mediterranea super Halicarnassum habitantes: quibus quoties publice imminet aliquod incommodum, tam ipsis quam accolis, sacerdos femina Minervæ ingentem emittit barbam; quæ res illis ter accidit. (2) Hi soli ex omnibus Cariam habitantibus Harpago aliquamdiu resistere, et plurimam illi molestiam crearunt; quum montem, cui Lida nomen, muro muniissent.

CLXXVI. Et Pedasenses quidem haud multo post sunt expugnati. Lycii vero, ut in Xanthium campum Harpagus promovit exercitum, eductis copiis pugnam inierunt, pauci adversus multos, et egregia virtutis specimina edidere. Sed prælio superati, et in oppidum compulsi, congregatis in arcem uxoribus liberisque et rebus pretiosis et servis, ignem subjecerunt arci, ut tota concremaretur. (2) His factis, diris juramentis invicem adstricti, egressi sunt, et fortiter pugnantes Xanthii omnes obierunt. Eorum autem Lyciorum, qui nostra ætate Xanthios se esse prædicant, advenæ sunt plerique, exceptis octoginta familiis; quæ familiæ octoginta tunc temporis forte domo aberant, atque ita superfuerunt. (3) Xantho igitur tali modo potitus Harpagus est. Simili vero ratione etiam Cauno est potitus; nam et Caunii majori ex parte Lycios sunt imitati.

CLXXVII. Inferiorem igitur Asiam subegit Harpagus, superiora autem Asiæ Cyrus ipse, singulos populos in potestatem suam redigens, nullumque prætermittens. Quorum pleraque silentio nos præteribimus: quæ vero plurimo cum labore gessit et quæ præ cæteris maxime sunt memorabilia, eorum faciam mentionem.

CLXXVIII. Universo continente inferioris Asiæ potestati suæ subjecto, Assyrios Cyros adgressus est. Sunt autem Assyriæ quum aliæ urbes insignes multæ, tum clarissima omnium et munitissima, quæ post Ninum eversam regia sedes erat, Babylon; cujus hæc erat conditio. (2) Sita in ampla planitie, formam habet quadratam, cujus quodque latus centum et viginti stadia metitur: ita totius urbis circuitus conficitur quadringentorum octoginta stadiorum. Hæc amplitudo est urbis Babyloniæ. Exornata vero instructaque erat ita, ut nulla alia cujus ad nos notitia pervenit. (3) Statim fossa eam circumdat alta lataque, et aqua numquam non repleta: dein murus, cujus latitudo quinquaginta cubitorum regiorum est, altitudo ducentorum cubitorum. Est autem cubitus regius major vulgari tribus digitis.

CLXXIX. Oportet vero ad hæc me declarare, quem in usum insumta sit terra e fossa egesta, et murus ille quo pacto fuerit confectus. Ut fossam fodiebant, ita simul terram e fossa egestam formabant in lateres: utque laterum probabilem numerum duxerant, ita eos in fornacibus coquebant. Tum loco calcis asphalto calida utentes, et tricesimo cuique laterum ordini arundinum texta interstipantes, primum labia construxerunt fossæ, deinde ipsum murum eodem modo. (2) Super muro vero in utriusque lateris ora ædificarunt unius conclavis domunculas, sibi invicem obversas, medium autem spatium tantum reliquerunt, ut circumagi in eo quadrigæ possent. In muro circumcirca centum sunt portæ, æneæ omnes; et postes etiam, et superiora limina, itidem ex ære. (3) Est autem aliud oppidum octo dierum itinere distans a Babylone, cui nomen Is. Ibi fluvius est, non magnus, cui et ipsi Is nomen, qui in Euphratem undam suam infundit. Hic igitur Is fluvius simul cum unda sua multos edit grumos asphalti: unde ad ædificandum murum Babylonis asphaltus devecta est.

