Part 26
XCVIII. His dictis, sexaginta nodos in loro nexuit; eoque facto, ad colloquium convocatos Ionum tyrannos in hunc modum est adlocutus: «Viri Iones, sententiam prius dictam, quod ad pontem attinet, missam facio. Ecce vobis hoc lorum; quo sumpto, facite quæ jam edico: (2) ex quo me videritis hinc adversus Scythas profectum, ab illo tempore incipientes, quotidie unum nodum hujus lori solvite. Sin intra hoc tempus non adfuero, sed elapsi erunt tot dies quot sunt nodi, tum quidem vestram in patriam navigate. (3) Usque ad id tempus vero, quoniam in hanc partem mutavi sententiam, custodite pontem, omne studium in illo conservando custodiendoque ponentes. Hoc facientes, gratissimum mihi feceritis.» Hæc locutus Darius, nulla interposita mora, in ulteriora perrexit.
XCIX. Ante Scythicam terram sita Thracia est, ad mare pertinens. Inde, in sinum ducta hac regione, incipit Scythia, per quam ister in mare influit, orificio orientem versus tendente. (2) Jam Scythiæ inde ab Istro eam partem, quæ secundum mare porrigitur, ad mensuram declarare adgredior. Protinus ab Istro hæc est vetus Scythia, versus meridiem sita, usque ad oppidum cui Carcinitis nomen. (3) Tum contiguam hinc regionem, ad idem mare pertinentem, quæ montana est et in Pontum prominens, incolit Taurica gens, ad Chersonesum usque Asperam quæ vocatur. Hæc vero ad illud mare pertinet quod est orientem versus. (4) Scythiæ enim fines duabus a partibus ad mare pertinent, tam a meridie, quam ab oriente, quemadmodum Atticæ regionis fines. Et similiter hanc Scythiæ partem Tauri incolunt, ac si Atticæ angulum Suniacum, promontorium illud magis in mare excurrens a Thorico usque ad Anaphlystum pagum, alius incoleret populus, non Athenienses. Dico autem autem hoc, prout parva hæc cum magnis conferri possunt. (5) Talis igitur Taurica est. Quodsi quis hanc Atticæ partem non præternavigavit, huic ego alia ratione rem declarabo: perinde est ac si Iapygiæ promontorium non Iapyges habitarent, sed alius populus, a Brundusio portu incipiens, et usque ad Tarentum ab illis præcisus. Atque hæc duo quum dico, multa alia similia dico, quibuscum conferri Taurica potest.
C. Jam inde a Taurica terra, quæ sunt supra Tauros, et quæ ad mare quod ad orientem est pertinent, ea rursus Scythæ incolunt, quæ ab occidente Bospori Cimmerii et Paludis Mæotidis sunt usque ad Tanaim fluvium, qui in intimum Mæotidis hujus recessum se exonerat. (2) Jam igitur inde ab Istro [_usque ad Tanain_] superne mediterranea versus disterminatur Scythia primum ab Agathyrsis, deinde a Neuris, post hos ab Anadrophagis, postremo a Melanchlænis.
CI. Scythiæ igitur, formam fere quadratam habentis, duæ sunt partes ad mare pertinentes; quarum utraque alteri quaquaversum æqualis est, tum quia in mediterranea porrigitur, tum secundum mare. (2) Etenim ab Istro ad Borysthenem iter est decem dierum, rursusque a Borysthene ad Mæotin paludem aliorum decem dierum iter: a mari vero versus mediterranea ad Melanchlænos, qui supra Scythas incolunt, iter est viginti dierum. Iter autem diurnum mihi æquiparatur ducenis stadiis. (3) Ita Scythica terra, in transversum, patebit quater mille stadia; in rectum vero, mediterranea versus, totidem alia stadia. Hæc igitur hujus terræ amplitudo est.
CII. Scythæ secum reputantes, solos se impares esse Darii copiis justo prælio repellendis, nuncios miserunt ad finitimos: quorum reges etiam convenere deliberaturi, utpote ingenti invadente exercitu. (2) Erant autem reges, qui convenere, Taurorum, et Agathyrsorum, et Neurorum, et Androphagorum, et Melanchlænorum, et Gelonorum, et Budinorum, et Sauromatarum.
CIII. Ex his Tauri institutis utuntur hujusmodi. Naufragos, et quoscumque ceperunt Græcos illuc delatos, immolant Virgini hoc modo: postquam sacra auspicati sunt, clava feriunt hominis caput: (2) et corpus quidem, ut alii dicunt, de præcipitio dejiciunt (in prærupta enim rupe exstructum templum est), caput vero in cruce erigunt: rursus alii de capite quidem consentiunt, corpus autem non de præcipitio dejici aiunt, sed terra condi. (3) Deam autem, cui has victimas immolant, ipsi Tauri aiunt Iphigeniam esse, Agamemnonis filiam. Hostibus, quos bello ceperunt, hoc faciunt: (4) qui captivum fecit, is ei caput præcidit, domumque suam relatum, præalto infixum palo, erigit ita ut multo supra domum, atque adeo supra fumarium, emineat; dicuntque, hos tamquam custodes totarum ædium ita sublime eminere. Vivunt autem ex præda et bello.
CIV. Agathyrsi lautissimi et mollissimi homines sunt, maximamque partem aurum gestant. Cum mulieribus in commune consuetudinem habent, quo sint inter se fratres et consanguinei, eoque nec invidiam nec inimicitias invicem exerceant. Quod ad alia attinet instituta, ad Thraces accedunt.
CV. Neuri Scythicis utuntur institutis. Proxima autem ante Darii expeditionem generatione accidit his, ut terram suam desererent totam propter serpentes. Ingentem enim ipsis serpentum multitudinem ediderat hæc regio, quorum quidem major pars ex superioribus regionibus, quæ desertæ sunt, invaserant. Ad extremum, malis pressi, relicta sua terra, cum Budinis habitatum concesserunt. (2) Videntur autem præstigiatores esse hi homines: narrant certe Scythæ et Græci Scythiam incolentes, semel quotannis Neurorum quemque per aliquot dies in lupum mutari, deinde vero rursus formæ suæ reddi. Mihi quidem hæc narrantes non persuadent; narrant vero nihilo minus, atque etiam interposito jurejurando adfirmant.
CVI. Androphagi ferocissimos omnium hominum mores habent; neque jus colentes ullum, neque lege ulla utentes. Nomades sunt: vestem gestant Scythicæ similem, lingua vero utuntur propria. Soli autem ex illis populis humana carne vescuntur.
CVII. Melanchlæni vestimenta nigra gestant; a quibus etiam nomen est eis impositum: institutis autem utuntur Scythicis.
CVIII. Budini, magnus populus et numerosus, glauci admodum sunt omnes, et rubicundi. Urbem hi in sua ditione conditam habent ligneam: Gelonus oppido nomen est: cujus muri latus quodque triginta stadia in longitudinem patet, altus vero murus, totusque ligneus: ædes item et templa lignea sunt. (2) Sunt enim ibi Græcanicorum deorum templa, Græco more instructa imaginibus et aris et delubris ligneis. Iidem Baccho triennalia festa agunt, et bacchanalia celebrant. (3) Sunt enim Geloni origine Græci: qui ex emporiis suis pulsi, in Budinos habitatum concesserunt: linguaque utuntur partim Scythica, partim vero Græca.
CIX. Budini vero non eadem lingua, atque Geloni, utuntur: nec eadem utrisque vitæ ratio est. Budini enim, indigena gens, nomades (_pastores_) sunt, solique hi ex omnibus istarum regionum incolis pediculos comedunt: Geloni vero terram colunt, panem comedunt, hortos habent; nihil istis nec forma similes, nec colore. Verumtamen a Græcis Budini etiam Geloni nominantur; parum recte id quidem. (2) Est autem universa illorum terra silvis frequens, omni genere arborum refertis. In vastissima silva lacus est magnus et amplus, et circumcirca palus arundine frequens. In eo lacu lutræ capiuntur, et castores, et aliæ quadrato fronte feræ, quarum pelles penulis prætexuntur, testiculi vero ad uterorum curationem sunt utiles.
CX. De Sauromatis hæc fama est. Postquam Græci cum Amazonibus pugnarunt, (Amazonas autem Scythæ Oiorpata nominant, quod vocabulum Græco sermone viricidas significat: _oior_ enim virum dicunt; _pata_ vero, occidere:) tunc igitur Græci perhibentur, victoria apud Thermodontem relata, tribus navibus domum repetiisse; tot Amazonas, quot vivas capere potuerant, secum vehentes. At illas in medio mari invasisse viros, cunctosque interfecisse. (2) Easdem vero, quum navigandi essent imperitæ, et nec gubernaculorum usum nossent, nec velorum, nec remorum, occisis viris, delatas quo fluctus ventique pellerent, Cremnos ad Mæotidem paludem pervenisse: sunt autem Cremni locus, in Liberorum Scytharum regione. (3) Ibi postquam e navibus exscenderunt Amazones, pedibus in habitata loca profectæ, quod primum offenderunt equorum armentum, hoc direpto obequitantes, res Scytharum prædabantur.
CXI. Scythæ vero, quum nec linguam earum, nec vestimentum, neque gentem nossent, conjectare non potuerant quid hoc rei esset, demirabanturque unde adessent. Quum vero viros ejusdem staturæ ætatisque existimarent, prælium cum illis commiserunt: (2) ex pugna autem potiti mortuis, cognoverunt feminas esse. Deliberantibus igitur visum est, neutiquam illas dehinc occidere, sed e suis qui maxime juvenes essent adversus eas mittere, numero, quantum conjicere poterant, pares illarum numero. (3) Hos jusserunt in earumdem vicinia habere castra, facereque eadem quæ illas viderent facientes: sin illæ ipsos persequerentur, non pugnam cum eis inire, sed sese recipere; quando vero persequi desinerent illæ, tum rursus adpropinquare eisdem et castra propius ponere. (4) Hoc consilium Scythæ ceperunt, cupientes ex illis liberos sibi progigni.
CXII. Missi juvenes mandata sunt exsecuti. Quos ubi viderunt Amazones non lædendi consilio advenisse, valere sinebant: et quotidie propius castra castris admovebantur. (2) Nihil autem aliud habebant hi juvenes, quemadmodum etiam Amazones, nisi arma et equos: vitam autem sustentabant perinde atque illæ, venando et prædam agendo.
CXIII. Sub meridiem hoc agere Amazones consueverant: sparsim singulæ aut binæ, seorsum ab invicem, levandi ventris caussa vagabantur. Qua re animadversa, Scythæ perinde fecerunt: et eorum unus ad aliquam ex illis, quæ longius a cæteris sola versabatur, proprius accessit: nec illa eum repudiavit, sed sese frui passa est. (2) Et colloqui quidem cum illo non potuit (nec enim sermonem suum invicem intelligebant), sed signo manu dato invitavit eum, ut postridie eumdem in locum adducto comite veniret; significans, duas adfuturas; se nempe adducturam aliam. (3) Juvenis, ad suos reversus, sociis hæc nunciavit: et insequente die rediit et ipse in constitutum locum, et alterum secum adduxit; reperitque Amazonem, cum socia sese exspectantem. Id ubi compererunt reliqui juvenes, etiam ipsi reliquas Amazonas cicurarunt.
CXIV. Posthæc junctis castris una habitarunt: et quisque eam habuit uxorem, cum qua primum consuetudinem habuerat. Et linguam quidem mulierum addiscere viri non potuerunt, sed virorum sermonem didicerunt mulieres. (2) Ubi se invicem intelligebant, Amazonas his verbis compellarunt viri: «Sunt nobis parentes, sunt etiam possessiones. Nunc igitur non amplius talem vivamus vitam; sed ad nostros redeamus, cum illisque vitam agamus. Et vos habebimus uxores, nec ullas alias.» (3) At illæ ad hæc responderunt: «Nos vero non poterimus cum vestris vivere mulieribus: nec enim eadem nobis atque illis instituta sunt. (4) Nos arcu utimur, et sagittis, et equis; muliebria vero non didicimus opera. Vestræ autem mulieres nihil horum, quæ diximus, agunt; opera vero faciunt muliebria, in plaustris desidentes, nec venatum exeuntes, neque alio usquam. Itaque cum illis non poterimus consuescere. (5) Sed si nos habere vultis uxores, et videri vultis æquissime agere; abite ad parentes vestros, et facultatum partem ab eis sortiti, ad nos redite; ac deinde seorsum ab illis habitemus.»
CXV. Paruerunt juvenes, et, quod illæ postulaverant, fecerunt. Postquam vero facultatum ratam partem acceperunt, et ad Amazonas sunt reversi, hæc eis dixere uxores: «Timor nos atque metus tenet, quo pacto hoc in loco habitare possimus; quum et patribus vos privaverimus, et terram vexaverimus vestram. (2) Sed, si cupitis porro nos habere uxores, hæcce facite nobiscum: agite, hac ex terra excedamus; et trajecto Tanai fluvio, ibi habitemus.»
CXVI. In hanc quoque conditionem consensere juvenes. Trajecto Tanai, tridui viam a Tanai versus orientem progressi sunt, et tridui item viam a Mæotide palude versus septemtrionem; et postquam in eum locum venerunt, ubi etiam nunc habitant, ibi sedes ceperunt. (2) Atque ab illo tempore vetustam vitæ rationem mulieres Sauromatarum conservarunt venatum exeuntes, vectæ equis una cum maritis aut sine maritis, et in bellum proficiscentes, eamdemque cum viris vestem gestantes.
CXVII. Sermone Sauromatæ utuntur Scythico, solœce quidem illo utentes inde ab antiquis temporibus, quoniam eum non recte didicerant Amazones. (2) Quod ad nuptias spectat, hoc apud illos institutum obtinet: nulla virgo viro nubit, quin prius ex hostibus virum quempiam occiderit: suntque apud eos quæ vetulæ moriantur priusquam nupserint, quoniam satisfacere legi non potuerunt.
CXVIII. Ad horum igitur, quos commemoravi, populorum congregatos reges ubi venere Scytharum legati, edocuerunt eos, Persarum regem, postquam in altera continente omnia armis suis subjecisset, ponte in collo Bospori posito in hanc trajecisse continentem; et, subactis Thracibus, Istrum fluvium ponte jungere, hoc consilio ut et hæc omnia suam sub potestatem redigat. «Vos igitur nequaquam, res vestras a nostris rebus separantes, disperdi nos sinite; sed communi consilio obviam eamus invadenti! (2) Id nisi feceritis; nos, ab illis pressi, aut regione excedemus; aut, manentes, deditionem faciemus. Quid enim aliud facere possimus, si vos opem nobis ferre nolueritis? At non idcirco melius vobiscum agetur: venit enim Persa non magis contra nos, quam contra vos; nec nobis subactis contentus, a vobis abstinebit. (3) Magnum vero hujus rei testimonium proferimus: nam, si adversus nos solos arma movisset Persa, ulciscendæ superioris servitutis caussa, oportebat illum ita nostram invadere terram, ut ab aliis populis omnibus abstineret; cunctisque declaraturus erat, adversus Scythas se ducere exercitum, non adversus alios. (4) Nunc vero, ex quo in hanc continentem trajecit, continuo, quoscumque obviam habet, perdomat omnes. Sane quidem quum reliquos suæ potestati subjecit Thracas, tum nostros quoque finitimos Getas.»
CXIX. Hæc quum Scythæ exposuissent, deliberarunt reges qui ex prædictis populis convenerant. Divisæ autem fuerunt eorum sententiæ: nam Gelonus quidem, et Budinus, et Sauromata, idem sentientes, opem ferendam Scythis receperunt; (2) Agathyrsus vero, et Neurus, et Androphagus, et Melanchlænorum Taurorumque reges, hæcce Scythis responderunt: «Nisi vos priores injuria adfecissetis Persas, bellique fecissetis initium, recte utique videremini nobis precari quæ precamini, dicereque quæ dixistis; et nos precibus vestris morem gerentes, eadem (_quæ hi vobis recipiunt_) præstituri vobis eramus. (3) Nunc vero vos, absque nobis, illorum terram invasistis, et imperium in Persas, quamdiu deus vobis permisit, obtinuistis: et illi nunc, ab eodem deo excitati, paria vobis reddunt. At nos neque tunc injuria ulla adfecimus hos viros, neque nunc priores injuria illos lacessere conabimur. (4) Quodsi tamen nostram etiam terram invadere hostis voluerit, et injuriarum fecerit initium, nos quoque ipsi non tolerabimus: donec autem hoc viderimus, domi manebimus; nec enim contra nos venisse Persas existimamus, sed contra eos qui injuriarum fuerunt auctores.»
CXX. Hæc ubi ad se relata Scythæ audiere, decreverunt justam quidem ex aperto pugnam nullam conserere, quoniam hi sibi armorum socii non accederent; sed, recedentes et armenta retro agentes, puteos qua præterirent et fontes obstruere, herbamque e terra natam atterere, bifariam sese partientes. (2) Et alteram quidem harum partium, quam duceret rex Scopasis, junctis Sauromatis, recta versus Tanain fluvium secundum Mæotin paludem, si huc se converteret Persa, debere regredi; et, quando retro duceret rex, illum persequi atque invadere. (3) Hæc igitur una pars Regni [_id est, Regiorum Scytharum_] hac via, qua dixi, collocata erat. Duas autem reliquas Scytharum Regiorum partes, majorem, cui Idanthyrsus imperabat, tertiamque cui præerat rex Taxacis, collectas inter se et junctas cum Gelonis atque Budinis, similiter, unius diei itinere inter se et Persas sectantes interjecto, debere regredi, et ea facere quæ decreta essent. (4) Hos igitur primum recta versus eorum ditionem recipere sese debere, qui societatem ipsis negassent, quo hos etiam bello implicarent; (ut, qui noluissent sponte fortunam belli Persici subire, inviti tamen bella recogerentur:) deinde vero in suam ditionem sese convertere, et adgredi hostem, si deliberantibus ita videretur.
CXXI. His ita deliberatis, Scythæ exercitui Darii obviam sunt progressi, præcursoribus præmissis equitibus præstantissimis. Plaustra vero, in quibus vitam agebant liberi eorum uxoresque omnes, et pecora omnia, præterquam quot ad victum sufficiebant, tot relictis, cætera simul cum plaustris dimiserunt, dato mandato, ut versus septemtrionem continuo agerent. Hæc igitur ita in tuto collocabant.
CXXII. Antecursores Scytharum postquam Persas repererunt tridui itinere ab Istro progressos, unius diei itinere ab illis distantes castra posuerunt; et, quidquid progignit terra, id omne contriverunt. (2) Persæ vero, ut Scytharum equitatum viderunt sibi comparentem, vestigia eorum legentes progressi sunt, quum quidem illi continuo retro cederent. Erant autem hi, contra quos iter suum Persæ dirigebant, una illa Scytharum pars, quam supra commemoravi; itaque eosdem deinde orientem versus, et versus Tanain, sunt persecuti. (3) Et postquam Tanain fluvium hi trajecerunt, Persæ item trajecto fluvio eos sunt persecuti; donec, peragrata Sauromatarum ditione, in Budinorum regionem pervenerunt.
CXXIII. Quamdiu igitur per Scythicam et Sauromatidem terram iter Persæ faciebant; nihil quod vastare possent repererunt, quippe in arida et inculta terra. Postquam vero Budinorum ingressi sunt regionem, ligneam ibi urbem offendentes, a Budinis desertam, et omnibus rebus vacuam, incenderunt. (2) Dum hoc agebant, continuo per tritam viam ulterius progrediebantur, donec in terram prorsus desertam pervenerunt. Situm est autem hoc desertum, a nullis prorsus hominibus habitatum, supra Budinorum regionem, patetque in septem dierum iter. (3) Super eo deserto habitant Thyssagetæ: quorum ex terra quattuor exeunt magna flumina, quæ postquam per Mæotas fluxere, in Mæotin paludem, quæ vocatur, sese exonerant: nomina his fluminibus imposita sunt Lycus, Oarus, Tanais, Hyrgis.
CXXIV. Darius, postquam in desertum pervenit, omisso cursu, ad flumen Oarum stativa habuit: ac per id tempus octo magna castella munivit, paribus intervallis a se invicem distantia, sexaginta circiter stadia; quorum mea etiam nunc ætate superfuerunt ruinæ. (2) Dum ille in his erat occupatus, interim Scythæ, quos erat persecutus, circumitis locis superioribus, in Scythiam sunt reversi. (3) Qui quum prorsus ex conspectu essent remoti, nec usquam amplius comparerent, ita Darius, castellis illis imperfectis relictis, retrogressus est, itinere ad occidentem converso. Putabat enim, hos esse universos Scythas, et occidentem versus profugere.
CXXV. Magnis itineribus cum exercitu profectus Darius, ut in Scythicam terram pervenit, incidit in junctas duas alteras Scytharum partes: quas ibi nactus, persecutus est ita, ut illi, sese recipientes, semper unius diei itinere ipsum antecederent. (2) Quumque instare eis Darius non intermitteret, Scythæ, ut initio decreverant, in illorum regum ditionem se receperunt, qui armorum societatem illis negaverant; et primum quidem in Melanchlænorum terram. (3) Quos quum tumultu replessent et Scythæ et Persæ, terram illorum ingressi; mox in Androphagorum regionem Scythæ illis præiverunt: et horum quoque rebus perturbatis, in Neuridem terram se receperunt: denique, his etiam concussis, Agathyrsos Scythæ subterfugientes petivere. (4) Agathyrsi, finitimos fugere videntes et exagitatos a Scythis, præcone misso, priusquam suam ditionem Scythæ invaderent, edixerunt illis, intra fines suos ne pedem ponerent: prædixeruntque, si invadere conarentur, secum prius fore armis decertandum. (5) His per præconem prædictis, Agathyrsi ad fines suæ ditionis præsto fuerunt, constitutum habentes prohibere invadentes. Melanchlæni vero et Androphagi et Neuri, Persis simul cum Scythis irrumpentibus, ne fortuna quidem armorum tentata, obliti minarum, continuo ulterius septemtrionem versus in desertum territi turbatique profugerant. (6) Scythæ vero, ab Agathyrsis prohibiti, horum ditionem jam non sunt ingressi, sed ex Neuride terra in suam Persis præiverunt.
CXXVI. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus adpareret, Darius, misso ad Idanthyrsum Scytharum regem equite, hæc ei dixit: «Male feriate homo, cur fugis semper, quum tibi liceat duorum utrum libuerit facere? quodsi enim satis virium tibi videris habere ad resistendum meis rebus, siste gradum, et desinens vagari pugnam committe: sin tibi conscius es esse inferior, etiam sic vagari desine; et domino tuo dona ferens terram et aquam, in colloquium veni.»
CXXVII. Ad hæc Scytharum rex Idanthyrsus hæc respondit: «Ita mihi res habet, Persa: equidem nullum umquam hominem metuens fugi, neque ante hoc tempus, nec nunc te fugio. Neque nunc novum quidpiam facio, aut aliud, quam quod in pace facere adsuevi. (2) Quid sit vero quod non continuo pugnam tecum committam, id quoque tibi declarabo. Neque oppida sunt nobis, nec culta arva, quibus metuentes ne capiantur aut vastentur, properemus pugnam vobiscum conserere. Sin cupis quamprimum eo venire; sunt nobis patria sepulcra: (3) agite, hæc indagate, et reperta disturbare tentate; tunc cognoscetis, utrum pro sepulcris pugnaturi simus vobiscum, an non pugnaturi. Prius vero, quam nobis ratio suaserit, pugnam tecum non conseremus. (4) Et hæc quidem de pugna dicta sunto. Dominos autem meos solos duco esse Jovem, meum progenitorem, et Vestam, Scytharum reginam. Tibi autem, loco terræ et aquæ quæ tu dona postulas, ea dona mittam quæ ad te mitti decet: pro eo vero, quod dominum te meum esse dixisti, in malam rem te jubeo abire.» (Hoc est, quod vulgo dicunt, Scythicum dictum.) Istud igitur responsum præco ad Darium retulit.
CXXVIII. Reges vero Scytharum, audito servitutis nomine, iram non tenuere. Igitur illud suorum agmen, cui juncti Sauromatæ erant, quod sub Scopasis erat imperio, ad Istrum mittunt, dato mandato ut Ionibus in colloquium veniant, illis qui pontem in Istro positum custodiebant. Eis vero qui relinquebantur placuit, non amplius circumducere Persas; sed, quoties cibum caperent, de improviso in eos impetum facere. (2) Observantes igitur illos cibum capientes, quæ decreverant, exsequebantur. Et equitatum quidem constanter in fugam vertebat Scytharum equitatus; et Persarum equites fuga in pedites incidebant. Tum vero suppetias veniebat peditatus: (3) et Scythæ, postquam equites hostium in pedites rejecerant, recedebant, peditatum metuentes. Similes vero impressiones noctu etiam Scythæ faciebant.
CXXIX. Erat tunc Persis utilis, Scythis vero inimica, Darii castra adgredientibus, res dictu mira admodum; nimirum vox asinorum, et mulorum species. (2) Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra, quemadmodum supra etiam demonstratum a me est: neque est omnino in universa Scythica regione aut asinus aut mulus, propter frigora. (3) Igitur lascivientes asini territabant equitatum Scytharum: sæpeque, dum in Persas impetum faciebant Scythæ, equi audientes interim voces asinorum, consternati avertebantur, et mirabundi erigebant aures, ut qui numquam antea vel vocem talem audivissent, vel speciem vidissent. Atque hoc, leve quidem, sed aliquid tamen ad belli successum Persæ adepti sunt.
CXXX. Scythæ quum subinde magnos motus fieri in castris Persarum [_veluti reditum parantium_] observarent; quo illi diutius in Scythia manerent, ibique manentes penuria rerum omnium premerentur, hocce fecerunt. (2) De pecoribus suis idemtidem nonnulla cum pastoribus relinquebant, et ipsi se retro in alium locum paulisper recipiebant. Tum Persæ, impetu facto, capiebant pecora, et præda facta exsultabant.