Part 31
L. Tunc quidem in tantum progressi sunt: ubi vero adfuit contitutus responsioni dies, et ad locum ventum est de quo convenerat, ex Aristagora Cleomenes quæsivit, quot dierum iter esset a mari Ioniam adluente usque ad regem. (2) Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et pulcre illum circumveniens, in hoc quidem offendit. Nam quum non id quod res est dicere debuisset, ut qui Spartanos in Asiam cuperet evocare, ex veritate respondit, dicens trium mensium esse adscensum. (3) Tum vero Cleomenes, præcidens reliquum sermonem quem de itinere illo facturus erat Aristagoras, ait: «Hospes Milesie, excede Sparta ante solis occasum: nec enim sermonem dicis audiendum Lacedæmoniis, qui eos cupis trium mensium viam abducere a mari.» His dictis, Cleomenes domum abiit.
LI. Tum vero Aristagoras sumpto oleæ ramo domum adiit Cleomenis, et introgressus supplicis modo illum precatus est, ut, dimissa filiola, sese audiret: adstabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo, unica illius proles, annorum octo aut novem puella. (2) Jussit illum Cleomenes dicere quæ vellet, nec cessare puellæ caussa.[TR5] Ibi Aristagoras a decem incepit talentis quæ illi pollicebatur, si ea, quæ petiisset, effecta sibi dedisset: (3) abnuenteque Cleomene, progressus est Aristagoras augendo subinde pecuniæ summam; donec postremo, quum quinquaginta ei talenta reciperet, exclamavit puella: «Pater, corrumpet te his hospes, ni ocyus hinc abscesseris.» (4) Et delectatus Cleomenes puellæ monito, in aliud conclave abiit, et Aristagoras Sparta omnino excessit neque ei licuerat de itinere ad regem plura his commemorare.
LII. Est autem illius itineris ratio hujusmodi. Stationes (_sive_ mansiones) ubique sunt regiæ, et deversoria pulcerrima: totumque iter per culta ac tuta instituitur loca. Per Lydiam et Phrygiam viginti sunt mansiones, parasangæ vero nonaginta quattuor cum dimidia. (2) Phrygiam excipit Halys fluvius, ad quem est porta, per quam omnino transire oportet priusquam fluvium trajicias: estque ibidem magna custodia. Transgresso in Cappadociam, atque per eam pergenti usque ad Ciliciæ fines, mansiones sunt duodetriginta, parasangæ vero centum et quattuor: (3) in his confinibus autem duæ sunt portæ transeundæ, et prætereundæ duæ custodiæ. Has postquam præterieris, per Ciliciam iter facienti tres sunt mansiones, parasangæ vero quindecim cum dimidia. (4) Terminus Ciliciæ et Armeniæ flumen est navibus transmittendum, cui nomen Euphrates. In Armenia vero mansiones sunt deversoriorum quindecim, et parasangæ quinquaginta sex cum dimidia: estque in his etiam custodiæ statio. (5) Perfluunt autem Armeniam quattuor fluvii, quos navibus necessario oportet trajicere. Primus est Tigris: deinde secundus et tertius idem nomen habent, quamvis non idem sit fluvius, nec eodem ex loco fluens; prior enim eorum, quem recensui, ex Armeniis fluit, posterior vero ex Matienis. Quarto fluvio nomen est Gyndes, is quem Cyrus olim in trecentos et sexaginta alveos diduxit. (6) Ex hac Armenia ubi in Matienen regionem transieris, stationes sunt quattuor.... Tum ex hac in Cissiam regionem transgredienti, stationes undecim, parasangæ vero quadraginta duæ cum dimidia, usque ad Choaspen fluvium, navibus itidem trajiciendum; ad quem Susa urbs condita est. Harum omnium mansionum summa est centum et undecim; totque sunt stationes atque deversoria Sardibus Susa iter facienti.
LIII. Quodsi vero recte parasangis dimensa est regia via, et parasanga si valet triginta stadia, uti revera valet,[TR6] erunt Sardibus usque ad regiam, quæ Memnonia vocatur, stadiorum tredecim millia et quingenta, quum sint parasangæ quadringentæ et quinquaginta. (2) Jam singulis diebus centena et quinquagena stadia conficiendo, consumuntur adcurate dies nonaginta.
LIV. Itaque Milesius Aristagoras, quando Cleomeni Lacedæmonio dixit, trium mensium iter esse quo ad regem adscenditur, recte ille dixit. Si quis vero curatius etiam de his quærat, ei ego hoc etiam declarabo; namque adjici debet iter Epheso Sardes faciendum. (2) Dico igitur, a Græco mari usque Susa, nam hæc Memnonia urbs vocatur, stadiorum omnium summam esse quattuordecim millia et quadraginta. Nam ab Epheso ad Sardes sunt stadia quingenta et quadraginta: itaque tribus diebus longius fit trimestre istud iter.
LV. Sparta pulsus Aristagoras Athenas inde se contulit: quæ _haud multo ante_ tyrannis liberatæ erant, idque hoc modo. Postquam Hipparchum, Pisistrati filium, Hippiæ tyranni fratrem, cui per somnum visum erat oblatum imminentem calamitatem perspicue significans, interfecerunt Aristogiton et Harmodius, generis origine Gephyræi; post hæc Athenæ per quattuor etiam nunc annos nihilo minus, immo magis etiam quam antea, tyrannide premebantur.
LVI. Insomnium Hipparcho oblatum hujusmodi erat: nocte quæ præcedebat Panathenæorum solennia, visum erat Hipparcho adstare ipsi virum grandem formosumque, ænigmaticis his verbis ipsum adloquentem.
Intoleranda, leo, patiens, animo forti tolerato! nemo hominum injustus non solvet tempore pœnam.
(2) Hanc visionem ille simulatque illuxit, palam ad somniorum conjectores retulit: deinde vero, sacris averruncandi caussa factis, pompam illam duxit, in qua interfectus est.
LVII. Gephyræi, quorum de genere erant Hipparchi percussores, principio, ut ipsi aiunt, ex Eretria fuerunt oriundi; ut vero ego rem percontatus reperio, Phœnices fuerunt ex illorum numero Phœnicum, qui cum Cadmo in hanc regionem, quæ nunc Bœotia vocatur, venerunt; et Tanagricum ejusdem regionis tractum, sorte acceptum, habitaverunt. (2) Inde postquam Cadmei prius ab Argivis erant expulsi, deinde Gephyræi hi a Bœotis ejecti, Athenas se converterunt. Et illos receperunt Athenienses hac conditione, ut cives essent Athenienses, at compluribus tamen, nec vero dignis quæ hic commemorentur, juribus essent exclusi.
LVIII. Phœnices autem hi, qui cum Cadmo advenerant, quorum de numero fuerunt Gephyræi, regionem hanc incolentes, quum alias res multas ad doctrinam spectantes attulerunt Hellenibus, tum literas; quarum usus nullus antea, ut mihi videtur, apud Hellenas fuerat. Ac primum quidem tales attulerant, qualibus omnes utuntur Phœnices: procedente vero tempore, simul cum sermone, literarum etiam ductus immutarunt. (2) Pleraque per id tempus loca circum illos habitabant Hellenes Iones: qui literas edocti a Phœnicibus, usi sunt eis forma paululum mutata; a quorum usu divulgatum est, ut, quemadmodum æquitas etiam postulabat, quoniam a Phœnicibus in Græciam introductæ sunt, Phœniciæ literæ nominarentur. (3) Atque byblos etiam (_id est_, libros papyraceos) antiquitus diphtheras (pelles raras _sive_ membranas) Iones vocant, quoniam in papyri inopia pellibus caprinis et ovillis utebantur. Atque etiam nunc mea ætate multi barbarorum talibus in pellibus scribunt.
LIX. Vidi vero etiam ipse literas Cadmeas in templo Apollinis Ismenii Thebis Bœotiæ, tripodibus tribus insculptas, maximam partem similes Ionicis literis. Unus ex illis tripodibus hanc habet inscriptionem:
Dedicavit me Amphitryon, rediens ex Telebois.
Hæc igitur scripta fuerint Laii ætate, filii Labdaci, nepotis Polydori, filii Cadmi.
LX. Alius tripus hexametro modulo hæc dixit:
Scæus, in adsueto pugilum certamine victor, me tibi sacravit, speciosum munus, Apollo.
Scæus autem ille fuerit Hippocoontis filius: si modo hic fuit qui munus illud dedicavit, nec alius idem nomen gerens cum Hippocoontis filio: vixit hic autem Œdipi ætate, Laii filii.
LXI. Tertius tripus, hexametro pariter modulo, hæc inscripta habet:
Laodamas tripodem hunc divo, sua in urbe monarchus, dignum spectatu sacrat decus arcitenenti.
Hic est ille Laodamas, Eteoclis filius, quo regnante Cadmei, ab Argivis sedibus suis ejecti, ad Encheleas se receperunt. (2) Gephyræi vero, tunc relicti, postea a Bœotis coacti sunt Athenas concedere. Et habent hi templa Athenis exstructa, quæ ad reliquos Athenienses nihil pertinenet, quum alia, quibus nihil commune cum cæteris templis est, tum Achaicæ Cereris templum et sacra.
LXII. Quale fuerit visum Hipparcho oblatum, et unde oriundi Gephyræi,[TR7] quorum de genere fuere Hipparchi percussores, est a me expositum. Superest ut post hæc redeam ad narrationem quam initio instituturus eram, dicamque qua ratione tyrannis liberati sint Athenienses. (2) Quo tempore Hippias tyrannidem obtinuit, et Athenienses ob Hipparchi cædem acerbius vexabat; per id tempus Alcmeonidæ, genere Athenienses, ob Pisistratidas vero patria profugi, postquam cum aliis Atheniensium exsulibus per vim reditum sibi parare contantes nihil profecissent, sed ad Lipsydrion supra Pæoniam, quem locum tentandi reditus caussa et liberandæ civitatis consilio muniverant, ingentem accepissent cladem; deinde, omnia adversus Pisistratidas molientes, ab Amphictyonibus templum Delphicum hoc, quod nunc est, et tunc nondum erat, ædificandum conduxerunt. (3) Quumque divitiis abundarent, et inde a majoribus spectati essent viri, exædificarunt templum quum alias pulcrius quam ferebat exemplar, tum frontem ejus ex Pario marmore effecerunt, quamquam conventum esset ut totum templum ex porino lapide construeretur.
LXIII. Hi igitur Alcmeonidæ, ut Athenienses narrant, dum Delphis morabantur, pecunia persuaserunt Pythiæ, ut, quoties Spartani cives Delphos venirent, sive privato nomine sive publico oraculum consulturi, constanter illos moneret, ut liberarent Athenas. (2) Proinde Lacedæmonii quum idem ipsis semper effatum ederetur, mittunt Anchimolium, Asteris filium, cum exercitu, spectatum inter cives virum, qui Pisistratidas Athenis pelleret, quamquam hospitii jure cum ipsis inprimis conjunctos: nam, quæ diis debentur, antiquiora duxerunt quam quæ hominibus. Hunc exercitum, mari navibus mittunt. (3) Anchimolius igitur, portum tenens Phalerum, ibi in terra deposuit. Qua re ante cognita, Pisistratidæ, quum esset eis fœdus cum Thessalis, auxilia e Thessalia acciverant. (4) Et precantibus Thessali, publico decreto, mille equites miserant, et regem suum Cineam Coniæum. Quos auxiliares nacti Pisistratidæ, hocce instituerunt facere: (5) detonsa planitie Phalereorum, et loco hoc equitibus habili reddito, equitatum adversus hostium castra mittunt: qui in hos incidens, quum alios multos interfecit Lacedæmoniorum, tum et ducem Anchimolium, reliquos vero in naves compulerunt. (6) Hic finis fuit primæ expeditionis Lacedæmoniorum: estque sepulcrum Anchimolii in Attico pago, cui Alopecæ nomen, prope Herculis templum quod in Cynosarge.
LXIV. Post hæc majores copias adversus Athenas miserunt Lacedæmonii, duce exercitus Cleomene rege, Anaxandridæ filio: has vero non jam mari miserunt, sed per continentem. (2) Cum his, ut in Atticam regionem invaserunt, primum congressi Thessali equites, brevi tempore in fugam sunt versi, cecideruntque ex eisdem amplius quadraginta; reliqui vero e vestigio recta versus Thessaliam abierunt. (3) Cleomenes autem, ut ad urbem pervenit, una cum his ex Atheniensibus, qui liberi vivere cupiebant, tyrannos obsedit, muro Pelasgico inclusos.
LXV. Nequaquam vero expugnaturi Pisistratidas erant Lacedæmonii: nec enim justam obsidionem instituere cogitaverant, et cibariis ac potulentis bene instructi Pisistratidæ erant: post paucorumque dierum obsidionem Spartam erant illi abituri. (2) Nunc vero supervenit casus, istis infaustus, his vero idem peropportunus: capti enim sunt Pisistratidarum liberi, quum in eo essent, ut extra Atticam in tuto collocarentur. (3) Quæ res postquam accidit, turbatæ sunt omnes eorumdem rationes. Itaque deditionem fecerunt eis conditionibus, quæ Atheniensibus placuerunt, ut, receptis liberis suis, intra quinque dies Attica excederent. (4) Atque ita relicta Attica Pisistratidæ Sigeum ad Scamandrum migrarunt, postquam Athenis sex et triginta annos regnaverant. Fuerunt autem hi origine Pylii et Nelidæ, eisdem majoribus prognati atque Codrus et Melanthus; qui et ipsi olim, quum advenæ essent, reges fuerunt Atheniensium. (5) Cujus in originis memoriam Hippocrates filio suo nomen Pisistrati imposuerat, de Pisistrato, Nestoris filio, ductum. (6) Hoc modo tyrannis suis liberati sunt Athenienses: quas vero res post receptam libertatem memoratu dignas vel gesserint vel passi sint, priusquam Ionia a Dario defecit, et Aristagoras Milesius Athenas venit opem illorum implorans, eas primum exponam.
LXVI. Athenæ, quum jam ante magnæ fuissent, nunc, postquam tyrannis liberatæ erant, majores evaserunt. Dominabantur autem in illis duo viri, Clisthenes, de familia Alcmeonidarum, is quem fama fert corrupisse Pythiam, et Isagoras, Tisandri filius, spectata quidem familia natus; cæterum, quibus majoribus antiquitus fuerit oriundus, dicere nequeo, nisi quod cognati ejus Jovi Cario sacra faciunt. (2) Hi viri inter se de principatu contendebant. Qui superabatur ab æmulo Clisthenes plebis favorem sibi conciliabat: et deinde, quum in quattuor tribus distributi fuissent Athenienses, decem tribus constituit, mutatisque nominibus, quæ ab Ionis filiis, Geleonte et Ægicore et Argada et Hoplete, erant desumpta, ab indigenis heroibus eas denominavit, uno Ajace excepto; quem, ut vicinum et socium, quamquam peregrinum, adjecit.
LXVII. Qua in re, ut mihi videtur, Clisthenes hic avum suum maternum imitatus est, Clisthenem Sicyonis tyrannum. (2) Ille enim, quum bellum gereret cum Argivis, primum rhapsodos vetuit Sicyone inter se decertare, propter Homerica carmina, quoniam in illis ubique fere nonnisi Argivi et Argos celebrantur: deinde, quum esset in foro Sicyoniorum (et est hodieque) ædes Adrasto, Talai filio, tamquam heroi, consecrata, hunc Clisthenes, quippe Argivum, sede sua ejectum cupiebat. (3) Itaque Delphos profectus, consuluit oraculum, an ejiceret Adrastum. Cui Pythia respondit, Adrastum regem esse Sicyoniorum, ipsum vero lapidatorem. Postquam Deus ei hanc potestatem non fecit, domum reversus excogitavit rationem qua Adrastus ipse demigraret. (4) Quam rationem ubi reperisse visus est, Thebas Bœotias misit, dicens velle se Melanippum, Astaci filium, deducere Sicyonem: et permiserunt Thebani. Tum Clisthenes Melanippo Sicyonem deducto templum dedicavit in ipso prytaneo, ipsumque ibi in loco munitissimo statuit. (5) Melanippum autem arcessiverat Clisthenes (nam et hoc me declarare oportet), ut qui inimicissimus fuisset Adrasto, quippe cujus fratrem interfecisset Mecisteum, et Tydeum generum. (6) Huic postquam templum dedicavit, sacrificia et solennia Adrasto adempta eidem Melanippo attribuit. Consueverant autem Sicyonii magnifice admodum honorare Adrastum. Fuerat enim hæc regio Polybi, Adrastus autem Polybi ex filia nepos fuit: qui quum sine liberis decederet, tradidit Adrasto regnum. (7) Adrastum autem quum aliis honoribus colebant Sicyonii, tum calamitates ejus tragicis choris celebrabant, non Bacchum, sed Adrastum colentes. (8) Clisthenes vero choros Baccho tribuit, reliquam vero solennitatem Melanippo. Hoc modo cum Adrasto egit Clisthenes.
LXVIII. Idem vero tribuum Doriensium nomina mutavit, ne scilicet eædem Sicyoniis atque Argivis tribus essent. Atque id agens, maxime derisui habuit Sicyonios: quippe nova nomina a sue et asino desumens, terminationem solam pristinarum tribuum adjecit, sua tribu excepta, cui de suo imperio nomen imposuit: hos enim Archelaos nominavit; reliquorum autem alios Hyatas, alios Onatas, alios Chœreatas. (2) Quibus nominibus tribuum usi sunt Sicyonii non solum quoad regnavit Clisthenes, verum etiam post illius obitum sexaginta adhuc annis: deinde tamen, re deliberata, mutarunt ea, et alios Hyllæos, alios Pamphylos, alios Dymanatas nominarunt: quartæ vero tribus nomen ab Ægialeo desumpserunt, Adrasti filio, tribulesque Ægiales adpellarunt.
LXIX. Hæc Sicyonius Clisthenes fecerat. Atheniensis autem Clisthenes, Sicyonii ex filia nepos, qui nomen etiam ab illo erat nactus, hic itidem per contemtum (ut mihi videtur) Ionum, ne eadem Atheniensibus atque Ionibus tribuum nomina essent, cognominem Clisthenem est imitatus. (2) Postquam enim plebem omnem Atheniensium, prius a se alienatam, tum suas ad partes traduxerat, tribuum mutavit nomina, et numerum illarum auxit: decem etiam, quum quattuor fuissent, constituit phylarchas, et per decem tribus distribuit demos (_sive_ curias) omnes Atheniensium. Eratque, plebe suis partibus adjecta, longe potentior quam adversarii.
LXX. Vicissim igitur ab illo superatus Isagoras hæc contra molitur: Cleomenem advocat Lacedæmonium, qui hospes ipsi factus erat inde ab obsidione Pisistratidarum: (2) quem quidem fama ferebat consuetudinem tunc habuisse cum uxore Isagoræ. Primum igitur Cleomenes, præcone Athenas misso, Clisthenem urbe ejecit, multosque cum eo alios Athenienses, hos dicens qui essent _enagees_ (_id est_, piaculo contaminati). (3) Hæc autem per nuncium edixit, ab Isagora edoctus: habebant enim quidem Alcmeonidæ, et hi qui eorumdem erant partium, culpam commissæ cædis; at ipse Clisthenes ejusque amici non fuerant cædis participes.
LXXI. Enagees autem dicti sunt nonnulli ex Atheniensibus hac de caussa: fuit Cylon, civis Atheniensis, olympicorum certaminum victor: is cristas tollens, consilium inierat occupandæ tyrannidis; comparatisque sibi sociis ex æqualium numero, arcem occupare conatus est: quam quum obtinere non posset, supplex ad deæ imaginem consedit. (2) Hos homines igitur surgere inde jusserunt prytanes Naucrarorum, qui tunc civitatem administrabant, fide data punitum eos iri citra mortem; attamen occisi hi sunt culpa Alcmeonidarum. Sed hæc gesta sunt ante Pisistrati ætatem.
LXXII. Postquam Cleomenes, misso præcone, ejiciendos urbe Clisthenem et piaculo contaminatos edixit, unus Clisthenes ultro excessit. Deinde vero nihilo minus Athenas venit Cleomenes, non quidem cum magna manu: quo ubi pervenit, septingentas familias urbe ejecit, quas ei Isagoras indicaverat. (2) Quo facto, deinde senatum conatus est dissolvere, et trecentis civibus de Isagoræ factione tradidit magistratus. Quum vero resisteret senatus et imperio nollet parere, Cleomenes et Isagoras cum suarum partium civibus arcem occupant. (3) Et cæteri Athenienses, cum senatu sentientes, per biduum illos obsederunt: tertio vero die, deditione facta, Attica excessere quotquot eorum Lacedæmonii erant. (4) Atque ita implebatur Cleomeni ominosum quod acceperat dictum: nam quum in arcem, occupaturus illam, adscendisset, ad penetrale deæ accesserat, consulturus eam: at sacerdos de sella surgens, priusquam ille per januam intrasset, dixit: «Retrogredere, hospes Lacedæmonie, nec in hoc templum pedem pone: nefas est enim Doriensibus huc intrare.» (5) Cui ille respondit: «At non Doriensis sum, o mulier, sed Achæus.» Igitur, quum spreto omine exsequi consilium esset adgressus, tunc rursus excidit cum Lacedæmoniis. Reliquos vero in vincula conjecerunt Athenienses, morti destinatos; et in his Timesitheum Delphensem, cujus viri opera manuum (_victorias Pythicas et Olympicas_) fortisque animi maxima possem commemorare. Et hi quidem in vinculis mortui sunt.
LXXIII. Post hæc Athenienses, revocato Clisthene et septingentis illis familiis, quæ a Cleomene patria erant pulsæ, Sardes legatos miserunt, cupientes cum Persis contrahere societatem: intellexerant enim, bellum sibi imminere cum Lacedæmoniis et Cleomene. (2) Postquam Sardes advenere legati, et mandata exposuere, quæsivit Artaphernes, Hystaspis filius, præfectus Sardium, quinam homines essent, et ubi terrarum habitarent, qui Persarum peterent societatem. Quod ubi ex legatis cognovit, brevibus verbis eos ita expedivit: (3) si regi Dario Athenienses terram traderet et aquam, societatem illis pollicitus est: si non traderent, abire illos jussit. Tum legati, re privatim inter se deliberata, tradere se, dixerunt; scilicet cupientes contrahi societatem. At hi, quum domum rediissent, gravem culpam sustinuerunt.
LXXIV. Cleomenes, quum se et verbis et factis contumeliose ab Atheniensibus acceptum existimaret, ex universa Peloponneso contraxit exercitum, quo consilio contrahat non dicens; sed pœnas sumere de populo Atheniensium cupiens, et Isagoram constituere tyrannum: hic enim cum illo ex arce Athenarum erat egressus. (2) Dum igitur ingenti cum exercitu Cleomenes Eleusinem invadit, per idem tempus Bœoti ex composito capiunt Œnoen et Hysias, extremos Atticæ pagos; et Chalcidenses ab alia parte Atticam ingressi regionem vastabant. (3) Tum Athenienses, quamquam ancipite pressi periculo, Bœotorum et Chalcidensium ultione in aliud tempus dilata, Peloponnesiis, quippe qui jam Eleusine erant, arma opposuerunt.
LXXV. Quum vero jam in eo essent utrimque exercitus ut ad manus venirent, ibi primum Corinthii, reputantes secum injuste se facere, retro conversi abscesserunt: deinde idem fecit Demaratus, Aristonis filius, qui et ipse rex erat Lacedæmoniorum, et una cum Cleomene exercitum eduxerat Lacedæmone, neque superiore tempore cum illo discordaverat. (2) Ab hoc vero dissidio facta lex est Spartæ, ne ambo reges, exeunte exercitu, castra sequerentur: adhuc enim ambo sequi consueverant: altero autem vacante a militia, alterum etiam Tyndaridarum domi relinqui; nam ante id tempus hi ambo, tamquam auxiliares, secuti erant. (3) Tunc igitur reliqui socii, qui Eleusine erant, reges dissidere videntes, et Corinthios relinquere stationem, etiam ipsi converso agmine discessere.
LXXVI. Quarta hæc est expeditio, quam in Atticam suscepere Dorienses: bis enim hostiliter eam sunt ingressi, bis vero commodi caussa populi Atheniensis. Primo quidem loco, quum Megara colonis frequentarunt (nam hæc expeditio, Codro regnante Athenis suscepta, prima merito nominabitur): iterum vero, atque tertio, quando ad ejiciendos Pisistratidas ex Sparta advenerunt: quarto tunc, quum Peloponnesios ducens Cleomenes, Eleusinem invasit. Ita tunc quarta vice Dorienses Athenas invaserunt.
LXXVII. Postquam inglorium hunc exitum habuit ista expeditio, tunc Athenienses, pœnas de Chalcidensibus sumturi, primum adversus hos arma moverunt: Chalcidensibus vero Bœoti opem laturi ad Euripum properarunt. (2) Quos ubi conspicati sunt Athenienses, Bœotos prius quam Chalcidenses adgredi placuit. Pugna cum Bœotis commissa, insignem victoriam Athenienses reportarunt, plurimis eorum occisis, et septingentis captis. (3) Deinde eodem die in Eubœam transgressi Athenienses cum Chalcidensibus etiam pugnam committunt: quibus et ipsis prælio victis, quater mille colonos in hippobotarum prædiis relinquunt: hippobotæ autem (_id est_, qui equos alunt) vocantur apud Chalcidenses homines locupletes. (4) Quotquot ex Chalcidensibus vivos ceperant Athenienses, perinde atque Bœotos, in custodia habuerunt, compedibus vinctos. Interjecto vero tempore eosdem manumiserunt, binis minis æstimatos: compedes autem, quibus isti vincti fuerant, suspenderunt in acropoli; quæ ad meam usque ætatem ibi superfuerunt, e muro pendentes a Medis ambusto, qui est ex adverso ædis occidentem spectantis. (5) Pretii autem redemptionis decimam consecrarunt, ex illaque quadrigam conficiendam curarunt æneam, quæ a sinistra stat primum ingredienti in propylæa quæ sunt in acropoli. Est autem in illa inscriptio hæc:
Attica perdomitis acri sub Marte juventus Bœotis populis Chalcidicaque manu, damna rependerunt vinclis et carcere cæco, quorum hæ de decima stant tibi, Pallas, equæ.
LXXVIII. Auctæ igitur erant Athenarum opes. Adparet autem, non hoc uno exemplo, sed ubique, quam præclara res sit juris æquabilitas.[TR8] Nam et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi evaserunt. (2) Quæ res declarat, quoad tyrannide erant pressi, ultro illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino laborantes: postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse studiose dabat operam ut recte rem gereret.