Part 41
LXVI. Arii arcubus quidem instructi erant Medicis; reliqua similia Bactriis habebant. Dux autem Ariorum Sisamnes fuit, Hydarnis filius. (2) Parthi, et Chorasmii, et Sogdi, et Gandarii, et Dadicæ, eodem modo instructi militabant atque Bactrii. Horum hi erant duces: Parthis et Chorasmiis præfuit Artabazus, Pharnacis filius; Sogdis Azanes, Artæi filius; Gandariis et Dadicis Artyphius, filius Artabani.
LXVII. Caspii sisyrnas (_penulas villosas_) induti militabant, et arcus habebant pro populi more ex arundine factos, atque acinaces.[TR11] Hi quidem ita instructi erant, ducem habentes Ariomardum, Artyphii fratrem. (2) Sed Sarangæ pictis ornati vestibus erant, caligasque habebant genu usque pertinentes, arcus vero et hastas Medicas. Dux eorum Pherendates fuit, Megabazi filius. (3) Pactyes sisyrnis erant induti, arcusque indigenas et pugiones habebant. Præfuit his Artyntes, Ithamatris filius.
LXVIII. Utii et Myci et Paricanii eodem modo, quo Pactyes, erant, instructi. Duces eorum hi erant: Utiorum et Mycorum, Arsamenes, Darii filius; Paricaniorum vero Siromitres filius Œobazi.
LXIX. Arabes, sagis, quas vocant zeiras, induti succinctis, dextro humero arcus prælongos gestabant, qui in utramque intendi partem poterant. (2) Æthiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus ex palmæ spatha (_ramis quibus folia insident_) habebant prælongos, quattuor non minus cubitorum; tela vero, his imponenda, brevia, quæ loco ferri lapide acuto erant præfixa, quo etiam sigilla insculpunt. Hastas præterea habebant, cornu dorcadis acuminato præfixas in lanceæ modum: habuere vero etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam prodeuntes, creta dealbatum habebant, dimidium minio pictum. (3) Arabum et Æthiopum supra Ægyptum incolentium dux fuit Arsames, Darii et Artystonæ filius, Cyri filiæ; quam Darius uxorum maxime amaverat, effigiemque ejus auream faciendam curaverat malleo ductam. Arsames igitur Æthiopibus supra Ægyptum incolentibus et Arabibus præfuit.
LXX. Orientales vero Æthiopes (nam duplex Æthiopum genus militabat) cum Indis erant locati, forma quidem ab alteris non diversi, sed lingua solum et capillis. Orientales enim Æthiopes rectos habent capillos, Libyci vero crispos maxime omnium hominum. (2) Asiatici hi Æthiopes cæteroquin pari fere modo atque Indi erant instructi, caput autem tectum habebant pelle equina de capite equi detracta cum auribus et juba, ita ut ipsa juba pro crista esset, aures autem equi firmiter erectæ starent: pro scutis autem, gruum pellibus corpora tegebant.
LXXI. Afri pellibus induti incedebant, jaculis utentes adustis. Dux eorum Massages fuit, Oarizi filius.
LXXII. Paphlagones militabant in capite galeas gestantes plexas: scuta eisdem exigua erant, et hastæ non magnæ; adhæc jacula et pugiones; pedibus inductæ caligæ, ad mediam tibiam adscendentes. (2) Ligyes et Matieni et Mariandyni et Syri eodem modo, atque Paphlagones, instructi militabant. Syri autem hi a Persis Cappadoces vocantur. (3) Et dux quidem Paphlagonum et Matienorum fuit Dotus, Megasidri filius; Mariandynorum vero et Ligyum et Syrorum, Gobryas, Darii filius et Artystonæ.
LXXIII. Phryges similiter atque Paphlagones erant armati, exigua differentia. Hic populus, ut Macedones adfirmant, quamdiu in Europa cum Macedonibus habitavit, Briges nominabatur: qui postquam in Asiam transierunt, mutato una cum sede eorum nomine, Phryges sese adpellarunt. (2) Armenii, eodem modo quo Phryges, instructi erant, quum quidem sint Phrygum coloni. Ambobus simul præerat Artochmes, Darii gener.
LXXIV. Lydorum armatura simillima Græcanicæ erat. Hi Lydi, quum olim Mæones fuissent nominati, deinde a Lydo, Atyis filio, nomen invenerunt et prius mutarunt. (2) Mysi in capite galeas gestabant sui generis, clypeis utentes brevibus, jaculis autem adustis. Lydorum hi sunt coloni, et ab Olympo monte Olympieni vocantur. Lydis Mysisque præerat Artaphernes, Artaphernis illius filius, qui cum Dati Marathonem invasit.
LXXV. Thraces militantes caput pelle vulpina tectum habebant, circa corpus tunicam et tunicæ superinductum sagum (_zeiran_) variegatum; circum pedes et crura caligas ex hinnulorum corio; adhæc jacula et peltas et breves pugiones. (2) Hi, postquam in Asiam transierunt, Bithyni nominati sunt; prius vero, ut ipsi aiunt, Strymonii vocabantur, quum ad Strymonem habitarent: sedibus suis autem pulsos fuisse aiunt a Teucris et Mysis. Thracibus his Asiaticis præfuit Bassaces, Artabani filius.
LXXVI. [_Chalybes?_] parmas habebant exiguas ex bovino corio, et bina quisque venabula in Lycia confecta; et capitibus impositas galeas æneas, et super his aures et cornua bovis ex ære, itemque cristas; tibias pannis purpureis habebant involutas. Apud hunc populum est Martis oraculum.
LXXVII. Cabelenses Mæones, qui Lasonii vocantur, eodem quo Cilices cultu erant instructi; quem cultum tunc indicabo, quum in enarrationis hujus ordine ad Cilices pervenero. (2) Milyæ brevia habebant spicula, et vestes fibulis substrictas; nonnulli eorum arcus habebant Lycios; capita autem galeis tecta coriaceis. His omnibus præfuit Badres, Hystanis filius.
LXXVIII. Moschi capitibus impositas habebant galeas ligneas, parmas et hastas breves, sed ferrum hastarum erat prælongum. Tibareni et Macrones et Mosynœci militabant similiter atque Moschi armati. (2) Ordinabant hos autem hi duces: Moschos et Tibarenos Ariomardus, Darii filius et Parmyis, filiæ Smerdis, Cyri neptis: Macronas vero et Mosynœcos Artayctes, filius Cherasmis, qui Sesto ad Hellespontum præfectus erat.
LXXIX. Mares in capitibus galeas gestabant suo more plexas, parmas breves coriaces habebant, et jacula. (2) Colchi ligneas galeas in capitibus habebant, parvas parmas ex cruda bovis pelle, hastas breves; adhæc etiam gladios. Marum et Colchorum dux fuit Pharandates, Teaspis filius. (3) Alarodii et Saspires similiter Colchis armati militabant: præfuitque his Masistius, Siromitræ filius.
LXXX. Insulani populi, qui castra sequebantur, ex illis Maris Rubri insulis, in quibus rex sedes adsignat his qui Anaspasti (_transportati_) vocantur, veste atque armis utebantur simillimis Medicis. (2) Insulanis his præfuit Mardontes Bagæi filius, qui altero post hæc anno dux apud Mycalen in prælio cecidit.
LXXXI. Hi igitur sunt populi, qui in continente, et quidem pedibus, militabant. Et pedestribus his copiis præfuerunt viri quos dixi: qui et ordinarunt eos et eorum numerum inierunt, et chiliarchas et myriarchas (_millium et decem millium duces_) nominarunt: hecatontarchas vero et decadarchas (_centuriones et decuriones_) nominarunt myriarchæ. Jam singulorum agminum populorumque alii quidem fuerant etiam duces minores; sed hi sub imperio erant eorum quos commemoravi.
LXXXII. His ipsis vero, et universo pedestri exercitui præfecti erant Mardonius, Gobryæ filius, et Tritantæchmes, Artabani illius, qui pro sententia dixerat non esse bellum inferendum Græciæ, et Smerdomenes, Otanis filius; (duo hi, Darii ex fratribus nepotes, Xerxis erant consobrini;) et Masistes, Darii et Atossæ filius, et Gergis Arizi, et Megabazus Zopyri.
LXXXIII. Hi universo pedestri exercitui præerant, exceptis decem millibus. His enim selectis decem millibus Persarum Hydarnes præfuit, Hydarnis filius. Vocabantur autem hi Persæ Immortales, hac de caussa: quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus, alius in ejus locum jam delectus erat vir, ut semper essent decies mille, nec plures nec pauciores. (2) Præcipuo autem inter omnes cultu eminebant Persæ, et fortissimi hi erant. Armatura ea fuit quam dixi; præterea vero auro multo et copioso fulgebant. Pellices etiam secum hi ducebant carpentis vectas, et frequens famulitium pulcre ornatum: eisdemque, seorsum a cæteris militibus, cameli et jumenta commeatus vehebant.
LXXXIV. Equis quidem vehuntur omnes isti populi: at non omnes equitatum contulere, sed hi soli: Persæ, eodem modo armati atque pedites ipsorum, nisi quod horum nonnulli in capitibus partim ænea partim ferrea opera gestabant malleo ducta.
LXXXV. Sunt porro homines nomades Sagartii nominati, populus quidem Persicus, et lingua Persica utens, cultu vero inter Persicum et Pactyicum medio. Hi equitum contulerant octo millia: arma autem illis non sunt in usu, nec ænea, nec ferrea, præterquam pugiones. Utuntur vero funibus e loris plexis: (2) quibus fidentes in bellum proficiscuntur. Est autem pugnæ genus horum hominum hujusmodi: quando cum hostibus congrediuntur, projiciunt funes, quorum in extremitate laquei sunt; quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad se trahit eques; et ille laqueo implicatus interficitur. Talis horum pugna est; locati autem erant cum Persis.
LXXXVI. Medi equites eodem modo, quo pedites, instructi erant: itemque Cissii. (2) Indorum item cultus et arma eadem atque peditum; habebant autem et equos sellarios et currus: juncti autem currus erant partim equis, partim asinis silvestribus. (3) Bactriorum quoque cultus equitum idem ac peditum: pariterque Caspiorum. (4) Libyes item, qui cum equis aderant, eodem cultu atque pedites erant instructi; sed hi quidem cuncti currus agebant. (5) Caspirorum etiam et Paricaniorum et Arabum equitum cultus et arma nihil a peditibus differebant: sed Arabes omnes camelis vehebantur, qui celeritate non cedunt equis.
LXXXVII. Hi ergo soli populi equitatum contulerant. Numerus vero equitum octoginta millium fuit, exceptis camelis et curribus. Et reliqui quidem equites turmatim ordinati erant; Arabes vero postremi, erant locati, hac de caussa postremi, ne equi consternarentur; camelos enim ægerrime patiuntur equi.
LXXXVIII. Equitatui præfecti erant Harmamithres et Tithæus, Datis filii. Collega horum Pharnuches, tertius præfectus equitum, ob morbum Sardibus erat relictus: (2) quum enim Sardibus egrederetur exercitus, tristis huic casus acciderat. Dum equo vehitur, sub pedes equi intercurrit canis: et equus, qui illum non prospexerat, consternatus rectum sese erigit, et Pharnuchem excutit; qui humum prolapsus sanguinem evomuit, et in phthisin morbus transiit. (3) Equum autem statim initio ea pœna adfecerunt famuli, quam herus jussit: in eum locum deducto, ubi herum excusserat, crura in genibus præciderunt. Ita Pharnuches præfectura equitum excidit.
LXXXIX. Triremes numero fuere mille ducentæ et septem: quas præbuerant hi populi: Phœnices, cum Syris Palæstinæ, trecentas; quorum armatura hujusmodi erat: capita galeis tecta, similibus maxime Græcanicis galeis; circa corpus thoraces lintei; tum clypeos habebant quorum oræ ferro non erant munitæ, et jacula. (2) Phœnices hi, ut aiunt ipsi, olim ad mare Rubrum habitaverant: illinc transgressi, nunc Syriæ oram maritimam incolunt. Syriæ autem hic tractus omnis, usque ad Ægyptum, Palæstina vocatur. (3) Ægyptii naves præbuerant ducentas. Hi plexas sive nexiles gestabant galeas, scuta cava, quorum oræ multo ferro erant munitæ, hastas ad navalem pugnam comparatas, et ingentes bipennes. Multitudo eorum thoraces gestabant, magnosque gladios habebant. Talis horum armatura erat.
XC. Cyprii naves præbuerant centum et quinquaginta, hoc modo armati: reges eorum caput mitra obvolutum habebant: reliqui tunicas gestabant: cætera vero ut Græci. (2) Sunt autem Cypriorum plures populi: alii Salamine et Athenis oriundi; alii ex Arcadia; alii ex Cythno; alii e Phœnice; alii ex Æthiopia, ut ipsi Cyprii adfirmant.
XCI. Cilices centum contulerant naves. Hi capita galeis tecta habebant vernaculis, pro scutis parmulas gestabant ex crudo bovino corio confectas, tunicas induti laneas: bina quisque jacula habebat, et ensem Ægyptiaco maxime gladio similem. Hi antiquitus Hypachæi nominati erant: dein a Cilice, Agenoris filio, viro Phœnice, nomen invenere. (2) Pamphyli triginta naves præbuerant, Græcanicis armis instructi. Sunt autem hi Pamphyli Trojanorum posteri illorum, qui cum Amphilocho et Calchante disjecti fuere.
XCII. Lycii quinquaginta præbuerant naves, thoracibus et ocreis instructi. Arcus habebant ex corno arbore, sagittas arundineas non alatas, et jacula: ex humeris eorum pelles pendebant caprinæ: capitibus impositi pilei pennis circumcirca coronati: præterea pugionibus et falcibus armati erant. (2) Erant vero Lycii ex Creta oriundi, Termilæ olim nominati, deinde a Lyco, Pandionis filio, viro Atheniensi, invenere nomen.
XCIII. Dorienses Asiatici triginta naves contulerant, Græcanico more armati, ex Peloponneso oriundi. (2) Cares septuaginta naves præbuerant, falcibus et pugionibus armati, cæteroquin vero Græcanico more instructi. His quodnam antiquitus fuerit nomen, in superiori harum Historiarum parte dictum est.
XCIV. Iones centum contulerant naves, eodem modo instructi atque Græci. Iones, quamdiu in Peloponneso eam regionem, quæ nunc Achaia vocatur, incoluerant, priusquam Danaus et Xuthus in Peloponnesum advenissent, ut Græci aiunt, Pelasgi Ægialees (_id est_, littorales) vocabantur: deinde ab Ione, Xuthi filio, nomen invenerunt.
XCV. Insulani septemdecim contulerant naves, eodem modo armati atque Græci. Etiam hic Pelasgicus est populus, qui deinde Ionicus eadem ratione nominatus est atque illi duodecim civitatum Iones Athenis oriundi. (2) Æolenses sexaginta præbuerant naves, eodem modo atque Græci armati: et hi quoque olim Pelasgi nominati, ut Græci memorant. (3) Hellespontii, exceptis Abydenis: nam Abydenis imperaverat rex ut domi manerent, et pontes custodirent: cæteri igitur ex Ponto expeditionis hujus socii naves contulerant centum, eodem modo instructi ac Græci. Sunt autem hi Ionum et Doriensium coloni.
XCVI. In singulis istarum navium erant propugnatores Persæ et Medi et Sacæ. Quæ ex earumdem navium numero optime vehebantur, has præbuerant Phœnices, et in his præ cæteris Sidonii. (2) Singulorum autem populorum copiis navalibus, perinde atque terrestribus, præerant duces ex popularibus: quorum ego nomina edere, quum nihil necesse sit ad historiæ rationem, supersedeo. Nec enim cuique populo duces erant memoratu digni: et, quot in quoque populo civitates, tot etiam duces erant. (3) Sequebantur hi autem non ut duces vere nominati aut prætores, sed ut reliqui militantes servi. Cæterum imperatores penes quos summa fuit imperii, et singulorum populorum duces, quotquot eorum Persæ fuerunt, a me dicti sunt.
XCVII. Navalibus autem copiis cum imperio præfecti hi erant: Ariabignes, Darii filius, et Praxaspes Aspathinis, et Megabazus Megabatis, et Achæmenes Darii filius. Ionicis quidem et Caricis copiis Ariabignes præfuit, Darii filius ex filia Gobryæ; (2) Ægyptiis autem Achæmenes, frater Xerxis eodem patre eademque matre natus; reliquis nauticis copiis duo reliqui. Actuaria autem navigia partim triginta partim quinquaginta remorum, tum cercuros, et equis transvehendis naves parvas convenisse constat ad tria millia numero.
XCVIII. Eorum qui in hac classe militarunt, secundum imperatores, illustrissimi erant hi: Tetramnestus, Anysi filius, Sidonius; Mapen, Siromi filius, Tyrius; Merbalus Agbali, Aradius; Syennesis, Oromedontis, Cilix; Cyberniscus, Sicæ filius, Lycius; Gorgus, Chersis filius, et Timonax Timagoræ, uterque Cyprius; tres Cares, Histiæus, Tymnis filius, Pigres Seldomi, et Damasithymus, Candaulis filius.
XCIX. Reliquos ordinum duces silentio prætereo; nec enim necesse est mihi hos commemorare, excepta Artemisia muliere, quam fuisse hujus belli Græciæ illati sociam demiror. Hæc enim, mortuo marito, quum ipsa regnum teneret, filiumque haberet adolescentem, animi impetu roboreque elata, expeditioni huic sociam sese, nulla necessitate adacta, adjunxit. (2) Nomen igitur huic Artemisia fuit, pater Lygdamnis, paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Imperavit illa Halicarnassensibus, Cois, Nisyriis et Calydniis; præbueratque naves quinque, (3) quæ navium omnium universæ classis, post Sidonias, præstantissimæ erant. Eadem apud regem optimas præ sociis omnibus sententias dixit. (4) Quibus civitatibus imperasse eam dixi, has omnes Doricæ gentis esse adfirmo: Halicarnassenses nempe, Trœzenios: reliquos vero, Epidaurios. Hactenus igitur navales recensui copias.
C. Postquam initus est copiarum numerus, et ordine compositus universus exercitus, cupivit Xerxes eum obeundo lustrare: idque fecit. Curru præter unumquemque populum prætervectus, singula percontabatur, et scribæ scripto consignabant; donec ab una extremitate ad alteram et equitum et peditum pervenit. (2) Deinde navibus in mare deductis, relicto curru navem conscendit Sidoniam, in eaque sub tabernaculo aureo residens præter proras navium prætervectus est, sciscitans de singulis, perinde atque in terrestri exercitu fecerat, et omnia scripto consignari jubens. (3) Naves, ex quadringentorum admodum pedum intervallo a littore abductas, in ancoris tenebant præfecti, proris omnibus continua fronte in terram conversis, propugnatoribus in armis stantibus, velut ad pugnam paratis: et rex spectabat, inter proras et littus navigans.
CI. Ita lustrata classe, Xerxes navi egressus Demaratum vocari jussit, Aristonis filium, expeditionis adversus Græciam socium; eumque, ubi adfuit, his verbis compellavit: «Demarate, nunc me juvat, ex te quæ scire cupio quærere. (2) Tu Græcus es, et, ut ego non ex te solum, sed et ex reliquis Græcis, qui mihi in colloquium veniunt, audio, ex ea civitate es, quæ nec minima est nec infirmissima. (3) Nunc ergo hoc dic mihi, an Græci ausuri sint manus contra me tollere. Nam, ut equidem existimo, ne universi quidem Græci et reliqui ad occidentem habitantes homines, si vires suas cuncti conjungerent, pares forent ad resistendum mihi, præsertim quum non sint inter se concordes. (4) At cupio tamen etiam ex te, quid sit quod de hoc dicas, cognoscere.» Cui ita interroganti Demaratus respondit: «Utrum, rex, ex veritate tibi dicam, an ad gratiam?» Et ille jussit eum ex veritate dicere; nihilo enim minus illum ob id sibi acceptum fore, quam antea fuisset.
CII. His auditis, Demaratus hæc dixit: «Rex, quoniam ex rei veritate me loqui plane jubes, eaque dicere quæ non mentitum me esse posthac quisquam deprehendat, hoc dico: in Græcia ab omni quidem ætate paupertas habitavit: accessit vero virtus, sapientiæ et legis validæ filia, qua utens Græcia et paupertatem abigit et dominatum. (2) Et laudo quidem Græcos omnes circa terras illas Doricas habitantes: nec vero de cunctis nunc Græcis verba faciam, sed de solis Lacedæmoniis: quos, primum, dico nequaquam accepturos esse tuas conditiones, servitutem Græciæ proponentes; deinde, obviam illos tibi ituros aio in pugnam, etiamsi alii omnes Græci tecum sentirent. (3) Ad numerum autem quod attinet, noli quærere quot sint numero, qui hoc facturi sint: nam sive mille fuerint qui in aciem prodeant, hi tecum congredientur, sive his pauciores sive plures.»
CIII. Quibus auditis, ridens Xerxes ait: «Demarate, quodnam emisisti verbum, mille viros cum tam ingenti exercitu congressuros! (2) Dic mihi, age: ais tu, regem te horum hominum fuisse: volesne igitur tu e vestigio contra decem pugnare viros? Atqui, si vestri cives cuncti tales sunt, quales tu declaras, decet te regem eorum, ex vestris institutis, cum duplo numero congredi. (3) Nam si illorum quisque denis viris de meo exercitu par est, a te utique postulo ut viginti viris par sis: atque ita demum recte stabit ratio quam tu dicis. Sin, quum tales sitis talique statura, quali tu et alii Græci qui me convenire consueverunt, tantopere gloriamini, vide ne vana jactatio sit hoc quod dicitis. (4) Age enim, videamus quid probabili ulla ratione fieri possit: quonam tandem pacto mille homines, aut etiam decies, aut denique quinquagies mille, qui cuncti pariter liberi sint, nec unius subjecti imperio: quo pacto, inquam, hi resistere tanto exercitui poterunt? Nam, si sunt illi quinquies mille, nos plures quam milleni sumus qui illorum unumquemque circumstabimus. (5) Quodsi quidem, ut apud nos, sic illi unius subjecti essent imperio, possent illius metu et contra suam naturam fieri meliores, et flagellis coacti pauciores numero adversus plures in prælium ire: sed liberi, et suo arbitrio permissi, neutrum horum facient. (6) Puto vero equidem, æquali etiam numero ægre Græcos solis Persis resistere posse. Sed apud nos hoc reperitur, quod tu ais; quamquam non frequens, sed rarum: sunt enim inter Persas, in satellitum meorum numero, viri qui cum tribus simul Græcis pugnam inire non detrectabunt: quorum tu inexpertus, multa nugaris.»
CIV. Ad hæc Demaratus, «Rex, inquit, ab initio noveram, vera me dicentem non dicturum grata tibi: sed, quoniam me coegisti verissima eloqui, dixi quæ ad Spartanos attinent. (2) Quamquam, quo pacto ego nunc maxime adversus illos adfectus sim, tu optime nosti; quum illi me, honore et muneribus paternis spoliatum, domo atque patria pepulerint: quem tuus pater benigne exceptum, victu ac domicilio donavit. Quare credibile non est, hominem sanæ mentis exploratam respuere benevolentiam, sed eam potius quam maxime complecti. (3) Ego vero neque cum decem simul viris posse me dimicare prædico, nec cum duobus: et, mei si res arbitrii sit, ne cum uno quidem congrediar. Quod si vero necessitas aut magnum aliquod discrimen urgeret, libenter admodum cum uno ex his viris congrederer, quorum unus quisque tribus se parem ait esse Græcis. (4) Ita etiam Lacedæmonii, singuli cum singulis pugnantes, nullis viris sunt inferiores; conferti vero, omnium hominum fortissimi. Licet enim liberi sint, non sunt tamen omni ex parte liberi: præest enim eis domina, Lex; quam illi dominam multo magis timent, quam te dominum tui. Faciunt certe quidem semper id quod lex imperat: imperat autem illa semper idem, vetans ex acie profugere quantacumque sit hostium multitudo, jubens vero in ordine suo stantes aut vincere aut occumbere. (5) At si nugari videor tibi hæc dicendo, desino reliqua persequi: nunc, quæ dixi, coactus dixi. Cedant autem tibi omnia ex tua, rex, sententia!»
CV. Hæc a Demarato dicta in risum vertit Xerxes neque ulla concitatus est ira, sed comiter hominem dimisit: (2) eoque absoluto colloquio, exercitum per Thraciam adversus Græciam eduxit, postquam Dorisco huic, ubi adhuc moratus erat, Mascamen præfecit, Megadostis filium, amoto ab hac dignitate præfecto illo qui a Dario erat constitutus.
CVI. Mascames autem hic, qui ibi relictus est, talem se virum præstitit, ut ei uni deinde Xerxes quotannis munera mittere consueverit, tamquam qui præter omnes, quotquot aut ipse aut Darius præfectos constituerat, fortissime rem gessisset: eodemque honore Artaxerxes etiam, Xerxis filius, posteros Mascamis prosecutus est. (2) Constituti enim jam ante hanc expeditionem erant regii præfecti in Thracia et ubique in Hellesponto. Hi igitur omnes, tam qui in Thracia erant, quam qui in Hellesponto, excepto Dorisci præfecto, post hanc Xerxis expeditionem ejecti sunt a Græcis: Mascamen vero, Dorisci præfectum, nulli umquam, quamquam multi conati sunt, ejicere potuerunt; quam ob caussam constanter ei dona mittuntur a rege Persarum.
CVII. Ex illorum autem numero, qui a Græcis ejecti sunt, nullum rex Xerxes fortem fuisse virum judicavit, præterquam unum Bogen, Eionis præfectum: (2) quem laudare ille non desiit, et filios ejus in Persis relictos præcipuo honore prosequebatur. Etenim insigni etiam laude dignus Boges fuit: qui ab Atheniensibus et Cimone Miltiadis filio oppugnatus, quum potuisset fide data salvus egredi et in Asiam redire, noluit, ne per ignaviam vitæ suæ consuluisse videretur regi, sed ad extremum usque duravit. (3) Postquam autem nihil alimenti in urbe fuit reliquum, ingenti rogo exstructo, liberos et uxorem et pellices et famulos jugulavit, jugulatosque in ignem conjecit: deinde, auro omni et argento, quod in urbe erat, per murum in Strymonem disperso, se ipsum super illorum cadavera in ignem præcipitavit. Itaque merito hic vir ad hunc usque diem a Persis laudatur.