Herodoti Historiarum Libri IX

Part 6

Chapter 6 3,418 words Public domain Markdown

CXXIII. Jam virilem ætatem ingressum Cyrum, quum et fortissimus esset suorum æqualium et omnibus carissimus, solicitavit Harpagus donis missis, de Astyage cupiens capere ultionem. Nam a se, privato homine, intelligebat vindictam adversus Astyagem non posse existere: sed Cyrum videns subcrescentem, hunc sibi conciliare socium studuit, quæ Cyrus passus erat cum sua conferens calamitate. (2) Sed jam antea hoc ab illo præparatum erat: quum acerbus in Medos esset Astyages, Harpagus cum unoquoque principum Medorum colloquia miscens, persuaserat illis, necesse esse Cyrum rebus præficere, et finem facere regno Astyagis. (3) His ita præparatis, sic demum Cyro in Persis versanti aperire consilium suum cupiens Harpagus, quum aliter id efficere, custoditis itineribus, non posset, tali usus est commento. (4) Leporem callide instruxit; cujus ventri, ita rescisso ut nihil pilorum avelleret, prout erat, indidit libellum, in quo quae voluerat scripta erant: tum, consuto rursus ventre, leporem atque retia, veluti venatori, tradidit servorum fidissimo, eumque in Persas misit, ore tenus hoc adjiciens mandatum, ut Cyro leporem tradens simul diceret, necesse esse ut ille sua manu eum exenteret, neque quisquam hoc facienti adsit.

CXXIV. His rebus ita perfectis, Cyrus acceptum leporem aperit, et libellum in eo repertum perlegit, (2) in quo erant perscripta hæc: «O fili Cambysis! quod te dii respiciunt; hoc enim absque esset, numquam tam mira usus esses fortuna: tu nunc de Astyage, tuo interfectore, cape pœnas. Etenim ex hujus consilio tu perieras; deorum autem beneficio et meo superes. (3) Quæ te omnia pridem puto cognovisse, quum quæ tecum acta sunt, tum quæ ego ab Astyage passus sum eo, quod te non occidi, sed pastori tradidi. Tu nunc, si mea volueris consilia sequi, quibus terris imperat Astyages, earum omnium rex eris. (4) Persuade Persis ut ab illo desciscant, exercitumque duc in Mediam: et, sive ego ab Astyage dux adversus te fuero nominatus, sive alius quisquam nobilium Medorum, habebis quæ voles. Nam primi hi ipsi ab illo deficient, et tecum facientes, tollere Astyagem studebunt. Quare persuasus parata tibi hic quidem esse omnia, fac quæ dixi, et fac celeriter!»

CXXV. His intellectis Cyrus secum deliberavit quo callidissimo modo Persas ad defectionem permoveret. Re deliberata, commodissimum hoc ei visum est consilium, quo nimirum etiam usus est. Conscriptis in libello quæ voluit, concionem convocavit Persarum: tum aperiens libellum legensque, ait, Astyagem sese ducem constituere Persarum. «Nunc igitur,» perrexit, dicere, «edico vobis, Persæ, præsto sitis singuli cum falcibus.» (2) Hæc Cyrus pro concione dixit. Sunt autem Persarum plura genera; quorum nonnulla in concionem vocavit Cyrus, et ad deficiendum a Medis solicitavit. (3) Sunt autem ea hæc, e quibus alii omnes Persæ pendent: Pasargadæ, Maraphii, Maspii. Ex his nobilissimi sunt Pasargadæ, in quibus est Achæmenidarum familia, ex qua reges Persidæ sunt prognati. (4) Alii vero Persæ hi sunt: Panthialæi, Derusiæi, Germanii, qui omnes agrorum culturam exercent; reliqui sunt nomades, Dai, Mardi, Dropici, Sagartii.

CXXVI. Ut convenerunt omnes cum prædicto instrumento, ibi tum Cyrus, quum esset tractus Persicæ regionis spinis obsitus, patens quaquaversum octodecim aut viginti stadia, hunc tractum jussit illos eadem die eruncare. (2) Proposito labore postquam perfuncti sunt Persæ, iterum eisdem prædixit, ut in posterum diem adessent loti. Interim vero Cyrus caprarum oviumque et boum greges patris sui omnes in unum congregatos mactavit paravitque, quippe Persarum exercitum hisce excepturus, et vino farinaceisque cibis commodissimis; (3) utque postridie convenerunt Persæ, recumbere in prato jussos lauto excepit epulo. Dein, postquam a cœna surrexerunt, quæsivit ex his Cyrus, utra optabiliora ipsis viderentur: quæ pridie habuerint, an præsentia? (4) Et illi, multum interesse, dixerunt: pridie enim omnia se mala habuisse, præsente vero die bona omnia. (5) Id verbum adripiens Cyrus, rem omnem, quam eis propositurus erat, aperuit dicens: «Viri Persæ! ita vobis se res habet. Quod si me sequi volueritis, erunt vobis hæc et infinita alia bona, eritisque omnibus servilibus laboribus expertes: me vero sequi nolentibus erunt labores hesternis similes innumeri. (6) Nunc ergo, mihi dicto audientes, estote liberi! Nam et ego divina sorte ad hoc natus mihi videor, ut hæc bona in manus nostras congeram; et vos judico viros esse Medis non inferiores, quum aliis rebus, tum militari laude. Quæ quum ita sint, desciscite quam primum ab Astyage!»

CXXVII. Igitur Persæ, quum jam pridem ægre tulissent Medorum imperium, ducem nunc patronumque nacti, libenter in libertatem se vindicabant. Astyages vero, ut intellexit moliri hæc Cyrum, misso nuncio, eum ad se vocavit. (2) Cui renunciare nuncium jussit Cyrus, prius se adventurum, quam gratum futurum esset Astyagi. Quo audito Astyages Medos armavit cunctos, ducemque eis, velut divinitus mente perculsus, præfecit Harpagum, oblitus quæ adversus illum patraverat. (3) Medi, in bellum profecti, ubi Persis ad manus venerunt, pars eorum, quicumque consilii non erant participes, pugnam inibant; alii vero ad Persarum transierunt partes; sed plerique ultro cessantes a pugna, fugam capessebant.

CXXVIII. Ita turpiter dissoluto Medorum exercitu, ut rem cognovit Astyages, minitans Cyro, ait: «At ne sic quidem gaudebit Cyrus.» (2) His dictis, primum magos somniorum interpretes, qui ei ut Cyrum dimitteret persuaserant, e palis suspendit: deinde Medos, qui in urbe relicti erant, armavit, juvenes provectioresque ætate viros. (3) Quibus eductis, prælio cum Persis inito, victus est: et ipse Astyages, amissis quos eduxerat Medis, vivus in hostium venit potestatem.

CXXIX. Tum captivo Astyagi adstans Harpagus, lætitia ob illius casum gestiens, insultavit; et quum alia in eum acerba dicteria conjecit, tum respiciens ad cœnam eam, qua filii carnes comedendas illi Astyages proposuerat, ex eo quæsivit, ecquid placeret ei servitus, qui modo rex fuisset? (2) Quem adspiciens Astyages, vicissim interrogavit, an suum faceret Cyri factum? Et Harpagus, suum merito censerit, ait, factum; se enim ipsum de eo suscipiendo ad Cyrum scripsisse. (3) Tum Astyages, longiorem exorsus sermonem, declaravit ineptissimum illum esse hominum omnium, simulque iniquissimum: ineptissimum quidem, qui, quum ipse potuisset rex evadere, si quoniam hæ res per ipsum gestæ sint, ad alium detulerit imperium: iniquissimum vero, quod propter cœnam istam Medos in servitutem conjecisset. Quodsi enim oportuisset in alium quempiam transferre imperium, seseque destituere; æquius fuisse Medorum alicui tribuere hoc bonum, quam cuipiam ex Persis. Nunc vero Medos, culpa vacantes, servos factos esse pro dominis; Persas autem, quum Medorum pridem fuissent servi, dominos eorum evasisse.

CXXX. Igitur Astyages, postquam quinque et triginta annos regnaverat, ita regno exutus est: Medi vero, propter hujus acerbitatem, Persis succubuerunt; postquam imperium superioris trans Halyn fluvium Asiæ per annos trecentos et duodetriginta tenuerant, demtis eis annis quibus penes Scythas fuerat imperium. (2) Postero quidem tempore pœnituit eos hujus facti, desciveruntque a Dario: sed post defectionem denuo subacti sunt, prælio superati. Tunc Persæ cum Cyro, postquam regnante Astyage adversus Medos rebellarant, Asiæ regnum ab eo tempore obtinuere. Astyagem vero Cyrus, nullo alio malo adficiens, apud se tenuit donec vitam finivit. (3) Hoc igitur modo et natus et educatus Cyrus regnum obtinuit, et post hæc Crœsum, qui ipsum adgredi cœperat, devicit, quemadmodum a me supra expositum est: quo superato, universæ Asiæ imperavit.

CXXXI. Persas vero hisce uti institutis compertum habeo. Simulacra et templa et altaria statuere nefas existimant; stultitiamque his, qui hoc faciunt, imputant: scilicet, ut mihi videtur, quod non humanæ similem naturam aut formam habere deos arbitrantur, sicuti Græci. (2) Illis igitur mos est, Jovi in summis montium jugis facere sacra, universum cœli orbem Jovem nominantibus. Faciunt autem et Soli sacra, et Lunæ, et Terræ, et Igni, et Aquæ, et Ventis. (3) Et his quidem solis numinibus a priscis inde temporibus sacra faciunt. Addidicerunt vero etiam Uraniæ sacrificare, ab Assyriis et Arabibus accepto ritu. Venerem autem Assyrii Mylitta nominant, Arabes vero Alitta; Persæ Mitran.

CXXXII. Sacrificiorum autem, quæ hisce diis peraguntur a Persis, talis est ratio. Nec altaria erigunt, nec ignem accendunt sacra facturi: libatione non utuntur, non tibia, non libis, non mola. (2) Ut cuique deo sacra quispiam vult facere, in locum mundum adducit victimam, deumque invocat, tiaram myrto maxime cinctam gestans. Non est autem licitum, ut sibi soli bona precetur sacrificans: sed cunctis Persis atque regi ut bene sit, precatur; quippe in cunctorum Persarum numero et ipse continetur. Postquam in frusta dissecuit victimam, carnesque elixavit, substernit herbas quam tenerrimas, maxime trifolium, hisque carnes omnes imponit. (3) Quibus ita dispositis, vir magus adstans accinit theogoniam quampiam, qualem illi esse incantationem dicunt: nam absque mago non fas est illis sacra facere. Interjecto brevi tempore, qui sacra fecit, carnes aufert, eisque utitur prout ei ratio suadet.

CXXXIII. Dierum omnium eum maxime celebrare moris est Persis, quo quisque natus est. Eo die æquum censent copiosius epulum quam alias adponere: et fortunatiores quidem eo die bovem, equum, camelum aut asinum adponunt integrum, in camino assatum; pauperiores vero minores adponunt pecudes. (2) Farinaceis cibariis paucis utuntur, obsoniis vero et secundis mensis multis, eisque non simul sed paulatim, inlatis. Quapropter Persæ dicunt, Græcos, quum cibum capiunt, desinere esurire; quoniam post cœnam nihil amplius, quod alicujus momenti sit, eis adponitur: si quid enim porro adponeretur, a comedendo non esse cessaturos. (3) Vino largiter admodum indulgent: nec vero vomere illis licet, nec urinam mittere, alio præsente; atque hoc illi ita observant. Dum autem vino largius indulgent, interim de rebus maxime seriis deliberare consuerunt: (4) quod vero deliberantibus placuit, id ædium herus, apud quem habita est deliberatio, postridie ejus diei jejunis proponit. Quodsi jejunis idem placet, hoc utuntur; sin minus, omittunt. Contra, quæ jejuni sobriique ante deliberaverunt, ea vino madidi recognoscunt.

CXXXIV. Si qui in via sibi mutuo obviam veniunt, hac re cognoscere aliquis potest utrum eadem conditione sint qui sibi occurrunt: nempe hi, salutationis loco, ora invicem osculantur. Quodsi alteruter paulo est inferior, osculantur genas; si multo inferior, prostratus adorat alterum. (2) In honore autem habent, post sese mutuo, illos qui a se proxime habitant; post hos, qui his finitimi; et sic deinde in honore habendo pro ratione progrediuntur: minimeque omnium in honore habent hos, qui ab ipsis longissime remoti vivunt. Scilicet se ipsos hominum omnium arbitrantur esse longe præstantissimos; alios vero pro prædicta ratione virtutem colere; denique, qui ab ipsis longissime habitent, esse ignavissimos. (3) Quoad vero penes Medos fuerat imperium, etiam populi alter alteri imperabant: cunctis quidem Medi, et præsertim his qui proxime eis habitabant; hi vero, suis finitimis; et illi rursus his qui eos proxime attingebant. Et pari quoque ratione Persæ in honore habent alios populos: nam similiter progrediendo alius populus alii præest, et in illum imperii partem aliquam sibi commissam exercet.

CXXXV. Peregrina autem instituta admittunt Persæ omnium hominum maxime. Etenim Medicam vestem, sua esse honestiorem existimantes, gestant; et ad bella Ægyptiacos adoptarunt thoraces. Atque etiam voluptatum varia genera, ex aliis cognita, sectantur; et quidem pueris etiam ad venerem utuntur, a Græcis edocti. (2) Ducunt autem eorum quisque legitimas uxores multas, multo vero etiam plures habent pellices.

CXXXVI. Strenuitas et boni viri officium apud eos, post bellicam virtutem, æstimatur, si quis multos progenuit filios: et, qui plurimos edidit, huic quotannis dona mittuntur a rege. In multitudine enim existimant robur inesse. (2) Puerorum institutio, a quinto anno incipiens usque in vicesimum, ad sola hæc tria refertur, equitare, arcu uti, et verum loqui. Priusquam quinquennis est puer, non venit in patris conspectum, sed apud mulieres vitam agit: (3) id ea fit caussa, ne, si dum ita educatur obit, dolorem adferat patri.

CXXXVII. Laudo equidem istud institutum: sed et hoc laudo, quod propter unam simplicem culpam nec rex ipse quemquam morte plectit, nec reliquorum Persarum quisquam unius culpæ caussa in aliquem suorum atrocius quiddam et irreparabile committit: sed, subductis rationibus, postquam plura et majora esse delicta reperit quam præstita officia, sic demum iræ indulget. (2) Ut autem patrem aliquis aut matrem occiderit, id vero numquam aiunt accidisse: sed quæcumque talia adhuc facta sint, utique necesse esse aiunt, ut caussa curatius cognita reperiantur commissa ea esse aut a supposititiis aut adulterino sanguine natis; nec enim veri simile esse, ut, qui vere pater fuerit, a proprio filio occidatur.

CXXXVIII. Quæcumque vero illis facere non licet, ea nec dicere licitum est. Turpissimum autem apud eos habetur, mendacium dicere; alterum post hos, æs alienum habere; et hoc quidem quum aliis de caussis, tum quod necesse esse aiunt, ut, qui æs alienum habet, etiam subinde mendacium dicat. (2) Si quis e civibus lepra aut vitiligine est correptus, in urbem hic non intrat, nec cum aliis Persis consuetudinem habet. Dicunt autem, eo huic id accidisse, quod in Solem quidpiam deliquerit. (3) Peregrinum vero quemlibet, qui tali morbo laborat, frequentes terra ejiciunt: etiam columbas albas exturbant, eodem malo eas laborare existimantes. In fluvium neque immingunt, neque exspuunt, nec manus in eo abluunt, nec alium hæc facere patiuntur: sed fluvios præcipue colunt.

CXXXIX. Porro hoc aliud habent Persæ, quod ipsos quidem latet, at nos non præterit. Scilicet nomina eorum, quæ corporibus vel magnificentiæ cujusque ipsorum respondent, desinunt omnia in eandem literam, quam Dores San, Iones Sigma vocant. In hanc literam, si volueris inquirere, reperies desinere Persarum nomina, non unum et alterum, sed pariter omnia.

CXL. Hæc habui quæ de Persis citra dubitationem bene gnarus dicerem. Istudo vero ut occultum refertur, nec satis aperte, quod ad vita functos spectat; scilicet, non prius sepeliri hominis Persæ cadaver quam ab ave aut a cane sit discerptum. Et Magis quidem esse hoc institutum, certo scio: faciunt enim aperte. (2) Cæterum cera obductum cadaver terra condunt Persæ. Magi vero multum, quum ab aliis hominibus differunt, tum a sacerdotibus Ægyptiorum. (3) Hi enim nefas existimant, quidquam vivum necare, præter ea quæ diis immolant: Magi vero omnia manu sua occidunt, excepto cane atque homine; et in hoc studium etiam magnum ponunt, necantes perinde et formicas et angues, et alia reptilia atque volucria. Sed utcumque se habeat instituti genuina ratio, hæc hactenus: redeo ad superiorem narrationem.

CXLI. Simul atque Lydi subacti a Persis fuere, Iones Æolesque legatos Sardes miserunt ad Cyrum, volentes eisdem conditionibus imperio ejus esse subjecti, quibus Crœso paruerant. (2) At ille, auditis eorum postulatis, fabulam eis narravit hujusmodi: Fuit olim tibicen, inquit, qui, piscibus conspectis in mari, tibia cecinit, ratus illos in terram esse egressuros. Is ubi spe frustratum se vidit, capit rete, et ingentem piscium numerum reti inclusum extraxit. Quos ubi vidit palpitantes, dixit eis: «Desinite nunc saltare, quum, me tibia canente, egredi saltareque nolueritis.» (3) Hanc fabulam Ionibus Æolibusque hac caussa Cyrus proposuit, quoniam ante id tempus Iones, per legatos invitati a Cyro ut a Crœso desciscerent, non paruerant; et tunc demum, confectis rebus, ad parendum Cyro erant parati. (4) Ille igitur, ira commotus, ista eis respondit. Quo responso ad Ionum civitates relato, muris singuli oppida sua cingebant, et ad Panionium congregabantur reliqui omnes præter Milesios; cum his enim solis Cyrus fœdus fecerat eisdem conditionibus quibus olim Lydus. Reliquis vero Ionibus placuit communi consilio Spartam legatos mittere, qui rogarent Spartanos ut Ionibus auxilio venirent.

CXLII. Iones hi autem, quorum est etiam Panionium illud, præ omnibus quos novimus hominibus oppida condita tenebant in terræ tractu temperie cœli aerisque longe præstantissimo. Etenim neque locorum superius sitorum eadem ratio est atque Ioniæ, neque inferius sitorum; nec eorum quæ orientem spectant, nec quæ occidentem: quorum alia frigore aut humiditate premuntur, alia æstu et siccitate. (2) Lingua autem non utuntur eadem, sed quatuor modis deflexionum [_dialectis_]. Prima civitatum Miletus versus meridiem sita est; dein Myus et Priene: et hæ quidem in Caria sitæ sunt, et dialecto utuntur eadem. Istæ vero in Lydia: Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenæ, Phocæa. (3) Atque hæ civitates, ad sermonis characterem quod attinet, cum illis, quas ante nominavi, nihil commune habent, sed inter se conveniunt. Supersunt tres Ionicæ civitates, quarum duæ insulas incolunt, Samum atque Chium: tertia in continente sita est, Erythræ. (4) Ex his Chii et Erythræi eadem utuntur dialecto; Samii vero sua, ab aliis diversa. Hi sunt quattuor sermonis characteres.

CXLIII. Horum igitur Ionum Milesii tuti a metu erant, utpote fœdus cum Cyro pacti. Qui autem ex eisdem insulas[TR21] incolebant, ne illi quidem quidquam metuebant: necdum enim eo tempore Phœnices Persarum imperio erant subjecti, nec Persæ ipsi mare exercebant. (2) Separaverant se autem hi Iones (_Milesii_) a ceteris Ionibus, non aliam ob caussam, nisi quod, quum universa tunc stirps Hellenica infirma esset, populorum omnium infirmissimus et minimi momenti fuerit Ionicus: nam, præter Athenas, nulla alia erat eorum civitas notabilis. (3) Quare et alii Iones et ipsi Athenienses nomen etiam fugiebant, nec Iones volebant adpellari: immo etiam nunc plerosque eorum pudet hujus nominis. Sed duodecim illæ civitates gaudebant hoc nomine, et separatim ab aliis templum sibi statuerunt, cui Panionio imposuere nomen; decreveruntque nullos alios Ionas participes illius facere: nec vero etiam alii, ut in consortium reciperentur, petivere, præter Smyrnæos.

CXLIV. Simili ratione Dorienses, Pentapolin quæ nunc vocatur incolentes, quæ olim eadem Hexapolis nominata erat, cavent ne alios ullos ex finitimis Doriensibus in Triopici templi communionem recipiant; verum etiam suo de numero eos, qui adversus id templum scelus admiserant, communione excluserunt. (2) Nam quum in ludis Triopii Apollinis ex prisco instituto aurei tripodes donarentur victoribus; quos tripodas qui acceperant, his non licebat eos extra templum exportare, sed ibidem deo dedicare oportebat; civis quidam Halicarnassensis, cui nomen erat Agasicles, victoriam quum reportasset, spreta lege domum suam detulit tripodem et clavis ibi adfixit. (3) Hanc ob culpam quinque civitates, Lindus, Ialysus, Camirus, Cos et Cnidus, sextam civitatem Halicarnassum communione excluserunt. Talem illi his pœnam inflixere.

CXLV. Quod autem duodecim civitates confecerunt Iones, nec plures voluerunt recipere, id ea caussa fecisse mihi videntur, quod etiam, quo tempore in Peloponneso habitaverant, totidem eorum fuerant regiones; quemadmodum nunc Achæorum, qui Ionas expulerunt, duodecim regiones sunt: (2) prima Pellene, haud procul Sicyone; dein Ægira, et Ægæ, in qua est Crathis amnis perennis, a quo et ille in Italia nomen accepit; tum Bura, et Helice, in quam confugerant Iones ab Achæis prælio superati; et Ægium, et Rhypes, et Patrenses, et Pharenses, et Olenus, in qua Pirus est amnis ingens; et Dyme et Tritæenses, qui soli ex istis omnibus mediterranea habitant.

CXLVI. Hæ sunt nunc duodecim Achæorum regiones, quæ olim ibi Ionum fuerant: qua nimirum de caussa etiam in Asia duodecim civitates confecerunt: nam, esse hos magis Ionas quam reliqui Iones, aut nobiliori quadam stirpe oriundos, id vero dicere magna foret stultitia. Sunt enim horum quidem haud minima pars Abantes ex Eubœa, quibus nihil cum Ionia aut cum nomine isto commune est: admixti porro eis sunt Minyæ Orchomenii, et Cadmei, et Dryopes, et Phocenses, qui a popularibus suis se sejunxerunt, et Molossi, et Arcades Pelasgi, et Dorienses Epidaurii; denique multæ aliæ gentes illis immixtæ sunt. (2) qui vero eorum ex Athenarum prytaneo sunt profecti, nobilissimique censentur esse Ionum, hi vero uxores secum in coloniam non adduxerant, sed Caricas habebant uxores, quarum parentes occiderant. (3) Quam ob cædem mulieres hæ legem sibi, juramento firmatam, imposuerunt, filiabusque suis tradiderunt, ne umquam cum maritis caperent cibum, nec maritum suum ulla nomine compellaret; hanc ob caussam, quod ipsarum parentes maritosque et liberos illi occidissent, et dein patrato hoc facinore ipsas duxissent uxores. Hæc autem Mileti facta erant.

CXLVII. Reges vero sibi constituerant, alii Lycios, a Glauco Hippolochi filio oriundos; alii Cauconas Pylios, a Codro Melanthi filio; alii ex utroque genere. Enimvero nomen hi tuentur aliquanto acrius quam reliqui Iones. Sint vero etiam ipsi maxime genuini Iones: sunt tamen Iones omnes, quicumque ex Attica oriundi sunt, et Apaturia celebrant: (2) celebrant autem hoc festum omnes, exceptis Ephesiis et Colophoniis; hi enim soli ex Ionibus Apaturia non celebrant, idque ob cædis quandam quam afferunt caussam.

CXLVIII. Est autem Panionium sacer locus Mycalæ, septentrionem spectans, communi Ionum consilio Neptuno Heliconio dedicatus. (2) Mycale autem promontorium est continentis, ab occidente Samum versus porrectum. Huc convenientes e civitatibus omnibus Iones festum celebrabant, quod Panionia nominabant. (3) Habent hoc autem non solum Ionum festa, sed etiam Græcorum omnium: ut eorum nomina in eandem desinant literam, quemadmodum etiam Persarum nomina.

CXLIX. Hæ igitur, quas dixi, Ionum sunt civitates. Æolides vero civitates hæ sunt: Cyme, Phriconis cognominata,[TR22] Larissæ, Neotichos, Temnus, Cilla, Notium, Ægiroessa, Pitane, Ægææ, Myrina, Grynea. (3) Hæ sunt undecim Æolensium civitates antiquæ: una enim eis ademta est ab Ionibus, Smyrna. Fuerant enim et hæ civitates duodecim, in continente omnes sitæ. Colebant autem hi Æolenses regionem, cui solum præstantius quam Ionum, cæterum cœli temperie Ionum regioni erat inferior.

CL. Smyrnam vero tali modo amiserant Æolenses. Cives Colophonios, qui in popularium seditione inferiores discesserant, patriaque fuerant pulsi, intra urbem suam receperunt. Post hæc iidem exsules Colophonii, observato die quo Smyrnæi Baccho extra muros sacra faciebant, occlusis portis urbem tenuere. (2) Dein succurrentibus Æolensibus cunctis, fit pactum hac conditione, ut Iones omnia quæ moveri possent Æolensibus redderent, Æolenses Smyrnam relinquerent. Quo facto, reliquæ undecim civitates Smyrnæos inter se dispertitæ, in civium numerum receperunt.

CLI. Hæ sunt igitur Æolensium civitates in continente sitæ, præter eas quæ Idam incolunt; hæ enim ab illis sejunctæ sunt. Qui vero insulas obtinent, eorum quinque civitates Lesbum incolunt: nam sextam, quam in Lesbo condiderant, Arisbam, Methymnæi in servitutem redegerunt, quum essent consanguinei. In Tenedo vero una habitatur civitas; et in Centum- insulis quæ vocantur, itidem una. (2) Lesbii igitur et Tenedii, quemadmodum Iones insulas incolentes, nihil metuebant: reliquis vero civitatibus communi consilio placuit Ionas sequi, quocumque hi ducerent.