Part 32
LXXIX. In hoc igitur statu res Atheniensium erat. Thebani vero, ultionem sumpturi de Atheniensibus, Delphos miserunt qui deum consulerent. Quibus Pythia respondit, per se non posse illos ultionem capere; sed rem ad clamosum (_populum_) referre jussit, et proximos rogare. (2) Legati domum reversi, convocata populi concione, renunciant oraculi responsum. Tum Thebani, ubi ex his audiverunt proximos debere rogari, dixere: «Nimirum proximi a nobis habitant Tanagræi, et Coronæi, et Thespienses: atque hi constanter nobiscum pugnant, strenueque arma nobiscum usque sociant. Quid opus est hos rogare? Immo videndum ne hæc non fuerit oraculi sententia.»
LXXX. Ita dum hi inter se disceptant, postremo aliquis, re audita, ait: «Ego mihi videor intelligere quid velit oraculum. Asopi dicuntur filiæ fuisse Thebe et Ægina: hæ quum sint sorores, puto jubere nos deum ab Æginetis auxilia petere.» (2) Et Thebani, quum nulla ex sententiis, quæ dicebantur, hac potior esse videretur, protinus ad Æginetas miserunt, ex oraculi mandato auxilia ab illis petentes, ut qui sibi essent proximi. Petentibus Æginetæ tradentes Æacidarum imagines, responderunt, se eis Æacidas auxilio mittere.
LXXXI. Thebani vero, Æacidarum auxilio freti, quum bello lacessissent Athenienses, aspere ab illis sunt accepti. Itaque iterum ad Æginetas miserunt, Æacidas illis reddentes, et virorum petentes auxilia. (2) Tum Æginetæ, opum magnitudine elati, et veteris memores inimicitiæ, quæ cum Atheniensibus obtinebat, precibus Thebanorum adnuentes, bellum Atheniensibus non ante denuntiatum intulerunt. Nam dum hi Bœotis instabant, interim Æginetæ longis navibus in Atticam profecti, Phalerum diripiebant, multosque reliquæ regionis maritimæ pagos; et ingens Atheniensibus damnum inferebant.
LXXXII. Vetustum, quod dixi, Æginetarum adversus Athenienses odium hanc habuit originem. Epidauriorum terra fructum nullum ediderat. Quam ob calamitatem quum oraculum Delphicum consulerent Epidaurii, jussit eos Pythia Damiæ et Auxesiæ imagines statuere: id si fecissent, melius cum illis actum iri. (2) Sciscitabantur igitur Epidaurii, utrum æneas faciendas curarent statuas, an ligneas. Responditque Pythia, Neutrum horum; sed ex sativæ oleæ ligno. Igitur Epidaurii ab Atheniensibus veniam petunt oleam arborem cædendi, quod sanctissimas existimassent Atticas oleas: sunt etiam qui dicant, per id tempus nullibi terrarum oleas exstitisse, nisi Athenis. (3) Athenienses se illis potestatem facere dixerunt ea conditione, ut illi quotannis Minervæ Urbis Præsidi et Erechtheo victimas adferrent. In hanc conditionem consentientes Epidaurii, nacti sunt quod petierant, et statuas ex his oleis confectas posuerunt. Ac dehinc illis terra fructum ferebat, et ipsi Atheniensibus id, de quo inter eos convenerat, persolvebant.
LXXXIII. Erant per illud adhuc tempus, sicuti etiam antea, Æginetæ Epidauriorum imperio subjecti, quum aliis in rebus, tum lites suas coram judice disceptaturi Epidaurum trajicere tenebantur. Deinde vero, constructis navibus, virium fiducia ferocientes, ab Epidauriis defecerunt. (2) Jamque ut hostes, et qui mari essent potentes, vexabant illos: atque etiam statuas hasce Damiæ et Auxesiæ illis subripuerunt, easque ablatas in mediterraneo suæ insulæ loco collocarunt, cui est Œa nomen et qui viginti fere ab urbe stadiis abest. (3) Hoc in loco erectas sacrificiis et cavillatoriis mulierum choris placabant, constitutis utrique dearum denis viris qui essent choragi. Dicteriis autem chori illi neminem virum lacessebant, sed mulieres indigenas. Eædem cærimoniæ apud Epidaurios obtinuerant: qui arcanis etiam sacris et ritibus utuntur.
LXXXIV. Epidaurii, ex quo eis subreptæ hæ statuæ sunt, jam Atheniensibus ea, de quibus inter ipsos convenerant, non solvebant. (2) Qua de re per legatos secum expostulantibus Atheniensibus demonstrarunt Epidaurii, nullam se injuriam facere: quoad enim in sua terra habuissent illas statuas, quod pacti erant exsolvisse; quibus sibi subreptis jam non æquum esse ut porro solvant, sed ab Æginetis, qui illas habeant, esse hoc exigendum. (3) Hoc accepto responso, Athenienses, Æginam missis legatis, statuas ab Æginetis repetiverunt: quibus illi responderunt, nihil sibi cum Atheniensibus esse negotii.
LXXXV. Jam porro aiunt Athenienses, postquam frustra repetitæ fuissent statuæ, profectos esse Athenis una triremi cives illos, qui publico nomine missi, quum Æginam pervenissent, statuas has, ut quæ ex ipsorum ligno fuissent confectæ, de basibus suis conati sunt abstrahere, Athenas transferendas. (2) Hos vero, quum isto modo compotes illarum fieri non potuissent, circumjectis funibus statuas traxisse. Sed dum trahebant, tonitru et cum tonitru exstitisse terræ motum: eaque re territos vectores illos qui trahebant, mente fuisse alienatos; in furoremque actos, mutuo sese invicem, veluti hostes, interfecisse; donec ex omnibus, qui triremi illa advenerant, unus superfuisset, solusque Phalerum rediisset.
LXXXVI. Athenienses igitur, rem ita gestam esse aiunt. Æginetæ vero contendunt, non una navi advenisse Athenienses: unam enim navem, atque etiam paulo plures una, etiamsi sibi nullæ naves fuissent, facile a se repelli potuisse: sed multis navibus terram suam adgressos esse Athenienses; Æginetas vero his ultro cessisse, nec pugnæ navalis adiisse discrimen. (2) Illud vero liquido definire non possunt, utrum ea caussa cesserint, quod se impares esse committendo prælio navali intellexissent, an quod in animo habuissent facere id ipsum quod fecerunt. (3) Aiunt igitur, Athenienses, quum nemo ad pugnam paratus se illis opponeret, e navibus exscendisse, atque iter versus statuas esse ingressos: quas ubi e basibus suis non potuissent avellere, ita circumjectis funibus illas traxisse, donec utraque statua, dum ita trahebatur, eamdem rem fecerit; rem narrantes mihi quidem non credibilem, sed fortasse alii cuipiam: dicunt enim, in genua illas coram trahentibus procubuisse, atque ex illo tempore in hoc statu mansisse. (4) Hæc igitur ab Atheniensibus gesta esse aiunt Æginetæ; se vero, postquam de expeditione, quam Athenienses adversus Æginam erant suscepturi, certiores fuissent facti, Argivos ut sibi præsto essent rogasse: (5) hosque, quo tempore Athenienses in Æginam exscendissent, eodem tempore suppetias sibi ferentes adfuisse; et, quum clam ex Epidauro in insulam trajecissent, in inscios Athenienses, itinere a navibus intercluso, fecisse impetum: eodemque simul tempore tonitru et terræ motum illis exstitisse.
LXXXVII. Hæc Argivi atque Æginetæ memorant. Cæterum Athenienses etiam fatentur, unum solummodo e suis salvum in Atticam rediisse; nisi quod Argivi aiunt, e clade, quam ipsi intulissent Attico exercitui, unum illum superstitem fuisse; Athenienses vero aiunt, e clade quam deus ipsis immisisset. Verumtamen ne hunc quidem, aiunt, calamitati supervixisse; sed periisse tali modo. (2) Athenas ut rediit, nunciavit calamitatem: quo divulgato nuncio, uxores virorum qui expeditionis in Æginam susceptæ fuerant socii, indigne ferentes solum hunc ex omnibus salvum rediisse, circa hominem circumfusas, fibulis vestium suarum fodicasse hominem, quæsisseque ex eo unamquamque, ubinam suus esset maritus. (3) Atque ita illum periisse: Atheniensibus autem hoc mulierum factum ipsa clade tristius fuisse visum; in quas quum alia ratione animadvertere non possent, vestem illarum in Ionicam mutarunt. Prius enim Doricam vestem gestaverant Atticæ mulieres, Corinthiacæ vesti simillimam: hanc igitur linea tunica permutarunt, quo ne fibulis utantur.
LXXXVIII. Est autem, verum si quærimus, non Ionicum hoc vestimentum, sed Caricum: nam omnium mulierum Græcarum vestimentum olim idem fuerat quod nunc Doricum nominamus. (2) Aiunt autem, apud Argivos et Æginetas ex occasione illius facti invaluisse morem, qui etiam nunc apud utrosque obtinet, ut fibulas faciant dimidio quam ad id tempus majores, utque in templo harum dearum fibulas maxime dedicent mulieres; tum lege apud illos cautum fuisse, ut nec aliud quidquam quod ex Attica profectum sit, in templum inferatur, nec fictile Atticum, sed ex indigenis ollulis posthac ibi bibatur. (3) Certe Argivorum et Æginetarum mulieres ab illo inde tempore ex contentione cum Atheniensibus, ad meam usque ætatem, majores quam antea fibulas gestabant.
LXXXIX. Inimicitiæ Atheniensium adversus Æginetas isto, quod exposui, principio ortum ceperant. Nunc igitur Æginetæ a Thebanis auxilio vocati, memores rerum circa statuas gestarum, libenter suppetias venere Thebanis. (2) Itaque maritima Atticæ ora ab Æginetis diripiebatur. Atheniensibus vero, expeditionem in Æginetas parantibus, adlatum est Delphis oraculum, jubens, ut triginta annos, ex quo injuriæ initium fecissent Æginetæ, abstinerent bello; primo autem et trigesimo anno belli adversus Æginetas initium facerent, postquam Æaco templum statuissent. Id si fecissent, rem eis ex voluntate cessuram. Sin protinus susciperent bellum, multa medio tempore passuros, multa vero etiam facturos; verumtamen ad extremum subacturos Æginam. (3) Hæc renunciata ubi audivere Athenienses, Æaco templum statuerunt, quod etiam nunc in foro exstructum conspicitur: triginta vero annos non sustinuerunt bello abstinere, quamquam audiverant ita præcipi oraculo, quippe qui tam indigna ab Æginetis essent passi.
XC. Sed dum ad ultionem capiendam sese comparant, objicitur illis impedimentum a Lacedæmoniis suscitatum. (2) Quum enim dolum cognovissent Lacedæmonii, quem Alcmeonidæ cum Pythia adversus se et adversus Pisistratidas erant machinati, duplici dolore adfecti sunt; quod et viros, qui hospites ipsorum fuerant, patria pepulissent, et quod nullam sibi ob id factum gratiam ab Atheniensibus haberi viderent. (3) Præter hæc moverunt eos oracula, quæ multa sibi indigna ab Atheniensibus imminere prædicebant: quæ oracula, quum antea ignorassent, per id tempus illis innotuere, a Cleomene Spartam delata. (4) Nactus enim Cleomenes erat ex arce Athenarum oracula illa, quæ olim Pisistratidæ habuerant, eaque, quum Athenis pellerentur, in templo reliquerant. Hæc ibi relicta Cleomenes acceperat.
XCI. Tum igitur Lacedæmonii, acceptis his oraculis, quum Athenienses viderent augeri opibus, et neutiquam paratos Lacedæmoniis parere, reputarunt secum, populum Atheniensem, si libertate uteretur, sibi viribus fore parem; sin tyrannide premeretur, infirmum fore et ad parendum paratum. Hæc singula perpendentes Hippiam Pisistrati filium a Sigeo ad Hellespontum, quo confugerant Pisistratidæ, arcessiverunt. (2) Qui postquam vocatus advenit, convocatis etiam cæterorum sociorum legatis, hæc ad eos verba Spartani fecerunt: «Viri socii, agnovimus fatemurque non recte nos fecisse. Ementitis enim oraculis inducti, viros hospitii jure inprimis nobiscum conjunctos, quique Athenas nobis obnoxias reddere receperant, patria ejecimus, et post hoc peractum ingrato populo urbem et rempublicam restituimus: qui postquam per nos liberatus vires recepit, nos et regem nostrum contumeliose urbe ejecit, et magnos spiritus sumens crescit: quod experti sunt maxime finitimi illorum Bœoti et Chalcidenses, brevi vero etiam alii experientur, qui recta non inierint consilia. (3) Quoniam igitur nos, ista faciendo, peccavimus, nunc operam dabimus, ut una vobiscum illos adgressi puniamus. Hanc enim ipsam ob caussam et Hippiam hunc arcessivimus, et vos e civitatibus convocavimus, ut communi consilio et consociatis armis, illum Athenas reducamus, eique quæ ademimus restituamus.»
XCII. Hæc Spartani dixerunt. Quæ quum plerisque sociorum displicuissent, alii quidem silentium tenuere, sed Corinthius Sosicles in hunc modum est locutus: (I.) «Profecto nimirum cœlum sub terram subibit, et terra supra cœlum erit sublimis, hominesque habitabunt in mari, et pisces domicilium occupabunt hominum, quando vos quidem, Lacedæmonii, juris æquabilitate sublata, tyrannides in civitate reducere paratis: quo nihil est inter homines iniquius, nihil sceleratius. (2) Etenim, si vobis bonum hoc videtur, ut a tyrannis regantur civitates, ipsi primum apud vos ipsos tyrannum constituite, atque sic deinde apud alios constituere tentate! Nunc, qui tyrannos numquam estis experti ipsi, diligentissimeque cavetis ne quis Spartæ exoriatur, indigne cum sociis agitis. (3) Quodsi vos experti tyrannos essetis, quemadmodum nos, meliores de hac re, quam nunc, sententias in consilium adferre possetis. (II.) Apud Corinthios olim status civitatis hujusmodi fuit: erat oligarchia; et hi qui Bacchiadæ nominabantur administrabant civitatem, nec nisi inter se matrimonia inibant mutua. (4) Ex eorum numero virorum Amphioni erat filia pede clauda, cui nomen Labda: quam quum nemo Bacchiadarum ducere vellet uxorem, duxit eam Eetion (_sive_ Aetion), Echecratis filius, homo ex pago Petra, cæterum generis origine Lapitha et Cænides. Cui quum nec ex hac, nec ex alia uxore, liberi essent nati; (5) proficiscitur ille Delphos, de sobole consulturus. Et intrantem protinus Pythia his est verbis adlocuta:
Aetion, nemo te honorat, quum sis valde honoratus. Gravida est Labda, saxumque volubile pariet, quod incidet in viros monarchos, et castigabit Corinthum.
(6) Responsum hoc Aetioni datum renunciatur forte Bacchiadis, quibus obscurum fuerat responsum aliud Corinthum spectans, quod prius editum erat eamdem in sententiam cum hoc quod nunc Aetioni datum est. Istud oraculum hujusmodi fuerat:
Aquila in petris gravida est, parietque leonem validum, carnivorum, qui multorum genua solvet. Hoc bene in animis versate, Corinthii, qui circa pulcram Pirenen habitatis et superciliosam Corinthum (_Acrocorinthum_).
(III.) Hoc igitur responsum, prius redditum, obscurum fuerat Bacchiadis: nunc vero, ubi cognoverunt istud quod Aetioni datum est, statim etiam prius illud, quod congruebat Aetionis responso, intellexerunt. (7) Hoc igitur quum intelligerent, presserunt silentio, prolemque Aetioni nascituram interficere decreverunt. Ac postquam peperit mulier, mittunt protinus decem de suis in pagum quem habitabat Aetion, qui interimerent puerum. (8) Hi ubi Petram venerunt, aulamque intrarunt Aetionis, puerum postulant: et mater, ignara quo consilio advenissent, existimansque benevolentiæ caussa in patrem cupere illos infantem videre, adfert illum, et uni horum in manus tradit. In itinere autem hi inter se constituerant, ut, qui puerulum primus in manus accepisset, is eum humo adlideret. (9) Jam vero divina quadam fortuna accidit, ut infans, dum tradebat eum mater, arrideret ei qui sumpserat: et hunc, ubi id animadvertit, misericordia retinuit ne occideret. Miseratus igitur puerum tradit alteri; et ille tradidit tertio: atque ita per cunctos decem transiit, ab altero alteri traditus; nemine interimere eum volente. (10) Postquam igitur matri puerum reddiderant, et domo erant egressi, stantes pro foribus, conviciabantur alter alterum accusabantque, et eum maxime qui primus acceperat infantem, quod non fecisset quemadmodum inter ipsos constitutum fuisset. Ad extremum, interjecto tempore, placuit iterum intrare, et cunctos participare cædem. (IV.) Sed voluere fata, ut ex Aetionis prole malum exsisteret Corintho. Labda, stans ad ipsas fores, omnia ista exaudiverat. Itaque verita, ne mutato consilio puerum iterum acceptum interimerent, asportatum occultavit in loco, de quo minime cogitaturos illos existimavit, in arca: noverat enim si reversi denuo requirerent puerum, omnia illos pervestigaturos. Idque illi fecerunt. (11) Sed postquam redeuntibus quærentibusque nusquam comparuit infans, placuit abire, renunciareque his qui ipsos miserant, omnia a se peracta esse quæ mandata fuissent. Illi igitur abierunt, idque renunciarunt. (V.) Posthæc crevit Aetionis filius: et, quoniam periculum hoc effugerat, ab arca illa (_arcam Græci_ cypselen _dicunt_) impositum ei nomen est Cypselus. (12) Qui postquam virilem ætatem est ingressus, oraculumque Delphis consuluit, ambiguum accepit responsum, quo fretus adgressus est tenuitque Corinthum. Responsum hoc erat:
Felix vir nostras hic qui descendit ad ædes, Cypselus Aetides, claræ rex ille Corinthi, ipse, et eo nati, sed nulli deinde nepotes.
Hoc accepto responso postquam tyrannide potitus est Cypselus, vir fuit hujusmodi: multos Corinthiorum in exsilium ejecit, multis bona eripuit, sed longe plurimis vitam. (VI.) Huic, quum triginta regnasset annos, et prospera in fortuna vitam finisset, successor tyrannidis fuit filius Periander. (14) et Periander quidem initio mitior erat quam pater: sed, ex quo per nuncios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum tyranno, multo etiam sanguinolentior evasit Cypselo. Misso enim ad Thrasybulum præcone quæsivit ex illo, quo pacto, rebus omnibus firmissime constitutis, optime præesset civitati. (15) Thrasybulus, homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est arvum quoddam satum, cum illoque per segetem ambulans, sciscitansque ex eo et repetere jubens caussam cur ad se Corintho missus esset, detruncabat iterim ut quamque vidit spicam super alias eminentem, præcisamque abjiciebat, donec pulcerrimam et pinguissimam segetis partem tali modo corrupit: denique, postquam agrum ita pervagatus est, dimisit legatum, nullum verbum ei præcipiens. (16) Ubi Corinthum rediit legatus, cupidus erat Periander cognoscendi Thrasybuli præcepta. At ille, nihil, ait, sibi mandasse Thrasybulum: mirari se vero qualem ad hominem a Periandro missus esset, vesanum quippe, et qui sua ipse destrueret. His dictis renunciavit, quid agentem Thrasybulum vidisset. (VII.) At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a Thrasybulo ut eminentiores quosque cives interimeret, tum vero omnem adversus cives nequitiam cœpit exercere. Nam quidquid Cypselus occidendo et in exsilium mittendo reliquum fecerat, id Periander consummavit. Atque etiam uno die universas mulieres Corinthias vestibus exuit, uxoris suæ gratia Melissæ. (17) Etenim quum in Thesprotiam ad Acherontem fluvium legatos misisset, qui oraculum, quod ibi per mortuorum evocationem responsa dat, consulerent de hospitis alicujus deposito, evocata Melissa respondit: «se nec significaturam, nec edicturam quo loco esset illud depositum: algere enim se, et esse nudam; nam quæ sepulta secum fuissent vestimenta, nihil sibi prodesse, quum non fuerint combusta. Argumentum autem, quo cognoscere Periander possit vere hæc a se dici, hoc esse, quod ille in frigidum furnum panes ingessisset.» (18) Hæc postquam Periandro sunt renunciata, quum satis certum ipsi esset illud veritatis argumentum, quippe qui cum mortua coiisset Melissa; statim post acceptum nuncium præconio edixit, ut omnes Corinthiorum mulieres in Junonis templum convenirent. (19) Et illæ, tamquam ad solennitatem, pulcerrimo ornatu instructæ convenerunt. Ille vero constitutis ad hoc satellitibus, vestimentis cunctas exuit, liberas perinde mulieres, et illarum famulas: collatasque in fossam vestes, invocatis Melissæ manibus, cremavit. (20) Quo facto, ubi iterum ad necromantium misit, demonstravit ei Melissæ idolum, quo in loco depositum hospitis collocasset. Hujusmodi vobis est tyrannis, o Lacedæmonii, et talia sunt illius facta! (21) Nos vero Corinthii tunc statim mirabamur, quum a vobis Hippiam arcessiri cognovimus; nunc vero etiam magis miramur hæc a vobis verba fieri; vosque obtestamur, deos invocantes Græciæ præsides, ne tyrannides in civitatibus contituatis. Non igitur ab eo incepto abstinebitis, sed conaturi estis præter id quod justum est reducere Hippiam? Scitote Corinthios quidem non probaturos esse factum vestrum.»
XCIII. Hæc quum locutus esset Sosicles, Corinthiorum legatus; respondit Hippias, eosdem quos ille deos testes invocans, certe Corinthios maxime desideraturos esse Pisistratidas, quando adfuerint illis statuti dies, quibus illos vexaturi sint Athenienses. (2) Hæc illi Hippias respondit, ut qui omnium adcuratissime cognita haberet oraculorum effata. Reliqui ex sociis silentium adhuc tenuerant: postquam vero Sosiclem audiverunt libere verba facientem, pro se quisque vocem rumpens, accedebant sententiæ Corinthii, obtestabanturque Lacedæmonios, ne quid adversus Græcam civitatem novi molirentur.
XCIV. Atque ita hæc res finem habuit. Hippiæ vero Lacedæmone profecto Amyntas Macedo Anthemunta oppidum obtulit, Thessali vero Iolcon. At ille, neutrum accipiens, Sigeum rediit; quod oppidum armis Pisistratus Mytilenæis eripuerat, et tyrannum ibi constituerat filium suum nothum Hegesistratum, ex Argiva muliere natum. Nec vero citra belli discrimen tenuerat ille regionem a Pisistrato acceptam. (2) Diu enim inter se Mytilenæi et Athenienses armis decertarunt, illi ex Achilleo oppido erumpentes, hi e Sigeo; et illi quidem suam repetentes ditionem, Athenienses vero negantes illorum esse, et rationibus arguentes, nihilo magis ad Æolenses pertinere Iliadem ditionem, quam ad se et ad reliquos Hellenes, qui cum Menelao ulti essent Helenæ raptum.
XCV. Dum hi inter se bellum gerebant, quum alia multa atque varia in præliis gesta erant, tum Alcæus poeta, prælio facto, in quo victores erant Athenienses, fuga quidem ipse evaserat, sed armorum ipsius Athenienses erant potiti, qui ea in Minervæ templo Sigei suspenderunt. (2) Quam rem Alcæus, lyrico carmine descriptam, Mytilenen nunciavit, certiorem faciens de calamitate sua Melanippum, unum de suis amicis. Mytilenæos vero et Athenienses reconciliavit deinde Periander, Cypseli filius, quem suarum contentionum arbitrum utrique constituerant: conciliavit autem hac ratione, ut utrique eam tenerent regionem, quam possiderent. Ita Sigeum sub Atheniensium venerat potestatem.
XCVI. Hippias vero, ut Lacedæmone in Asiam pervenit, omnia movebat, insimulando Athenienses apud Artaphernem, omniaque moliebatur quibus efficeret, ut Athenæ in suam et Darii venirent potestatem. (2) Dum hæc Hippias agebat, re cognita, Athenienses Sardes misere legatos, qui Persas hortarentur, ne morem gererent exsulibus Atheniensium. (3) At eos Artaphernes, si salvi esse vellent, jussit Hippiam recipere. Quam conditionem ad se relatum quum neutiquam admitterent Athenienses, decreverunt ex professo hostes esse Persarum.
XCVII. Per idem tempus, quo id decreverant Athenienses, et odium incurrerant Persarum, Milesius Aristagoras, a Cleomene Lacedæmonio Sparta pulsus, venit Athenas: hæc enim civitas inter cæteras potentia maxime eminebat. (2) In concionem igitur populi progressus Aristagoras eadem quæ Spartæ verba fecit, de Asiæ bonis, et de bello cum Persis, quam faciles hi essent superatu, ut qui nec scuto nec hasta uterentur. (3) Præter hæc commemorabat, Atheniensium colonos esse Milesios, et æquum esse ut ab illis servarentur qui potentia præstarent. Denique nihil non pollicebatur, impense rogans; donec eis persuasit. (4) Videtur enim facilius esse decipere multitudinem, quam unum hominem: nam unum quidem Cleomenem Lacedæmonium non potuerat decipere, sed triginta Atheniensium millia facile potuit. (5) Athenienses igitur, oratione illius persuasi, decreverunt viginti naves auxilio mittere Ionibus, quarum ducem nominarunt Melanthium, civem quovis nomine probatum. Hæ naves et Græcis et barbaris principium fuere malorum.