Part 52
XIX. Lacedæmonii, ut in Isthmum venerunt, castra ibi posuerant: quo cognito, reliqui Peloponnesii, quibus meliora placebant, nonnulli etiam quod Spartanos vidissent egredientes, æquum non censuerunt, ad bellum proficiscentibus Lacedæmoniis, domi manere. (2) Jam ex Isthmo, postquam læta nunciarunt victimæ, profecti omnes, Eleusina venerunt. Et, quum ibi quoque sacrificantibus læta fuissent exta, ulterius sunt progressi, cum eisque simul Athenienses; hi enim, postquam e Salamine trajecerant, Eleusine sese cum illis junxerunt. (3) Qui ubi Erythras, Bœotiæ oppidum, venerunt, resciveruntque barbaros ad Asopum habere castra, re deliberata, ex adverso illorum in Cithæronis montis radicibus consedere.
XX. Inde quum in planitiem Græci non descenderent, Mardonius contra eos universum equitatum misit, cui præerat Masistius, quem Macistium Græci vocant, illustris vir apud Persas, Nisæum habens equum, aureo freno et aliis ornamentis nitentem. (2) Ibi, ut Græcis adpropinquarunt equites, turmatim in eos impetum faciebant; in eoque conflictu magna illis incommoda adferebant, mulieresque eos vocabant.
XXI. Acciderat forte, ut eo loco, qui maxime omnium expositus hosti erat, Megarenses essent locati, et in eum locum maxime impetum facerent equites. (2) Quum igitur ab invadente equitatu premerentur Megarenses, præconem miserunt ad duces Græcorum; qui ubi ad illos venit, hæc verba fecit: (3) «Dicunt Megarenses: Nos, o socii, non possumus soli impetum sustinere equitatus Persarum, hic stantes ubi initio locati sumus. Sed adhuc quidem perseveramus, et fortiter resistimus, quamvis graviter pressi: nunc vero, nisi alios mittitis qui nostrum in locum succedant, scitote nos ordinem esse relicturos.» (4) Hæc quum ille ducibus nunciasset, Græcos tentavit Pausanias, ecqui alii ultro vellent istum in locum se conferre, et succedere Megarensibus. (5) Quumque nollent cæteri, acceperunt conditionem Athenienses, et horum quidem selecti trecenti, cui cohorti præerat Olympiodorus, Lamponis filius.
XXII. Hi fuerunt qui istam operam in se receperunt, et adsumptis secum sagittariis, ante alios omnes Græcos, qui ad Erythras aderant, stationem ceperunt. Qui quum per aliquod tempus pugnassent, ad extremum hujusmodi fuit pugnæ exitus. (2) Dum turmatim impetum faciunt equites, Masistii equus, præ aliis eminens, sagitta vulneratur in latere: et præ dolore in posteriores pedes erectus, excutit Masistium. (3) In collapsum protinus Athenienses impetum faciunt; et equum ejus capiunt, ipsumque repugnantem interficiunt. Et initio quidem interficere cum non potuerant, quum sub punicea tunica, qua erat indutus, intus aurea lorica squamata esset armatus. (4) In thoracem igitur ferientes, nihil efficiebant; donec aliquis, intelligens quid rei esset, in oculum ejus ferrum adegit: ita demum cecidit mortuusque est. Hæc forte sic gerebantur nescientibus reliquis equitibus: nec enim hi illum viderant ex equo cadentem, nec morientem; sed quum per id ipsum tempus converteretur turma et paululum retro veheretur, id quod agebatur non animadverterant. (5) Ubi vero restiterunt, continuo ducem desiderarunt, quum nemo esset qui illos ordinaret: et quid factum esset intelligentes, equos adegerunt cuncti, quo cadaver saltem auferrent.
XXIII. Tunc vero Athenienses, ubi viderunt jam non amplius turmatim, sed simul omnes adcurrere equites, reliquum exercitum auxilio advocarunt. Dum vero peditatus omnis auxilio venit, interim fit acris pugna circa mortui corpus. (2) Et quoad soli fuere illi trecenti, multo erant inferiores, nec auferre cadaver potuere: ut vero eis multitudo succurrit, jam rursus horum vim equites non sustinuere, neque eis contigit mortuum auferre, sed præter eum alios etiam de suis amisere. (3) Igitur ad duo fere stadia recesserunt: ubi, quum quid faciendum esset deliberassent, decreverunt, quoniam essent sine imperio, redire ad Mardonium.
XXIV. Qui postquam in castra venerunt, acerbissimo luctu et Mardonius et universus exercitus Masistium sunt prosecuti, se ipsos tondentes et equos et jumenta, lamentaque immensa tollentes, ut per totam Bœotiam echo resonaret; quippe mortuo viro apud Persas et apud regem post Mardonium spectatissimo. Atque ita quidem barbari suo more mortuum Masistium honorarunt.
XXV. Græci vero, postquam irruentem exceperant equitatum, exceptumque repulerant, tanto magis confirmati animis, primum quidem, currui impositum cadaver per singulos ordines deduxerunt; erat enim corpus spectatu dignum, cum ob proceritatem, tum ob formæ præstantiam: sed et hac caussa illud ita circumduxerunt, quoniam vulgo milites relictis ordinibus ad spectandum Masistium frequentes adcurrerant. (2) Deinde vero constituerunt ad Platæas descendere, quum intellexissent campum Platæensem et alias ob caussas et ob aquæ copiam multo ipsis ad castra ponenda opportuniorem esse quam Erythræus campus. (3) In hunc igitur campum et ad fontem Gargaphiam,[TR1] qui in illo erat, descendendum sibi, ibique rite dispositis castra locanda judicarunt. (4) Igitur, sumptis armis, per Cithæronis montis radices præter Hysias in Platæensium agrum contenderunt. Quo quum pervenissent, prope Gargaphiam fontem et Androcratis herois fanum, partim in tumulis haud ita editis, partim in planitie, per populos dispositi consederunt.
XXVI. Ibi tum, dum cuique populo suus adsignatur locus, acris verborum contentio orta est inter Tegeatas et Athenienses; contendentibus utrisque sibi hoc deberi ut alterum obtineant cornu, et tam nova quam antiqua facta in medium proferentibus. (2) Ab altera enim parte Tegeatæ hæc dixere: «Nobis semper hic locus, quem in acie obtineremus, ab omnibus sociis tributus est, in omnibus expeditionibus, quas junctis copiis Peloponnesii et olim et recentiori memoria susceperunt; et id quidem ab eo inde tempore, quo Heraclidæ post Eurysthei obitum, in Peloponnesum conati sunt redire. (3) Tunc igitur honorem hunc adquisivimus facto hujusmodi: quo tempore nos cum Achæis et cum Ionibus qui tunc Peloponnesum incolebant, in Isthmum egressi, castra opposita habuimus castris illorum qui redire conabantur, tunc Hyllus memoratur publice edixisse, non debere exercitum cum exercitu prælio commisso periclitari, sed deligendum unum esse ex castris Peloponnesiorum, quem illi suorum fortissimum judicassent, qui cum ipso certis conditionibus singulari pugna decertaret. (4) Placuitque Peloponnesiis ita fieri; et jusjurandum sibi mutuo utrique in hæc verba dederant: «Si Hyllus ducem vicisset Peloponnesiorum, Heraclidas in paternas possessiones esse restituendos; sin vinceretur, tum vero abituros Heraclidas exercitumque abducturos, et intra centum annos non conaturos in Peloponnesum redire.» (5) Delectus est autem ex omnibus sociis Echemus, Aeropi filius, Phegei nepos, dux et rex noster, qui ultro sese obtulerat; isque inita singulari pugna, Hyllum interfecit. (6) Illo igitur facto a Peloponnesiis qui tunc fuere et alia honorifica præmia, quæ adhuc tenemus, et hoc consecuti sumus, ut alterum semper cornu ducamus quoties communis suscipitur expeditio. (7) Cum vobis igitur, Lacedæmonii, non contendimus; sed optionem damus vobis utri cornu velitis præesse, illoque vobis cedimus; sed ad nos hoc pertinere contendimus, ut, quemadmodum superiori tempore, sic et nunc alteri cornu præsimus. (8) Præter istud vero quod commemoravimus factum, sunt etiam alia ob quæ digniores nos sumus qui hunc locum obtineamus, quam Athenienses: etenim multa præclara prælia adversus vos, Spartani, multaque item adversus alios fecimus. (9) Quare æquum est, ut nos potius, quam Athenienses, alterum cornu habeamus: nam ab illis nec nuper, nec olim, tales res gestæ sunt quales a nobis.» Hæc Tegeatæ dixere.
XXVII. Ad quæ Athenienses in hunc modum responderunt: «Novimus quidem, pugnandi caussa adversus Barbarum hic nos convenisse, non disputandi: at quoniam Tegeatarum dux et vetera et nova in medium protulit, quæ ab utrisque nostrûm ab omni inde memoria bene gesta sint, necesse est ut vobis exponamus, unde nobis, qui semper fortes fuimus, magis patrium sit, quam Arcadibus, ut primi simus. (2) Primum Heraclidas, quorum hi ducem in Isthmo a se interfectum aiunt, hos antea, quum servitutem fugerent a Mycenæis imminentem, repulsique fuissent a Græcis omnibus quos adierant, nos soli recepimus, et Eurysthei injuriis finem fecimus, reportata cum illis victoria de his qui tunc Peloponnesum tenebant. (3) Deinde, quum Argivi cum Polynice contra Thebas profecta, ibique vita functi, insepulti jacerent, a nobis bello Cadmeis illato ablatos esse gloriamur mortuos, et in nostra terra Eleusine sepultos. (4) Est etiam res a nobis præclare gesta contra Amazonidas, quæ olim a Thermodonte fluvio in terram Atticam incursionem fecerunt. Atque in Trojano etiam bello nullis fuimus secundi. (5) Sed enim nihil proficit, harum rerum fecisse mentionem: nam, qui tum fortes fuere, fieri potest ut iidem nunc sint deteriores; et qui tunc ignavi, iidem nunc fortiores. (6) Itaque, de rebus olim gestis, hæc sufficiant. Nos autem, si nullum aliud edidissemus factum, qui tamen multa, si qui alii ex Græcis, bene præclareque gessimus; at propter unam certe Marathoniam victoriam digni sumus hoc honore, atque aliis etiam insuper honoribus: qui ex omnibus Græcis soli cum Persa pugnavimus, tantamque rem adgressi superiores discessimus, et de sex et quadraginta populis victoriam reportavimus. (7) Nonne hac una re gesta commeruimus, ut hic nobis locus in acie tribuatur? At, quum in hoc temporis momento non deceat de loco quo quisque in acie locetur altercari, parati nos sumus vobis parere, Lacedæmonii, et ibi stare ubi et contra quos ut locemur opportunissimum vobis fuerit visum. Nam ubicumque fuerimus locati, operam dabimus ut fortes nos viros præstemus. Imperate igitur, et nos obsequemur.»
XXVIII.[TR2] Hoc quum illi respondissent, universus Lacedæmoniorum exercitus adclamavit Atheniensibus, digniores illos esse qui cornu præessent, quam Arcades. Atque ita Athenienses, victis Tegeatis, honorem illum sunt consecuti. (2) Post hæc, Græcorum acies, quum eorum[TR3] qui initio convenerant, tum qui paulatim supervenerant, in hunc modum ordinata est. Dextrum cornu Lacedæmonii tenuere, numero decies mille; quorum quinque millia Spartani fuere, quos custodiebant Helotæ quinquies et tricies mille, leviter armati septem Helotæ cuique viro attributi. (3) Proximum sibi locum Spartani Tegeatis tribuerunt, et honoris caussa, et virtutis: erantque hi mille et quingenti graviter armati. (4) Post hos locati erant Corinthiorum quinque millia: qui a Pausania impetrarunt, ut juxta ipsos starent Potidæatæ qui aderant ex Pallene, numero trecenti. (5) His proximi erant locati Arcades Orchomenii sexcenti; et his, Sicyonii ter mille; juxtaque hos stabant Epidaurii octingenti; (6) prope quos constituti erant Trœzenii mille; tum juxta Trœzenios Lepreatæ ducenti; prope hos Mycenæi et Tirynthii quadringenti; quibus proximi, Phliasii mille; (7) atque his propinqui erant Hermionenses trecenti. Proximi Hermionensibus locati erant Eretrienses et Styrenses sexcenti: post quos Chalcidenses quadringenti, et post hos, Ampraciatæ quingenti; (8) deinde Leucadii locati erant et Anactorii, numero octingenti: hisque proximi Palenses ex Cephallenia ducenti. Post hos Æginetæ stabant quingenti; et juxta illos Megarenses locati ter mille; (9) atque his proximi erant Platæenses sexcenti. Postremi vero et primi Athenienses stabant, lævum cornu tenentes, numero octies mille; quibus Aristides præerat, Lysimachi filius.
XXIX. Hi cuncti, exceptis septem illis cuique Spartanorum attributis, graviter fuere armati; numero, simul omnes, octies et tricies mille et septingenti. (2) Iste igitur fuit numerus graviter armatorum, qui ad pugnandum contra Barbarum convenerant. Leviter vero armatorum numerus hic fuit: in Spartanorum ordinibus quinquies et tricies mille viri, quippe septem circa quemque virum; eratque horum quisque ut solet ad bellum instructus. (3) Reliquorum vero Lacedæmoniorum et Græcorum leviter armati, unus fere circa quemque virum, fuere quater et tricies mille et quingenti. Itaque leviter armatorum numerus universus fuit sexaginta novem millium et quingentorum.
XXX. Itaque universus Græcarum copiarum, quæ ad pugnam aptæ essent, numerus ad Platæas, collectus, simul sumpta et gravi et levi armatura, fuit centum et decem millium, minus mille et octingentis. (2) Adjunctis vero Thespiensibus qui aderant, completus est numerus centum et decem millium. Adfuerunt enim etiam in castris quotquot supererant Thespiensium, ad mille octingentos numero: sed illi quidem nonnisi leviter armati. Græci igitur, ita ordinati, ad Asopum castra habuere.
XXXI. Barbari cum Mardonio, postquam finem fecerunt parentandi Masistio, quum cognovissent Græcos ad Platæas esse, ipsi quoque ad Asopum, qui illac fluit, se contulerunt. (2) Quo ubi venere, Græcis in hunc modum oppositi sunt a Mardonio. Contra Lacedæmonios locavit Persas; qui quidem, quum illos multitudine longe superarent, non solum plures in ordines locati, sed Tegeatis etiam oppositi stabant. (3) Ordinavit eos autem Mardonius ita, ut selectos suorum validissimos quosque opponeret Lacedæmoniis, infirmiores vero contra Tegeatas locaret: idque fecit indicantibus et monentibus Thebanis. (4) Persis proximos Medos locavit; qui ex adverso Corinthios habebant et Potidæatas et Orchomenios et Sicyonios. A latere Medorum Bactrios locavit, Epidauriis oppositos et Trœzeniis, item Lepreatis, Tirynthiis, Mycenæis et Phliasiis. Post Bactrios locavit Indos, quibus ex adverso Hermionenses stabant et Eretrienses et Styrenses et Chalcidenses. (5) Proxime Indis Sacas locavit, Ampraciatis oppositos et Anactoriis et Leucadiis et Palensibus et Æginetis. Proximos Sacis, ex adverso Atheniensium et Platæensium et Megarensium, Bœotos locavit et Locros et Malienses et Thessalos et mille illos, quos memoravi, Phocenses. (6) Nec enim omnes Phocenses a partibus Medorum stabant; sed eorum nonnulli etiam cum Græcis faciebant, circa Parnassum conglobati, indeque impetu facto exercitum Mardonii, et Græcos qui cum eo erant, vexabant prædamque ex illis agebant. Insuper vero etiam Macedonas, et populos Thessaliæ finitimos, Atheniensibus Mardonius opposuit.
XXXII. Quos adhuc nominavi populos a Mardonio in acie locatos, hi numerosiores erant cæteris majorisque momenti. (2) Mixti his autem fuere ex aliis quoque populis viri, Phryges, Thraces, Mysi, Pæones, aliique. Adfuere etiam ex Æthopibus selecti, et Ægyptiorum Hermotybies et Calasiries qui vocantur, gladiis armati; qui soli sunt Ægyptiorum milites. (3) Hos autem Mardonius, quum adhuc Phaleri esset, e navibus adsciverat quarum propugnatores erant: nec enim Ægyptii in peditatu fuerant, qui cum Xerxe Athenas venit. (4) Jam barbarorum quidem numerus qui cum Mardonio erant, ut jam supra dixi, trecenta millia fuere: Græcorum vero numerum, qui ei socii aderant, nemo novit, nec enim initus illorum numerus est; sed, si conjectura licet uti, ad quinquaginta millia coacta fuisse conjicio. Hic igitur peditatus fuit, in acie locatus: equitatus autem seorsum instructus stabat.
XXXIII. Cunctis ita per populos et per manipulos dispositis, dein postridie utrique sacra fecerunt. (2) Græcis Tisamenus, Antiochi filius, sacrificator erat: hic enim exercitum hunc ut vates sequebatur. Eleus is fuit, Clytiades (_ex Clytii familia_), de gente Iamidarum: quem Lacedæmonii civem adoptaverant. Scilicet quum Delphicum oraculum Tisamenus de prole consuluisset, responderat ei Pythia, quinque maximis certaminibus victoriam illum reportaturum. (3) Is igitur, aberrans ab sententia oraculi, gymnicis certaminibus dabat operam, tamquam in his victoriam reportaturus: et quinquertium exercens, Olympiæ certamine inito cum Hieronymo, genere Andrio, in eo erat ut victoria potiretur, sed uno luctæ certamine victus est. (4) Tunc Lacedæmonii, intelligentes ad bellica certamina, non ad gymnica, spectare responsum Tisameno editum, conati sunt Tisamenum proposita mercede sibi conciliare, eique persuadere ut una cum regibus de Heraclidarum genere dux ipsis esset bellorum. (5) At ille, ubi vidit multum interesse Spartanorum, amicum se illis et socium adjungi, auxit pretium, dixitque, si se in civium numerum vellent cooptare, omniumque jurium participem reddere, tunc se id facturum, alio autem pretio minime. (6) Quo audito, primum indignati Spartani: missam fecerunt illius artem divinandi: ad extremum vero, quum ingens eis metus impenderet a Persico hoc exercitu, consentientes in conditionem,[TR4] arcessiverunt virum. (7) At ille, ubi mutatam vidit eorum sententiam, ne sic quidem, ait, sufficere sibi hoc unum, sed oportere etiam fratrem suum Hagian eadem conditione, qua ipse, fieri Spartanum.
XXXIV. Hæc ille dicens, postulatis suis, ut credi par est, imitabatur Melampodem, qui regiam dignitatem cum jure civitatis petebat. Melampus enim, quum Argis mulieres furore essent correptæ, et Argivi illum proposita mercede Pylo vellent arcessere, ut eo morbo liberaret mulieres ipsorum, mercedem postulaverat dimidium regni. (2) Qua repudiata conditione postquam digressi sunt Argivi, quum multo etiam plures mulieres in insaniam incidissent, ita demum in conditionem a Melampode propositam consentientes, adierunt eum, id quod ille postulaverat daturi. (3) At tunc ille, mutatam videns horum sententiam, aucta cupiditate, ait, nisi fratri quoque ipsius Bianti tertiam regni partem traderent, non esse se illis morem gesturum. Et Argivi, in angustias adducti, in hanc etiam conditionem consenserunt.
XXXV. Pari modo etiam Spartani, quum Tisamenum sibi adjungere vehementer cuperent, omnibus ejus postulatis concesserunt. Quæ postquam ei Spartani indulserunt, ad quinque maximas reportandas victorias Tisamenus Eleus, nunc Spartanus factus, operam suam illis arte sua divinandi contulit. (2) Sunt autem isti duo ex omnibus hominibus soli, quos Spartani in civium numerum cooptarunt. Quinque vero certamina, in quibus ope Tisameni victoriam Spartani reportarunt, hæc sunt: primum hoc, ad Platæas; deinde illud ad Tegeam, contra Tegeatas et Argivos; tertium, in Dipæensibus adversus universos Arcadas, exceptis Mantinensibus; quartum, adversus Messenios ad Ithomam; quintum, ad Tanagram contra Athenienses et Argivos: hoc autem postremum peractum est certamen ex illis quinque.
XXXVI. Hic igitur Tisamenus, Spartanos comitatus, interpres sacrorum ad Platæas fuit Græcis. Et felicem rei exitum Græcis portendebant sacra, si sese defenderent; parum prosperum autem, si Asopum transirent et pugnæ facerent initium.
XXXVII. Mardonius vero, quum cuperet initium facere pugnandi, non opportuna habuit sacra; sed huic quoque, si sese defenderet, fausta omnia portendebantur. Usus est enim etiam ille Græcanicis sacris; eratque illi vates Hegesistratus, civis Eleus, et Telliadarum nobilissimus. Eumdem virum antea Spartani, a se captum, in vincula conjecerant, et supplicio destinaverant, quippe multa indigna ab eo perpessi. (2) Ille vero, hac calamitate circumventus, utpote cui non modo capitis imminebat pœna, sed ante mortem etiam multa tristia patienda, facinus commisit dictu incredibile. (3) Quum enim ligno illigatus esset ferro revincto, illatum forte ferreum instrumentum nactus, continuo facinus molitus est omnium quæ novimus fortissimum: postquam enim perpendit quo pacto reliquum pedem e compede educeret, anteriorem pedis partem sibi præcidit. (4) Quo facto, quum custodiretur a custodibus, perfosso pariete Tegeam profugit, noctu iter faciens, interdiu vero inter fruticeta latens et in statione manens: atque ita, Lacedæmoniis ubique eum quærentibus, tertia nocte Tegeæ fuit: et audacia hominis obstupefacti erant Lacedæmonii, quum abscissum dimidiatum pedem viderent humi jacentem, hominem autem non possent reperire. (5) Postquam igitur hoc modo tunc Lacedæmonios evasit, Tegeam profugit, quæ per id tempus non pacata erat Lacedæmoniis. Dein persanato vulnere, ligneum sibi pedem adscivit; et ab illo tempore ex professo hostis fuit Lacedæmoniorum. (6) Nec tamen usque ad finem ei profuit odium in Lacedæmonios conceptum: captus est enim ab illis quum vaticinaretur in Zacyntho, et interfectus. (7) Sed hic interitus Hegesistrati post pugnam accidit Platæensem: tunc vero ad Asopum fluvium, haud exiguo pretio a Mardonio conductus, sacra faciebat, et promptam operam navabat, tam ob odium Lacedæmoniorum, quam quæstus cupidine.
XXXVIII. Quum igitur et ipsi Persæ, et qui cum eis erant Græci (nam et hi seorsum suum aruspicem habebant, Hippomachum Leucadium), victimarum judicio prohiberentur committere prælium, continenter autem novæ sociorum copiæ in castra confluerent Græcorum, numerusque illorum in dies augeretur; tum vero Timagenides Herpyis filius, Thebanus, Mardonio suasit, ut exitum faucium Cithæronis occuparet; dicens, continenter Græcos quotidie adfluere, quorum ingentem numerum ibi esset intercepturus.
XXXIX. Et jam octo diebus castra castris opposita habuerant, quum ille hoc consilium Mardonio dedit. Atque intelligens Persa bonum esse consilium, noctu equitatum ad faucium Cithæronis exitum, versus Platæas ferentem, misit; quem locum Bœoti Tria capita vocant, Athenienses vero Quercus capita. (2) Nec frustra venerunt equites, eo loci missi: ceperunt enim ingredientia planitiem jumenta quingenta; quæ ex Peloponneso cibaria in castra vehebant, cum hominibus jumenta sequentibus. (3) Qua præda capta Persæ immanem cædem ediderunt, nec jumento parcentes nec homini cuiquam: donec cæde satiati, reliqua circumventa ad Mardonium in castra abegerunt.
XL. Post hoc factum, biduum adhuc morati sunt utrique, quum neutri vellent initium facere pugnæ. Et barbari quidem usque ad Asopum progrediebantur, lacessentes Græcos: sed neutri fluvium trajiciebant. (2) Attamen equitatus Mardonii continuo instabat Græcis, eosque infestabat. Thebani enim, magnopere Medis faventes, studiose gerebant bellum, et continuo illis usque ad pugnæ discrimen præibant; deinde vero in eorum locum succedentes Persæ et Medi, haud spernenda virtutis specimina edebant.
XLI. Usque ad decimum igitur diem nihil his amplius gestum est. Ut vero undecimus adfuit dies quo castra castris ad Platæas opposita habuere, numerusque Græcorum multum erat auctus, et moram ægerrime ferebat Mardonius; (2) tunc in colloquium convenere Mardonius Gobryæ filius, et Artabazus Pharnacis, vir in paucis Persarum Xerxi probatus. (3) Ibi consultantium duæ hæ erant sententiæ: altera Artabazi, censentis quam primum movenda esse castra, et cum toto exercitu ad murum Thebanorum eundum, ubi et frumentum multum convectum haberent, et pabulum jumentis; ibi tranquille sedentes conficere bellum posse, hac inita ratione: (4) multum se habere aurum, quum signatum, tum factum, multumque argentum et pocula; his ne parcerent, sed ad Græcos hæc dimitterent, et præsertim ad Græcarum civitatum præsides; ita hos haud cunctanter prodituros libertatem, neque iterum discrimen pugnæ adituros. (5) Hujus igitur eadem fuit sententia atque Thebanorum: melius enim hic quoque, _quam Mardonius_, quid futurum esset, prospexerat. At Mardonii fortior erat et pertinacior sententia, nec ullo modo cedens: existimare enim se, aiebat, suum exercitum Græcanico longe præstare; itaque quamprimum prælio esse decernendum, nec committendum ut plures etiam conveniant quam jam nunc convenissent: missa autem facienda Hegesistrati sacra, neque pertinaciter in illa incumbendum; sed Persarum institutum sequendo arma ferenda in hostem.