Part 34
IX. Et hæ quidem Ionum erant. At barbari quas habebant naves, multitudine erant sexcentæ. Quæ ubi et ipsæ ad Milesiorum fines pervenere, simulque pedestres universæ aderant copiæ, ibi tum duces Persarum, cognita Ionicarum navium multitudine, veriti sunt ne superare has non possent, adeoque nec Miletum possent capere, mari non potentes, atque ita periculum incurrerent pœnas dandi Dario. (2) Hæc secum reputantes, convocarunt Ionum tyrannos, qui ab Aristagora Milesio imperiis dejecti ad Medos profugerant, jamque cum illis adversus Miletum militabant. Ex horum igitur numero convocatos, quotquot præsentes erant, in hunc modum sunt adlocuti: «Nunc, viri Iones, quisque vestrûm palam faciat, de regis domo se bene velle mereri. Unusquisque nempe vestrûm det operam, ut populares suos a reliquorum abstrahat societate. (3) Proponite igitur illis, enunciateque, nihil triste illos ob defectionem passuros, nec ædes eorum vel sacras vel privatas iri incensum, nec duriore conditione, quam ante, futuros. (4) Sin a societate non recesserint, sed utique pugnæ periculo rem commiserint, hæc minitantes illis prædicite, quæ ipsis sint eventura: nos prælio victos in servitutem rapturos, pueros eorum castraturos, virgines Bactra abducturos, et terram aliis esse tradituros.»
X. Quæ quum illi dixissent, Ionum tyranni noctu ad populares suos unusquisque dimisit qui hæc eis renunciarent. (2) At Iones, ad quos hi nuncii pervenere, tenaciter in proposito suo perstiterunt, nec admiserunt proditionem: et quique sibi solis hæc a Persis edici existimabant. Et hæc quidem protinus, ex quo ad Miletum Persæ pervenerant, peracta sunt.
XI. Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones sunt habitæ; et quum alii apud eos verba fecere, tum Phocæensium dux Dionysius sic est locutus: «Nunc, quum in novaculæ acie sint res nostræ, ut vel liberi simus, vel servi, et ii quidem velut fugitivi; (2) si quidem volueritis, viri Iones, labores suscipere, erit id quidem in præsentia vobis molestum, sed poteritis superatis hostibus esse liberi; sin disciplina militari insuper habita, mollitiei vos dedideritis; nullam equidem spem habeo, pœnam defectionis regi dandam effugere vos posse. (3) Sed me audite mihique vos permittite; et vobis ego, si modo dii æqua dederint, recipio, aut pugnæ aleam non subituros esse hostes, aut, si nos adgressuri sunt, magnam cladem accepturos.»
XII. His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie, navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis navibus per binas alias exercuisset, et classiarios jussisset armatos in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris naves tenebat; atque ita toto die laborem Ionibus exhibebat. (2) Et illi quidem ad septimum usque diem ei parebant, mandataque exsequebantur; insequente vero die, quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore vexati, hosce inter se sermones miscere: «Quo tandem numine læso hos exhaurimus labores? (3) qui desipientes et de statu mentis dejecti, homini Phocæensi, vano jactatori, qui tres naves in commune contulit, nos totos permisimus. Et ille nos, sibi traditos, miseriis intolerabilibus vexat; ita ut nostrûm multi in morbos inciderint, et multis item aliis eadem sors imminere videatur! (4) Quanto nobis præstat, quidvis aliud, quam hæc mala, pati, et futuram servitutem potius tolerare, qualiscumque illa fuerit, quam hanc præsentem, qua constricti sumus! Agite, ne porro huic homini pareamus!» (5) Hæc dixerant, et extemplo nemo amplius mandata facere voluit; sed, tamquam pedestris exercitus, tentoriis in insula fixis degebant in umbra, naves conscendere exercerique nolentes.
XIII. Quæ ubi a Ionibus fieri viderunt Samiorum duces; tum vero, quos sermones jubentibus Persis ad eos deferendos prius curaverat Æaces, Sylosontis filius, deserere eos jubens Ionum societatem, (2) hos tunc sermones animis admittebant Samii, spretam ab Ionibus militarem omnem videntes disciplinam, simulque intelligentes superari non posse regis potentiam; satis quippe gnari, etiamsi præsentes navales copias superarent Darii, alias quintuplices contra se adfuturas. (3) Adripientes igitur occasionem, simulatque Ionas viderunt negantes in officio se futuros, lucro sibi duxerunt servare res suas et sacras et privatas. (4) Erat autem Æaces ille, cui morem Samii gesserunt, filius Sylosontis, Æacis nepos: qui, quum tyrannus fuisset Sami, ab Aristagora Milesio exutus fuerat imperio, quemadmodum reliqui Ioniæ tyranni.
XIV. Tunc igitur, ubi Phœnices cum classe contra progressi sunt, Iones etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Ut vero prope invicem fuerunt, commiseruntque prælium, exinde quinam ex Ionibus aut ignavi in hac navali pugna aut fortes viri fuerint, adcurate scribere non possum: nam alii alios invicem culpant. (2) Dicuntur autem tunc Samii, ut convenerat cum Æace, sublatis velis, deserta acie, Samum navigasse, undecim navibus exceptis. (3) Harum enim præfecti manserunt, pugnaveruntque spreto ducum suorum imperio: hisque commune Samiorum, ob hoc factum, eum honorem habuit, ut nomina ipsorum cum paternis nominibus columnæ inscriberentur, ut qui probi fortesque viri fuissent; et est hæc columna in foro. (4) Lesbii vero, proximos profugere videntes, idem fecerunt quod Samii; eorumque exemplum major pars Ionum secuta est.
XV. Ex his vero qui in prælio substiterunt, pessime accepti sunt Chii, præclaris quidem factis nobilitati, et neutiquam, ut alii, de industria cessantes. Contulerant enim, quemadmodum ante etiam dictum est, naves centum, et in earum unaquaque erant quadraginta selecti ex civibus propugnatores. (2) Qui ubi plerosque socios prodere rem communem viderunt, noluerunt pravorum esse similes; sed cum paucis e sociis soli relicti, pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes; donec, postquam plures naves ceperant, ipsi suarum majorem partem amiserunt. Chii igitur cum reliquis e suis navibus domum profugerunt.
XVI. Quibus vero ex Chiorum numero invalidæ naves erant ob accepta vulnera, hi, quum hostis eos persequeretur, ad Mycalen profugerunt; et relictis ibi navibus in brevia ejectis, pedibus per continentem redire instituerunt. (2) Ut vero Ephesiorum fines ingressi sunt redeuntes Chii, noctuque ad eum locum pervenerunt, ubi tunc mulieres Thesmophoria celebrabant; ibi tunc Ephesii, quum quo pacto res Chiorum se haberent ante non audivissent, viderentque militum multitudinem fines suos invadentem, prorsus persuasi fures hos esse, qui mulieribus suis insidiarentur, universi ad vim arcendam procurrerunt, et Chios interfecerunt. Ac Chii quidem tali utrimque fortuna usi sunt.
XVII. Dionysius vero Phocæensis, perditas res esse intelligens Ionum, captis tribus hostium navibus, abiit non jam Phocæam navigans, satis gnarus eam cum reliqua Ionia in servitutem iri redactum; sed e vestigio recta in Phœnicen contendit. Ibi quum onerarias multas naves demersisset, multaque pecunia et aliis rebus pretiosis esset potitus, in Siciliam inde vela fecit: ex qua coortus, prædatoriam exercuit; Græcanicæ quidem nulli navi insidiatus, sed Carthaginiensibus ac Tyrrhenis.
XVIII. Persæ, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cujusque generis machinis, penitus vi ceperunt, sexto a defectione Aristagoræ anno; captamque in servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate defuncta Miletus est, quæ in illam ab oraculo prædicta erat.
XIX. Nam quum Argivi Delphis oraculum de suæ urbis salute consuluissent, editum est promiscuum effatum, unum quidem ad Argivos spectans, sed huic immixtum aliud ad Milesios pertinens. (2) Et illud quidem, quod Argivos spectabat, deinde referam, quum ad illum narrationis locum pervenero; quæ vero Milesiis, tunc non præsentibus, prædixit deus, ita habent.
Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum, permultis cœna et præstantia munera fies, crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor; templi aliis nostri in Didymis sua cura manebit.
(3) Tunc igitur hæc Milesiis acciderunt, quando virorum major pars interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et mulieres et liberi mancipiorum loco sunt habiti, et templum Didymis, ædes et oraculum, exspoliatum deflagravit. Cæterum pecuniæ rerumque pretiosarum, quæ in hoc templo depositæ erant, sæpe alibi in hac narratione feci mentionem.
XX. Inde, quotquot Milesii viri capti erant, Susa sunt ducti: quibus rex Darius, nullo alio malo adfectis, sedes adsignavit ad Rubrum quod vocatur mare, in Ampe oppido, juxta quam præterfluens Tigris fluvius in mare evolvitur. (2) Agri vero Milesii eam partem, quæ prope urbem et in planitie sita est, Persæ tenuerunt ipsi; colles et montana Caribus Pedasensibus possidenda dedere.
XXI. Milesiis, hac calamitate adflictis a Persis, parem gratiam non retulerunt Sybaritæ, qui patria urbe exuti Laum et Scidrum incolebant. Nam Sybari a Crotoniatis capta Milesii universi, nulla excepta ætate, capita raserant, et ingentem præ se tulerant luctum: hæ enim civitates maxime omnium, quas novimus, hospitii inter se jura coluerant. (2) Diverso modo fecere Athenienses. Hi enim et aliis multis modis testatum fecerunt, quam acerbum ex Mileti expugnatione luctum perceperint; et, quum Phrynichus drama scripsisset docuissetque, Mileti expugnationem, in lacrimas eruperunt spectatores omnes, et mille drachmis multatus est poeta, quod domesticarum calamitatum memoriam refrixisset; legeque cautum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.
XXII. Ita Miletus viduata est Milesiis. Samiorum vero his, qui aliquid in bonis habebant, minime placuit id quod ab ipsorum ducibus in gratiam Medorum erat factum. Itaque statim a navali pugna deliberantes decreverunt, prius quam in ipsorum terram advenisset Æaces tyrannus, navibus in coloniam emigrare, nec manere dum Medis et Æaci servire cogerentur. (2) Etenim per idem tempus Zanclæi ex Sicilia nuncios miserant in Ioniam, qui Ionas ad Calactam invitarent, ubi Ionicam condi urbem Zanclæi cupiebant. Est autem hæc Cale Acte (_Pulcrum littus_) quæ vocatur, Siciliæ tractus, Tyrrheniæ obversus. (3) His igitur invitantibus, soli ex Ionibus Samii in coloniam abierunt, cum eisque Milesii, qui patriæ calamitatem effugerant.
XXIII.[TR1] Interim res accidit hujusmodi. Samii, dum Siciliam petunt, in Locris erant Epizephyriis, et Zanclæi cum rege ipsorum, cui nomen erat Scythes, urbem aliquam Siciliæ obsidebant, quam expugnare cupidi erant. (2) Ea re cognita, Anaxilaus Rhegii tyrannus, infensus tunc Zanclæis, cum Samiis egit, monens eos omittendam esse, quam peterent, Calactam, occupandamque Zanclam, viris tum vacuam. (3) Et Samii, dicto audientes, Zanclam tenuere. Zanclæi, ut occupatam suam urbem audivere, ad opem ferendam adcurrunt, advocato etiam Hippocrate, Gelæ tyranno, cui cum illis societas erat. (4) At Hippocrates, postquam cum exercitu tamquam opem illis laturus advenit, ipse Scytham Zanclæorum monarcham, qui urbem amiserat, fratremque ejus Pythogenem, compedibus vinctos in oppidum Inycum misit; reliquos autem Zanclæos, fœdere cum Samiis inito, et fide data acceptaque, prodidit. (5) Merces ei a Samiis hæc erat stipulata, ut omnium quæ moveri possent mancipiorumque, quæ in urbe essent, dimidiam partem Hippocrates acciperet; quæ vero in agris essent, ea cuncta sortiretur. (6) Igitur Zanclæorum plerosque ipse mancipiorum loco in vinculis habuit, eminentiores autem illorum trecentos Samiis tradidit interficiendos: at ab hac quidem culpa Samii abstinuere.
XXIV. Scythes vero, Zanclæorum monarcha, ex Inyco Himeram profugit; indeque in Asiam profectus, ad regem Darium adscendit. (2) Et hunc Darius justissimum judicavit virorum omnium, qui ex Græcia ad ipsum adscenderant: nam venia a rege impetrata in Siciliam redierat, rursusque ex Sicilia ad regem erat reversus. Denique senex et beatus apud Persas e vita discessit. Ita igitur Samii, procul a Medis profecti, nullo labore pulcerrima urbe Zancla sunt potiti.
XXV. Post peractam pro Mileto navalem pugnam, Phœnices ex Persarum mandato Æacem, Sylosontis filium, Samum reduxerunt, utpote qui utilissimam illis egregiamque operam præstitisset. (2) Et solis, ex omnibus qui a Dario defecerant, Samiis neque urbs neque templa incensa sunt, propterea quod naves eorum in pugna navali socios deseruerant. Capta vero Mileto, protinus Caria in potestatem venit Persarum, aliis oppidis ultro sese dedentibus, aliis vi ad obsequium redactis.
XXVI. Atque ita hæ res gestæ sunt. Histiæo autem Milesio circa Byzantium versanti et Ionum onerarias naves e Ponto venientes intercipienti, adfertur nuncius de rebus ad Miletum gestis. (2) Itaque, rebus ad Hellespontum Bisaltæ Abydeno permissis, Apollophanis filio, ipse secum sumptis Lesbiis Chium navigavit. Ubi quum non reciperet eum Chiorum præsidium, acie cum his congressus est in Cœlis (_id est_ Cavis) quæ vocantur Chiæ terræ; (3) et eorum multos interfecit: mox reliquos etiam Chios, quippe navali pugna misere adflictos, sub potestatem suam Histiæus, Lesbiis adjutus, redegit, ex Polichna Chiorum oppido impetu facto.
XXVII. Solet autem deus ante significare, quando magna mala civitati aut populo cuipiam imminent; atque etiam Chiis ante has calamitates ingentia signa acciderant. Primum enim, quum centum juvenum chorum Delphos misissent, non nisi duo ex his redierant, cæteris octo et nonaginta peste absumptis: (2) tum per idem tempus, haud multo ante navalem pugnam, super puerorum capitibus literas discentium tectum corruerat, ut de centum et viginti pueris unus solus evaserit. (3) His signis a deo ante ostensis, deinde secuta pugna navalis in genu projecit civitatem; post pugnam vero navalem supervenit Histiæus cum Lesbiis, et Chios jam ante adtritos facile prorsus depressit.
XXVIII. Inde Thaso arma Histiæus intulit, magnam Ionum et Æolensium manum secum ducens. Dum vero Thasum circumsidet, adfertur ei nuncius, Phœnices Mileto profectos reliquam Ioniam navibus petere. (2) Quo cognito, Thasum inexpugnatam relinquens, Lesbum contendit, universis copiis secum ductis. Lesbo vero, quum fame laboraret exercitus, in continentem trajecit, frumentum demetere et ex Atarneo cogitans, et ex Caico campo Mysorum ditionis. (3) At fuit forte in ea regione Harpagus Persa, haud exigui dux exercitus: qui, cum illo in terram egresso commissa pugna, et ipsum Histiæum vivum cepit, et majorem copiarum illius partem interfecit.
XXIX. Captus est autem Histiæus hoc modo. Commisso Græcos inter et Persas prælio in Malena agri Atarnensis, per satis longum tempus æquo marte pugnatum est; ad extremum vero immissus est Græcis equitatus, qui pugnam hanc confecit: (2) et in fugam versis Græcis, Histiæus, sperans se ob admissam culpam non supplicio adfectum iri a rege, talem quemdam vitæ amorem concepit: quum fugientem adsecutus esset homo Persa, qui jam in eo erat ut deprehensum confoderet, Persico ille sermone hominem adloquens, esse se Histiæum Milesium indicavit.
XXX. Qui si in vita fuisset servatus, et ad Darium regem adductus, puto equidem nihil mali fuisse eum passurum, remissurumque ei culpam fuisse regem. Nunc hanc ipsam ob caussam, ne salvus evaderet iterumque magnus fieret apud regem, Artaphernes Sardium præfectus, et qui illum captivum fecerat Harpagus, ut Sardes adductus est Histiæus, corpus illius suspenderunt e cruce, caput autem,[TR2] sale conditum, Susa ad Darium regem miserunt. (2) Quibus rebus cognitis Darius, vituperatis his qui hoc fecerant, quod non vivum illum in suum conspectum adduxissent, caput Histiæi lotum et bene curatum jussit sepeliri, ut viri de se et de Persis præclare meriti. Hoc igitur fato functus Histiæus est.
XXXI. Jam navalis Persarum exercitus, postquam circa Miletum hiemaverat, sequenti anno inde profectus, insulas facile cepit haud procul a continente sitas, Chium et Lesbum et Tenedum. (2) Quarum insularum ut quaque potiti erant barbari, incolas omnes indagine cinctos capiebant. Indagine autem cingunt hoc modo: vir virum manu prehendens, a mari septemtrionali ad australe pertinentes, totam pervadunt insulam, atque ita homines venantur. (3) Pariter vero etiam Ionicas in continente ceperunt civitates, nisi quod ibi homines non indagine cinctos venati sunt; neque enim fieri id poterat.
XXXII. Tunc vero Persarum duces vera præstiterunt ea, quæ minati Ionibus erant, quum illi ex adverso castra haberent. (2) Postquam enim urbibus potiti sunt, selectos puerorum formosissimos castrabant, ex viris eunuchos facientes; et virgines forma præcellentes abducebant ad regem: et hæc igitur faciebant et urbes cum ipsis templis incendio cremabant. (3) Atque sic tertio in servitutem Iones redacti sunt: primum a Lydis, et bis deinceps tunc a Persis.
XXXIII. Post hæc, relicta Ionia, navalis exercitus omnia Hellesponti loca, quæ ad sinistram sunt intranti, subegit: nam, quæ a dextra sunt, ea Persæ jam ipsi per se, terra adgressi, suam in potestatem redegerant. (2) Sunt autem ad Hellespontum in Europa loca hæc: Chersonesus, in qua complura insunt oppida, tum Perinthus, et castella Thracia, et Selybria, et Byzantium. (3) Jam Byzantii quidem, et his ex adverso oppositi Calchedonii, ne exspectarunt quidem Phœniciæ classis adventum; sed, relictis suis sedibus, introrsus in Pontum Euxinum se receperunt, ibique urbem condiderunt Mesembriam. Phœnices vero, incensis his quæ nominavi locis, contra Proconnesum et Artacam se converterunt: quibus et ipsis igni datis, iterum in Chersonesum navigarunt, reliquas urbes expugnaturi, quas superiori adpulsu non everterant. (4) Adversus Cyzicum vero cursum omnino non direxerunt: nam Cyziceni ipsi jam ante Phœnicum adventum in obsequio erant regis Persarum, deditionem cum Œbare pacti, Megabazi filio, Dascylei præfecto. Chersonesi vero, una Cardia excepta, reliquis omnibus urbibus potiti sunt Phœnices.
XXXIV. Tyrannus tunc Chersonesi Miltiades erat, Cimonis filius, Stesagoræ nepos: quod regnum primus olim susceperat Miltiades, Cypseli filius, hoc modo. Tenebant hanc Chersonesum Dolonci Thraces. (2) Hi, bello pressi ab Apsinthiis, reges suos miserant Delphos, qui de hoc bello oraculum consulerent; quibus Pythia respondit, coloniæ conditorem in hanc regionem secum adducerent eum, qui ipsos, postquam templo egressi essent, primus ad hospitium vocasset. (3) Rediere Dolonci sacra via, per Phocenses et Bœotos: ubi quum nemo eos vocasset, Athenas deflectunt.
XXXV. Erat tunc Athenis summa potestas penes Pisistratum: cæterum dominabatur etiam Miltiades Cypseli filius, e familia quadrigas alente; originem quidem generis ab Æaco ex Ægina repetens, sed recentiori memoria civis Atheniensis; Philæus enim, Ajacis filius, primus ex hac familia in civium Atheniensium numerum erat receptus. (2) Hic Miltiades, in vestibulo ædium suarum sedens, quum prætereuntes conspiceret Doloncos, vestem gestantes extraneam et lanceas, inclamavit illos; accedentibusque deversorium et hospitalia officia obtulit. (3) Tum illi, accepta conditione, hospitio ab eo recepti, totum hospiti effatum oraculi aperuerunt, rogaruntque eumdem ut deo obsequeretur. Quorum audito sermone, protinus persuasus Miltiades est, quippe ægre ferens Pisistrati imperium, et procul ipse abesse cupiens. (4) Itaque extemplo Delphos profectus, consuluit oraculum, an faceret quod eum Dolonci rogassent.
XXXVI. Quod ubi etiam Pythia facere jussit, ita Miltiades Cypseli filius, qui ante id tempus quadrigæ curriculo victoriam Olympiæ reportaverat, tunc, adsumptis quicumque ex Atheniensibus profectionis esse socii voluerant, una cum Doloncis navigavit: et, postquam terram illam tenuit, ab his ipsis qui eum adduxerant tyrannus est constitutus. (2) Is igitur primo isthmum Chersonesi muro intercepit, ex Cardia urbe usque Pactyam; ne possent Apsinthii incursionibus vastare regionem. Est autem latitudo isthmi illius stadia sex et triginta; longitudo vero Chersonesi ab hoc isthmo introrsum est quadringentorum et viginti stadiorum.
XXXVII. Faucibus Chersonesi muro interceptis, eaque ratione expulsis Apsinthiis, primis cæterorum Lampsacenis arma Miltiades intulit: quo bello a Lampsacenis, structis insidiis, vivus captus est. (2) Erat autem Miltiades Crœso Lydo familiaris. Itaque re cognita, Crœsus præcone misso edixit Lampsacenis, salvum dimitterent Miltiadem: id ni fecissent, minatus est, pinus arboris in modum se illos excisurum. (3) Incertis Lampsacenis, disceptantibusque inter se quid sibi vellet hoc verbum, quod ipsis minatus Crœsus esset, pinus in modum se illos excisurum, postremo tandem seniorum quispiam verum docuit, scilicet pinum solam ex cunctis arboribus, postquam excisa sit, nullum amplius germen edere, sed funditus perire. Igitur Crœsum metuentes Lampsaceni Miltiadem solutis vinculis liberum dimiserunt.
XXXVIII. Hic igitur, postquam opera Crœsi salvus evasit, deinde sine liberis obiit, regno et rebus suis omnibus Stesagoræ relictis, Cimonis filio, fratris sui eadem matre nati. Et ei vita functo sacra faciunt Chersonitæ, uti mos est conditori facere; et equestre gymnicumque in illius honorem certamen celebrant, in quo nulli Lampsacenorum certare fas est. (2) Dum vero bellum geritur cum Lampsacenis, accidit ut Stesagoras quoque sine liberis vita discederet, securi caput percussus in prytaneo ab homine, qui in speciem transfuga, revera autem hostis erat isque ferventior.
XXXIX. Ita mortuo etiam Stesagora, deinde Miltiadem, Cimonis filium, mortui Stesagoræ fratrem, ad suscipiendum imperium cum triremi in Chersonesum miserunt Pisistratidæ; qui Athenis etiam eumdem beneficiis promeruerant, quasi non conscii fuissent cædis patris illius Cimonis; quæ quo pacto patrata fuerit, in alia narrationis parte exponam. (2) Miltiades postquam in Chersonesum pervenit, domi se tenuit, tamquam mortui fratris Stesagoræ memoriam honorans. Quod ubi rescivere Chersonesitæ, congressi principes ex omnibus undique civitatibus, quum communi consilio simul omnes ad eum condolendi caussa convenissent, in vincula ab illo conjecti sunt. (3) Atque ita Miltiades Chersonesum tenuit, quingentos alens satellites et uxorem duxit filiam Olori Thracum regis Hegesipylam.
XL. Hic igitur Cimonis filius Miltiades recentiori memoria in Chersonesum venerat: cui, ex quo advenit, alia acciderunt præsentibus graviora. Tertio enim ab his rebus superiori anno Scythas fugiens in exsilium abiit. Nempe Scythæ Nomades, a Dario rege irritati, junctis viribus usque in hanc Chersonesum invaserunt: (2) quorum adventum exspectare non ausus Miltiades e Chersoneso profugit; donec, regressis Scythis, Dolonci eum reduxerunt. Hæc igitur tertio anno ante ea quæ nunc ei acciderunt, acta sunt.
XLI. Nunc vero, ubi Phœnices in Tenedo esse cognovit, quinque triremibus ex his, quæ ad manus erant, pecunia et aliis rebus pretiosis impletis Athenas navigavit. Dum vero, ex Cardia urbe profectus, per Melanem sinum navigans, prætervehitur Chersonesum, occurrunt navibus ejus Phœnices. (2) Et ipse quidem Miltiades cum quattuor navibus Imbrum effugit; quintam vero persequentes Phœnices ceperunt, (3) cui navi præfectus tum erat Miltiadis filius natu maximus Metiochus, non ex Olori Thracis filia natus, sed ex alia uxore: atque hunc simul cum navi ceperunt Phœnices. Qui, ut resciverunt Miltiadis esse filium, ad regem eum abduxerunt, ingentem existimantes gratiam se inituros propter sententiam quam in Ionum concilio dixerat Miltiades, quum illos hortaretur obtemperare Scythis rogantibus, ut pontem solverent Iones domumque navigarent. (4) At Darius, postquam ad eum Phœnices Metiochum Miltiadis filium adduxerunt, nihil Metiocho mali fecit, sed multa in eum beneficia contulit: nam et domum et possessiones ei dedit, et Persicam uxorem, ex qua ei nati sunt filii, qui Persarum ordini sunt adscripti.