Part 54
LXXI. Virtutis nomine in Platæensi pugna eminuere, inter barbaros, peditatus quidem Persarum, equitatus vero Sacarum: inter singulos viros eminuisse dicitur Mardonii virtus. Inter Græcos, quamquam et Tegeatæ et Athenienses fortiter pugnarunt, præ cæteris eminuit Lacedæmoniorum virtus: (2) quod quidem nullo alio indicio confirmare possum (hi enim cuncti vicerunt eos qui ipsis oppositi steterant), nisi quod Lacedæmonii cum robustissima parte copiarum hostilium conflixerunt, hosque superarunt. Inter singulos viros, ut mihi quidem videtur, præ cæteris longe fortissime pugnavit Aristodemus, is qui, quum ex trecentis unus a Thermopylis rediisset, ignominia notatus erat. (3) Post hunc autem eminuere Posidonius et Philocyon, et Spartanus Amompharetus. Quamquam, quum sermo haberetur quis illorum fortissimus fuerit, præsentes Spartani statuerunt, Aristodemum manifeste mori voluisse propter culpam qua tenebatur, eaque caussa furiosum, et ordinem suum relinquentem, præclara facta edidisse; Posidonium vero, quum non decrevisset mori, fortissime pugnasse, tantoque esse præstantiorem illo. (4) At hoc fortasse illi ex invidia dixerint. Cæterum hi omnes, quos nominavi, qui in hac pugna ceciderunt, publico honore adfecti sunt, Aristodemo excepto: Aristodemus vero, eo quod ob prædictam culpam mori decrevisset, non est honoratus.
LXXII. Hi igitur ex Lacedæmoniis Platæensi pugna maxime nobilitati sunt. Nam Callicrates extra pugnam mortuus est, pulcerrimus Græcorum qui in exercitu fuerunt, non modo Lacedæmoniorum, sed reliquorum etiam Græcorum. Quo tempore sacra fecit Pausanias, sedens ille suo in ordine sagitta vulneratus est in latere. (2) Ac tum quidem cæteri capessiverunt pugnam: ipse vero ex acie elatus, ægerrime ferens mortem, dixit Arimnesto, civi Platæensi, non se pœnitere quod pro Græcia moriatur, sed quod manu non sit usus, neque ullum se dignum facinus edidisset, quum id ipsum unice cupivisset.
LXXIII. Inter Athenienses nobilitatus est Sophanes, Eutychidis filius, ex populo cui Decelea nomen. Cujus popularium Deceleensium olim factum exstitit, ut ipsi Athenienses narrant, in omne ævum eis utile. (2) Nam, quo tempore olim repetendæ Helenæ caussa Tyndaridæ cum numeroso exercitu terram Atticam invaserunt, et, quum nescirent quem in locum illa deportata esset, populos Atticæ sedibus suis expulerunt; tunc, ut vulgo aiunt, Deceleenses, sive, ut alii dicunt, ipse Decelus, indignatus iniquo Thesei facinore, simulque universæ metuens Atheniensium terræ, totam rem illis aperuit, viamque quæ fert Aphidnas monstravit: quas tum Titacus, Aphidnensis ipse, Tyndaridis prodidit. (3) Quod ob factum Deceleensibus Spartani immunitatem vectigalium et præcipuam _in conventibus publicis et in festorum solennibus_ sedem indulserunt; quo privilegio illi etiam nunc fruuntur, ita quidem ut etiam in eo bello, quod multis post hoc bellum annis inter Peloponnesios et Athenienses gestum est, quum reliquam Atticam Lacedæmonii vastarent, Decelea abstinuerint.
LXXIV. Ex hoc igitur Atticæ pago Sophanes fuit, qui tunc virtutis præcipuam inter Athenienses laudem abstulit. Quo de viro duplex fama fertur: altera, gestasse eum ferream ancoram, e loricæ cingulo ænea catena religatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset, in terram defigere solitum esse, ne hostes, impetum in illum facientes, statione eum depellere possent; fuga autem facta hostium recipere consuesse ancoram, et ita persequi hostem. (2) Hæc de hoc viro fama fertur. Cui contradicentes alii aiunt, in ejusdem viri clypeo, quem semper ille in gyrum agere consuesset, nec umquam quietum sinere, pro insigni fuisse ancoram, nec gestasse illum ferream ancoram e lorica religatam.
LXXV. Exstat ejusdem Sophanis aliud præclare factum, scilicet quum Athenienses Æginam circumsederent, hic Eurybaten Argivum, virum quinquertio nobilem, a se ad singulare certamen provocatum interfecit. (2) Sed eidem Sophani insequente tempore accidit, ut, quum dux esset Atheniensium cum Leagro Glauconis filio, apud Daton oppidum, ubi pro auri metallis decertabatur, fortiter pugnans, ab Edonis interficeretur.
LXXVI. Postquam ita ad Platæas barbari prostrati sunt a Græcis, advenit ad hos mulier transfuga: quæ ut perditos vidit Persas, Græcosque victores, quum fuisset pellex Pharandatis Persæ, Teaspis filii, multo ornata auro et ipsa et ejus famulæ, et veste pretiosissima quæ ad manus erat, descendit de carpento et ad Lacedæmonios accessit in cædibus adhuc occupatos. (2) Quumque omnia ibi administrantem videret Pausaniam, cujus et nomen et patriam jam antea frequenti auditu noverat, agnovit Pausaniam, et genua ejus complectens, his verbis eum adlocuta est: (3) «Rex Spartæ, libera me supplicem captivitatis servitute! Nam et hactenus me juvisti, quod hos homines perdidisti, qui nec heroum nec deorum curam habent. Sum autem genere Coa, Hegetoridæ filia, Antagoræ filii: quam vi ex Co raptam habuit Persa.» (4) Cui ille respondit: «Confide, mulier, non modo ut supplex, sed et insuper si verum est quod ais, filiam te esse Hegetoridæ Coi, qui maxime omnium ista loca habitantium hospitii jure mecum conjunctus est.» (5) His dictis, tunc illam præsentibus ephoris tradidit, deinde vero Æginam misit, quo ipsa venire cupiverat.
LXXVII. Post hujus mulieris adventum mox adfuere Mantinenses, re confecta. Qui ubi cognovere sero se venire post peractam pugnam, vehementer indoluerunt, et mulctam se commeruisse ultro fatebantur. (2) Ut vero audivere fugam corripuisse Medos qui cum Artabazo erant, hos illi, dissuadentibus licet Lacedæmoniis, persecuti sunt usque in Thessaliam. Postquam vero domum sunt reversi, duces suarum copiarum exsilio multarunt. (2) Post Mantinenses Elei venerunt: et hi pariter atque Mantinenses gravissime dolentes redierunt, pariterque atque illi, postquam domum reversi sunt, duces suos in exsilium miserunt. Et hæc quidem de Mantinensibus et Eleis hactenus.
LXXVIII. Fuit autem in exercitu Æginetarum ad Platæas Ægineta Lampon, Pytheæ filius, primarius vir inter Æginetas: qui Pausaniam adiit, rem improbissimam ei suasurus. Ad quem quum accessisset, magno studio hæc verba fecit: «(2) Fili Cleombroti, exsecutus es facinus ita magnum et præclarum, ut hominis superare naturam videatur: tibique hoc dedit deus, ut liberata Græcia omnium quos novimus Græcorum longe maximam gloriam sis consecutus. At tu nunc etiam quod superest perfice; quo famam consequaris majorem etiam, et barbarorum quisque posthac caveat ne res nefarias adversus Græcos suscipiat. (3) Postquam Leonidas ad Thermopylas occubuit, Mardonius et Xerxes caput ejus præciderunt, et e palo erexerunt. Huic si tu paria reddideris, primum Spartani, tum vero etiam Græci omnes te collaudabunt. Quippe Mardonium si e palo erexeris, patruum tuum ultus fueris Leonidam.» Hæc ille dixit, putans se gratificaturum Pausaniæ.
LXXIX. Cui his verbis rex respondit: «Hospes Ægineta, tuam et benevolentiam et prospicientiam laudo: at a recto animi sensu plurimum abes. Nam postquam me et patriam factumque meum in cœlum usque extulisti, in nihilum me projecisti, dum hortaris ut mortuo insultem, et me ais, id si fecero, melius auditurum. (2) Barbaros hoc facere decet, non Græcos: atque illos hoc nomine odimus. Ego quidem, quod ad hoc attinet, nec Æginetis velim placere, nec quibuscumque talia placent: sufficitque mihi, Lacedæmoniis placere, sancte agentem, sancteque loquentem. (3) Leonidas vero, quem tu me jubes ulcisci, puto magnifice esse parentatum: nam innumerabilium horum cæde ultionem et ipse obtinuit et cæteri qui ad Thermopylas occubuerunt. Omnino vero, talia propositurus aut suasurus, noli porro meum in conspectum venire: et gratias habe, quod incolumis abeas!» His auditis, ille discessit.
LXXX. Jam Pausanis, proposito per præconem edicto, ne quis de præda quidquam tangeret, Helotas jussit pretiosa colligere. (2) Et illi, castra obeuntes, tentoria invenerunt auro argentoque repleta, lectosque auro et argento obductos, et crateres aureos, et phialas, aliaque pocula: (3) plaustrisque impositos invenerunt saccos, in quibus lebetes erant aurei et argentei: denique stratis cadaveribus armillas detraxerunt, et torques, et acinaces, qui item aurei erant: vestis enim variegatæ ne ratio quidem ulla habebatur. (4) Ibi tunc multa furto subtrahentes Helotæ vendiderunt Æginetis: multa vero etiam repræsentabant, quæcumque abscondere non potuerant. Atque hinc initium cepere ingentes Æginetarum divitiæ: quippe qui aurum quasi æs esset, ab Helotis emerunt.
LXXXI. Pecuniis reliquisque rebus pretiosis in unum collatis, decimam exemerunt Delphico deo; ex qua aureus ille tripus dedicatus est, qui tricipiti serpenti æneo insistit proxime aram; item Olympico deo decimam exemerunt, ex qua Jovis ænea statua decem cubitorum dedicata est; denique Isthmio deo, unde confecta est Neptuni ænea statua septem cubitorum. (2) Hæc postquam exemere, reliqua inter se distribuerunt, pellices Persarum, et aurum, et argentum, et alias res pretiosas, et jumenta: acceperuntque quique pro suo merito. Quænam vero præcipua data sint eis quorum præ cæteris virtus eminuit ad Platæas, a nemine memoratum reperio: puto autem equidem, his præcipua quædam data esse. Pausaniæ vero omnia dena selecta dataque sunt, mulieres, equi, talenta, cameli, pariterque alia etiam pretiosa.
LXXXII. Narrant etiam hoc accidisse: Xerxem, ex Græcia fugientem, supellectilem suam Mardonio reliquisse; Pausaniam igitur, quum Mardonii tentorium vidisset auro et argento et variegatis aulæis instructum, pistores et coquos jussisse cœnam parare prorsus qualem Mardonio soliti essent instruere. (2) Quod quum illi fecissent, tum Pausaniam, lectulos videntem aureos et argenteos pulcre stratos, et mensas aureas et argenteas, et magnificum ipsius cœnæ adparatum, propositas admiratum lautitias, joci caussa suos famulos Laconicam parare cœnam jussisse. (3) Quumque multum interesset inter utrumque epulum, ridentem Pausaniam vocasse Græcorum duces; eisque, ut convenerunt, utriusque cœnæ adparatum monstrantem, dixisse, (4) «Hoc consilio, Græci viri, vos convocavi, quo stultitiam vos ostenderem regis Medorum; qui, quum tali victus generi esset adsuetus, ad nos venit, miserum nostrum epulum nobis rapturus.» Hæc Pausanias ducibus Græcorum fertur dixisse.
LXXXIII. Sed et insequente tempore post has res gestas multi Platæenses arculas adhuc invenerunt auro et argento et aliis pretiosis rebus repletas. Et nonnullo rursus post hæc tempore interjecto, postquam mortuorum cadavera carnibus prorsus erant nudata, etiam hoc mirum adparuit: (2) quum ossa in unum locum Platæenses colligerent, repertum est cranium nullam prorsus suturam habens, sed uno osse constans. Reperta est etiam maxilla, quum inferior, tum superior, cujus dentes ita concreti erant, tam reliqui, quam molares, ut uno osse constarent omnes. Reperta etiam sunt ossa viri quinque cubitorum.
LXXXIV. Deinde vero Mardonii cadaver, postridie quam commissa pugna est, non est repertum. Quod quidem quonam ab homine fuerit subtractum, dicere pro certo non possum. Multos vero memoratos audivi, et diversis e civitatibus viros, qui perhibentur sepeliisse Mardonium; ac novi multos qui hoc nomine ingentia dona acceperunt ab Artonte Mardonii filio. (2) At quis sit ex his, qui Mardonii corpus subtraxerit et sepeliverit, pro certo comperire non potui. Fertur etiam fama quædam, Dionysophanem Ephesium sepeliisse Mardonium. Sed hæc Mardonii sepultura.
LXXXV. Græci vero, divisa præda, suos sepeliverunt, seorsum quique. Et Lacedæmonii quidem tria conditoria fecerunt: in uno tum adolescentes (_sive potius_ ordinum duces: _græce_ irenas) sepelierunt, quorum e numero Posidonius fuit, et Amompharetus, et Philocyon, et Callicrates. (2) Sic in uno conditorio erant irenes: in altero reliqui Spartani; in tertio Helotæ. Hac ratione Lacedæmonii usi sunt. Tegeatæ vero seorsum ab illis suos omnes uno in sepulcro condiderunt: atque ita etiam Athenienses suos uno in loco: pariterque Megarenses et Phliasii suos, qui ab equitibus occisi erant. (3) Horum itaque omnium plena erant sepulcra. Ad reliquorum vero populorum sepulcra quod attinet, quotquot apud Platæas ostenduntur, illorum quique, ut ego comperio, quum puderet eos non interfuisse pugnæ, inanes excitarunt tumulos, posterorum hominum gratia. Nam ibidem est etiam Æginetarum, quod vocant, sepulcrum; quod ego audio decimo post hæc anno, rogantibus Æginetis, a Cleade excitatum esse, Autodici filio, cive Platæensi, qui publicus Æginetarum hospes fuit.
LXXXVI. Sepultis ad Platæas mortuis, deliberantibus Græcis placuit protinus contra Thebas ferre arma, postulareque a Thebanis ut sibi hos traderent qui Medorum partes essent secuti, inprimisque Timageniden et Attaginum, qui præ cæteris principes hujus factionis fuissent, quos nisi illi tradidissent, non abscedere decreverunt ab urbe, quin eam expugnassent. (2) Utque hoc eis placuit, ita undecimo post pugnam die ad Thebas venerunt; urbemque obsidentes, postularunt ut prædicti viri sibi dederentur: et, negantibus Thebanis se id facturos, agrum illorum vastarunt, murumque oppugnarunt.
LXXXVII. Qui quum adsidue multa illis damna inferrent, vicesimo die Timagenides hæc apud Thebanos verba fecit: «Quonam Græcis decretum est, cives Thebani, non prius ab oppugnatione desistere abscedereque, quam aut expugnassent Thebas, aut nos illis a vobis dediti essemus; nunc nostra caussa ne plura porro patiatur Bœotia terra! sed, si illi, pecuniarum avidi, in speciem tantum nos deposcunt, demus eis pecunias ex publico; nam publice omnes Medorum partes secuti sumus, non nos soli: sin vere nos deditos cupiunt, eaque caussa urbem oppugnant, nos ipsi ad caussam apud eos dicendam nos sistemus.» (2) Et hic sane optime dicere visus est et opportune: protinusque caduceatorem Thebani miserunt ad Pausaniam, significantes se viros illos esse tradituros.
LXXXVIII. De quo ut inter utrosque convenit, interim Attaginus quidem ex urbe clam profugit: cujus filios Pausanias ad se adductos absolvit crimine, Medismi culpam, dicens, pueros nullam habere. (2) Reliqui vero viri quos Thebani dediderunt, putabant illi quidem ad dicendam caussam se iri admissum, prætereaque confidebant pecuniis amoliri a se posse periculum: at id ipsum suspicatus Pausanias, postquam illos accepit, universum sociorum exercitum dimisit, et illos Corinthum abductos interfecit. Atque hæ quidem res sunt, ad Platæas et ad Thebas gestæ.
LXXXIX. Artabazus vero, Pharnacis filius, qui Platæis profugerat, jam longe admodum erat progressus. Qui ubi in Thessaliam pervenit, Thessali eum ad hospitium vocarunt, sciscitatique sunt de reliquo exercitu: necdum enim quidquam de rebus ad Platæas gestis compererant. (2) At Artabazus, bene gnarus, si de præliis factis id quod res erat illis aperuisset, verendum sibi esse, ne ipse cum exercitu suo pereat: unumquemque enim se adgressurum existimavit, qui quæ gesta erant cognovisset: hæc igitur secum reputans, nec apud Phocenses vulgaverat quidquam, et apud Thessalos hæc dixit: (3) «Ego quidem, ut videtis, Thessali, in Thraciam maturo pervenire; et celeritate utor, quippe præmissus e castris cum hisce ad rem quamdam peragendam. Ipse vero Mardonius, e vestigio me cum suo exercitu sequens, mox vobis aderit. (4) Hunc vos hospitio excipite, omniaque ei officia præstate: nec enim, id fecisse, in posterum vos pœnitebit.» His dictis, raptim per Thessaliam et Macedoniam recta Thraciam versus duxit exercitum, vere festinans, et per mediam terram viam carpens. (5) Denique Byzantium pervenit, relictis quidem de suo exercitu multis, qui partim a Thracibus in itinere cæsi erant, partim fame et laboribus conflictati perierant. Tum ex Byzantio navigiis trajecit: atque ita hic in Asiam est reversus.
XC. Quo die autem ad Platæas cladem Persæ acceperunt illam, eodem die accidit ut alia calamitate ad Mycalen Ioniæ adfligerentur. Scilicet quum Deli sederent Græci, qui duce Leotychide Lacedæmonio cum classe advenerant, venerunt ad eos ex Samo legati, Lampon Thrasyclis filius, et Athenagoras Archestratidæ, et Hegesistratus Aristagoræ, a Samiis missi insciis Persis et inscio tyranno Theomestore, Androdamantis filio, quem Persæ tyrannum Sami constituerant. (2) Qui ubi Græcorum duces convenere, multa atque varia verba Hegesistratus fecit; dicens, si modo vidissent illos Iones, descituros esse a Persis, et ad illorum adventum discessuros barbaros; sive hi manserint, nullam aliam talem prædam Græcos umquam reperturos. (3) Denique communes deos invocans, hortatus illos est, ut homines Græcos servitute vellent liberare, et pellere Barbarum. Idque facile illis esse factu, ait: etenim et naves eorum male navigare, nec viros resistere illis posse. Quodsi quam suspicionem haberent per dolum se illos excitare, paratos se esse in illorum navibus obsidum loco abduci.
XCI. Quumque pluribus verbis orare non desisteret Samius hospes, tunc Leotychides, sive consulto capiendi ominis caussa, sive forte fortuna, deo ita volente, interrogavit eum: «Samie hospes, quodnam tibi nomen est?» Et ait ille, «Hegesistratus (_latine_ Dux exercitus).» (2) Moxque Leotychides, intercipiens reliquum sermonem si quem adjecturus Hegesistratus esset, «Accipio, inquit, Samie hospes, omen ducem exercitus edens. Tu modo fac, et hi qui tecum sunt, ut, priusquam hinc abeatis, fidem nobis detis, revera Samios promptos nobis socios adfuturos.»
XCII. Hæc locutus, e vestigio rem exsequi adgressus est. Protinus enim Samii de societate cum Græcis fidem et jusjurandum dederunt: (2) eoque facto, duo ex legatis domum navigarunt; nam Hegesistratum secum navigare Leotychides jussit, nomen ejus pro omine accipiens. (3) Et illo quidem die se continuerunt Græci, postridie vero læta illis sacra fuere, interpretis sacrorum officio fungente Deiphono, Euenii filio, Apolloniata, ex illa Apollonia, quæ ad Ionium mare sita est.
XCIII. Deiphoni hujus pater Euenius fortuna usus erat hujusmodi. Sunt Apolloniæ oves Soli sacræ, quæ interdiu pascuntur juxta fluvium, qui ex Lacmone monte per agrum Apolloniaten prope Oricum portum in mare influit: noctu vero selecti viri, divitiis et genere spectatissimi inter cives, easdem oves custodiunt, quisque per anni spatium. (2) Nam oves has, ex oraculi responso quodam, maximi faciunt Apolloniatæ; stabulantur autem illæ in antro quodam procul ab urbe. Ibi eas tunc Euenius hic, ad id delectus, custodiebat: et nocte quadam, quum vigilandi tempus dormiendo transigeret, ingressi in antrum lupi oves fere sexaginta corripuerunt. (3) Quod ubi ille animadvertit, tacuit, nec cuiquam edixit, alias cogitans emere et in illarum locum substituere. At non latuit Apolloniatas factum: qui, ut id cognoverunt, in judicium adductum Euenium condemnarunt, ut, quoniam ovium custodiam dormiendo transegisset, oculorum usu privaretur. (4) Sed, postquam eum excæcarunt, continuo deinde nec oves illis pepererunt, nec terra fructum, ut ante, edere cœpit. Inde oracula consulebant et Dodonæ et Delphis, caussamque ex prophetis quærebant præsentium malorum. (5) Responderunt illi, eo ipsis hæc accidere, quod sacrarum ovium custodem Euenium luminibus orbassent: se enim (_deos_) immisisse illos lupos; neque prius desituros esse illum ulcisci, quam ei pœnam facinoris dedissent Apolloniatæ, quamcumque ipse postulasset: quæ quando soluta fuerit pœna, daturos Euenio esse deos tale donum, cujus caussa multi homines beatum illum sint prædicaturi.
XCIV. Hæc Apolloniatis data sunt responsa; quæ illi clam habentes, civium suorum nonnullis negotium cum Euenio conficiendum mandarunt. Et hi ad id conficiendum hac usi sunt ratione. (2) Conveniunt Euenium in sella sedentem, eique adsidentes primum aliis de rebus verba faciunt, deinde ad commiserandam hominis calamitatem progressi, atque ita eum fallentes, interrogant quasnam pœnas esset postulaturus, si voluissent Apolloniatæ pœnas sustinere eorum quæ in illum admisissent. (3) Et ille, qui de oraculi responso nihil audiverat, optans ait: Si quis ipsi daret agros istos (ibi nominabat cives quosdam, quos noverat duo pulcerrima Apolloniæ prædia possidere), et ædes insuper in urbe, quas noverat ille pulcerrimas esse; hæc, inquit, si nactus fuisset, in posterum se non iraturum esse civibus, sed hac mulcta fore contentum. (4) Quæ ubi illi dixit, adsidentes ei cives responderunt: «Euenie, hanc mulctam, ex oraculi responso, solvunt tibi Apolloniatæ pro eo quod te luminibus privarunt.» (5) Et ille quidem, postquam rem totam cognovit, ægerrime tulit se ita esse circumventum: Apolloniatæ vero ea, quæ ille optaverat, empta a dominis, ei dederunt. Protinus autem ab hoc tempore insitam divinandi vim et sacra interpretandi idem Euenius habuit, ita ut hoc nomine celebris evaserit.
XCV. Hujus igitur Euenii filius Deiphonus, adductus a Corinthiis, sacrorum interpres fuit apud hunc exercitum. Audivi vero etiam, eumdem Deiphonum, usurpato Euenii nomine, passim per Græciam operam suam locasse, quum non fuisset Euenii filius.
XCVI. Græci, ut perlitarunt, naves ex Delo ad Samum moverunt; et postquam ad Calamos venerunt, terræ Samiæ locum ita nominatum, ibi prope Junonis templum, quod eo loci est, adpulerunt et ad navalem pugnam se compararunt. At Persæ, ubi illos adnavigare resciverunt, ipsi quoque naves moverunt; et cæteras quidem admoverunt continenti, Phœnicum vero naves ut abirent permiserunt. (2) Deliberantibus quippe visum erat, pugna navali non esse decernendum; nec enim se Græcis pares esse existimabant. Ad continentem autem navigarunt, quo essent sub pedestris exercitus sui tutamine, qui in Mycale erat, nempe jussu Xerxis de reliquo exercitu ibi custodiendæ Ioniæ caussa relictus. Sexaginta hominum millia erant, quibus Tigranes præerat, vir et forma et statura inter Persas eminens. (3) Hujus igitur sub exercitus tutamen se recipere decreverunt duces classis, navesque in terram subducere, et vallo circumdare, quod simul munimentum navibus et sibi refugium esset.
XCVII. Hoc inito consilio moverunt Persæ; quumque præternavigato Potniarum (_dominarum, dearum: nisi_ Potniensium) templo, quod in Mycale est, in Gæsonem et Scolopoentem venissent, ubi est Cereris Eleusiniæ templum, quod Philistus statuit, Pasiclis filius, Neleum Codri filium ad Miletum condendam secutus: (2) ibi subduxerunt naves; et, cæsis arboribus frugiferis, muro eas circumdederunt partim ligneo, partim lapideo, palosque præacutos circa murum defixerunt. Denique, in utramque partem re deliberata, et ad tolerandam obsidionem et ad superandum hostem sese comparabant.
XCVIII. Græci, ut ad continentem abiisse barbaros cognoverunt, ægre ferebant quod sibi e manibus essent elapsi: nec vero satis certi erant quid facerent ipsi, utrum domum redirent, an in Hellespontum navigarent. (2) Ad extremum decreverunt neutrum horum facere, sed ad continentem dirigere naves. Itaque præparatis scalis et aliis rebus quarum in navalia pugna usus est, versus Mycalen navigarunt. (3) Ubi vero prope castra fuerunt hostium, neque quisquam adparuit qui adversus illos egrederetur, naves autem viderunt intra murum subductas, et frequentem peditatum secundum littus in acie stantem; ibi tunc Leotychides, primum, præter littus quam proxime potuit navigans, præconis voce hæc verba Ionibus adclamavit: (4) «Viri Iones, quotquot estis qui me auditis, accipite quæ dico! omnino enim non intelligent Persæ quæ vobis mando. Quando ad manus venerimus cum hoste, tum quisque vestrûm ante omnia libertatis memento, deinde vero tesseræ Hebæ. Hæc etiam qui vocem meam non exaudierit cognoscat vestrûm ex his qui audiverint.» (5) Cujus sermonis idem consilium fuit quod Themistoclis ad Artemisium. Scilicet, si barbaros laterent dicta, persuasurum se speravit Ionibus ut deficiant; sive illa ad barbaros fuissent delata, facturum ut hi Græcis (_Ionibus_) diffiderent.