# Herodoti Historiarum Libri IX

## Part 50

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/herodoti-historiarum-libri-ix-56842/index.md

CXII. Themistocles vero, numquam cessans corradere pecunias, in reliquas insulas eosdem, quos ad Andrios, nuncios cum minacibus mandatis misit, pecunias ab illis postulans, dicensque, nisi postulatis satisfacerent incolæ, ducturum se adversus eos Græcorum exercitum, et obsessos perditurum. (2) Hæc dictitando, ingentes pecunias a Carystiis et a Pariis coegit. Hi enim, quum Andrum cognovissent oppugnari quod Medis favisset, scirentque in maxima præ cæteris ducibus existimatione Themistoclem esse, hæc metuentes, pecunias miserunt. (3) An vero et alii nonnulli ex insulanis pecunias dederint, adfirmare non possum: puto autem, et alios dedisse, nec hos solos. At Carystiis quidem ideo nihilo magis contigit evitare calamitatem: Parii vero, Themistocle pecuniis placato, incursionem exercitus effugerunt. (4) Ita igitur Themistocles, ab Andro impetum faciens, pecunias ab insulanis coegit clam reliquis ducibus.

CXIII. Xerxes autem cum suis, paucos post navalem pugnam dies moratus, eadem qua venerat via in Bœotiam movit. Nam Mardonio visum erat et comitari regem, et, quia opportunum non esset anni tempus ad bellum gerendum, satius esse in Thessalia hibernare, et deinde, redeunte[TR5] vere, Peloponnesum adgredi. (2) Ut vero in Thessaliam pervenere, ibi Mardonius primum Persas omnes, quos Immortales vocant, selegit, excepto duce eorum Hydarne; hic enim se negaverat relicturum regem. Deinde ex reliquis Persis loricatos selegit, et millenarium equitatum; tum vero Medos et Sacas et Bactrios et Indos, tam peditatum, quam equitatum. (3) Et ex his quidem populis omnes, qui aderant, sibi sumpsit: ex reliquis vero sociis non nisi paucos passim selegit, eos legens qui aut forma essent præstantes, aut a quibus clarum aliquod facinus editum noverat. (4) In horum autem numero plerique genere Persæ fuere, torques et armillas gestantes; et post hos Medi. Erant autem Medi numero non inferiores Persis, sed robore his cedebant. Ita factum est, ut universus exercitus a Mardonio selectus, simul cum equitibus, numerum trecentorum millium compleret.

CXIV. Per idem tempus, quo Mardonius delectum instituit militum, et Xerxes adhuc in Thessalia erat, oraculum ex Delphis adlatum est Lacedæmoniis, jubens illos satisfactionem a Xerxe repetere pro cæde Leonidæ; et, quidquid ille dedisset, accipere. (2) Itaque ocyus præconem miserunt Spartani: qui ut universum exercitum nactus est in Thessalia adhuc hærentem, in conspectum Xerxis prodiens, hæc dixit: «Rex Medorum, Lacedæmonii et Heraclidæ ex Sparta satisfactionem abs te postulant quod regem ipsorum interfecisti, qui Græciam erat servaturus.»[TR6] (3) Ad hæc ridens rex, et diu nihil respondens, postremo, quum forte adstaret ei Mardonius, hunc digito monstrans ait: «Itaque Mardonius hic satisfactionem illis dabit, qualis eis digna est.» Et præco, accipiens dictum, reversus est.

CXV. Inde Xerxes, Mardonio in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum maturavit abire: et quadragesimo quinto die ad locum, ubi trajecerat fretum, pervenit, nullam (ut ita dicam) exercitus partem in Asiam reducens. (2) Milites in itinere, ubicumque locorum erant et apud quoscumque homines, horum fructus rapientes comedebant: sicubi nihil fructuum invenissent, gramen e terra enatum, et decerptum arborum corticem, et ex arboribus tam cultis quam silvestribus destricta manducabant folia, nihilque reliquerant, fame ita cogente. (3) Ad hæc pestis et dysenteria invadens exercitum, multos in itinere interemit. Ægrotos vero etiam in itinere relinquebat rex, dato civitatibus, ut in quaque erant, mandato, ut curarent illos alerentque: ita alios in Thessalia, alios in Siri Pæoniæ, alios in Macedonia reliquerat. (4) Ibi etiam antea, quum in Græciam tenderet, sacrum currum Jovis reliquerat: quem nunc rediens non recepit. Nam Pæones, qui illum Thracibus tradiderant, repetenti Xerxi dixere, equas e pascuo raptas esse a superioribus Thracibus circa Strymonis fontes habitantibus.

CXVI. Ibidem rex Bisaltarum et terræ Crestonicæ, Thrax, immane patravit facinus. Dixerat ille, nec se ultro serviturum Xerxi, sed in superiora loca in montem Rhodopen se receperat, et filiis suis interdixerat ne adversus Græciam militarent. (2) At illi, spreto patris imperio, sive quod cupido illos incesserat belli spectandi, cum Persa militarunt. Postquam vero salvi omnes, sex numero, redierunt, oculos eis pater istam ob culpam effodit: et illi quidem hanc mercedem abstulerunt.

CXVII. Persæ vero ut peragrata Thracia ad trajectum pervenere, quanta maxima celeritate poterant Hellespontum navibus trajicientes Abydum petierunt: etenim pontes non amplius stratos invenerant, sed tempestate dissolutos. (2) Ibi morantes, quum copiosiora quam in itinere alimenta nacti supra modum sese implerent, et alias, quam adhuc, biberent aquas, multi de exercitu qui supererat periere. Reliqui vero una cum Xerxe Sardes pervenere.

CXVIII. Fertur quidem etiam alia fama, Xerxem, postquam Athenis profectus Eionem ad Strymonem fluvium pervenisset, inde non amplius terrestri usum esse itinere; sed exercitum quidem Hydarni tradidisse, qui eum ad Hellespontum deduceret, ipsum vero conscensa Phœnissa nave in Asiam trajecisse; (2) in trajectu vero a vehemente impetuosoque vento Strymonia fuisse exceptum. Ibi tunc, quum magis magisque fureret tempestas, et nimis onerata esset navis, quippe magno numero Persarum Xerxem comitantium in ponte navis stante, timore perculsum regem cum clamore quæsisse ex gubernatore, ecqua salutis spes esset; eique gubernatorem respondisse, «Domine, non alia spes est, nisi de numero multorum horum vectorum pars quædam amoveatur.» (3) Quæ audientem Xerxem, aiunt, dixisse: «Viri Persæ, nunc vestrûm quisque ostendat curæ vobis esse regem! nam in vobis mea salus posita videtur.» Quibus auditis illos adorasse regem, et in mare prosiliisse; et navem ita levatam, salvam in Asiam pervenisse. (4) Xerxem vero, simul atque in terram exscendisset, hæc fecisse: aurea corona donasse gubernatorem, quod regis vitam conservasset; deinde vero, quod magnum Persarum numerum perdidisset, caput ei jussisse præcidi.

CXIX. Sed hæc altera de Xerxis reditu temere fertur fama, mihique prorsus incredibilis est, tam quod ad cætera spectat, quam quod ad istam Persarum calamitatem. (2) Nam si ista Xerxi gubernator dixisset, et decem millibus hominum, quos rogarem sententiam, ne unum quidem esse existimo, quin mihi sit adsensurus, non ejusmodi quidpiam facturum fuisse regem, sed Persas Persarumque principes, qui in ponte fuerunt, jussurum fuisse in cavitatem navis descendere, remigum vero, qui Phœnices erant, parem numerum, quot Persæ fuerunt, in mare ejecturum. (3) At ille, ut modo dixi, simul cum reliquo exercitu terrestre iter faciens in Asiam rediit.

CXX. Cujus rei etiam locuples est testimonium hoc, quod satis constat, Xerxem in reditu Abdera venisse, et hospitium contraxisse cum Abderitis, eosque aureo acinace atque tiara auro intexta donasse. (2) Et, ut soli quidem Abderitæ narrant, (quod mihi parum fit probabile,) primum apud illos, ex quo Athenis profugit, cingulum solvit, utpote nunc in tuto se esse ratus. Sunt autem Abdera Hellesponto propiora, quam Strymoni et Eioni, ubi illum aiunt navem conscendisse.

CXXI. Græci, quum expugnare Andrum non potuissent, Carystum petierunt, et evastato Carystiorum agro, Salaminem redierunt. Ibi primum primitias prædæ exemerunt diis, quum alia, tum tres Phœnissas triremes; quarum una in Isthmo dedicaretur, quæ mea adhuc ætate superfuit; altera ad Sunium, tertia Ajaci in ipsa Salamine. (2) Deinde prædam inter se diviserunt, et Delphos miserunt primitias; e quibus facta est statua duodecim cubitorum magnitudine, rostrum navis manu tenens; quæ eodem loco posita est ubi aurea Alexandri Macedonis statua.

CXXII. Postquam Delphos primitias miserunt Græci, communi omnium nomine interrogarunt deum, an sufficientes et gratas accepisset primitias. Quibus ille respondit, a cæteris quidem; nec vero ab Æginetis: sed ab his repetiit præmium quod illis ob rem ad Salamina bene gestam tributum fuisset. (2) Quo audito, Æginetæ dedicarunt aureas stellas tres, quæ super æneo malo stant in angulo proxime Crœsi craterem.

CXXIII. Post prædæ distributionem in Isthmum navigarunt Græci, virtutis præmium tributuri ei e suorum numero, qui in hoc bello præ cæteris illud commeruisset. (2) Postquam vero eo pervenerunt duces, et calculos inter se ad Neptuni aram distribuerunt, primum et secundum suo judicio designaturi; ibi tunc eorum quisque sibi primum posuit calculum, se ipsum quisque fortissimum judicans: quod autem ad secundas partes pertinet, plerique calculi in Themistoclem consenserunt. (3) Itaque illi singula habuere suffragia: Themistocli autem longe pleraque suffragia secundas tribuerunt partes.

CXXIV. Id judicium duces quidem Græci, ob invidiam ratum habere noluerunt, sed re injudicata suam quisque in civitatem discessit: verumtamen Themistocles per universam Græciam ut Græcorum longe prudentissimus prædicatus celebratusque est. (2) Quoniam vero, licet victor, non tamen honore adfectus erat ab his qui pugnæ ad Salaminem fuerant socii; protinus post hæc Lacedæmonem se contulit, ibi se honoratum iri sperans. Et liberaliter eum receperunt Lacedæmonii, et eximio honore adfecerunt. (3) Nam Eurybiadi quidem primum decrevere præmium, oleagineam coronam: prudentiæ vero et dexteritatis præmium Themistocli tribuerunt, oleagineam huic pariter coronam. Præterea curru eum donarunt, pulcerrimo qui Spartæ erat: (4) et egregie collaudatum prosecuti sunt abeuntem delecti trecenti Spartanorum, hi qui Equites vocantur, usque ad Tegeatarum fines. Est autem Themistocles unus ex omnibus quos novimus hominibus, quem Spartani ita publice sint prosecuti.

CXXV. Ut autem Lacedæmone Athenas venit, ibi tunc Timodemus, Aphidnensis, qui de numero inimicorum ejus erat, cæterum non ex illustribus viris homo, invidia insaniens, obtrectavit Themistocli; exprobransque ei quod Lacedæmonem se contulisset, aiebat, Atheniensium gratia Lacedæmonios eum honore illo esse prosecutos, non ipsius gratia. (2) Quod ubi passim dictitare non desiit Timodemus, Themistocles ei ait: «ita tibi se res habet: nec ego, si Belbinita essem, ita honoratus fuissem a Lacedæmoniis; nec tu, homo, si esses genere Atheniensis.» Et hæc facta quidem hactenus.

CXXVI. Interim Artabazus, Pharnacis filius, jam ante spectatus vir inter Persas, et deinde ex Platæensi pugna magis etiam nobilitatus, cum sexaginta militum millibus de eo exercitu quem Mardonius sibi selegerat, regem usque ad fretum deduxit. (2) Postquam rex in Asia fuit, Artabazus vero retrogressus circa Pallenen versabatur; quum Mardonius in Thessalia et Macedonia hiemaret, nec opus esset ut ipse cum reliquo exercitu se conjungere properaret; rem sese indignam judicavit, quum in Potidæatas incidisset, qui a rege defecerant, si hos non in servitutem redigeret. (3) Etenim Potidæatæ, postquam rex fines eorum erat prætergressus, et classis Persarum a Salamine fuga se receperat, ex professo defecerant a barbaris, pariterque reliqui Pallenen incolentes.

CXXVII. Potidæam igitur tunc Artabazus oppugnavit. Suspicatus vero etiam Olynthios defectionem a rege moliri, Olynthum quoque simul oppugnavit. Tenebant eam tunc Bottiæi, qui e Thermæo sinu a Macedonibus fuerant ejecti. (2) Quos postquam vi expugnavit, ad lacum eductos jugulavit; urbem autem Chalcidicæ genti tradidit, eique Critobulum Toronæum præfecit. Atque ita Olynthum Chalcidenses habuere.

CXXVIII. Hac expugnata, curam omnem Artabazus in Potidæam intendit. Qui dum hoc curat, ultro cum eo de proditione egit Timoxenus, dux Scionæorum. Hic qua via initio usus sit, dicere non possum; nec enim memoratur: sed postremo res accidit hujusmodi: (2) quoties litteras mittere aut Timoxenus voluit ad Artabazum, aut Artabazus ad Timoxenum, epistolam circum sagittæ crenas circumvolveant, et adaptatis alis, sagittam in locum, de quo inter eos convenerat, emittebant. (3) Sed proditionis Potidææ compertus est Timoxenus. Etenim Artabazus, sagitta versus destinatum locum emissa, a scopo aberrans, humerum feriit civis Potidæatæ. Et adcurrens hominum turba, ut fieri in bello solet, vulneratum circumstat; qui sagittam prehendentes, ut epistolam animadverterunt, protinus ad duces deferunt: aderant vero etiam ex aliis Pallenensibus socii. (4) Ubi autem legerunt duces epistolam, auctoremque cognoverunt proditionis, visum est eis crimine proditionis non affligere Timoxenum, civitatis Scionæorum gratia, ne in posterum omne ævum proditores esse existimarentur Scionæi. Et ille quidem hoc modo compertus est.

CXXIX. Inde postquam tres menses Artabazus in oppugnanda Potidæa erat occupatus, accidit ingens maris recessus, et is quidem in longum admodum tempus: et barbari, locum videntes vadosum factum,[TR7], in Pallenem transire instituerunt. (2) Ut vero duas viæ emensi erant partes, et tres partes adhuc reliquæ erant, quas transire oportebat priusquam in Pallenen pervenirent, supervenit accessus maris tantus, quantus numquam antea, ut quidem indigenæ dicunt, fuerat, licet sæpe magnus accidat. (3) Itaque quicumque ex illis nandi erant imperiti, perierunt; qui vero natare poterant, hos Potidæatæ navigiis persecuti interemerunt. (4) Caussam autem hujus æstus et exundationis calamitatisque Persarum hanc fuisse aiunt Potidæatæ, quod hi iidem Persæ qui mari perierunt, in Neptuni templum et simulacrum, quod in suburbio est, impia facinora admiserant: quam caussam illi ex rei veritate adlegare mihi videntur. (5) Superstites Artabazus in Thessaliam ad Mardonium reduxit. Hæc igitur fortuna fuit eorum, qui regem deduxerunt.

CXXX. Classis quæ supererat Xerxis, postquam fuga ex Salamine in Asiam pervenit, regemque et exercitum e Chersoneso Abydum trajecit, Cumæ hiemavit. (2) Adpetente autem vere ad Samum maturavit convenire, ubi etiam pars navium hiemaverat. Propugnatorum in iis major pars Persæ erant et Medi: duces autem eis advenere Mardontes Bagæi filius, et Artayntes Artachæi: quibus etiam collega adfuit Ithamitres, fratris filius Artayntæ, ab ipso adscitus. (3) Hi vero, quoniam magnam cladem erant passi, ulterius occidentem versus non moverunt, neque eos quisquam ad ulterius progrediendum cogebat: sed ad Samum sedentes, observabant Ioniam, ne deficeret: habebant autem naves, una cum Ionicis, trecentas. (4) Nec vero Græcos existimarunt in Ioniam moturos, sed satis habituros suam custodire terram: quod ex eo colligebant, quod ipsos ex Salamine fugientes non essent persecuti, sed libenter discessissent. Igitur mari quidem fracti animis barbari erant: terra vero longe hostibus superiorem fore Mardonium existimabant. (5) Itaque ad Samum hærentes, partim quidem consultabant si quid mali adferre possent hostibus, partim vero adrectis auribus exspectabant quis futurus esset exitus rerum a Mardonio gerendarum.

CXXXI. Græcos vero et ver adpetens excitavit, et Mardonius in Thessalia agens. Et pedestris quidem Græcorum exercitus nondum erat coactus, classis vero Æginam se contulit, naves numero centum et decem. (2) Dux et imperator classis erat Leotychides, ex altera regum familia; cui pater fuit Menares, avus Hegesilaus; reliqui majores hoc ordine, Hippocratides, Leotychides, Anaxilaus, Archidamus, Anaxandrides, Theopompus, Nicander, Charillus, Eunomus, Polydectes, Prytanis, Euryphon, Procles, Aristodemus, Aristomachus, Cleodæus, Hyllus, Hercules: (3) qui omnes, exceptis duobus, quos proxime post Leotychidem commemoravi, reges fuerant Spartæ. Atheniensium vero dux erat Xanthippus, Ariphronis filius.

CXXXII. Ut naves omnes Æginæ adfuere, venerunt Græcorum in castra legati Ionum. Qui paulo ante Spartam quoque venerant, orantes Lacedæmonios ut Ioniam liberarent; quorum in numero etiam Herodotus fuit, Basilidæ filius. (2) Hi inter se conjuraverant, omnino septem numero, de interficiendo Strattide, Chii tyranno, postquam vero patefacta conspiratio est, uno ex conjuratis consilium illorum prodente, reliqui sex ex Chio se receperunt, et Spartam primum, tunc vero illo tempore etiam Æginam venerunt, orantes Græcos ut in Ioniam navigarent: (3) sed ægre ab his impetrarunt, ut Delum usque moverent. Nam ulteriora omnia metuebant Græci, quum et locorum essent imperiti, et hostilium copiarum omnia esse plena existimarent. Samus autem eis æque longe atque Herculis columnæ abesse videbatur. (4) Simul vero accidit, ut nec barbari, metu perculsi, ultra Samum versus occidentem navigare auderent; nec Græci, quamvis sollicitati a Chiis, ultra Delum versus orientem. Ita quæ in medio utrorumque erant, ob illorum metum in tuto fuerunt.

CXXXIII. Dum Græci in Delum navigant, Mardonius adhuc in Thessalia in hibernis fuit. Inde autem ad consulenda oracula misit virum genere Europensem, cui nomen erat Mys; dato homini mandato, ut quaquaversum iret, et quorumcumque oraculorum explorare effata posset, ea consuleret. (2) Quid igitur fuerit, quod ille cognoscere ex oraculis cupiens mandatum istud dederit, id adfirmare equidem non possum; nec enim memoratur: sed misisse eum puto, de rebus præsentibus, non de aliis, consulturum.

CXXXIV. Hunc Myn constat et Lebadeam venisse, ibique mercede corrupto viro indigena, ad Trophonium descendisse; et Abas item pervenisse, quæ in Phocide sunt, ad oraculum. (2) Idem quum prius Thebas venisset, non modo Ismenium Apollinem consuluit; ubi, sicut Olympiæ, ex victimis responsa dei petuntur; verum etiam, homine externo, non Thebano, pecunia corrupto, in Amphiarai templo pernoctavit. (3) Thebanorum enim nulli fas est oraculum illud consulere, hanc ob caussam: edito responso jusserat eos Amphiaraus, duorum utrum vellent eligere, ut aut pro vate uterentur ipso, aut pro armorum socio, altero autem abstinerent; et illi hoc elegerant, ut armorum ipsis esset socius. Hanc ob caussam nulli homini Thebano fas est in illius templo pernoctare.

CXXXV. Istud vero, quod narrant Thebani, maxime mihi mirum accidit: eumdem quippe Europensem Myn aiunt, postquam per omnia circumvagatus esset oracula, etiam ad Ptoi Apollinis fanum venisse. (2) Vocatur quidem id fanum Ptoum, est autem Thebanorum, situm supra Copaidem lacum ad montem, proxime Acræphiam oppidum. Ad hoc templum quum venit hic Mys (_latine_ Mus) nominatus, comitatos eum esse aiunt tres viros publice ad hoc delectos, scripto consignaturos responsum quod redditurus esset deus: prophetam vero protinus barbara locutum esse lingua, (3) ut stuperent comites Thebani, barbarum sermonem loco Græci audientes, nescirentque quid in præsenti facerent: Europensem autem Myn, quam illi secum attulerant tabellam, eis eripuisse, in eaque hæc quæ propheta pronunciaverat, conscripsisse; dixisse autem, Cario sermone usum illum esse; deinde, his scripto consignatis, discessisse hunc, et in Thessaliam rediisse.

CXXXVI. Mardonius, perlectis oraculorum responsis, quæ qualia fuerint nescio, post hæc legatum Athenas misit Alexandrum, Amyntæ filium, Macedonem, partim quoniam adfinitate huic juncti erant Persæ; Alexandri enim sororem Gygæam, Amyntæ filiam, Bubares Persa habuit in matrimonio, ex qua natus est Asiaticus Amyntas, de avo materno nomen gerens, quem rex magna urbe Phrygiæ Alabandis donavit cum reditibus inde percipiendis: partim vero hac caussa Alexandrum Mardonius misit, quod audivisset, hospitem Atheniensium eum esse et bene de illis meritum. (2) Hac enim maxime ratione se sibi adjungere posse Athenienses existimavit, quos audiverat non minus numerosum, quam fortem esse populum; et quas mari clades passi Persæ erant, harum auctores Athenienses potissimum fuisse noverat. His autem sibi adjunctis, facile maris imperio se potiturum speravit; id quod etiam usu venturum fuerat; terra autem longe sibi videbatur esse superior: atque ita res suas rebus Græcorum superiores fore secum reputavit. (3) Fortasse vero etiam oracula hoc ei prædixerint, monuerintque eum ut Athenienses sibi socios conciliaret; hisque ille morem gerens Alexandrum miserit.

CXXXVII. Alexandri hujus septimus progenitor Perdiccas ille fuit, qui Macedonum regno potitus erat tali modo. Ex Temeni posteris tres fratres, Gauanes, Aeropus, et Perdiccas, Argis in Illyriorum fines profugerant: ex Illyriis vero in superiorem Macedoniam transgressi, Lebæam oppidum pervenerant. (2) Ibi apud regem mercede serviebant; unus equos pascens; alter boves; natu minimus, Perdiccas, minores pecudes. (3) Fuerunt autem olim etiam reges pecuniæ inopes, non solum populus: itaque regis uxor ipsa panem illis coquebat. Quoties vero coquebatur panis pueri mercenarii Perdiccæ, duplo major fiebat quam consentaneum erat. Ubi autem constanter hoc ita accidit, marito rem illa indicavit. (4) Quo audito, statim subiit illius animum, esse hoc prodigium, quod ad magnum quidpiam spectet. Itaque vocatos ad se hos mercenarios jussit finibus suis excedere. Cui illi responderunt, justum esse ut accepta mercede abeant. (5) Ibi tunc rex, mercedis mentionem audiens, quum forte per caminum solis lumen in conclave incideret, divinitus mente captus, ait: «mercedem vobis ego dignam hanc persolvo,» solem monstrans. (6) Et Gauanes quidem et Aeropus, natu majores, hoc ut audivere, attoniti steterunt: at puer, «Accipimus, ait, rex, quæ nobis das;» et cultro, quem forte habebat, solis lumen in pavimento conclavis circumscripsit, eoque facto ter deinceps radios solis in sinum suum hausit, atque ita cum fratribus abiit.

CXXXVIII. Qui postquam abierant, unus ex assessoribus monuit regem quid esset quod fecisset puer, quamque prudenter fratrum natu minimus accepisset quod rex illis dedisset. Et rex, his auditis, ira correptus, equites nonnullos misit, qui illos insequerentur et interficerent. (2) Est autem in hac regione fluvius, cui posteri horum Argivorum virorum sacra faciunt, tamquam Servatori. Hic fluvius, postquam eum trajecerant Temenidæ, ita auctus fluxit, ut transire equites non possent. (3) Illi vero in aliam Macedoniæ regionem secesserunt, habitaruntque prope hortos qui dicuntur Midæ, Gordiæ filii: quibus in hortis sponte nascuntur rosæ, quarum unaquæque sexaginta folia habet, et quæ odore præstant cæteris. (4) In eisdem hortis etiam Silenus captus erat, ut narrant Macedones. Supra istos hortos mons situs est, cui Bermius nomen, aditu difficilis ob aeris intemperiem. Inde impetu facto, postquam hac regione potiti sunt, reliquam etiam Macedoniam sub potestatem suam redegerunt.

CXXXIX. Ab hoc igitur Perdicca Alexander ortus est hisce progenitoribus: Amyntas, cujus filius Alexander fuit, patrem habuit Alcetam; Alcetæ pater fuit Aeropus; Aeropi pater, Philippus; Philippi, Argæus; Argæi pater, Perdiccas is qui regno potitus est. Hi fuere[TR8] Alexandri, Amyntæ filii, progenitores.

