Part 3
LIX. Horum igitur populorum Atticum quidem rescivit Crœsus teneri et in partes divulsum esse a Pisistrato, Hippocratis filio, qui ea tempestate tyrannus erat Atheniensium. (2) Hippocrati enim, quum esset privatus spectaretque Olympia, ingens oblatum prodigium fuerat. Sacra quum fecisset, in propinquo stantes lebetes, carnibus et aqua repleti, absque igne fervere cœperant et exundare. (3) Itaque Chilon Lacedæmonius, qui forte aderat prodigiumque erat conspicatus, suasit Hippocrati, primum quidem, ne domum duceret uxorem ex qua liberos procrearet: sin jam haberet, secundo loco, ut repudiaret uxorem; filiumque, si forte ei jam natus esset, abdicaret. (4) Cujus consilio parere nolenti Hippocrati natus posthac est hic Pisistratus; qui in seditione litoralium Atheniensium, quibus præerat Megacles, Alcmæonis filius, et campestrium, quibus Lycurgus præerat, Aristolaidæ filius, tertiam concitavit factionem, tyrannidem in mente habens. Contractis enim seditiosis qui secum facerent, per caussam tutandi montanos, hujuscemodi rem machinatus est. (5) Se ipsum ac mulos quum vulnerasset, agitavit jumenta in fortum, quasi elapsus esset ex inimicorum manibus, qui ipsum rus proficiscentem interimere nimirum voluissent; precatusque est populum, ut aliquid custodiæ ab illo obtineret: jam enim prius in existimatione apud populum fuerat, quod in bello adversus Megarenses, ipsius ductu gesto, cepisset Nisæam, et alia præclare facta edidisset. (6) Sic deceptus populus Atheniensium adjunxit ei delectos ex urbe viros, qui ut satellites non quidem hastis eum stipabant, sed clavis: ligneas enim clavas gestantes, a tergo eum sequebantur. Iidem vero simul cum Pisistrato insurgentes, arcem occuparunt. (7) Inde igitur imperio Atheniensium potitus Pisistratus, nullis qui tunc erant magistratibus perturbatis, neque legibus mutatis, sed priore statu integro, administrabat civitatem, ac bene recteque moderabatur.
LX. Sed haud multo post Megaclis factio et factio Lycurgi, facta consensione, eum ejecerunt. Ita Pisistratus, postquam primum Athenas obtinuerat, mox tyrannidem nondum satis firmatam rursus amisit. (2) Sed, qui eum ejecerant, mox denuo inter se dissidium fecerunt. Fatigatus autem seditione Megacles, misso ad Pisistratum caduceatore, sciscitatus est velletne filiam suam ducere uxorem, tyrannidis præmio. (3) Quem sermonem ubi admisit Pisistratus, eaque conditione pactionem cum Megacle iniit, machinantur hi ad illum reducendum rem, ut mihi quidem plane videtur, longe stultissimam. Quandoquidem enim jam a priscis inde temporibus a barbarico genere distinctum Græcum fuit, utpote dexterius et a stolida fatuitate magis abhorrens, stultum utique debet videri, usos illos esse tali invento apud Athenienses, qui inter Græcos feruntur sapientia principes. (4) Erat in pago Pæaniensi mulier, nomine Phya, quattuor cubitorum statura minus tribus digitis, et alioqui formosa. (5) Hanc mulierem quum universa instruxissent armatura, in currumque sustulissent edoctam prius eum adsumere vultus corporisque habitum quo maxime decora esset adparitura, in urbem agunt, præmissis qui præcurrerent præconibus, qui ubi in urbem venissent, hæc mandata edicerent: «Athenienses, bono animo excipite Pisistratum, quem Minerva ipsa præcipuo inter homines honore prosecuta, in suam reducit arcem!» (6) Hi igitur passim circumeuntes hæc prædicaverunt: statimque rumor per pagos manavit, Pisistratum a Minerva reduci; et qui in urbe erant, persuasi hanc mulierem esse ipsam Minervam, adorarunt eam, Pisistratumque receperunt.
LXI. Hunc igitur in modum, quem diximus, recuperata tyrannide, Pisistratus ex pacto cum Megacle inito filiam Megaclis duxit uxorem. Verum quum et filii essent ei adolescentes, et Alcmæonidæ dicerentur obnoxii esse piaculo, nolens ex novo conjugio liberos suscipere, non uti fas est coibat cum uxore. (2) Atque id quidem primum celavit mulier: deinde vero, sive interrogata a matre, sive non, matri suæ adperuit, atque illa cum marito rem communicavit. Megacles vero inique ferens se a Pisistrato ludibrio haberi, per iram e vestigio cum adversæ factionis hominibus, positis inimicitiis, in gratiam rediit. (3) Tum Pisistratus, ubi quid contra se ageretur rescivit, prorsus e terra Attica discessit: et Eretriam profectus est, ubi cum filiis de rebus suis deliberavit. Ubi perferente Hippia suam sententiam, tyrannidem postliminio occupandam esse, munera colligebant ex eis civitatibus, quæ illos superiori tempore observantia quadam erant prosecuti. (4) Quarum quum multæ magnas conferrent pecunias, Thebani præ cæteris liberalitate eminuere. Post hæc, ut brevi sermone absolvam, interjecto tempore, omnia ad reditum eis parata fuere: nam Argivi mercenarii advenerant ex Peloponneso, et Naxius vir, cui Lygdamis nomen, ultro eos converat, et quum collatis pecuniis, tum adductis militibus, propensam inprimis animi voluntatem probaverat.
LXII. Itaque Eretria profecti, undecimo anno in patriam redierunt, et primum in Attica terra Marathonem occuparunt. (2) Quo loco quum castra posuissent, mox partim ex urbe qui cum illis sentiebant ad eos conveniebant, partim e pagis alii confluebant, quibus regnum libertate erat optabilius. (3) Atque ita hi quidem congregabantur. Athenienses vero in urbe, quam diu Pisistratus pecuniam cogebat, ac deinde rursus quum Marathonem teneret, nullam ejus rationem habuerant: sed ubi resciverunt, Marathone eum urbem versus movere, tum vero ei occurrendum statuerunt. (4) Hi igitur cum omnibus copiis adversus redeuntes egressi sunt: simulque Pisistratus et qui cum eo erant, ut Marathone profecti contra urbem ivere, illis occurrentes ad templum pervenerunt Pallenidos Minervæ, ibique castra ex adverso posuerunt. (5) Ibi tum divinitus missus adstitit Pisistrato Amphilytus Acarnan [_Acharnensis?_], vir vaticinia edere doctus, qui illum adiens, hexametro tenore vaticinium edidit his verbis:
Jactum est verriculum nunc, est tibi rete repansum: nocte aderunt thynni claro sub sidere lunæ.
LXIII. Sic ille divino adflatu concitatus cecinit: Pisistratus vero, percepto oraculo, accipere se omen dicens, exercitum in hostes duxit. Athenienses autem urbani per id tempus ad prandium se converterant, et a prandio alii ad tesserarum ludum, alii ad somnum. (2) Hos igitur Pisistratus cum suis, facto impetu, in fugam vertit. Qui dum profugiunt, ibi tum prudentissimo consilio usus est Pisistratus, quominus ordines redintegrarent Athenienses, sed dispersi manerent. Filios suos equis impositos præmisit; qui consecuti fugientes, Pisistrati verbis bono animo esse juberent, et ad sua quemque abire.
LXIV. Ita, dicto parentibus Atheniensibus, Pisistratus tertio potitus Athenis, tyrannidem firmavit quum auxiliaribus multis, tum pecuniarum reditibus, quæ partim ex ipsa regione, partim a Strymone fluvio cogebantur. Filios quoque eorum Atheniensium, qui restiterant neque e vestigio fugam capessiverant, obsidum loco captos Naxum transtulit: nam etiam Naxum Pisistratus bello subegerat, et Lygdamidi tradiderat administrandam. Ad hæc Delum insulam ex oraculi responso expiaverat. Expiavit autem hoc modo: (2) quo usque prospectus templi pertinebat, ex tota ea regione effodienda cadavera curavit, et in alium insulæ locum transferenda. Ita Pisistratus Athenis regnabat: Atheniensium autem alii in prælio ceciderant, alii cum Alcmæonidis e patria terra profugerunt.
LXV. Talem igitur rerum statum per id tempus apud Athenienses obtinere audiverat Crœsus. Lacedæmonios vero rescivit, magnis malis defunctos, bello jam superiores esse Tegeatis. (2) Quippe, regnantibus Spartæ Leone et Hegesicle, quum cæteris in bellis feliciter rem gessissent Lacedæmonii, a Tegeatis solis cladem acceperant. Ac superioribus quidem temporibus et inter se invicem legibus usi erant pessimis fere omnium Græcorum, et cum aliis populis nullum habuerant commercium. Sed leges eorum in melius mutatæ sunt hoc modo. (3) Lycurgo, viro inter Spartanos probato, Delphos ad oraculum profecto, simulatque penetrale ingressus est, protinus Pythia hæcce profatur.
Ad mea venisti præpinguia templa, Lycurge, grate Jovi et cunctis qui tecta tuentur Olympi. Ambigo, te-ne deum jam nunc, hominemve, salutem: sed multo magis esse deum te credo, Lycurge.
(4) Nonnulli præter hæc aiunt Pythiam eidem leges etiam et instituta ea tradidisse, quæ nunc apud Spartanos obtinent. At Lacedæmonii ipsi narrant, Lycurgum, quum fuisset tutor filii fratris sui Leobotæ, Spartanorum regis, e Creta hæc attulisse. (5) Simulatque enim tutor factus est, omnia jura immutavit, operamque dedit ne quis ea quæ ab ipso constituta essent transgrederetur. Deinde quæ ad bellum pertinent ordinavit, enomotias, triacadas [_quasi dicas cohortes moræ et phratrias triginta_] et syssitia; ad hæc ephoros et senatores instituit Lycurgus.
LXVI. Ita igitur legibus institutisque in melius mutatis usi sunt Lacedæmonii: vita autem functo Lycurgo templum statuerunt, et magnopere eundem colunt. Tum vero bonitate soli et cultorum frequentia factum est ut brevi incrementum caperent, opibusque augerentur. (2) Jamque quietem agere non contenti, quum Arcadibus præstantiores esse arbitrarentur, de universa Arcadum regione oraculum Delphis consulere. Quibus Pythia hæc respondit:
Me petis Arcadiam? Magnum petis: haud tibi tradam. Multi apud Arcadiam vescentes glande viri sunt, qui te rejicient. Nec vero invidero prorsus: saltandam Tegeam planta plaudente daturus, utque queas campum metiri fune feracem.
(3) Quod responsum ubi accepere Lacedæmonii, a cæteris quidem abstinuerunt Arcadibus, Tegeatis vero bellum intulerunt, compedes secum ferentes; videlicet captioso oraculo freti, tamquam redacturi Tegeatas in servitutem. (4) Verum prælio victi, quicumque eorum vivi sunt capti, hi eisdem compedibus vincti, quas ipsi secum attulerant, campumque Tegeatarum fune metientes, opus facere sunt coacti. Compedes autem illæ, quibus hi vincti erant, ad meam usque ætatem Tegeæ servatæ sunt, circa Minervæ Aleæ templum suspensæ.
LXVII. Ita quidem priore bello infeliciter semper pugnaverant cum Tegeatis: sed Crœsi ætate, regnum Lacedæmone tenentibus Anaxandrida et Aristone, superiores jam bello fuerant Spartani, idque tali ratione erant consecuti. (2) Quum in bello numquam non superarentur a Tegeatis, missis Delphos consultoribus sciscitati sunt oraculum, quemnam deorum placarent, ut bello superiores Tegeatis essent futuri. His Pythia respondit, tum futuros, quum ossa Orestis, filii Agamemnonis, ad se attulissent. (3) At loculum Orestis postquam reperire nullo pacto potuerunt, rursus ad deum mittunt sciscitaturos, quonam loco situs Orestes esset. Id interrogantibus consultoribus hæc respondit Pythia:
Est quædam Arcadiæ Tegea in regione patenti: hic duo flant venti, vi pervehemente citati; reppulsus pulsus, noxæ superindita noxa. Hic Agamemnonides terra omniparente tenetur; quo tu sublato, Tegeæ sperabere victor.
(4) Ubi hæc quoque audierunt Lacedæmonii, nihilo magis reperire potuerunt, omnia licet disquirentes: donec tandem Lichas, unus ex iis Spartanis qui (_benemeriti_) Agathoergi vocantur, invenit. (5) Sunt autem Benemeriti illi, cives e militia equestri egressi, ætate semper maximi, quinque quotannis: qui eo anno, quo ex equitibus exeunt, non debent otium agere, sed reipublicæ caussa Spartanorum alius alio dimittuntur.
LXVIII. Ex horum igitur numero Lichas id quod quærebatur invenit Tegeæ, quum fortuna usus, tum solertia. Nam quum eo tempore jus commercii esset Lacedæmoniis cum Tegeatis, intrans ille Tegeæ in ferrariam officinam, spectabat ibi procudendi ferri rationem, mirabaturque id quod fieri videbat. (2) Cujus admirationem animadvertens faber, cessans ab opere ait: «Profecto magis quodammodo, hospes Lacon, miratus fuisses, si id quod ego vidi, tu vidisses, qui nunc fabricationem ferri ita admiraris. (3) Hac ipsa enim in aula puteum quum facere voluissem, fodiendo incidi in loculum septem cubitorum. Ego vero, quum persuadere omnino mihi non potuissem, fuisse umquam majores quam nunc sunt homines, aperui loculum, et vidi cadaver eadem cum loculo longitudine: cujus postquam mensuram cepi, rursus terra obrui.» (4) Hæc illo quæ viderat referente, Lichas narrata animo volvens, conjectabat esse hunc Orestem, quem oraculum dixisset. Conjectabat autem hac ratione: duos videns fabri ferrarii folles, hos esse ventos illos reperiebat, incudem vero et malleum, pulsum illum et repulsum; procusum porro ferrum, noxam superinditam noxæ; quod quidem ex ea conjectabat ratione, quod in noxam hominis inventum esset ferrum. (5) Quæ quum ita ille conjectasset, Spartam abiit, totamque rem Lacedæmoniis exposuit. Tum illi ex composito fictum crimen homini inferentes, exilio eundem mulctant. (6) Qui Tegeam profectus, calamitatem suam rettulit fabro, cum eoque egit ut aulam sibi elocaret. Cui diu quidem reluctanti quum ad extremum persuasisset, ibi habitavit; moxque effosso sepulcro ossa collegit, Spartamque remigrans transportavit. (7) Quo ex tempore, quoties vires suas invicem tentarunt, semper superiores bello excessere Lacedæmonii: eisdemque jam major etiam pars Peloponnesi erat subjecta.
LXIX. Hæc igitur cuncta quum Crœsus comperisset, legatos Spartam misit dona ferentes, societatem petitum, quibus quæ dicere oporteret mandavit. Qui ubi advenere, his usi sunt verbis:[TR10] «Misit nos Crœsus, Lydorum rex aliorumque populorum, hæc dicens: O Lacedæmonii, quoniam deus me per oraculum monuit, ut Græcum mihi adsciscerem socium, vos autem audio principatum tenere Græciæ, vos idcirco ex oraculi mandato invito, amicus esse cupiens et socius absque dolo et fraude.» (2) Hæc Crœsus per legatos nunciavit. Quorum adventu gavisi Lacedæmonii, qui et ipsi oraculum Crœso editum cognoverant: hospitium et societatem pacto fœdere cum eo contraxerunt; nam et antea jam beneficiis nonnullis a Crœso fuerant adfecti. (3) Sardes enim quum misissent Lacedæmonii ad emendum aurum, quo usuri erant in statuam hanc quæ Apollini posita nunc est in Thornace Laconiæ, Crœsus illud emturis dono dederat.
LXX. Quum hanc igitur ob caussam, tum quod ipsos reliquis omnibus præferens Græcis selegisset amicos, societatem belli admiserunt Lacedæmonii. (2) Ad quam non modo parati erant denuncianti, verum etiam craterem æneum fabricandum curarunt, multis imagunculis circa exterius labium ornatum, ea magnitudine ut trecentas caperet amphoras, quem ad Crœsum miserunt, dono hoc illum remuneraturi. Hic vero crater Sardes non pervenit, cujus rei caussa dupliciter narratur. (3) Lacedæmonii quidem aiunt, quum Sardes veheretur crater ille et prope Samum esset, Samios, re cognita, navibus longis advectos, eum intercepisse. Ipsi vero Samii aiunt, Lacedæmonios craterem advehentes, quum sero venissent et Sardes expugnatas regemque captum esse comperissent, craterem in Samo insula vendidisse, privatosque homines suo ære emptum in Junonis templo consecrasse: fortasse autem hos, qui eum vendiderant, Spartam reversos, dixisse fuisse ipsis illum a Samiis vi ablatum.
LXXI. Ac de cratere quidem ita res se habuit. Crœsus vero, quum ab oraculi sententia aberrasset, Cappadociam bello invasit, Cyrum et Persarum potentiam eversurum se sperans. (2) Dum vero bellum adversus Persas Crœsus parabat, Lydorum aliquis, qui et jam ante habebatur sapiens, et ab hac, quam tunc dixit, sententia vel maxime etiam nomen est inter Lydos adeptus (Sandanis vocabatur) his verbis Crœsum admonuit: (3) «O rex, inquit, tales adversus homines tu bellum paras, qui coriaceas braccas et ex corio reliquam vestem gestant: qui comedunt non quantum volunt, sed quantum habent, aspero solo utentes: ad hæc non vino utuntur, sed aquam bibunt: non ficos habent quas comedant, nec aliud bonum ullum. (4) Hos igitur sive viceris, quid eis auferes, nihil habentibus? sin victus fueris, vide quot quantaque bona sis amissurus. Nostra enim bona postquam degustaverint, nolent ea e manibus dimittere, neque se abigi patientur. Equidem igitur diis habeo gratias, quod Persis non in animum inducunt bello invadere Lydos:» (5) Hæc ille dicens, Crœso non persuasit. Etenim Persis, priusquam Lydos subegissent, nihil delicati, nihil boni fuerat.
LXXII. Cappadoces illi a Græcis Syrii nominantur. Fuerant autem hi Syrii, priusquam Persæ obtinuissent imperium Medorum potestati subjecti: tunc vero Cyro parebant. Limes enim Medici imperii et Lydici Halys fluvius erat; qui ex Armenio monte ortus per Ciliciam fluit, deinde a dextra Matienos habet, a sinistra Phrygas; quos præterlapsus versus boream sursum fluens, ab altera parte Syrios Cappadocas, a læva vero Paphlagonas disjungit. (2) Ita Halys fluvius omnem fere inferiorem disterminat Asiam, a mari quod Cypro oppositum est ad Pontum usque Euxinum; estque hæc cervix totius hujus regionis: longitudinem quod attinet itineris, expedito viro quinque dies insumuntur.
LXXIII. Bellum autem Crœsus Cappadociæ intulit his de caussis: partim quidem potiundæ regionis illius desiderio, quam suæ adjicere ditioni cupiebat; maxime vero, quod oraculo confisus ultionem capere de Cyro vellet Astyagis caussa. (2) Astyagem enim, Cyaxaris filium, Crœsi adfinem, Mediæ regem, Cyrus Cambysis filius bello victum captumque tenebat. Adfinis autem Crœsi factus erat Astyages hac ratione. (3) Scytharum nomadum turma per seditionem in terram Medicam secesserat, quo tempore Medis imperabat Cyaxares, Phraortæ filius, Dejocis nepos, qui Scythas istos, ut supplices advenientes, benigne exceperat. Idem, quum eos magni faceret, pueros eisdem tradidit, qui et linguam eorum et sagittandi artem addiscerent. (4) Interjecto tempore, quum venatum semper exirent Scythæ, et nunquam non aliquid adferrent, accidit aliquando ut nihil caperent: quos vacuis manibus reversos Cyaxares, vir (ut tum ostendit) ad iram præceps, aspere admodum et contumeliose accepit. (5) Tum illi, indigne secum actum ægerrime ferentes, consilio habito decreverunt unum ex eis pueris, qui in ipsorum disciplinam dati essent, in frusta concidere, et eodem modo paratum quo ferinam parare consuevissent, Cyaxari tamquam feram a se captam adferre, protinusque inde ad Alyatten, Sadyattæ filium, Sardes sese recipere. (6) Atque ita etiam, ut illi decreverant, facta res est. Nam et Cyaxares, et qui cum eo erant convivæ, carnes istas gustarunt; et Scythæ, perpetrato facinore, ad Alyatten supplices venerunt.
LXXIV. Post hæc, quum Alyattes repetendi Cyaxari Scythas tradere nollet, bellum Lydos inter Medos gestum est per quinque continuos annos: quo in bello Medi sæpe de Lydis, sæpe vero etiam de Medis Lydi victoriam retulerunt; semel etiam nocturno quodam prælio dimicarunt. (2) Scilicet pari utrimque fortuna bellum continuantibus accidit sexto anno, ut, postquam signa contulissent, jamque ferveret pugna, subito dies in noctem converteretur: (3) quam diei mutationem Thales Milesius Ionibus prædixerat, hunc ipsum annum præfiniens, quo facta est illa immutatio. (4) Lydi vero et Medi, quum loco diei subito noctem ingruere viderent, pugnandi finem fecerunt, et aliquanto etiam magis utrique componendæ paci cœperunt studere. Auctores vero conventionis hi erant, Syennesis Cilix, et Labynetus Babylonius; (5) quibus rem urgentibus factum est ut et fœdus inter partes pangeretur, et mutua jungerentur connubia: decreverunt quippe, ut Alyattes filiam suam Aryenin Astyagi, Cyaxaris filio, daret uxorem. Nam absque firmo necessitudinis vinculo non solent conventiones firmæ manere. (6) Fœdus autem sanciunt hi populi eodem ritu atque Græci, nisi quod præterea brachia incidunt summa in cute, et sanguinem mutuo lingunt.
LXXV. Hunc igitur Astyagem, avum suum maternum, Cyrus regno dejectum in sua potestate tenebat, eam ob caussam quam in sequentibus exponam. Quo nomine Crœsus ei infensus, ad oracula miserat qui consulerent an bellum Persis inferret; et ambiguum responsum nactus, ratus sibi favere responsum, expeditionem in Persarum ditionem suscepit. (2) Ubi vero ad Halyn fluvium pervenit Crœsus, deinde, ut ego quidem aio, pontibus eis, qui ibi erant, copias[TR11] traduxit; ut vero vulgo Græci narrant, Thales eas Crœso traduxit Milesius. (3) Dubitante enim rege quo pacto flumen transmitterent copiæ suæ (necdum enim eo tempore pontes hos exstitisse), Thaletem aiunt, quum in castris adesset, effecisse ut flumen, quod a læva exercitus fluebat, a dextra etiam flueret. Effecisse autem aiunt hunc in modum: (4) exorsum ab ea fluvii parte, quæ supra castra erat, altam effodisse fossam, et lunata specie ita duxisse, ut, postquam castra ad fluvium locata circuisset a tergo, flumen illac ex pristino alveo per fossam aversum, et castra rursus præterlapsum, in pristinum alveum influeret. Ita, simulatque divisum fuisset flumen, ab utraque parte permeabile factum esse. (5) Nonnulli vero etiam aiunt, pristinum alveum prorsus exaruisse. At mihi quidem hoc non persuadent; quo enim modo, quum reversi sunt, flumen transierunt?
LXXVI. Crœsus igitur, sueprato cum copiis fluvio, in eam Cappadociæ partem pervenit, quæ Pteria nominatur, estque totius hujus regionis pars validissima, ex adverso fere Sinopes urbis ad Pontum Euxinum sita. Ibi castris positis, prædia devastavit Syriorum, (2) et oppidum Pteriorum cepit in servitutemque redegit: cunctaque etiam finitima cepit oppida, Syriosque nihil commeritos funditus evertit. (3) Tum Cyrus, coactu exercitu, adsumtisque omnibus qui in medio incolebant, obviam Crœso ivit. Priusquam autem educere aggrederetur copias, caduceatores ad Iones misit solicitandos ut a Crœso deficerent. (4) Et Iones quidem non paruerunt: Cyrus vero ut advenit, castra Crœso opposuit; et ibidem in terra Pteria valido impetu vires invicem tentarunt. Acri prælio commisso, multis utrimque occisis, ad extremum, quum nox ingrueret, neutram in partem inclinante victoria discesserunt. Et hunc quidem in modum uterque exercitus pugnaverat.
LXXVII. Crœsus vero, quem copiarum suarum paucitatis pænitebat: nam militum ejus, qui conflixerant, multo minor, quam Cyri, numerus fuerat: ea de caussa, quum postridie ejus diei Cyrus adgredi illum non conaretur, Sardes reversus est, habens in animo et Ægyptios evocare ex fœdere (quorum cum rege Amasi, prius quam cum Lacedæmoniis, fœdus inierat), et Babylonios arcessere (nam et cum his societatem armorum pepigerat; rex autem per id tempus Babyloniorum Labynetus erat), et Lacedæmoniis denunciare, ut ad definitum tempus adsint: denique hisce conjunctis, suisque ipsius copiis contractis, constituerat, simulatque præteriisset hiems, primo vere expeditionem in Persas suscipere. (2) Hæc ille animo agens, ut Sardes venit, nuncios misit ad socios, qui illis edicerent, ut ad quintum mensem Sardes convenirent. Præsentem vero exercitum, qui cum Persis pugnaverat, qui ibi aderat mercede conductus, omnem dimisit dispersitque; nequaquam ratus fore ut Cyrus, qui pari adeo Marte pugnasset, adversus Sardes copias suas duceret.
LXXVIII. Hæc dum secum reputat Crœsus, suburbana omnia serpentibus impleta sunt: quos equi, ut adparuerunt, omissis pascuis consuetis, accedentes deglutiebant. Id Crœso cernenti visum est, ut erat, esse portentum: itaque e vestigio misit qui haruspices consulerent Telmessenses. (2) Sed consultoribus Telmessum profectis, ibique quid significaret prodigium edoctis, non contigit, ut Crœso renunciare responsum possent; nam priusquam Sardes renavigassent, captus Crœsus erat. (3) Atqui Telmessenses ita censuerant, exercitum peregrinum ingressurum esse terram Crœsi, et incolas oppressurum: serpentes enim, aiebant, esse terræ filios; equos autem, hostes et advenas. (4) Et hæc quidem responderunt Telmessenses Crœso jam capto, sed nescii adhuc ipsi quid Sardibus ageretur aut quid Crœso accidisset.