Part 28
CLX. Batti hujus filius fuit Arcesilaus; qui postquam regnum suscepit, primum cum fratribus suis discordias exercuit; donec hi, illo relicto, in alium Libyæ locum concesserunt, inter seque inito consilio urbem hanc condiderunt, cui nomen inditum, quod etiam nunc obtinet, Barca; simulque Afris, ut a Cyrenæis deficerent, persuaserunt. (2) Post hæc Arcesilaus adversus hos Afros, qui fratres suos receperant, et ab ipso defecerant, arma movit. Afri vero, illum metuentes, ad Libyes versus orientem incolentes confugerunt: (3) et Arciselaus, fugientes secutus, et Leuconem usque, Libyæ oppidum, persecutus est: ibi adgredi eum Libyes statuerunt. Qui prælio commisso tam insignem victoriam reportarunt de Cyrenæis, ut ex iis septem millia armatorum in illo loco ceciderint. (4) Post eam cladem ægrotans Arcesilaus, quum medicamentum sumpsisset, a fratre Learcho strangulatus est. Learchum vero uxor Arcesilæ, cui nomen erat Eryxo, per dolum occidit.
CLXI. Arcesilao in regnum successit filius Battus, pede claudus neque integer. Cyrenæi vero ob tristem rerum suarum statum Delphos miserunt qui deum consulerent, qua inita ratione optime res suas administrarent. (2) Quos Pythia jussit ex Mantinea Arcadiæ moderatorem arcessere. Petierunt igitur Cyrenæi a Mantinensibus: hique illis dederunt virum inter cives probatissimum, cui nomen erat Demonax. Hic vir igitur postquam Cyrenen pervenit, cognitis rebus singulis, primum in tres tribus distribuit Cyrenæos, partitione in hunc modum instituta: (3) Theræorum et eorum qui in vicinia habitabant [_sive_ periœcorum], unam partem constituit; alteram partem Lacedæmoniorum et Cretensium; tertiam reliquorum insularium. Deinde, regi Batto eximios tribuens agros et sacerdotia, reliqua omnia, quæ antea regum fuerant, populo in medium posuit.
CLXII. Jam, regnante quidem hoc Batto, iste rerum status duravit. Sub hujus autem filio Arcesilao multæ turbæ de honoribus sunt exortæ. Arcesilaus enim, Batti claudi filius et Pheretimæ, negavit se toleraturum rerum statum a Mantinensi Demonacte ordinatum, verum honores et privilegia repetiit suorum majorum. (2) Inde excitata seditione victus, Samum profugit: mater vero Pheretima, et ipsa fugiens, Salaminem Cypri se recepit. (3) Salaminem per id tempus tenuit Euelthon, is qui thuribulum illud spectatu dignum Delphis dedicavit, quod est in Corinthiorum thesauro repositum. (4) Hunc adiens Pheretima, exercitum ab eo petiit, qui se et filium Cyrenen reduceret. At ei Euelthon quidlibet magis, quam exercitum, dedit. Et illa accipiens dona, bonum quidem, ait, et hoc esse; melius vero illud fore, si petenti sibi daret exercitum. His verbis, quoties donum aliquod accepit, usa est. (5) Postremo Euelthon dono ei misit fusum aureum et colum, cui lana etiam circumdata. Quumque idem dictum Pheretima repeteret, respondit Euelthon, talia munera dari mulieribus, non exercitum.
CLXIII. Per idem tempus Arcesilaus, Sami moratus, unumquemque excitabat spe dividendorum agrorum proposita. Quumque jam magnam manum contraxisset, Delphos est profectus, de reditu consulturus oraculum; (2) cui Pythia hoc dedit responsum: «Quattuor Battis et quattuor Arcesilais, per octo hominum generationes, dat Loxias regnum obtinere Cyrenæ: ulterius vero ut ne conemini quidem hortatur. (3) Tu tamen, quum domum redieris, quietus esto: et quando fornacem repereris plenum amphoris, ne excoque amphoras, sed ad auram illas emitte. Sin excoxeris fornacem, ne in circumfluum intres: alioqui peribis tu et pulcerrimus taurus.»
CLXIV. Hoc a Pythia accepto responso Arcesilaus, sumptis secum Samiis, Cyrenen rediit. Et ibi rerum potitus, editi oraculi non erat memor, sed pœnas repetivit exsilii sui ab adversariis. (2) Horum autem alii regione prorsus excesserunt: alios vero, in potestatem suam redactos, Arcesilaus Cyprum misit, ibi interficiendos. At hos quidem Cnidii, suam ad oram delatos, servarunt, et Theram miserunt. Alios vero Cyrenæorum nonnullos, qui in privatam Aglomachi magnam turrim confugerant, circumdata materia Arcesilaus cremavit. (3) Quo patrato facinore animadvertens hanc esse oraculi sententiam, quod noluisset Pythia ut repertas in fornace amphoras excoqueret, Cyrenæorum urbe ultro abstinuit, mortem timens oraculo significatam, et circumfluam illam existimans esse Cyrenen. (4) Habuit uxorem, cognatam sui, filiam regis Barcæorum, cui nomen erat Alazir: ad hunc se recepit. At ibi conspicati eum cives Barcæi et Cyrenæorum exsulum nonnulli in foro versantem interfecerunt, simulque cum illo socerum Alazirem. Ita Arcesilaus, oraculi responso sive volens sive præter suam voluntatem non obsecutus, fatum suum implevit.
CLXV. Dum Arcesilaus, mali sui sibi auctor, Barcæ versabatur, interim mater ejus Pheretima honoribus filii Cyrenæ fungebatur, quum cætera administrans, tum in senatu adsidens: postquam vero filium cognovit Barcæ periisse, relicta Cyrene in Ægyptum profugit. (2) Exstabant enim merita ab Arcesilao in Cambysen Cyri filium collata: erat quippe hic Arcesilaus, qui Cyrenen Cambysi tradiderat, et tributum ei pactus erat pendendum. In Ægyptum ubi pervenit Pheretima, supplex adiit Aryanden, suppetias sibi ferre rogans; caussam interserens, periisse filium suum eo quod Medorum favisset partibus.
CLXVI. Erat hic Aryandes præfectus Ægypti, a Cambyse constitutus; idem qui postea, quum se parem gereret Dario, interfectus est. Postquam enim cognovit viditque Darium cupere monumentum relinquere sui, quale nemo ante illum rex effecisset, æmulatus est eum, donec tandem mercedem retulit. (2) Etenim Darius aurum ita excoquendum curaverat, ut, quoad maxime fieri posset, esset purgatissimum; quo ex auro monetam procudit. Aryandes vero, Ægypti præfectus, idem ipsum argento fecit: atque etiam nunc purgatissimum argentum est Aryandicum. Id ubi eum facere cognovit Darius, alia in eum culpa collata, quasi adversus ipsum rebelasset, interficiendum curavit.
CLXVII. Tunc vero Aryandes hic, miseratus Pheretimam, pollicetur et universum qui in Ægypto erat exercitum, pedestrem et classiarium: duce nominato pedestrium copiarum Amasi, de Maraphiorum genere; navalium vero Badra, de genere Pasargadarum. (2) Priusquam autem mitteret exercitum, præconem in urbem Barcam misit, quæsiturum quis esset qui Arcesilaum interfecisset. Barcæi vero universi in se culpam receperunt, multa ab illo mala passos se esse dicentes. (3) Qua re cognita, tum demum exercitum cum Pheretima misit. Et hæc quidem caussa verbo tenus prætendebatur: missus autem, ut mihi quidem videtur, est exercitus hoc consilio, ut Libyes sub Persarum redigerentur potestatem. Sunt enim Libyum (sive Afrorum) multi atque varii populi: quorum pauci nonnulli regis imperio parebant, plerique autem nullam Darii habebant rationem.
CLXVIII. Habitant autem Libyes hoc modo, incipiendo ab Ægypto, primi Afrorum sedes habent Adyrmachidæ qui institutis quidem maximam partem utuntur Ægyptiis, vestem vero gestant, qualem cæteri fere Libyes. (2) Mulieres eorum in utraque tibia armillam gestant æneam: comam alunt; et pediculos, quos quæque capit, vicissim mordet, atque ita abjicit. (3) Hi soli ex cunctis Afris hoc faciunt: iidemque soli virgines, quum in eo sunt ut nubant, regi ostendunt; quarum quæcumque illi placet, eam rex devirginat. (4) Pertinent hi Adyrmachidæ ab Ægypto usque ad portum cui nomen est Plynus.
CLXIX. His contigui sunt Giligammæ, terram incolentes occidentem versus, usque ad Aphrodisiadem insulam. In hujus regionis medio ad oram sita est Platea insula, in quam Cyrenæi duxerant coloniam; in continente vero est Menelaius portus, et Aziris oppidum, quod incolebant Cyrenæi; (2) unde incipit silphium; pertinet autem silphium a Platea insula usque ad ostium Syrtis. Institutis hi utuntur iisdem fere atque ii de quibus ante dictum.
CLXX. Giligammarum, occidentem versus, finitimi sunt Asbystæ. Hi supra Cyrenen habitant: nec ad mare pertinent; oram enim maritimam Cyrenæi incolunt. (2) In regendis quadrigis non postremi sunt, sed vel maxime inter Afros omnes eminent. Instituta autem pleraque æmulantur Cyrenæorum.
CLXXI. Asbystis ab occidente contermini sunt Auschisæ. Hi super Barcam habitant, pertinentque ad mare circa Euesperidas. (2) In media Auschisarum ditione habitant Bacales, exiguus populus, ad mare pertinentes prope Tauchira, oppidum ditionis Barcææ. Iisdem institutis hi utuntur atque illi qui supra Cyrenen habitant.
CLXXII. Auschisarum horum, versus occidentem, finitimi sunt Nasamones, numerosus populus; qui æstate, relictis ad mare pecoribus, ad locum cui Augila nomen, adscendunt, palmulas collecturi: nascuntur enim ibi frequentes palmæ arbores, insigni magnitudine, et frugiferæ omnes. (2) Iidem locustas venantur, quas ad solem siccatas molunt, et deinde lacti inspersas una cum lacte bibunt. Uxores quidem quisque complures solet habere, sed promiscue cum quibuslibet coeunt: simili modo, atque Massagetæ, scipione prius in terram defixo concumbunt. (3) Quando primum uxorem ducit vir Nasamon, moris est ut prima nocte sponsa cum singulis deinceps convivis concumbat: et quilibet, postquam coiit, donum dat quod domo secum attulit. (4) Jurisjurandi et divinationis apud eos hi ritus sunt: jurant per viros qui inter ipsos justissimi et fortissimi dicuntur fuisse; per hos jurant, sepulcra eorum tangentes. Divinaturi, ad sepulcra accedunt majorum, et peractis precibus ibidem indormiunt: quodcumque dein visum quisque per somnum vidit, eo utitur. (5) Fidem sibi mutuo dant hoc modo: alter alteri ex sua manu præbet bibendum, vicissimque ex alterius bibit manu: quodsi liquoris nihil adest, pulverem humo sublatam lingunt.
CLXXIII. Nasamonibus contermini sunt Psylli. Hi tali modo interierunt: Notus ventus exsiccaverat receptacula, quæ habuerant, aquarum: est enim regio intra Syrtin omnis aquarum inops. Tum illi, re deliberata, communi consilio adversus Notum expeditionem susceperunt: (refero autem hæc, quæ Libyes narrant:) et, postquam in arenas pervenerunt, coortus Notus eos obruit. Quibus exstinctis, regionem eorum Nasamones occuparunt.
CLXXIV. Supra hos, meridiem versus, in regione feris frequente, habitant Garamantes; qui quemcumque hominem fugiunt; et cujuscumque commercium: nec arma ulla ad belli usum hi habent, nec pugnare norunt.
CLXXV. Hi igitur supra Nasamones habitant: juxta mare vero, et ab occidente, finitimi eorumdem Macæ sunt. Hi in medio capillos crescere sinentes, hinc vero atque illinc in cute tondentes, per hanc tonsuram cristas gerunt. In bellum proficiscentes, struthionum terrestrium pelles pro scutis gestant. (2) Per eorumdem ditionem Cinyps fluvius, ex colle profluens cui nomen Charitôn, (_id est_, Gratiarum collis) in mare provolvitur. Hic collis Charitôn nemoribus frequens est, quum reliqua Libya, quam adhuc commemoravi, arboribus nuda sit. A mari ad illum stadia sunt ducenta.
CLXXVI. Macis his proximi sunt Gindanes: quorum mulieres fascias ex pellibus ad pedum malleolos gestant unaquæque multas; idque hac de caussa fieri aiunt: ut cum quoque viro concubuit mulier, ita fasciam circumligat; et, quæ plurimas gestat, ea præstantissima esse judicatur, quippe a plurimis viris amata.
CLXXVII. Oram horum Gindanum, quæ in mare prominet, Lotophagi habitant; qui nullo alio cibo, nisi loti fructu, vitam sustentant. (2) Est autem loti fructus magnitudine baccæ lentisci, dulcedine vero similis fructui palmæ arboris. Parant vero Lotophagi etiam vinum ex eodem fructu.
CLXXVIII. Lotophages, secundum mare, excipiunt Machlyes; qui et ipsi quidem loto utuntur, verumtamen minus quam prædicti. (2) Pertinent hi ad flumen magnum, cui nomen Triton: infunditurque is fluvius in magnum lacum Tritonidem, in quo est insula cui nomen Phla. Hanc insulam, aiunt, Lacedæmonios ex oraculi effato colonis debuisse frequentare.
CLXXIX. Narratur vero etiam hæc historia: Iasonem, postquam sub Pelio navem Argo construxisset, quum alia hecatombe, tunc et tripode æneo in navem imposito, Peloponnesum esse circumvectum, Delphos profecturum, sed quum circa Maleam navigaret, vento borea abreptum et ad Libyam fuisse adpulsum; priusquam autem terram conspexisset, hæsisse in brevibus Tritonidis lacus. (2) Ibi tunc inopi consilii, nescientique quo pacto educeret navem, adparuisse aiunt Tritonem, jussisseque Iasonem, ut sibi daret tripodem illum; dicentem, se illis monstraturum exitum, et incolumes emissurum. (3) Cui postquam morem gessisset Iason, tum Tritonem illis tutum per brevia exitum monstrasse, et tripodem in suo templo deposuisse; ex eodem vero tripode oraculo edito rem omnem Iasoni ejusque sociisque prædixisse; nempe, si quis ex Argonautarum posteris tripodem illum abstulisset, tunc inevitabili necessitate centum urbes Græcas circa Tritonidem lacum esse condendas. Quæ ubi cognovissent Libyes hanc regionem incolentes, tripodem illos occultasse.
CLXXX. Machlyum horum finitimi sunt Ausenses; qui pariter atque illi Tritonidem lacum adcolunt, sed interfluente Tritone ab illis dirimuntur. Et Machlyes quidem in postica capitis parte comam alunt; Ausenses vero in anteriore. (2) Annuo Minervæ festo virgines horum duabus a partibus stantes pugnant invicem lapidibus atque fustibus, dicentes, indigenæ deo (quam Minervam nos vocamus) se patrio ritu officium præstare. Si quæ virgines ex vulneribus moriuntur, has falso nominatas virgines dicunt. (3) Priusquam vero illas ad pugnandum committant, hoc faciunt: pulcerrimam virginum publice exornant galea Corinthia reliquaque armatura Græcanica, et currui impositam circa lacum circumvehunt. (4) Quonam vero cultu virgines ornaverint priusquam Græci in eorum vicinia habitarunt, non habeo dicere: videntur mihi autem Ægyptiis armis eas instruxisse. Nam ab Ægypto et scutum et galeam autumo ad Græcos pervenisse. (5) Minervam autem perhibent esse Neptuni filiam et Tritonidis paludis; dedisse autem se ipsam Jovi, quum nescio quid haberet quod de patre conquereretur: Jovemque eam pro filia adoptasse. (6) Hæc quidem ita narrant. Cæterum promiscue cum mulieribus pecudum more coeunt, non una habitantes. Tertio quoque mense conveniunt viri: quo in conventu, postquam adultus est puer quem mulier peperit, cui viro similis reperitur puer, is ejus pater esse censetur.
CLXXXI. Quos adhuc recensui, hi sunt Nomades Libyes, mare adcolentes. Supra hos vero, mediterranea versus, feris frequens Libya est. Tum supra hanc Ferinam Libyam supercilium porrigitur arenosum, a Thebis Ægyptiis usque versus Herculeas pertinens columnas. (2) In eo supercilio per decem fere dierum iter sunt in collibus frusta salis, ingentibus grumis; et in cujuslibet collis vertice e medio sale exsilit aqua frigida ac dulcis: circaque illas aquas habitant extremi homines versus Desertam Libyam et ultra Ferinam. Et primi quidem, a Thebis decem dierum itinere distantes habitant Ammonii, qui templum Jovis habent, a Thebæi Jovis templo derivatum: nam etiam Thebis, ut ante dictum est, arietina facie est Jovis simulacrum. (3) Est autem ibi alia etiam aqua fontana: quæ mane tepida est, versus meridiem autem frigidior, ipso vero medio die admodum fit frigida, quo tempore hortos illi irrigant: (4) tum inclinante die minuitur paulatim frigus usque ad solem occidentem, ubi rursus tepida fit aqua: dein paulatim calescit magis, donec media nox adest; tunc vero fervens exæstuat: post mediam noctem rursus refrigescit usque ad auroram. Nomen fontis est Solis fons.
CLXXXII. Post Ammonios in eodem arenoso supercilio, post decem iterum dierum iter, tumulus salis est, similis Ammonio, item aqua; ibique rursus homines habitant: nomen ejus loci Augila est. Hic est locus, quo proficisci consueverunt Nasamones, palmulas collecturi.
CLXXXIII. Ab Augilis, rursus post decem dierum iter, alius est salis tumulus, et aqua, et frequentes palmæ arbores frugiferæ, quemadmodum et in cæteris tumulis. Ibi inhabitant homines, quibus nomen Garamantes, magnus admodum populus: qui humum in salem ingerunt, atque ita sementem faciunt. (2) Brevissima ab his via ad Lotophagos, a quibus iter est triginta dierum ad illos. In horum terra nascuntur etiam boves qui opisthonomi (_retro pascentes_) vocantur. Sunt autem opisthonomi hanc ob caussam, quod cornua habent antrorsum curvata; (3) qua de caussa retro gradientes pascuntur: nam antrorsum progredientes pasci non possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram impinguntur. Cæterum ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et corii crassitie duritieque. (4) Iidem Garamantes quadrigis venantur Troglodytas Æthiopas. Sunt enim hi Troglodytæ Æthiopes pedibus pernicissimi omnium hominum, de quibus fando relatum audivimus. (5) Vescuntur autem Troglodytæ serpentibus atque lacertis, et id genus reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili; sed strident veluti noctuæ.
CLXXXIV. Post Garamantes, interjecto iterum dierum decem itinere, alius est salis tumulus, et aqua: quo loco homines habitant, qui Atarantes vocantur.[TR7] Hi soli omnium, quos novimus, hominum innominati sunt: nam cuncti quidem in universum Atarantes nominantur, unicuique autem per se nullum nomen impositum est. (2) Iidem solem capitibus ipsorum imminentem exsecrantur et fœdis quibusque conviciis incessunt, eo quod et ipsos homines et ipsorum terram urendo vexet et consumat. (3) Deinde, post aliorum decem dierum iter, est alius salis tumulus, et aqua et circùm habitantes homines: cui salis tumulo proximus est mons, cui nomen Atlas; (4) angustus est, et circumcirca rotundus; idem ea esse altitudine perhibetur, ut vertices ejus conspici non possint; numquam enim nubibus vacare, nec æstate, nec hieme. Hunc montem cœli fulcrum esse aiunt indigenæ. (5) Ab hoc monte homines isti nomen invenere: Atlantes enim vocantur. Dicuntur autem hi nec animatum quidquam comedere, nec insomnia videre.
CLXXXV. Ad hos igitur usque Atlantes nomina edere possum populorum, supercilium illud habitantium; ulterius vero non possum. Porrigitur autem idem supercilium usque ad Herculeas columnas, atque etiam extra eas. (2) Suntque in illo ex denorum dierum itineris intervallo salis fodinæ, et homines ibi habitantes, quorum omnium domus ex salis grumis sunt exstructæ: nam iste jam Libyæ tractus pluvia caret; nec vero durare muri ædium illi possent, si plueret. (3) Effoditur autem ibi sal et albus colore, et purpureus. Ultra istud vero supercilium, versus meridiem et mediterranea Libyæ, deserta est terra, et aquis, feris, pluvia, lignis vacua, omnique humore prorsus destituta.
CLXXXVI. Itaque inde ab Ægypto usque ad Tritonidem quidem lacum sunt Nomades Libyes, carnium esu et lactis potu viventes. Vaccarum vero carnem hi non gustant, eamdem ob caussam propter quam nec Ægyptii: neque vero porcos alunt. (2) Vaccarum carne vesci Cyrenæorum etiam mulieres nefas ducunt propter Ægyptiam Isin, cujus in honorem etiam jejunia agunt et festos dies celebrant: Barcæorum vero mulieres non modo vaccas, sed ne porcos quidem gustant. Et hæc quidem ita se habent.
CLXXXVII. Qui vero ab occidente Tritonidis lacus habitant Libyes, hi non jam nomades sunt, neque eisdem utuntur institutis, nec pueris faciunt simile quiddam quod Nomades facere consuerunt. (2) Nomades enim Libyæ, haud satis scio an omnes, multi certe eorum hoc faciunt: quando pueri eorum quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice capitis lana ovium succida urunt, nonnulli etiam venas temporum; idque hac caussa faciunt, ne insequente tempore umquam ex pituita laborent e capite defluente: et hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine. (3) Revera enim Libyes præ omnibus hominibus, quos novimus, firmissima utuntur valetudine; an hac ipsa de caussa, equidem pro certo haud dixerim: sunt autem utique firmissima valetudine. (4) Quodsi pueros, dum inuruntur, convulsio corripit, inventa est ab eis medicina: inspersa hirci urina eis medentur. Refero autem quæ ab ipsis Afris narrantur.
CLXXXVIII. Sacrificiorum ritus apud Nomades hi sunt: ab aure pecudis auspiciantur, quam præcisam super humerum projiciunt: hoc facto, cervicem victimæ retro vertunt. Non autem immolant nisi Soli et Lunæ. (2) His Libyes cuncti sacra faciunt: sed, qui circa Tritonidem lacum sedes habent, hi Minervæ maxime, et post hanc Tritoni et Neptuno sacrificant.
CLXXXIX. Vestem vero et ægides, quibus instruuntur Minervæ imagines, a Libyssis adoptarunt Græci: præterquam enim quod pellicea est Libyssarum vestis, et quod fimbriæ, ex illarum ægidibus (_thoracibus caprinis_) pendentes, non serpentes sunt, sed ex loris factæ, reliqua omnia eodem modo instructa sunt. (2) Atque etiam nomen declarat, ex Libya venisse cultum quo instruuntur Palladia: quippe Libyssæ mulieres vesti suæ circumjiciunt nudas ægeas (_thoraces ex pelle caprina_) fimbriatas, rubia tinctas: ex his vero ægeis Græci ægidas denominarunt. (3) Videturque mihi etiam ululatus in sacris hic primum exstitisse: utuntur hoc enim maxime mulieres Libyssæ, et belle utuntur. Etiam quadrijugos equos jungere ab Afris didicerunt Græci.
CXC. Mortuos sepeliunt Nomades eodem modo atque Græci, exceptis Nasamonibus. Hi enim sedentes sepeliunt: eoque curant, ut æger, quum in eo est ut animum efflet, sedeat, nec supinus moriatur. (2) Domus illorum ex asphodelorum caulibus compactæ sunt, intertextis juncis; suntque portatiles. Hujusmodi istorum sunt instituta.
CXCI. Ab occasu Tritonis fluvii Ausensibus jam finitimi sunt Agricolæ Libyes, et stabilibus domibus utentes; quorum nomen est Maxyes. Hi in dextra capitis parte comam alunt, sinistram tondent: corpus vero minio tingunt. (2) Aiuntque se hi ex Trojanis viris esse oriundos. Regio hæc autem, et reliqua pars Libyæ occidentem spectans, multo frequentior est feris silvisque quam Nomadum regio. (3) Nam orientalis Libyæ tractus, quem Nomades incolunt, humilis est et arenosus, usque ad Tritonem fluvium: qui vero hinc ad occidentem vergit, qui Agricolarum est, is montanus admodum, et nemorosus, et feris bestiis frequens. (4) Sunt enim ibi immani magnitudine serpentes, sunt ibidem leones, et elephanti, et ursi, et aspides, et asini cornuti: sunt item cynocephali (_canicipites_), et acephali (_sine capite homines_) oculos in pectore habentes, ut quidem Libyes perhibent, et feri viri, feminæque feræ; denique alia multa numero monstra ficta et ementita.
CXCII. In Nomadum vero regione nihil horum, sed alia bestiarum genera hæcce: pygargi (_de genere antiloparum_), dorcades, bubali, asini, non cornuti illi, sed alii impoti, nempe qui non bibunt: tum oryes (_sive_ oryges, _antiloparum species_), quorum ex cornibus conficiuntur Punicarum cithararum brachia (_ad verticillos inserendos_), bovis fere magnitudine bestia; sunt item bassaria, (_de vulpium genere_), hyænæ, hystrices, feri arietes, dictyes, thoes, pantheres, boryes, crocodili terrestres tricubitales, lacertis simillimi, struthiones terrestres, serpentes pusilli singulis cornibus instructi. (2) Et hæ ibi bestiæ sunt, et aliæ quæ item alibi, cervo et apro exceptis: cervus enim et aper in Africa omnino nullus reperitur. (3) Sunt autem ibidem murium tria genera; unum eorum qui bipedes vocantur: alii zegeries, Libyco nomine, quod Græca lingua colles significat: tertium genus, echinees. (4) Sunt etiam mustelæ, quæ in silphio nascuntur, Tartessiis simillimæ. Tot bestiarum genera habet hæc Nomadum Libycorum regio, quoad nos longissime percunctando comperire potuimus.
CXCIII. Maxyum Afrorum finitimi Zaueces sunt; quibus mulieres plaustra aurigantur, in bellum proficiscentibus.
CXCIV. His contigui sunt Gyzantes: apud quos plurimum mellis parant apes: multo vero major copia paratur hominum artificio. Hi omnes minio pinguntur; vescunturque simiis, quarum incredibilis copia in eorum montibus nascitur.