Herodoti Historiarum Libri IX

Part 30

Chapter 30 3,323 words Public domain Markdown

XXIII. Megabazus, Pæonas ducens, ad Hellespontum pervenerat; indeque, eo trajecto, Sardes pervenit. (2) Quumque per id tempus Histiæus Milesius jam muro muniret locum eum, quem dono optanti dederat Darius, mercedem custoditi pontis, qui locus ad Strymonem fluvium est, et Myrcinus vocatur; Megabazus, cognito quod agebat Histiæus, simulatque cum Pæonibus, quos regi adducebat, Sardes pervenit, hæc ad Darium verba fecit: (3) «O rex, quamnam tu rem fecisti? homini Græco, acri et callido, urbem possidendam dedisti in Thracia, ubi copiosa ad construendas naves est materia, et multi sunt remiges, et argenti metalla; et frequentes circum habitant Græci, frequentesque barbari, qui hunc ducem nacti, facient quidquid ille jusserit sive die sive nocte. (4) Tu igitur hunc virum ista agentem inhibe; ne domestico premaris bello: leni vero modo inhibe ad te arcessitum. Postquam autem in potestate eum habueris, danda opera ne amplius ille ad Græcos perveniat.»

XXIV. Hæc locutus Megabazus facile Dario persuasit, intelligenti recte illum futura prospicere. Deinde ad Histiæum Myrcini versantem nuncium misit Darius, qui hæc ei diceret: «Histiæe, rex Darius hæc ait: Ego, studiose quærens, neminem reperio, qui mihi meisque rebus magis, quam tu, faveat: idque non verbis, sed factis, habeo compertum. (2) Nunc igitur, quum magnas res gerendas animo volvam, fac omnino me convenias, ut eas tecum communicem.» His verbis fidem habens Histiæus, magnique faciens regis esse consiliarius, Sardes pervenit. (3) Qui ubi in regis venit conspectum, his verbis eum Darius est adlocutus: «Histiæe, ego te hac caussa arcessivi. Simul atque e Scythia redii, tuque mihi fuisti ex oculis, protinus nullius alius rei tantum me desiderium cepit, quam tui videndi, et tecum sermones miscendi; quippe gnarus, omnium bonorum pretiosissimum esse virum amicum, qui tam intelligens sit, quam benevolus: quæ duo ego in te adversus res meas cognovi, inesseque tibi possum testari. (4) Quare bene fecisti quod ad me adveneris, tibique ego hæc propono: missam fac Miletum, et recens conditam in Thracia urbem: me vero sequere Susa euntem, et habe quæ ego habeo, meusque esto commensalis et consiliarius.»

XXV. His dictis Darius, postquam Artaphernem, fratrem suum eodem patre natum, præfectum nominaverat Sardium, Susa est profectus, Histiæum secum ducens. Copiis vero maritimæ oræ præsidentibus ducem nominavit Otanem; (2) cujus patrem Sisamnen, unum ex judicibus regiis, Cambyses rex, quod accepta pecunia injustam pronunciasset sententiam, interfecerat, interfectoque totam detraxerat pellem, et scissis ex detracta pelle loris intenderat sellam, in qua ille sedens jus dixerat: quo facto rex filium ejusdem Sisamnæ, quem interfectum excoriaverat, in patris locum nominaverat judicem, monitum ut recordaretur quanam in sella jus dicens sederet.

XXVI. Hic igitur Otanes, qui in illa sedere sella jussus erat, nunc successor imperii datus Megabazo, Byzantios cepit et Calchedonios: Antandrum item expugnavit in Troade terra, et Lamponium: deinde, acceptis a Lesbiis navibus, Lemnum cepit et Imbrum, utramque per id tempus adhuc a Pelasgis habitatam.

XXVII. (Lemni igitur, fortiter quidem pugnantes resistentesque per aliquod tempus, deinde male sunt adfecti. Qui ex his reliqui fuere, iis Lycaretus, Mæandrii frater, regis Sami, a Persis est præfectus. Is Lycaretus Lemno imperans mortuus est.) (2) Caussa autem hæc erat: omnes istos in servitutem redegit evertitque Otanes, in alios culpam conferens quod desertores fuissent Scythicæ expeditionis; in alios, quod exercitum vexassent Darii e Scythia revertentem. Has ille res gessit, dum hoc ducatu functus est.

XXVIII. Brevis deinde malorum fuit intermissio; sed mox ex Naxo et Mileto exorta rursus mala sunt Ionibus. (2) Naxus per id tempus omnes insulas opulentia superabat. Eademque tempestate Miletus quum per se ipsa magis, quam umquam florebat, tum universæ Ioniæ princeps habebatur. Superioribus vero temporibus eadem civitas per duas hominum generationes seditionibus quammaxime fuerat adflicta, donec res ejus composuerunt Parii: hos enim ex omnibus Græcis conciliatores elegerant Milesii.

XXIX. Conciliarunt eos autem Parii hoc modo. Postquam cives ex his nobilissimi Miletum pervenerunt, quum pessime apud illos administratam viderent rem domesticam, dixerunt peragrare se velle illorum regionem. (2) Quod ubi fecerunt, totamque peragrarunt Milesiorum ditionem; ubicumque in desolata regione viderunt agrum bene cultum, nomen ejus qui erat agri dominus scripto consignabant. (3) Percursa universa regione, in qua quidem raros hos invenerant; simulatque in urbem descenderunt, concione convocata, hos ipsos designarunt qui civitatem administrarent, quorum agros bene cultos repererant: videri enim, aiebant, eosdem rem etiam publicam eadem diligentia administraturos, qua privatam rem suam administrassent. Reliquos vero Milesios, qui prius dissensionibus inter se concertaverant, hisce parere jusserunt. In hunc modum Parii res composuerunt Milesiorum.

XXX. Tunc vero ex his, quas dixi, civitatibus mala cœperunt Ioniæ oriri hoc modo. E Naxo cives nonnulli opulenti in exsilium acti erant a populo qui patria pulsi Miletum venerunt. (2) Administrabat tunc Miletum Aristagoras Molpagoræ filius, gener et consobrinus Histiæi, Lysagoræ filii, quem per id tempus Susis Darius detinebat. Fuit enim Histiæus Mileti tyrannus, eratque tunc Susis quum Naxii advenerunt, qui prius hospites fuerant Histiæi. (3) Hi ubi Miletum venerunt, rogarunt Aristagoram, ut militum aliquam manum sibi præberet qua adjuti in patriam redirent. Et ille, secum reputans, si ipsius opera in patriam hi rediissent, dominum se fore Naxi; prætendens Histiæi hospitium, his verbis cum eis egit: «Ego[TR2] quidem, inquit, non tantam hominum manum polliceri vobis possum, quæ sufficiat ad vos, invitis his qui Naxum urbem nunc tenent, in patriam reducendos: audio enim octo millia cetratorum esse Naxiis, et longarum navium magnum numerum. Operam vero dabo omni adhibito studio. (4) In hunc autem modum rem perficere cogito. Est mihi amicus Artaphernes, Hystaspis filius, Darii regis frater, qui universæ præest oræ Asiæ, et numerosum habet exercitum, navesque multas: hunc virum puto, quod cupimus, esse effecturum.» (5) His auditis, Naxii mandatum dant Aristagoræ, ut quam posset optime hanc rem perficiat, et dona polliceatur Artapherni, et stipendium militibus ab ipsis persolvendum: magnas quippe spes habebant, quando Naxi adparuissent, omnia facturos Naxios quæ ipsi jussissent, pariterque insulanos omnes: nulladum enim ex Cycladibus his insulis per id tempus in Darii erat potestate.

XXXI. Aristagoras ubi Sardes pervenit, cum Artapherne egit, memorans, esse Naxum insulam, non ita quidem amplam, alioqui vero pulcram bonamque, et Ioniæ vicinam: esseque in ea et opes magnas et multa mancipia. «Tu igitur, inquit, in hanc regionem mitte exercitum, qui exsules in eam reducat. (2) Id si feceris, partim, magnæ tibi a me præsto sunt pecuniæ, præter sumptus belli, quos æquum est ut nos, qui exercitum petimus, persolvamus: partim vero, insulas adquires regi, et ipsam Naxum, et ex illa pendentes Parum et Andrum, aliasque quæ Cyclades vocantur. (3) Inde vero impetu facto facile adgredieris Eubœam, amplam et opulentam insulam, Cypro haud minorem, et subactu admodum facilem. Sufficiunt autem naves centum ad has omnes in regis redigendas potestatem.» (4) Respondet Artaphernes his verbis: «Tu vero, quæ ex utilitate sunt regiæ domus proponis, et recte hæc omnia mones, præterquam quod ad numerum spectat navium. Nam loco centum navium, paratæ tibi erunt primo vere ducentæ. Oportet vero hisce rebus etiam regis auctoritatem accedere.»

XXXII. His auditis, Aristagoras lætus Miletum rediit. Artaphernes vero, misso Susa nuncio, postulatisque Aristagoræ cum rege communicatis, postquam probavit rem ipse quoque Darius, ducentas instruxit triremes, magnamque admodum multitudinem et Persarum et sociorum contraxit, (2) ducemque horum constituit Megabaten, virum Persam de genere Achæmenidarum, suum et Darii consobrinum; eumdem cujus filiam Pausanias Lacedæmonius, Cleombroti filius, si vera fama est, postero tempore in matrimonium sibi desponsavit, cupiens tyrannus fieri Græciæ. Megabate duce constituto, exercitum istum ad Aristagoram misit Artaphernes.

XXXIII. Megabates, adsumtis ex Mileto Aristagora, et Ionico exercitu, et exsulibus Naxiis, navibus profectus est quasi in Hellespontum navigaturus. Ubi vero prope Chium fuit, ad Caucasa continuit naves, inde vento borea in Naxum trajecturus. (2) Ibi, quum non esset in fatis ut hac classe Naxii perderentur, res accidit hujusmodi. Dum custodias navium obit Megabates, forte in nave Myndia nemo erat qui custodiam ageret. Qua re ille indignatus, jussit satellites quærere hujus navis præfectum, cui nomen erat Scylax, repertumque ita vincire, ut per thalamiam (_per foramen per quod infimi remi exstant_) navis suæ trajiceretur, capite extrorsum eminente, corpore versus interiora porrecto. (3) In hunc modum vincto Scylace, renunciat aliquis Aristagoræ, hospitem Myndium a Megabate ita vinctum contumelioseque habitum esse. Et abit ille ad Persam, veniam pro illo precans: a quo quum nihil impetrasset, ipse Myndiam navem adit, illumque solvit. (4) Quo cognito indignatus Megabates, cum Aristagora expostulavit. Cui hic dixit: «Ad te vero quid hæ res pertinent? nonne te Artaphernes misit qui mihi pareas, navigesque quo ego jussero? rebus alienis quid te immisces?» (5) Hæc postquam dixit Aristagoras, iratus Megabates, ut nox advenit, navigio Naxum misit nonnullos, qui Naxiis omnia quæ ipsis imminerent significarent.

XXXIV. Neutiquam enim exspectaverant Naxii, adversus se illam dirigi expeditionem. Postquam vero intellexerunt, continuo ad tolerandam obsidionem sese compararunt, rebus suis ex agris intra muros comportatis, urbeque et cibariis et potulentis, muro autem munimentis instructo. (2) Qui postquam ad sustinendum bellum erant instructi, hostes, ex Chio Naxum trajicientes, bene munitos sunt adgressi, et per quattuor menses obsederunt. (3) Sed absumptis pecuniis omnibus quas secum Persæ attulerant, multisque etiam insuper ab Aristagora insumptis, quum ad continuandam obsidionem pluribus adhuc esset opus, jam exsulibus Naxiis castella exstruxerunt, et male adfecti in continentem se receperunt.

XXXV. Jam vero Aristagoras, quum promissa implere Artapherni non posset, simulque premeretur stipendio persolvendo, quod exercitus repetebat, timensque quod et exercitus male esset adfectus, et ipse odium incurrisset Megabatæ; denique existimans Mileti tyrannidem sibi iri ereptum: (2) hæc singula timens, defectionem cœpit meditari. Acciderat enim forte per idem tempus, ut servus, cui caput punctis erat notatum, Susis ab Histiæo adveniret, monens Aristagoram ut a rege deficeret. (3) Histiæus enim, quum monere Aristagoram vellet ut defectionem moliretur, nec vero aliam ullam, qua ei rem tuto significaret, haberet rationem, quum viæ omnes essent interceptæ; servi caput, quem habuit fidelissimum, totondit, punctisque notavit; deinde exspectavit donec succrevissent capilli. Hunc, simulatque capilli succreverant, Miletum misit, nihil aliud monitum, nisi ut, quum primum Miletum venisset, juberet Aristagoram capillos ipsius tondere, caputque inspicere. Significabant autem notæ, quemadmodum ante a me dictum est, defectionem esse moliendam. (4) Id Histiæus fecit, ægerrime ferens Susis sese detineri: nam, defectio si exstitisset, magnam spem habebat, ad mare se demissum iri; nihil autem novi moliente Mileto, nunquam se in illam rediturum existimaverat.

XXXVI. Hoc igitur machinatus Histiæus quum servum illum misisset, eodem tempore hæc omnia, eodem tendentia, Aristagoræ acciderunt. Deliberavit itaque cum suarum partium hominibus, hisque et sententiam suam, et quæ ei ab Histiæo advenerant, exposuit. (2) Ac cæteri quidem omnes in eamdem ivere sententiam, defectionem probantes. Hecatæus vero, historiarum scriptor, statim quidem negavit bellum cum rege Persarum esse suscipiendum; et populos omnes commemorans quibus imperaret Darius, et potentiam regis. Deinde vero, ubi hoc eis non persuasit, secundo loco hortatus illos est, operam darent ut navibus maris tenerent imperium. (3) Quum autem intelligat (sic verba facere perrexit) quam sint tenues Milesiorum vires, nullam se aliam perspicere viam qua eo possint pervenire, nisi si pecuniæ auferantur e templo quod est in Branchidis, quas Crœsus Lydus ibi deposuisset: id si fecissent, magnam se spem habere, posse ipsos maris obtinere imperium; atque ita et ipsos pecunias habituros, quibus utantur, et hostes illas non direpturos. Ingentes autem illæ pecuniæ erant, quemadmodum in primo harum Historiarum libro monstravimus. (4) At hæc quidem non vicit sententia, nihilo minus vero placuit deficere; simulque decreverunt, unum e suorum numero navi Myuntem mittere ad exercitum, qui, ex quo Naxum reliquerat, eo loco versabatur: ibi legatus ille operam daret, ut duces eorum qui in navibus essent prehenderet.

XXXVII. Missus est ad hoc ipsum perficiendum Iatragoras: isque dolo comprehendit Oliatum Ibanolis filium, Mylasensem, et Histiæum Tymnæ filium Termerensem, et Coen Erxandri, cui Darius Mytilenen dono dederat, et Aristagoram Heraclidæ filium Cymæum, multosque item alios. Atque ita ex professo defecit Aristagoras, quidlibet moliens adversus Darium. (2) Ac statim quidem, verbo certe, abdicavit tyrannidem, et juris æqualitatem proposuit Mileti civibus, quo libentius Milesii cum ipso deficerent. Deinde in reliqua Ionia idem fecit, tyrannos civitatibus expellens quos vero ex navibus prehenderat quæ expeditionis sociæ fuerant in Naxum susceptæ, hos, gratum facturus civitatibus, suæ cujusque civitatis civibus tradidit.

XXXVIII. Et Coen quidem Mytilenæi, simul-atque illius compotes sunt facti, ex urbe eductum lapidibus obruerunt. Cymæi vero suum dimiserunt incolumem: pariterque alii etiam plerique suos dimiserunt. (2) Atque ita tyrannis liberatæ sunt Ioniæ civitates. Quibus submotis, Aristagoras Milesius in unaquaque civitate jussit prætorem constitui; deinde vero ipse Lacedæmonem suscepit legationem, triremi profectus: opus enim ei erat magnam aliquam comparare armorum societatem.

XXXIX. Spartæ per id tempus non amplius in vivis erat rex Anaxandrides, Leontis filius: sed, hoc mortuo, Cleomenes, Anaxandridæ filius, regnum tenebat; non virtutis aliquo specimine, sed nativitatis sorte illud consecutus. Habuerat Anaxandrides in matrimonio fratris sui filiam, quæ cara ei erat, sed liberos nullos pepererat. (2) Quod quum ita esset, ephori ei ad se vocato dixere: «Quandoquidem tu tibi ipse non prospicis, nostri est officii, genus Eurysthenis non pati interire. Tu igitur hanc quam habes uxorem, quoniam tibi liberos non parit, dimitte, et duc aliam: id si feceris, Spartiatis gratum feceris.» (3) At ille respondens ait, neutrum se facturum:[TR3] nec enim recte illos consulere, sese hortantes ut dimissa, quam habeat, uxore innoxia, aliam ducat; itaque se illis non pariturum.

XL. Ad hæc ephori et seniores, re deliberata, hæc Anaxandridæ proposuerunt: «Quoniam igitur, inquiunt, videmus te amore uxoris tuæ captum, at tu hoc fac, nec huic te oppone conditioni, ne secius quidpiam de te decernant Spartani. (2) Non amplius postulamus, ut uxorem, quam habes, dimittas: præsta vero huic porro quæ adhuc ei præstitisti; sed aliam, præter hanc, domum duc uxorem, quæ liberos tibi pariat.» His fere ab illis dictis adsensus est Anaxandrides; et aliquanto post, alia insuper ducta uxore, duas habitavit domos, nequaquam ex more Spartanorum.

XLI. Haud multo interjecto tempore, uxor postmodum ducta peperit huncce Cleomenem. At, dum hæc futurum regni successorem Spartanis in lucem edit, forte fortuna contigit, ut prior uxor, quæ adhuc sterilis fuerat, gravida esset. (2) Huic, quum revera prægnans esset, re cognita, turbas ciebant cognati posterioris uxoris, dicentes frustra illam gloriari, velleque supponere sobolem. (3) Itaque his indigne rem ferentibus, instante partus tempore, increduli ephori parientem mulierem circumsedentes observabant. At illa peperit Dorieum; moxque iterum Leonidam; moxque rursus Cleombrotum: dicunt etiam nonnulli, gemellos fuisse Cleombrotum et Leonidam. (4) At posterius ducta uxor, mater Cleomenis, quæ Prinetadæ filia erat, Demarmeni neptis, post Cleomenem nullos alios liberos peperit.

XLII. Et Cleomenes quidem, ut narrant, mentis haud satis erat compos, ac fere furiosus. Dorieus vero inter æquales primus erat; satisque speraverat, pro sua virtute regnum se adepturum. (2) Hanc spem alens, quum mortuo Anaxandride Spartani ex lege regem constituissent majorem natu Cleomenem, indigne rem ferens Dorieus, et sub Cleomenis vivere nolens imperio, postulata a Spartanis multitudine quadam ex plebe, colonos hos eduxit, non consulto Delphis oraculo quamnam in terram iret conditurus coloniam, neque aliud quidquam ex civitatis instituto ante exsecutus. (3) Sed, indignatus ut erat, ad Africam dirigit naves, ducibus usus civibus nonnullis Theræis. Ubi ad Cinypem pervenit, condidit locum Libyæ pulcerrimum juxta flumen. Inde vero ejectus tertio anno a Macis Libybus et Carthaginiensibus, in Peloponnesum rediit.

XLIII. Ibi Antichares, civis Eleonius, ex Laii oraculis consilium ei dedit, ut Heracleam in Sicilia conderet; dicens universam Erycis regionem Heraclidarum esse, quippe ab ipso Hercule adquisitam. (2) Quo audito, Delphos profectus Dorieus, quærit ex oraculo, an potiturus sit terra quam adire cogitaret; et Pythia, potiturum ea, respondit. Sumpta itaque classe et multitudine, quam eamdem in Africam duxerat, Italiam est prætervectus.

XLIV. Per id tempus, ut memorant Sybaritæ, ipsi et rex ipsorum Telys in eo erant ut adversus Crotonem arma moverent: et Crotoniatæ, metu perculsi, rogarunt Dorieum ut opem sibi ferret, idque ab illo impetrarunt. Sic cum illis adversus Sybarin profectus est Dorieus, et una cum illis Sybarin cepit. (2) Hoc igitur a Dorieo, et his qui cum eo erant, gestum esse aiunt Sybaritæ: Crotoniatæ vero adfirmant, neminem peregrinum belli contra Sybaritas suscepti socium sibi fuisse, nisi unum Calliam, vatem Eleum, ex Iamidarum familia; eumque hac ratione, quod a Tely, Sybaritarum tyranno, ad se profugisset, quum sacrificanti adversus Crotonem sacra parum prospera evenissent.

XLV. Hoc quidem Crotoniatæ dicunt. Testimonia autem dictorum hæc adierunt utrique: Sybaritæ quidem, partim testantur agrum sacrum atque templum prope siccum Crathin; quæ Minervæ, cognomine Crathiæ, dedicata esse aiunt a Dorieo, postquam consociatis armis cum Crotoniatis Sybarin cepisset; partim ipsius Doriei mortem ut maximum adferunt argumentum, quippe quem periisse aiunt eo quod contra vaticinia fecisset: qui si nihil deliquisset, sed id fecisset ad quod missus erat, cepisset Erycinam terram, et captam obtinuisset, neque ipse cum suo exercitu fuisset interemptus. (2) Contra Crotoniatæ multa monstrant in Crotoniensi agro eximie donata Calliæ Eleo, quæ ad meam usque ætatem posteri Calliæ possederunt: Dorieo vero ejusque posteris nihil esse donatum; cui tamen, si socius fuisset Sybaritici belli, multo plura quam Calliæ fuissent donata. Hæc utrique proferunt testimonia; quorum utris fidem quisque habuerit, his accedat licet.

XLVI. Navigarunt autem cum Dorieo alii quoque Spartani, condendæ coloniæ socii, Thessalus, et Paræbates, et Celeas et Euryleon. Qui postquam cum universo adparatu in Siciliam pervenerunt, periere prælio superati a Pœnis et Egestanis. Unus sociorum illorum huic cladi superstes fuit Euryleon. (2) Is, collectis copiarum reliquiis, Minoam tenuit, Selinusiorum coloniam, et Selinusiis operam suam contulit, ut Pithagora monarcho liberarentur. (3) Postea vero, hoc sublato, tyrannidem Selinuntis ipse invasit, eamque[TR4] per breve tempus obtinuit: nam insurrectione facta interfecerunt eum Selinusii, tametsi ad Forensis Jovis aram profugerat.

XLVII. Secutus Dorieum erat et cum eo periit etiam Philippus, Butacidæ filius, civis Crotoniata. Is quum sibi desponsasset Telyis filiam, Sybaritarum regis, Crotone profugerat: frustratus autem nuptiis, relicta Italia Cyrenen navigaverat. Inde profectus, secutus erat Dorieum propria triremi, suo sumptu militibus instructa: vir qui in Olympicis certaminibus victoriam reportaverat, et formosissimus omnium suæ ætatis Græcorum. (2) Hic ob formæ præstantiam ab Egestanis consecutus est, quod nemo alius: hi enim super ejus sepulcro Heroum erexerunt, et sacrificiis eum placant.

XLVIII. Hunc finem habuit Dorieus: qui si sustinuisset sub Cleomenis vivere imperio et Spartæ manere, ipse rex evasisset Lacedæmonis. Neque enim diu admodum regnavit Cleomenes, sed mortuus est nulla prole relicta, nisi una filia, cui nomen erat Gorgo.

XLIX. Hoc igitur regnante Cleomene Spartam venit Aristagoras, Mileti tyrannus. Is regem conveniens, secum adferebat, ut narrant Lacedæmonii, æneam tabulam, in qua totius terræ circuitus erat incisus, et mare universum, fluviique omnes. (2) Ubi in colloquium venit regis, hæc ad eum verba fecit: «Cleomenes, ne meum studium te conveniendi mireris; talia enim sunt tempora. Servos esse Ionum filios, qui liberi esse debebant, probrum et dolor maxime quidem est nobis ipsis, verum etiam, præter cæteros Græcos, tanto magis vobis, quoniam principes estis Græciæ. (3) Nunc igitur, per deos te oro Græciæ præsides, e servitute vindicate Ionas, consanguineos vestros. Facile est autem vobis hoc exsequi. Nec enim fortes viri sunt barbari; vos vero bellicæ virtutis ad summum fastigium pervenistis. (4) Pugnæ genus autem illorum hoc est, arcus et breve spiculum. Braccis induti [_non scutis tecti_] in prælium eunt et tiaras [_pro galeis_] in capite gestant: ita superatu sunt faciles. Sunt autem continentem illam habitantibus bona, quanta non sunt aliis omnibus hominibus simul sumptis: aurum statim, tum argentum, et æs, et vestis variegata, et jumenta, et mancipia: quibus vos, si modo libuerit, potiemini. (5) Habitant autem, alius populus alterum attingens sic, quemadmodum ego dicam. Juxta Ionas hosce habitant hi Lydi, terram tenentes bonam et argento abundantem.» Hæc dicens, digito monstravit regionem in illo terræ circuitu, quem æri incisum secum attulerat. «Lydis vero (sic dicere perrexit) contigui sunt versus orientem Phryges hi, et armentis et terræ frugibus opulentissimi omnium, quos equidem novi, populorum. (6) Phrygibus proximi sunt Cappadoces, quos Syrios nos vocamus: hisque finitimi Cilices, ad mare hocce pertinentes, in quo Cyprus hæc insula est; qui quingenta talenta annuum tributum pendunt regi. (7) Cilices attingunt hi Armenii, et ipsi armentis opulenti. Armeniis finitimi Matieni hancce possident regionem. Horum regionem attingit Cissia hæc, in qua juxta fluvium huncce Choaspen sita hic sunt Susa, ubi rex magnus vitam agit, suntque pecuniarum illius thesauri. Hanc urbem quum ceperitis, tum fidenter cum Jove de divitiis contendetis. (8) At nunc de exiguo terræ tractu, neque illo ita bono, et de arctis finibus opus est vobis pugnare cum Messeniis, qui vobis pares sunt armis, et cum Arcadibus et Argivis, qui nihil possident quod sit auri aut argenti simile, cujus studio aliquis ad pugnandum cum vitæ periculo commoveatur. Quare quum facile sit vobis universæ Asiæ potiri imperio, aliudne quidpiam præoptabitis?» Hæc Aristagoras dixit; cui Cleomenes respondit his verbis: «Hospes Milesie, in tertium diem differo tibi respondere.»