Part 51
CXL. Postquam a Mardonio missus Alexander Athenas venit, tali usus est oratione: (I.) «Viri Athenienses, Mardonius hæc dicit. Nuncius mihi a rege venit in hæc verba: (2) Atheniensibus injuriam omnem mihi ab illis inlatam remitto; quare tu hoc fac, Mardonie: et terram eorum illis redde, et ipsi præter hanc eligant aliam, quamcumque voluerint, et sui juris sunto: et templa omnia, quæ ego cremavi, tu illis instaura, si modo societatem mecum voluerint jungere. (2) Hic quum mihi nuncius advenerit, necessario hæc exsequi me oportet, nisi vos ipsi obstiteritis. Hoc autem vobis dico. Quid nunc insanientes arma fertis contra regem? neque enim superare eum poteritis, neque in omne futurum tempus ei resistere. (4) Vidistis enim copiarum Xerxis multitudinem et res gestas; audivistis etiam quanta nunc vis sit mecum: ita quidem, ut etiamsi nos superaretis et vinceretis, (quod quidem, si bene sapitis, neutiquam speratis,) alius exercitus multis partibus numerosior adfuturus esset. (5) Nolite igitur, regi vos æquantes, terra privari vestra, et perpetuo in periculo de salute vestra versari: sed componite bellum. Potestis autem præclarissime illud componere, quum rex in hanc partem animo feratur. Estote liberi, armorum societate sine fraude et dolo nobiscum contracta. (II.) Hæc, Athenienses, Mardonius ut vobis dicerem mihi mandavit. Ego vero de mea in vos benevolentia nihil dicam: nec enim nunc primum, puto, experti illam fueritis. Oro autem vos et obsecro, ut morem geratis Mardonio. (6) Perspectum enim habeo fieri non posse, ut vos perpetuo bellum geratis cum Xerxe: namque hoc si fieri posse a vobis intelligerem, numquam ad vos hujusmodi cum sermone venissem. Est enim regis potentia plus quam humana, et manus supra quam dici potest longa. (7) Quare nisi propere fœdus cum eo inieritis, quando tanta vobis commoda, si pacisci cum eo volueritis, pollicetur; timeo vobis, qui præ reliquis omnibus sociis maxime in via expositi estis, semperque soli perdimini, quippe terram incolentes quæ præ cæteris veluti inter duas acies media interjecta est. (8) At morem gerite! etenim maximi vobis momenti res est, si rex magnus vobis solis ex omnibus Græcis peccata condonans, amicitiam vobiscum vult contrahere.» Hæc Alexandri fuit oratio.
CXLI. Lacedæmonii vero ut audivere Alexandrum Athenas venisse persuasurum Atheniensibus ut fœdus cum Barbaro faciant; memores oraculorum, quæ prædixerant in fatis esse ut ipsi cum cæteris Doriensibus a Medis et Atheniensibus Peloponneso ejiciantur, vehementer timuerunt ne cum Persa societatem Athenienses contraherent, et propere legatos Athenas mittere decreverunt. (2) Atque ita contigit, ut utrique simul _in senatum_ introducerentur. Exspectaverant enim Athenienses et moras traxerant, bene gnari rescituros Lacedæmonios venisse a Barbaro nuncium ad pacem conciliandam, eaque re cognita protinus legatos missuros. Quare consulto tempus duxerant, quo sententiam suam Lacedæmoniis declararent.
CXLII. Ubi igitur dicendi finem Alexander fecit, sermonem excipientes Spartani legati, in hunc modum sunt locuti: «Miserunt nos Lacedæmonii petituros a vobis, ne quid novarum rerum in Græcia moveatis, neque conditiones admittatis a Barbaro vobis oblatas. (2) Nam et iniquissimum hoc foret; et aliis quidem etiam Græcis omnibus, sed vobis maxime omnium, indignum et indecorum; idque multis de caussis. Nam bellum hoc vos, invitis nobis, concitastis: et initio de vestra solum terra certamen fuit, nunc vero ad universam etiam pertinet Græciam. (3) Horum igitur omnium auctores Græcis, præter ea etiam servitutis fieri Athenienses, nullo modo foret tolerabile: quippe qui semper et jam a priscis temporibus palam libertatis auctores multis hominibus fuerunt. Quod autem vos præ cæteris hoc bello premimini, et duorum jam annorum fructibus estis privati, et tamdiu jam domus et fortunæ vestræ eversæ jacent, condolemus vobiscum: (4) et propterea profitentur vobis recipiuntque Lacedæmonii et reliqui socii, alituros se uxores vestras et quidquid vestris in familiis ad bellum est inutile, quoad bellum hoc duraturum est. (5) Ne vero Alexander Macedo lævigato Mardonii sermone vos commoveat! Huic enim hoc facere convenit; quippe, tyrannus quum sit, tyranno operam præstat. At vos non facietis, si quidem recte sapitis; bene gnari, in barbaris nec fidem nec veritatem esse.» Hæc Spartani legati dixere.
CXLIII. Athenienses vero Alexandro in hunc modum responderunt: «Ne nos quidem ignoramus, multis partibus majorem Medo, quam nobis, esse potentiam; ut non opus sit de illa nos multa cum ostentatione admonere. (2) Verumtamen, quum libertatis simus studiosi, resistemus ei quocumque modo poterimus. Itaque, ut societatem contrahamus cum Barbaro, desine conari ut nobis persuadeas; nec enim persuadebis. (3) Nunc vero renuncia Mardonio, dicere Athenienses, quousque sol eadem via incedet, qua nunc incedit, numquam nos societatem inituros cum Xerxe: sed adjutoribus confidentes diis et heroibus, quibus ille spretis ædes et simulacra eorum cremavit, fortiter pugnando ulcisci illum conabimur. (4) Et tu cave, ne posthac tales adferens sermones Athenis conspiciaris; neque per speciem commodis nostris inserviendi, ut nefaria faciamus, nos horteris: nolumus enim tibi ingrati quidpiam accidere ab Atheniensibus, quum sis publicus hospes noster et amicus.»
CXLVI. Hæc quum Alexandro Athenienses respondissent, ad Lacedæmonios sermonem converterunt his verbis: «Quod verentur Lacedæmonii ne cum Barbaro nos societatem contrahamus, id vero admodum humanum est. (2) At turpiter utique hoc videmini vereri; quum, quo pacto animati sint Athenienses, non ignoretis. Neque enim tanta auri copia usquam est, neque terra ulla pulcritudine et fertilitate ita præstans, ut ea accepta vellemus cum Medis facere, et Græciam redigere in servitutem. (3) Etenim multa et magna sunt, quæ nos, ne id faciamus, etiam si vellemus, prohibeant. Primum quidem, et maxime, deorum simulacra et templa cremata et solo æquata: quorum facinorum necessario, quibuscumque modis possumus, pœnam repetere potius debemus, quam societatem contrahere cum eo qui hæc patravit. Deinde, quum Græcum omne genus consanguinem sit, et linguam et deorum sedes et sacra communia habeamus, et mores consimiles; nefaria res foret, si horum proditores fierent Athenienses. (4) Denique scitote, si forte adhuc nescivistis, quoad vel unus supererit Atheniensium, numquam nos cum Xerxe societatem inituros. Vestram autem providam erga nos laudamus voluntatem; quod nobis, quorum fortunæ eversæ sunt, ita prospicitis, ut nutrire familias nostras velitis. (5) Atque ita vestrum quidem expletum est beneficium: at nos tamen in hoc quo sumus statu durabimus, nullam vobis molestiam exhibituri. Nunc vero, hæc quum ita sint, maturate ocyus exercitum mittere. (6) Nam, ut suspicamur, nulla interposita mora aderit Barbarus et terram nostram invadet, simulatque ei fuerit renunciatum, nihil nos eorum quæ a nobis petiit facturos. (7) Itaque necesse est, ut, priusquam ille in Atticam venerit, nos ei in Bœotiam occurramus.» Hoc ab Atheniensibus accepto responso, Spartam rediere legati.
[TR1] "peventuri" -> "perventuri" [TR2] "Æorum" -> "Horum" [TR3] "fecere" -> "facere" [TR4] "inlaturos" -> "inlaturos." [TR5] "redennte" -> "redeunte" [TR6] "servaturus." -> "servaturus.»" [TR7] "factun" -> "factum" [TR8] "fueri" -> "fuere"
HERODOTI HISTORIARUM LIBER NONUS.
(CALLIOPE.)
I. Mardonius, ut ei Alexander, Athenis reversus, responsa renunciavit Atheniensium, movit e Thessalia, et exercitum adversus Athenas ducere maturavit: quacumque autem iter faciebat, inde semper adsumptis militibus exercitum auxit. (2) Et Thessalos eorum, quæ adhuc acta erant, nihil pœnituit, multoque etiam studiosius hi Persam ad hanc expeditionem incitabant: et Thorax Larissæus, qui Xerxem fugientem comitatus erat, nunc palam Mardonium in Græciam transmisit.
II. Ubi vero progrediens exercitus in Bœotia fuit, ibi tunc Mardonium Thebani retinuerunt, consulueruntque ei, dicentes nullum esse locum magis idoneum ubi castra poneret: et ulterius progredi prohibuerunt, hortantes ut ibi manens operam daret quo sine pugna universam Græciam in potestatem redigeret. (2) Vi enim et armis subigere Græcos, si concordes sint, sicut adhuc fuerunt, cunctis etiam hominibus esse difficile: «At tu, aiebant, si quod nos suademus feceris, nullo negotio omnia illorum consilia in potestate tua habebis. (3) Mitte pecunias viris qui in quibusque civitatibus principatum tenent: his donis in partes divides Græciam; et eorum ope, qui tuas partes sequentur, hos qui tecum non facient, facile evertes.»
III. Hæc illis suadentibus Mardonius non paruit; sed vehemens illum cupido incesserat Athenas iterum capiendi, partim stolida quadam ferocia ductum, partim quod ignium ope per insulas accensorum cogitaret regi Sardibus versanti significare, tenere sese Athenas. (2) Ubi vero in Atticam pervenit, ne tunc quidem Athenienses in ea nactus est, sed plerosque in Salamine et in navibus esse audivit: itaque vacuam cepit urbem. Hæc quidem altera occupatio Mardonii evenit decimo post mense quam a Xerxe prior erat facta.
IV. Athenis quum esset Mardonius, in Salaminem legatum misit Murychiden, virum Hellespontium; qui easdem Atheniensibus conditiones proponeret, quas Alexander Macedo ad illos pertulerat. (2) Quamquam enim jam antea minime amicas Atheniensium acceperat sententias, iterum tamen nunc misit, sperans illos a stolida superbia remissuros, quum bello capta esset universa Attica, et in ipsius jam esset potestate. Hac caussa Murychiden in Salaminem misit.
V. Qui quum ad senatum venisset, exposuissetque Mardonii mandata, unus e senatoribus, Lycides, pro sententia dixit, recte factum sibi videri, si acciperent conditionem a Murychide ipsis propositam, de eaque ad populum referrent. (2) Hanc ille sententiam dixit, sive quod pecunias a Mardonio accepisset, sive quod ipsi per se ita visum fuisset. Sed indignati Athenienses, quum senatores, tum qui foris stabant, ut cognoverunt, protinus circumstantes Lyciden lapidibus obruerunt, Hellespontium vero Murychiden dimiserunt incolumem. (3) Orto autem in Salamine propter Lycidem tumultu, quum rescivissent Atheniensium mulieres, quid rei esset, cohortatæ invicem, et alia aliam prehendens, ultro ædes Lycidæ petierunt, et uxorem ejus et liberos lapidibus obruerunt.
VI. Athenienses vero hac ratione in Salaminem trajecerant. Quousque exspectabant exercitum ex Peloponneso sibi auxilio venturum, in Attica manserunt: quum vero magis magisque in longum rem ducerent Lacedæmonii, et Mardonius, contra ipsos movens, jam in Bœotia esse diceretur, tunc demum omnia sua exportarunt, ipsique in Salaminem transierunt. (2) Simul vero legatos Lacedæmonem miserunt, qui et de Lacedæmoniis, quod Barbarum invadere Atticam passi essent, nec secum in Bœotiam obviam ei occurrissent, conquererentur, et illos admonerent quantum esset, quod ipsis Persa, si ad illius partes transissent, pollicitus esset; denique prædicerent Lacedæmoniis, nisi auxilio venirent Atheniensibus, ipsos etiam per se levamen aliquod inventuros esse malorum.
VII. Nempe festos dies tunc maxime agebant Lacedæmonii, Hyacinthia celebrantes, maximique faciebant rem divinam curare: simul vero etiam murum in Isthmo muniebant, isque jam lorica erat instructus. (2) Ut vero Lacedæmonem legati Athenienses pervenerunt, secum etiam Megarensium et Platæensium ducentes legatos, introducti ad Ephoros, in hunc modum verba fecere: (I.) «Miserunt nos Athenienses, dicentes: Medorum rex non modo terram nostram nobis reddit, verum nos æqua conditione sibi socios vult adjungere, sine dolo et fraude: atque etiam, præter nostram, aliam nobis terram vult tradere, quamcumque ipsi elegerimus. (3) At nos Hellenium reverentes Jovem, remque indignam censentes prodere Græciam, non sumus ei adsensi, sed repudiavimus conditionem, quamquam injuria adfecti a Græcis proditique, et bene gnari longe nobis conducibilius esse societatem contrahere cum Persa, quam gerere bellum: nec vero umquam volentes cum eo paciscemur. (4) Ita quidquid a nobis proficisci potest, id sincero animo tribuimus Græciæ. (II.) At vos, qui nuper vehementissime metuebatis ne cum Persa pacisceremur, nunc, postquam constitutum nobis esse numquam prodere Græciam perspicue intellexistis, et quoniam murus vester, quem in Isthmo ducitis, prope absolutus est, ne ullam quidem rationem habetis Atheniensium; et, postquam vobis nobiscum convenit occursuros vos Persæ in Bœotiam, prodidistis nos, et Barbarum in Atticam invadentem non prohibuistis. (5) Habent igitur in præsentia Athenienses quod vobis succenseant: nec enim recte fecistis. At nunc vos hortantur, ut ocyus nobiscum emittatis exercitum, quo Barbarum excipiamus in Attica. Quoniam enim Bœotiam in tempore non occupavimus, est quidem nostra in terra opportunissimus ad prælium faciendum locus, Thriasius campus.»
VIII. His auditis, ephori responsum in posterum diem distulerunt, tunc postero die in sequentem, atque ita usque in decimum diem fecerunt, de die in diem moras facientes. Interea temporis Peloponnesii omnes ingenti studio Isthmum munire pergebant, et opus jam proxime finem erat. (2) Et, quod Lacedæmonii, quum Alexander Macedo Athenas venisset, tanto studio impedire conati sint quominus Medorum partes amplecterentur Athenienses, nunc vero id prorsus non curarint, nullam aliam edere caussam possum, nisi quod nunc munitum habuerunt Isthmum, nec se amplius indigere Atheniensibus existimarunt: quando vero in Atticam venit Alexander, nondum exstructus erat murus, sed opus etiam tunc faciebant, vehementer metuentes Persas.
IX. Ad extremum vero, ut et responsum legatis Lacedæmonii, et milites Atheniensibus auxilio mitterent, hac ratione effectum est. Pridie ejus diei quo ultimam apud ephoros audientiam habituri legati erant, Chilaus, civis Tegeates, qui in maxima præ aliis omnibus hospitibus auctoritate apud Lacedæmonios erat, ex ephoris sermonem omnem, quem habuerant Athenienses, audivit. (2) Quo audito, hæc illis Chilaus dixit: «Ita se res habet, Ephori: si amici nobis non fuerint Athenienses, sed cum Barbaro contraxerint societatem; valido licet muro per Isthmum ducto, magnæ tamen portæ apertæ sunt Persæ, quibus intrare in Peloponnesum possit. At morem Atheniensibus gerite, priusquam aliud illi consilium capiant, quod exitium ferat Græciæ.» Hoc ille Lacedæmoniis suasit.
X. Atque hi, re inter se deliberata, neque communicata cum legatis qui a civitatibus advenerant, e vestigio, noctu adhuc, quinque millia emiserunt Spartanorum [attributis cuique septem Helotis], mandato dato Pausaniæ, Cleombroti filio, ut illos educeret. (2) Erat quidem tunc rex Lacedæmoniorum Plistarchus, Leonidæ filius; sed hic adhuc puer erat, ille vero tutor hujus et frater patruelis. Neque enim in vivis adhuc fuit Cleombrotus, Pausaniæ pater, Anaxandridæ filius; sed postquam exercitum, qui murum exstruebat, ab Isthmo abduxerat, brevi interjecto tempore e vita discesserat. (3) Hac autem caussa exercitum ab Isthmo Cleombrotus abduxit, quod, dum sacra faciebat adversus Persam, sol obscuratus est in cœlo. (4) Collegam autem sibi Pausanias adscivit Euryanactem, Doriei filium, qui ex eadem fuit regia domo. Illi igitur cum Pausania Spartam sunt egressi.
XI. Legati vero, ubi dies illuxit, profectionis illorum prorsus ignari, adierunt ephoros, ipsi constitutum inter se habentes redire quisque suam in civitatem. (2) Hos, ubi advenerunt, ita sunt adlocuti: «Vos igitur, Lacedæmonii, hic domi manentes, Hyacinthia celebratis et ludicra agitis, prodentes socios: Athenienses vero, a vobis injuria adfecti, et sociis destituti, cum Persam pacem component quocumque modo poterunt. (3) Pace autem cum illo conciliata, manifestum est socios non regis fore: et cum Persis militabimus contra quamcumque terram nos illi ducturi sunt. Vos vero proinde experiemini quale sit, quod vobis ex ea re eventurum est.» (4) Hæc quum legati dixissent, responderunt ephori, interposito jurejurando, profectum esse exercitum, viderique jam ad Oresteum esse, proficiscentem adversus peregrinos: barbaros enim peregrinos (ξένους) vocabant. (5) Legati autem, hoc nescientes, interrogarunt quid esset quod dicerent; et, ubi rem totam cognoverunt, demirati factum, ipsi quoque abire maturarunt, illos insequentes: et cum ipsis profecti sunt etiam ex periœcis Lacedæmoniorum (_circum Spartam habitantibus_) selecta quinque militum millia gravis armaturæ.
XII. Hi dum ad Isthmum ire properant, Argivi, quum prius recepissent Mardonio cohibituros se esse Spartanos ne exirent, nunc simul atque resciverunt exercitum cum Pausania Sparta egressum esse, præconem in Atticam miserunt, optimum ex cursoribus (_Græce_ hemerodromis) quem reperire potuerant. (2) Qui ubi Athenas pervenit, hæc dixit: «Mardonie, miserunt me Argivi, qui tibi dicerem, ex Lacedæmone egressam esse juventutem, nec Argivos cohibere illos ne exirent potuisse. Quare, ad hoc quod spectat, tu recte rebus tuis consule.» His dictis, ille reversus est.
XIII. Mardonius, hoc audito nuncio, non consultum duxit diutius in Attica morari. Priusquam enim hunc nuncium accepisset, continuerat se ibi, cognoscere cupiens quid facturi Athenienses essent: et Atticam nec evastaverat, nec ullo malo adfecerat, per omne hoc tempus sperans illos in conditiones propositas consensuros. (2) Postquam vero eis id non persuasit, remque omnem cognovit, tum vero, incensis Athenis, et sicubi de muris aut de privatis ædibus aut de sacris aliquid adhuc rectum stabat, corrutis his omnibus et solo æquatis, priusquam Pausanias cum suis usque ad Isthmum esset progressus, Attica excessit. (3) Excessit autem hac caussa, quod neque equitatui opportuna Attica erat; et, si ipse prælio victus foret, nonnisi per angusta loca se recipere posset, ubi eum pauci etiam homines possent transitu prohibere. Itaque Thebas redire constituit, et prope urbem sibi amicam acie decernere, in regione equitatui opportuna.
XIV. Ita igitur Mardonius Attica excessit: qui ut jam in itinere erat, advenit ei præcursor, nuncians alium exercitum Megara venisse, mille Lacedæmonios. Quo audito, hos primum capere cupiens, deliberabat quo pacto id efficeret. (2) Igitur conversum agmen versus Megara duxit: et præmissus equitatus jam Megaricam incursavit terram. Estque hæc Europæ regio longissime occidentem versus sita, in quam pervenerit Persicus hic exercitus.
XV. Post hæc vero nunciatur Mardonio, frequentem Græcorum exercitum in Isthmo esse. Itaque retroducens per Deceleam iter fecit: Bœotarchi enim finitimos arcessiverant Asopiorum, qui ei viam monstrarunt Sphendaleas ferentem, atque inde Tanagram: (2) ubi quum pernoctasset, postero die Scolon pergens, in finibus fuit Thebanorum. Ibi vero, licet partes ipsius sequerentur Thebani, nihilo minus agros eorum vastavit, non utique hostili in eos animo, sed ingente necessitate coactus: voluit enim munimentum exercitui exstruere, quod et sibi, si prælium committenti minus ex sententia res cecidisset, perfugium esset. (3) Pertinebant autem castra illius inde ab Erythris, præter Hysias, usque ad Platæensium fines, secundum Asopum fluvium locata. Nec tamen munitionem eadem magnitudine fecit, sed in decem fere stadia quodque ejus latus. (4) Dum in hoc opere occupati erant barbari, Attaginus Phrynonis filius, civis Thebanus, facto magnifico adparatu, et Mardonium ipsum, et quinquaginta Persarum spectatissimos, ad hospitale epulum vocavit. Et vocati accepere conditionem; celebratumque est epulum in ipsa urbe Thebana.
XVI. Jam quæ his adjiciam, ea ex Thersandro audivi, cive Orchomenio, spectato inter primos viro apud Orchomenios. (2) Dixit autem Thersander, se quoque ab Attagino ad hanc cœnam fuisse vocatum, vocatosque item fuisse quinquaginta cives Thebanos; nec vero seorsum utrisque sedes adsignasse hospitem, sed in quoque lectulo simul Persam et Thebanum collocasse. (3) Tum, finita cœna compotantibus convivis, Persam qui cum ipso in eodem lectulo cubabat, Græca lingua loquentem, quæsisse ex ipso unde esset, seque respondisse, esse se Orchomenium. (4) Dein Persam hæc dixisse: «Quoniam igitur et mensæ et libationis mihi socius es, volo tibi monumentum relinquere meæ sententiæ; quo etiam tu, re ante cognita, tuis prospicere commodis possis. (5) Vides hosce epulantes Persas, et exercitum, quem in castris juxta fluvium reliquimus! Horum omnium, brevi tempore interjecto, non nisi paucos quosdam videbis superesse.» (6) Hæc dicentem Persam largas profudisse lacrimas. Se vero, miratum illius sermonem, respondisse: «Igitur Mardonio hoc dicere oportet, et eis ex Persis qui post illum auctoritate pollent.» (7) Ad hæc illum reposuisse: «Hospes, quæ deus vult ut fiant, ea avertere in nullius hominis potestate est: nam fidelia consilia dantibus parere nemo solet. Ac novimus quidem hoc multi ex Persis: sequimur vero ducem, necessitate constricti. Est autem acerrimus, qui adficere hominem possit, dolor hic, bona multa consilia nosse, et tamen eorum nullum posse exsequi.» (8) Hæc equidem narrantem Orchomenium Thersandrum audivi, et præterea hoc adfirmantem, ipsum protinus hunc sermonem ad alios homines retulisse, priusquam ad Platæas commissum esset prælium.
XVII. Quo tempore Mardonius primum castra in Bœotia habuerat, reliqui omnes, quotquot ex Græcis has regiones incolentibus Medorum partes amplexi erant, exercitum illi præbuerant, cum illoque in Atticam erant ingressi. Soli Phocenses castra illius non erant secuti: nam et hi quidem utique Medorum partes erant amplexi, nec vero volentes, sed necessitate coacti. (2) Sed haud multis diebus postquam Thebas Mardonius venit, advenere ex illorum numero mille, duce Harmocyde, viro inter suos spectatissimo. Qui ubi Thebas venerunt, Mardonius missis equitibus jussit illos seorsum in campo residere. Quod ubi fecere, protinus totus adfuit equitatus: (3) Moxque per Græcanicum exercitum, qui cum Medis erat, ferebatur fama, perditum iri Phocenses equitum sagittis; eademque fama inter ipsos etiam Phocenses percrebuit. Ibi tunc eos dux Harmocydes his verbis est cohortatus: (4) «Phocenses, manifestum est, hosce homines certæ neci nos destinasse, accusatos, ut equidem suspicor, a Thessalis. Nunc igitur quemque vestrûm oportet fortem se virum præstare: melius est enim, ut agentes aliquid et fortiter pugnantes finiamus vitam, quam ut turpissima morte interimendos nos præbeamus. Sed intelligat illorum quisque, quale hoc sit, quod, barbari quum sint, Græcis hominibus mortem sint machinati.»
XVIII. Dum hic suos sic hortatur, cingunt illos equites, moxque adversus eos invehuntur tamquam perdituri, et jacula in illos torquent veluti jam emissuri, ac passim etiam nonnulli emittunt. At, quum illi densatis undique ordinibus et quam maxime poterant conglobati resisterent, conversis equis equites redierunt. (2) Nec equidem pro certo dicere possum, utrum revera illi ad interficiendos rogatu Thessalorum Phocenses venerint, et deinde, postquam eos ad sese defendendum paratos viderunt, ideo retro discesserint, quod vererentur ne et ipsi vulnera acciperent: (ita enim Mardonius præceperat:) an ad illos tentandos numquid eis fortitudinis inesset. (3) Postquam vero discesserunt equites, præconem Mardonius misit, hæc dicentem: «Confidite, Phocenses! namque fortes vos esse viros demonstravistis, non quales mihi narratum erat. Et nunc alacri animo gerite hoc bellum: nam beneficiis neque me neque regem vincetis.» Et hæc quidem, ad Phocenses quod attinet, ita gesta sunt.