# Herodoti Historiarum Libri IX

## Part 39

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/herodoti-historiarum-libri-ix-56842/index.md

X. Silentium tenentibus cæteris Persis, nec audentibus sententiam promere contrariam ei quæ proposita erat, Artabanus Hystaspis filius, patruus Xerxis, eoque fidentior hæc fecit verba: (I.) «Rex, nisi sententiæ dictæ sunt invicem oppositæ, fieri non potest ut eligatur optima; sed oportet ea, quæ sit prolata, uti: verum illud, contrariæ si dictæ fuerint, tunc demum fieri potest; quemadmodum sincerum aurum non per se ipsum dignoscimus, sed, dum illud (_Lydio lapidi_) juxta aliud aurum atterimus, ita id quod melius est discernimus. (2) Ego vero etiam patri tuo Dario, meo fratri, suaseram ne bellum Scythis inferret, hominibus nusquam incolentibus: at ille, sperans se nomades istos Scythas subacturum, mihi non paruit; sed, expeditione suscepta, amissis exercitus sui multis fortibus viris rediit. (3) Tu vero, rex, bellum illaturus es viris multo quum Scythæ præstantioribus, qui et terra et mari fortissimi esse dicuntur. Quo in consilio quodnam insit periculum, æquum est ut ego tibi exponam. (II.) Juncto, ais, Hellesponto, ducturum te esse per Europam exercitum in Græciam. (4) Atqui acciderit etiam, ut vel terra vel mari vincamur, aut etiam utrimque. Dicuntur enim fortes hi esse viri: ac potest id etiam hinc æstimari, quod tantas copias, quantæ cum Dati et Artapherne Atticam invaserunt, soli Athenienses perdiderunt. (5) Quodsi non utrimque res illis successerit; at hoc sane, rex, verendum est, ne conscensis navibus, pugna navali superiores, navigent in Hellespontum et pontem illum dissolvant. (III.) Ego vero non mea quadam propria prudentia hæc ita conjicio: sed qualis tandem fuit illa calamitas, quæ parum abfuit ut nos adfligeret, quum pater tuus, juncto Bosporo Thracico, et ponte super Istrum posito, Scytharum in terram transiit! (6) Omnibus modis tunc Scythæ Ionas illos, quibus commissa erat custodia pontium Istro impositorum, sollicitarunt, ut pontem rescinderent. Ubi si Histiæus, Mileti tyrannus, reliquorum tyrannorum secutus esset sententiam, neque se illi opposuisset, omnino perditæ erant res Persarum. (7) Terribile vero est vel fando audire, in unius hominis potestate sitam fuisse universam regis et Persarum salutem. (IV.) Tu igitur noli in tantum te periculum, nulla urgente necessitate, conjicere: sed me audi. (8) Nunc quidem hoc dimitte consilium: et, re diligenter tecum deliberata, deinde rursus, si tibi videtur, propone quæ optima tibi videbuntur. (9) Etenim recte consultare reperio maximum esse lucrum. Nam etiam si contra id quod volueris acciderit aliquid, nihilo minus recte consultaveris, fortuna vero superaverit consilium: qui vero turpe consilium cepit, is, si fortuna ei adfuerit, lucrum quidem invenerit, nihilo vero minus malum ceperit consilium. (V.) Vides quo pacto eminentia præ cæteris animalia fulmine percutiat deus, nec sinat ea se ostentare; minutis autem non invidet. Vides etiam ut in maxima semper ædificia et in altissimas arbores tela sua conjicit. Amat enim deus, eminentia omnia truncare. (10) Itaque etiam ingens exercitus eadem ratione perditur ab exiguo: quando deus illis metum aut fulmen incutit, indigno modo pereunt: (11) nec enim sinit deus magnum sapere, præter se, alium quemquam. (VI.) Porro, deproperare rem quamcumque parit errores, e quibus ingentia solent damna existere: in cunctando autem insunt bona, quæ si non protinus adparent, certe suo tempore aliquis reperiet. (VII.) Hæc igitur, rex, tibi suadeo. Tu vero, Gobryæ fili Mardonie, desine injuriosa verba jactare in Græcos, qui non merentur male audire. (12) Nam Græcos calumniando ipsum regem excitas ad bellum suscipiendum: quem in finem tu mihi etiam videris studium omne intendere. At ne ita fiat! Calumnia enim gravissimum malum est: in quo duo sunt qui injuriam inferunt, unus vero qui patitur injuriam. (13) Injuriam enim infert calumniator, dum accusat absentem: infert vero et ille injuriam, qui sibi persuaderi patitur priusquam rem adcurate compertam habeat. Qui vero abest quum malitiose accusatur, is duplici adficitur injuria; primum hoc ipso, quod injuste accusatur ab altero, deinde quod ab altero pravus esse existimatur. (VIII.) Sed, si omnino oportet bellum huic populo inferre, age, rex ipse in sedibus maneat Persarum, sed, in medio depositis nostrûm utriusque liberis, tu solus suscipe expeditonem, sumptis tecum quoscumque duces selegeris, et exercitu quantumcumque volueris. (14) Tum, si res ita, ut tu ais, regi successerit, interficiantur mei liberi, et ego cum illis! sin, ut ego prædico; tuis liberis idem hoc fiat, et tibi ipsi, si quidem redieris! (15) Quodsi hanc inire conditionem recusas, et nihilo minus exercitum duxeris adversus Græciam, audituros esse autumno homines qui hic relicti erunt, Mardonium, ingentis calamitatis auctorem Persis, alicubi in terra Atheniensium aut Lacedæmoniorum, nisi forte prius etiam in itinere, a canibus volucribusque fuisse laceratum, postquam cognovit quinam sint illi viri, contra quos tu regi persuades ut expeditionem suscipiat.»

XI. Hæc postquam Artabanus dixit, ira accensus Xerxes his verbis respondit: «Artabane, tu es patris mei frater: hoc te tuebitur, ne meritam injuriosis verbis mercedem accipias. (2) Verumtamen hanc tibi, quum sis ignavus et imbellis, ignominiam infligo, ut meæ in Græciam expeditionis non futurus sis comes, sed hic cum mulieribus maneas. Ego vero absque te, quæcumque dixi, effecta dabo. (3) Ne enim sim Dario, Hystaspi, Arsame, Ariaramne, Teispe, Cyro, Cambyse, Teispe, Achæmene prognatus, nisi pœnas ab Atheniensibus sumpsero! bene gnarus, si nos quieverimus, illos non quieturos, sed nostram utique terram bello esse invasuros, si judicandum est ex his, quæ ab illis cœpta sunt fieri, qui exercitu in Asiam trajecto Sardes incenderunt. (4) Quare neutris retrogredi licet; sed propositum est agendi aut patiendi discrimen, ut aut hæc omnia sub Græcorum cadant potestatem, aut ista omnia sub Persarum: nullum enim inter has inimicitias medium relinquitur. (5) Recte igitur factum fuerit, si jam nunc ultum eamus injurias quas priores passi sumus, ut ego periculum hoc experiar quod mihi imminet, adversus hos homines ducenti, quos quidem Pelops Phryx, servus patrum nostrorum, ita subegit, ut ad hunc usque diem et homines ipsi et eorum terra ab eodem, qui eos subegit, nomen invenerint.»

XII. Hi hucusque sermones sunt habiti. Deinde adpetente nocte momordit Xerxem Artabani sententia. Noctu vero secum ipse deliberans reperit, prorsus sibi necesse non esse adversus Græciam expeditionem suscipere: et postquam ita mutavit sententiam, somno sopitus est. At eadem nocte talem, ut quidem Persæ narrant, visionem habuit. (2) Videbatur Xerxi, adstare ipsi virum magnum et formosum, his verbis ipsum adloquentem: «Mutas tu[TR4] igitur, Persa, tuum consilium, nec ducturus es exercitum in Græciam, postquam edixisti Persis ut copias contrahant? Atqui nec recte facis, quod mutas sententiam; nec, qui tibi adsentiatur, quisquam est. Immo vero, quemadmodum hodie constitutum habebas facere, eadem perge via.» His ille dictis avolare visus est Xerxi.

XIII. Ut dies illuxit, rex, nulla hujus insomnii ratione habita, eosdem Persas, quos collexerat antea, convocavit, et in hunc modum eos est adlocutus: «Viri Persæ, date mihi veniam, contrarium superiori consilium capienti. Nam et ego ad id prudentiæ culmen, quo tendo, nondum perveni; et, qui ad istud faciendum me excitant, nullo tempore a me discedunt. (2) Atqui postquam Artabani audivi sententiam, statim quidem in me ebullivit juventus, ut insolentiora verba in virum natu grandiorem conjicerem, quod non oportebat: verumtamen nunc, agnito meo errore, utar illius sententia. (3) Scitote igitur abjecisse me belli Græciæ inferendi consilium, et quietem agite.» His[TR5] auditis, Persæ læti regem adorarunt.

XIV. Insequente vero nocte idem insomnium dormienti Xerxi iterum adstans dixit: «Tu[TR6] ergo, Darii fili, palam coram Persis abjecisti belli consilium, nulla meorum verborum ratione habita, quasi a nemine audivisses! (2) Probe nunc scito, nisi protinus expeditionem hanc susceperis, hoc tibi inde eventurum: quemadmodum magnus amplusque evasisti brevi tempore, ita humilis rursus celeriter evades.»

XV. Territus hoc viso Xerxes e lecto prosiliit, nunciumque ad Artabanum misit, qui illum advocaret. Qui ubi adfuit, hæc ei Xerxes dixit: «Artabane,[TR7] ego statim quidem parum prudenter me gesseram, contumeliosa in te verba conjiciens boni consilii caussa: brevi post vero mutavi sententiam, agnovique faciendum mihi id quod tu suasisti. (2) Verumtamen hoc ipsum facere, quamvis velim, non possum: nam, postquam mutato consilio tuam probavi sententiam, iterato adparet mihi nocturnum visum, nequaquam probans ut hoc faciam; et nunc etiam minas intentans abiit. (3) Si igitur deus est qui illud mihi mittit, et si prorsus ei cordi est ut suscipiatur hæc in Græciam expeditio, idem hoc insomnium tibi etiam advolabit, eademque quæ mihi præcipiet. (4) Reperio autem sic hoc futurum, si tu universum meum cultum sumpseris, eoque indutus in throno meo resederis, ac deinde meo in lecto cubueris.»

XVI. Hæc postquam Xerxes locutus est, primum quidem dicto ejus non paruit Artabanus, quippe sibi non convenire judicans in throno residere regis: postremo vero, ut coactus est, imperata fecit, postquam hæc regi responderat: (I.) «Pari loco, rex, sunt meo judicio hæc duo, recte sapere, et bonum danti consilium obsequi velle: quorum quum utrumque tibi insit, pravorum hominum colloquia in errorem te inducunt; quemadmodum mare, rem omnium utilissimam hominibus, aiunt ab irruentibus ventorum flatibus prohiberi ne naturam exserat suam. (2) Ego vero, quando malis me verbis accepisti, non tam hoc ipsum ægre tuli, quam istud, quod, quum duæ propositæ essent Persis sententiæ, altera injuriosam augens insolentiam, altera eamdem reprimens, dicensque perniciosam rem esse, adsuefacere animum ad plura semper, quam quæ habeas, concupiscenda; quod, inquam, ex duabus hisce propositis sententiis eam suscepisti, quæ et tibi et Persis periculosior est. (II.) Nunc igitur, postquam ad meliorem te convertisti, et abjecisti expeditionis adversus Græcos consilium, ais tibi adparere insomnium divinitus missum, quod te vetet omittere hanc expeditionem. (3) At ne est quidem, mi fili, res hæc divina. Insomnia enim, quæ inter homines vagantur illisque accidunt, talia sunt, qualia ego te docebo, qui multis annis, quam tu, natu sum major. (4) Qualia quis interdiu curat ac meditatur, talia eum maxime circumvolitare solent visa per somnum: nos autem his proximis diebus occupatum quam maxime animum hac expeditione habuimus. (III.) Sin hoc non tale est quale ego judico, sed divinum quidquam si huic viso inest tu recte rem omnem verbo complexus dixisti: adpareat enim illud et mihi, mihique idem atque tibi præcipiat! (5) Debet autem mihi nihilo magis adparere tua veste induto, quam mea; nec magis tuo in lecto cubanti, quam in meo; si modo omnino adpariturum est etiam aliis. (6) Nec enim profecto adeo stultum erit hoc, quidquid est, quod tibi per somnum adparuit, ut, me si viderit, te esse opinetur, ex veste tua judicium faciens. (7) Sin me autem nullo loco habuerit, neque adparere voluerit mihi, sive tua indutus sim veste, sive mea, verum tibi sit nihilominus adpariturum; hoc jam nunc explorandum est: nam si constanter adparuerit, dixerim et ego, rem esse divinam. (8) Cæterum si tibi, ut ita faciam, stat decretum, neque ego te ut illud revoces commovere possum, verum si omnino me oportet tuo in lecto somnum capere: age, hoc ubi fecero, adpareat mihi quoque visum! Donec vero hoc contigerit, equidem in mea persistam sententia.»

XVII. His dictis, Artabanus, sperans se probaturum, nullius momenti esse quæ Xerxes dixerat, morem illi gessit. Postquam vero vestem Xerxis indutus in solio regis consedit, ac deinde cubitum ivit, venit ad eum, ut somno sopitus est, idem insomnium quod Xerxi adparuerat; (2) et capiti ejus adstans, hæc dixit: «Tu[TR8] igitur is es, qui Xerxem, veluti curam ejus gerens, hortaris, ne bellum inferat Græciæ? At nec posthac, neque nunc, impune feres, qui infecta reddere ea, quæ fieri oportet, conaris. Xerxem autem quæ pœna maneat, dicto non audientem, ipsi declaratum est.»

XVIII. His verbis visum est Artabano insomnium illud minas ipsi intentare, simulque candentibus ferris velle ipsi exurere oculos. (2) Itaque alta exclamans voce, de lecto prosiliit; adsidensque Xerxi, postquam insomnii visum ei exposuit, hæc deinde verba adjecit: «Equidem, rex, utpote qui multas atque magnas res eversas vidi ab infirmioribus, retinere te volueram, ne omnibus in rebus juvenili indulgeres ætati. Itaque gnarus quam perniciosum sit nimia concupiscere, et memor Cyri in Massagetas expeditio quem exitum habuerit, memorque expeditionis Cambysis adversus Æthiopas, denique socius quum fuerim expeditionis Darii adversus Scythas; (3) hæc omnia cognita habens, in hac fui sententia, beatum te prædicatum ab omnibus hominibus iri, si nihil moveres. At, quoniam divinitus immissus est hic impetus, et Græcis, ut videtur, ipso deo volente imminet exitium, ego etiam ipse muto sententiam, et in tuam transeo. (4) Tu igitur Persis significa quæ tibi divinitus missa sunt; imperaque illis, ut ea exsequantur, quæ tu ad parandum hoc bellum spectantia prius edixeras. Denique ita fac, ut, quoniam hæc tibi Deus peragenda commisit, nihil, quod a te proficisci queat, desideretur.» (5) His dictis, simul atque dies illuxit, viso nocturno commoti, Xerxes cum Persis hæc communicavit, et Artabanus, qui prius solus palam rem dissuaserat, nunc aperte eamdem urgebat.

XIX. Postquam ita constitutum erat Xerxi, ut susciperet expeditionem, tertia ei visio per somnum oblata est; quam Magi, ad se relatam, interpretati sunt ad universam spectare terram, significareque homines omnes servos illius futuros. (2) Fuit ea visio hujusmodi: visus est sibi Xerxes coronari oleæ fronde, ramosque oleæ ejus universam occupare terram, deinde vero evanescere coronam capiti impositam. (3) Hoc visum quum ita, ut dixi, interpretarentur Magi; protinus Persarum, qui ad concilium convenerant, unusquisque suam in præfecturam profectus, studium omne, ut jussa exsequerentur, adhibuere, cupiens quisque proposita dona præ cæteris obtinere: atque ita Xerxes copias contraxit, ut nullus esset continentis locus, qui non perquireretur.

XX. Etenim, ex quo recepta erat Ægyptus, quatuor solidi anni in comparando exercitu et rebus exercitui necessariis insumpti sunt; volvente vero quinto anno expeditionem Xerxes suscepit ingenti copiarum multitudine. (2) Fuit enim hæc omnium, quas novimus, expeditionum longe maxima; adeo ut ad eam nihil fuerit aut illa quam adversus Scythas Darius, aut quam ipsi olim Scythæ susceperant, quum Cimmerios persecuti, incursione in Medicam terram facta, universam propemodum superiorem Asiam a se subactam tenuerunt, quam ob caussam deinde Darius ultionem ab eis capere voluit: aut illa quam Atridæ adversus Ilium dicuntur suscepisse. aut quam ante Trojana tempora Mysi atque Teucri fecerant, qui per Bosporum in Europam transgressi, Thraces omnes subegerunt, et usque ad Ionium mare descenderunt, porro usque ad Peneum fluvium meridiem versus penetrarunt.

XXI. Omnes hæ expeditiones, et si quæ sunt præter has aliæ similes, non sunt dignæ quæ cum hac una conferantur. Quis enim est Asiæ populus, quem non adversus Græciam Xerxes eduxerit? quæ aqua, quæ non defecerit, ab exercitu ejus epota, exceptis majoribus fluviis. (2) Alii quippe populi naves præbuere, alii in peditatum erant distributi, aliis imperatus erat equitatus, aliis navigia transvehendis equis, simulque homines militaturi; alii naves longas pontibus faciendis præbere tenebantur, alii commeatum simul et naves. (3) Ac primum quidem, quoniam, qui priores circa Athon sunt circumvecti, calamitatem acceperant, jam inde a tribus fere annis ea maxime præparaverat quæ ad Athon spectabant. Nam ad Elæuntem, Chersonesi oppidum, in ancoris stabant triremes; unde proficiscebantur homines de exercitu ex omnibus nationibus, qui sub flagellis terram perfoderent, quorum in locum alii subinde succedebant; fodiebant autem etiam hi qui circa Athon incolebant: operique præfecti erant Bubares, Megabazi filius, et Artachæes Artæi, uterque natione Persa.

XXII. Est enim Athos mons ingens ac nobilis, in mare excurrens, et ab hominibus habitatus. Ubi mons in continentem desinit, peninsulæ speciem refert, estque isthmus duodecim fere stadiorum: est autem campestris hic locus, tumulos habens non magnos, a mari Acanthiorum ad illud mare quod contra Toronen est. (2) In eodem hoc isthmo, in quem desinit Athos, oppidum est Sane, a Græcis habitatum: quæ vero intra Sanen in ipso Atho incoluntur oppida, quæ tunc Persa ex continentis oppidis insulana facere adgressus est, hæc sunt: Dium, Olophyxus, Acrothoon, Thyssus, Cleonæ: hæc sunt oppida, quibus Athos frequentatur.[TR9] Fodiebant autem hoc modo.

XXIII. Totum tractum, linea recta juxta Sanen urbem ducta, secundum nationes distribuerant barbari. Tum, ubi jam profunda fuit fossa, alii in imo stantes fodiebant, alii vero effossam terram continuo aliis tradebant, qui superne scalis insistebant; et hi rursus aliis; donec ad summos pervenissent, qui eam egerebant ejiciebantque. (2) Jam cæteris quidem, præterquam Phœnicibus, rupta fossæ præcipitia duplum laborem exhibuere: nam quum summa fossæ labia pari amplitudine atque inferiora facerent, non potuit hoc non eis accidere. At Phœnices, ut in aliis operibus ingenium ostendunt, sic et in isto. (3) Nam portionem eam, quæ ipsis sorte obvenerat, ita fodiebant, ut superius os fossæ duplo majus facerent, quam fossam ipsam esse oportebat: progrediente vero opere, constanter arctiorem illam faciebant, ut, quum in fundo essent, parem cum aliis latitudinem fossa haberet. (4) Erat autem ibi pratum, ubi forum habebant rerum venalium: frumentique moliti copia ex Asia eis advehebatur.

XXIV. Jam, ut ego quidem hanc rem considerans reperio, magnificentiæ caussa fodi hanc fossam Xerxes jussit, cupiens et potentiam suam ostentare, et monumentum relinquere sui. Nam, quum nullo labore per isthmum transduci naves potuissent, fossam quam mare perflueret fodi jussit ea latitudine, ut duæ simul triremes, remis suis agitatæ, transire per illam possent. Eisdem illis, quibus ducenda fossa fuerat mandata, imperatum erat etiam ut Strymonem fluvium ponte jungerent.

XXV. Hæc dum ita facienda curat, simul etiam parari armamenta jungendis _in Hellesponto_ pontibus jussit, partim ex papyro, partim ex lino albo; quam curam Phœnicibus et Ægyptiis mandavit. Deinde ne fame laboraret aut exercitus aut jumenta in Græciam ducenda, deponi commeatus jussit; (2) et commoda sciscitatus loca, ut quemque locum maxime idoneum reperit, ibi jussit deponi, dato mandato ut undique ex Asia onerariis navibus et portoriis alii alio deveherent. (3) Igitur plurimam quidem partem in Candidum Littus, quod vocatur (Leuce Acte), devexerunt; alii vero Tyrodizam Perinthiorum, alii Doriscum, alii Eionem, quæ super Strymonem est, alii in Macedoniam convehere commeatus jussi.

XXVI. Hi dum opus imperatum exsequuntur, interim coactus universus pedestris exercitus una cum Xerxe iter Sardes versus ingressus est, Critallis profectus, Cappadociæ oppido: eo enim edictum erat ut convenirent copiæ omnes, quæ per continentem cum ipso Xerxe erant ituræ. (2) Jam, quis fuerit præfectorum qui optime instructum adduxerit exercitum, adeoque munera acceperit a rege proposita, edere non possum: nam ne liquet quidem mihi, an omnino in judicium ea res venerit. (3) Exercitus vero, postquam trajecto Haly fluvio Phrygiam intravit, per eam iter faciens Celænas pervenit; ubi fontes oriuntur Mæandri, et alius fluvii non minoris Mæandro, cui nomen est Catarrhactes, qui ex ipso foro Celænarum exortus, in Mæandrum influit: quo in foro ejusdem urbis uter suspensus est Sileni Marsyæ, quem Phryges narrant ab Apolline excoriatum suspensumque fuisse.

XXVII. In hac urbe exspectans Xerxem consederat Pythius, Atyis filius, Lydus, ipsumque Xerxem et universum ejus exercitum magnificis epulis excepit, pecuniasque pollicitus est quas in bellum esset collaturus. (2) Qui ubi pecunias obtulit, quæsivit Xerxes ex præsentibus Persis, quisnam hominum esset Pythius, et quantas possideret divitias, qui ista offerret. (3) Cui illi responderunt. «Idem hic est, rex, qui patri tuo Dario auream platanum aureamque vitem dono dedit: estque post te nunc hominum, quos novimus, omnium princeps divitiis.»

XXVIII. Miratus Xerxes posterius hoc verbum, ipse deinde Pythium interrogavit, quantas possideret pecunias. Et ille, «rex, inquit, non te celabo, neque excusatione utar, nescire me meas facultates; sed bene cognitas habens, adcurate tibi dicam. (2) Nam simul atque certior sum factus ad mare Græcum te descendere, cupiens tibi ad bellum conferre pecunias, inquisivi; rationeque inita, reperi, esse mihi argenti talenta bis mille, auri vero quadringentas myriadas staterum Daricorum, minus septem millibus. (3) Atque has ego pecunias tibi do muneri: est enim mihi ex mancipiis atque agris victus sufficiens.» Hæc ille dixit.

XXIX. Hisque ab illo dictis Xerxes delectatus, respondit: «Hospes Lyde, ex quo ego Persica egressus sum terra, nullum adhuc, præter te, hominem reperi, qui vellet hospitalia officia exercitui meo exhibere; nec qui meum in conspectum veniens, sua sponte pecunias mihi ad bellum conferendas offerret. (2) Tu vero et magnifice exercitum meum excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo vicissim ego dona hæcce tribuo: in meorum hospitum numero te repono, et quadringentas staterum myriadas de meo tibi complebo, septem millia dono dans, ne tibi ad complendas quadringentas myriadas septem millia desint, sed solida atque integra ista tibi summa a me conficiatur. (3) Perge vero tu possidere quæ adquisivisti, ac scito semper talem te virum præstare: quod ubi feceris, neque nunc, nec in posterum te pœnitebit.»

XXX. His dictis, Xerxes, præstito promisso, ulterius progredi perrexit. Postquam Anaua, quod vocatur, Phrygiæ oppidum, præteriit, et lacum ex quo sal conficitur, Colossas pervenit, magnam Phrygiæ urbem; in qua Lycus amnis in terræ voraginem incidens evanescit, ac deinde, postquam ex quinque ferme stadiorum intervallo iterum comparuit, in Mæandrum et ipse influit. (2) Colossis profectus exercitus, ad confinia Phrygiæ Lydiæque pervenit, ad Cydrara oppidum, ubi cippus in terram defixus, qui a Crœso positus est, inscriptis literis hos limites indicat.

XXXI. Ut ex Phrygia Lydiam intravit, ubi diverticulum est viarum, quarum altera, ad sinistram, versus Cariam fert, altera ad dextram Sardes; quam qui sequitur, eum omnino oportet Mæandrum fluvium trajicere, et Callatebum præterire oppidum, in quo pistores dulciarii ex myrica (_tamarice_) et tritico mel conficiunt: hac via iter faciens Xerxes platanum reperit, quam ob speciei præstantiam aureo donavit ornatu, curamque ejus viro ex immortalibus (_cohorte Persarum_) lecto mandavit: postero die in primariam Lydorum urbem pervenit.

XXXII. Sardes postquam Xerxes pervenit, præcones primum dimisit per Græciam, qui terram et aquam postularent, edicerentque ut cœnas pararent regi. Athenis atque Lacedæmone exceptis, in omnes alias Græciæ partes ad terram aquamque postulandam misit: (2) quod quidem hac de caussa iterum fecit, quoniam, qui prius postulanti Dario non dederant, eos nunc, metu adactos, utique daturos existimabat: hoc vero ipsum certo cogniturus, iterum misit.

XXXIII. Deinde ad reliquum iter se comparavit, Abydum ducturus. Interim, quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte jungerent ex Asia in Europam pertinente, perfecerant opus. (2) Est autem Chersonesi ad Hellespontum ora in mare excurrens aspera inter Sestum urbem et Madytum, Abydo obversa: ubi deinde, haud ita multo post, Xanthippo Ariphronis filio prætore Atheniensium, captum Artaycten Persam, Sesti præfectum, vivum paxillis tabulæ adfixum suspenderunt: qui, præter alia, in templum etiam Protesilai, quod prope Elæuntem est, ductis mulieribus nefanda perpetrare consueverat.

