# Herodoti Historiarum Libri IX

## Part 24

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/herodoti-historiarum-libri-ix-56842/index.md

XXXVI. Atque hæc quidem de Hyperboreis dicta sunto. Nam de Abaride fabulam, qui Hyperboreus fuisse perhibetur, taceo; nec memoro quo pacto sagittam ille per universam terram circumtulerit, nihil cibi capiens. Quodsi vero sunt Hyperborei quidam homines, fuerint etiam alii Hypernotii. (2) Rideo autem quum multos jam video describentes terræ circuitus, neque quemquam ullum qui sana mente rem explicet: nam Oceanum illi describunt, quasi terram undique circumfluat, quam orbiculatam fingunt velut ex torno; et Asiam æqualem faciunt Europæ. Brevibus verbis igitur et magnitudinem utriusque harum terrarum declarabo, et qualis fere sit utriusque figura.

XXXVII. Persæ suam regionem incolunt ad australe mare pertinentes, quod Rubrum vocatur. Supra hos, septemtrionem versus, Medi habitant; supra Medos Saspires; supra Saspiras Colchi, ad boreale mare pertinentes, in quod Phasis fluvius influit. Hi quattuor populi ab altero mari habitant ad alterum.

XXXVIII. Inde ex eadem Asia, versus occidentem, duæ oræ porriguntur in mare, quas ego describam. (2) Altera ora, in boreali parte a Phasi incipiens, in mare excurrit secundum Pontum et Hellespontum, usque ad Troicum Sigeum: in parte meridionali, eadem ora initium capit a Myriandrico sinu, ad Phœnicen sito, et in mare porrigitur usque ad Triopium promontorium. (3) Hanc oram triginta incolunt hominum populi: et hæc quidem altera est earum quas dixi orarum.

XXXIX. Altera vero ora, a Perside incipiens, in Rubrum mare porrigitur; estque Persica, tum hanc excipiens Assyriaca, et post Assyriacam Arabica ora. Desinit autem hæc ora (non quidem vere desinens, sed solummodo ex usu loquendi) in sinum Arabium, in quem Darius fossam ex Nilo duxit. (2) Jam a Perside usque ad Phœnicen lata et ampla regio est: a Phœnice vero hæc ora per mare nostrum (_mediterraneum_) secundum Syriam Palæstinam ad Ægyptum porrigitur, ubi desinit: hancque oram nonnisi tres incolunt populi. Hæ sunt Asiæ regiones Persis ab occidente sitæ.

XL. Quæ vero ultra Persas et Medos Saspiresque et Colchos versus orientem solem spectant, secundum ea, ab altera parte (_a meridie_) Rubrum mare porrigitur, a septemtrione vero Caspium mare et Araxes fluvius, qui contra solem orientem fluit. (2) Usque ad Indiam vero, non ultra, habitatur Asia: quæ inde versus orientem spectant, deserta regio est; quæ qualis sit, nemo dicere potest. Talis igitur ac tanta Asia est.

XLI. Libya in altera earum, quas dixi, orarum est: est enim Libya Ægypto contigua. Jam ad Ægyptum quidem angusta hæc ora est: nam ab nostro mari ad mare Rubrum sunt centum millia orgyiarum, quæ mille admodum stadia conficiunt. Inde ab his vero angustiis valde spatiosa fit hæc ora, quæ Libya vocatur.

XLII. Miror autem hos, qui universam terram in tres partes dividunt atque distinguunt, Libyam, Asiam, et Europam: nec enim exigua inter has est differentia. Nam longitudine quidem secundum utramque (Asiam et Africam) porrigitur Europa: quod vero ad latitudinem ejus attinet, ne potest quidem, quod mihi manifestum est recte, cum illis conferri. (2) Nam Africa quidem ipsa se declarat esse circumfluam, præter eam partem quæ Asiæ est contigua; ex quo primus, quem novimus, Neco rex Ægyptiorum rem demonstravit. Hic enim, postquam desiit fossam fodere, quæ ex Nilo in sinum Arabium dirigebatur, viros Phœnices navibus emisit, dato mandato, ut per Herculeas columnas renavigarent in mare quod Libyæ a septemtrione est, atque ita in Ægyptum reverterentur. (3) Igitur Phœnices, ex Rubro mari profecti, per australe mare navigarunt: et, quando adveniebat autumnus, adpulsis ad terram navibus, quamcumque ad Libyæ regionem tunc pervenissent, in ea sementem faciebant, messemque exspectabant: deinde, messo frumento, navibus ulterius pergebant. Ita, duobus elapsis annis, tertio anno, itinere per Herculeas columnas flexo, in Ægyptum pervenerunt. (4) Dixeruntque, quod mihi quidem non persuadetur, sed fortasse alii cuipiam, quum Libyam circumnavigarent, habuisse se solem a dextra. Hoc modo primum cognita Libya est.

XLIII. Post hos, Carthaginienses idem adfirmant: nam Sataspes quidem, Teaspis filius, de Achæmenidarum stirpe, non circumnavigavit Libyam, quamquam ob id ipsum emissus: sed, quum longitudine itineris, tum solitudine territus, retrogressus est, neque laborem implevit a matre sibi injunctum. (2) Is filiæ Zopyri virgini vim intulerat, nepti Megabyzi: quam ob culpam quum in eo esset ut a Xerxe rege e palo suspenderetur, mater Sataspis, quæ soror erat Darii, deprecata est supplicium, ipsam se dicens graviorem ipso pœnam illi inflicturam; imposituram quippe ei necessitatem circumnavigandi Libyam, donec ea circumnavigata in Arabium sinum pervenisset. (3) Quam in conditionem postquam Xerxes consensit, Sataspes in Ægyptum profectus, accepta ab Ægyptiis navi nautisque, ad Herculeas navigavit columnas: hisque transmissis, circumvectus Africæ promontorium, cui Solois nomen est, meridiem versus navigavit: et permultum maris pluribus mensibus emensus, quum major semper itineris pars conficienda superesset retro navigavit, in Ægyptumque est reversus. (4) Ex qua quum ad Xerxem regem rediisset, narravit, in remotissimis locis præter homines se navigasse statura minutos, veste e palmæ foliis utentes; qui, quando ipsi navem ad terram adpulissent, relictis oppidis in montes profugissent: se vero cum suis, oppida illorum ingressum, nulla injuria incolis inlata, pecora solummodo eorum abegisse. (5) Quod autem Libyam non penitus circumnavigasset, caussam hanc esse aiebat: navem non potuisse ulterius progredi, sed fuisse inhibitam. Xerxes autem, persuasum sibi habens vera eum non dicere, quod impositum laborem non esset exsecutus, pristinam pœnam irrogavit et e palo suspendit. (6) Hujus Sataspis eunuchus, audita domini morte, propere Samum confugit, ingentes secum ferens pecunias, quas intervertit civis quidam Samius; cujus nomen, cognitum mihi quidem, volens obliviscor.

XLIV. Asiæ vero plurima pars (ante incognita) a Dario pervestigata est. Is quum cognoscere voluisset, ubinam Indus fluvius, unus post Nilum fluviorum omnium qui crocodilos alat, in mare se evolvat; cum navibus quum alios misit, quos verum esse relaturos judicabat, tum Scylacem inprimis, civem Caryandensem. (2) Hi igitur ex Caspatyro oppido et Pactyica regione profecti, secundo fluvio orientem solem versus in mare navigarunt: tum per mare occidentem versus navigantes, trigesimo mense eum in locum pervenerunt, unde rex Ægyptiorum Phœnices illos, de quibus supra dixi, emisit Libyam circumnavigaturos. (3) Confecta horum navigatione, Indos subegit Darius, et mari illo usus est. Atque ita Asiæ, præter eam partem quæ Indis ab oriente est, reliqua cognita sunt; compertumque est, Asiam similia exhibere atque Africam.

XLV. Europa autem a nemine plane cognita est; neque compertum habemus an aut ab oriente aut a septemtrione circumflua sit: illud novimus, longitudine secundum Libyam Asiamque esse illam porrectam. (2) Nec vero conjectura adsequi possum, cur, quum una sit terra, tribus illa nominibus distinguatur, a mulierum nominibus desumptis, terminique eidem ponantur, Nilus fluvius Ægyptius, et Phasis Colchicus; pro quo quidem alii Tanaim fluvium Mæoticum ponunt, et Cimmeria Porthmea: neque nomina potui comperire eorum qui hanc distributionem instituerunt, nec cur ista nomina his regionibus imposuerint. (3) Nam Libyam quidem plerique Græci aiunt a Libya, muliere indigena, nomen invenisse; Asiam vero a cognomine uxoris Promethei. Ac nomen hoc sibi vindicant Lydi; perhibentes, a Cotyis filio, Manis nepote, cui Asias nomen fuit, nominatam Asiam fuisse, non a Promethei uxore Asia: ab eodemque etiam Sardibus tribum Asiadem ducere nomen. (4) Sed Europa, quemadmodum, an circumflua sit, nulli hominum compertum est; sic nec, unde hoc nomen acceperit, aut quis ei illud imposuerit, adparet; nisi dicamus, a Tyria Europa nomen invenisse hanc regionem: tum vero antea carebat nomine, quemadmodum duæ reliquæ. (5) At hanc quidem ex Asia fuisse constat, neque in hanc terram, quam Europam Græci vocant, pervenisse: nec enim ultra Cretam ex Phœnice pervenit, ex Creta vero in Lyciam. Atque hæc hactenus dicta sunto: cæterum nos eisdem nominibus utemur, quæ sunt usu recepta.

XLVI. Pontus Euxinus, in quem Darius expeditionem suscepit, præ regionibus omnibus populos habet incultissimos, si Scythicam gentem excipias. Neque enim populum ullum ex his, qui citra Pontum habitant, possumus sapientiæ caussa memorare, nec virum novimus qui eruditionis nomine claruerit, nisi Scythicum populum, et in hoc Anacharsin. (2) Scythica autem gens unum, quod maximum est in rebus humanis, præ cæteris omnibus, quos novimus, hominibus sapientissime invenit: cætera tamen ejusdem non laudo. (3) Maximum illud, quod dico, ita ab his inventum est, ut et nemo qui illos bello invaserit, effugere possit; et ut ipsi, si nolint reperiri, a nemine possint deprehendi. Nam, qui nec oppida nec castella exstructa habent, sed, domos suas secum ferentes, sagittarii equites sunt cuncti, non aratro victitantes, sed pecoribus, domos suas plaustris circumvehentes; quo pacto hi non essent invicti, atque etiam aditu perquam difficiles?

XLVII. Est autem hoc ab illis inventum quum opportunitate terræ, tum fluviorum adjumento: est enim terra hæc plana, herbida, et irrigua; fluviique illam perfluunt non multo pauciores numero, quam canales sunt in Ægypto. (2) Quorum fluviorum, qui et notabiliores sunt, et a mari adnavigari possunt, eos recensebo. Sunt autem Ister, quinque ostiis patens, dein Tyras, et Hypanis, et Borysthenes, et Panticapes, et Hypacyris, et Gerrhus, et Tanais. Est autem horum cursus hujusmodi.

XLVIII. Ister, fluviorum omnium, quos novimus, maximus, semper sibi ipse æqualis fluit et æstate et hieme. Ab occasu venit, primusque est qui Scythicam adluit terram: ob id omnium maximus, quod alii multi in eum influunt. (2) Qui illum augent, hi sunt: primum quinque, qui Scythicam terram perfluunt: is quem Scythæ Porata, Græci vero Pyreton vocant; tum deinde Tiarantus; porro Ararus, et Naparis, et Ordessus. (3) Quem primo loco nominavi horum fluviorum, is magnus est, et ad orientem fluens aquam suam cum Istro miscet: secundo loco memoratus, Tiarantus, magis ab occidente, estque minor. Ararus vero et Naparis et Ordessus, medium inter hos cursum tenentes in Istrum influunt. (4) Hi sunt fluvii in ipsa Scythia oriundi, qui Istrum augent. Ex Agathyrsis autem decurrens Maris fluvius itidem cum Istro aquam suam miscet.

XLIX. Tum ex Hæmi montis verticibus tres alii magni fluvii, septemtrionem versus decurrentes, in eumdem influunt, Atlas, Auras, et Tibisis: per Thraciam vero et Crobyzos Thracas fluentes Athrys et Noes et Artanes Istro miscentur: porro ex Pæonia et monte Rhodope decurrens Scius fluvius, mediumque scindens Hæmum, in eumdem Istrum influit. (2) Tum ex Illyriis versus septemtrionem fluens Angrus fluvius in campum labitur Triballicum, atque inde in Brongum fluvium, Brongus vero in Istrum: ita ambos, jam satis magnos, excipit Ister. (3) Ex regione vero super Umbris sita oriens Carpis fluvius, et alius Alpis fluvius, versus septemtrionem fluentes, in eumdem se exonerant. (4) Universam enim Europam Ister perfluit, initium sumens ex Celtis, qui populorum omnium Europæ extremi versus occidentem habitant post [præter?] Cynetas: totamque Europam emensus, Scythiam a latere adluit.

L. His igitur, quos recensui, fluviis, aliisque præterea multis, aquam suam miscentibus, fluviorum maximus fit Ister. Nam si solius per se aquam cum Nili aqua conferas, copia illum superat Nilus: in hunc enim nullus alius fluvius, immo ne fontis quidem rivulus influit, qui eum augeat. (2) Quod vero constanter sibi ipse æqualis fluat Ister tam æstate quam hieme, id tali quadam ex caussa, ut mihi videtur, efficitur. Hieme tantus est fere, quantus est sua natura et paulo quidem major: nam parum admodum hieme pluit in hac regione; nix maxime omnia obtinet. (3) Æstate vero liquefacta ingens nivis copia, quæ per hiemem cecidit, undique in Istrum dilabitur: et hæc proinde nix, simulque frequentes vehementesque imbres, in illum confluentes, augent fluvium: nam æstate ibidem pluit. (4) Quanto majorem itaque aquæ copiam sol æstate in se attrahit, quam hieme; tanto copiosiores per æstatem, quam per hiemem, sunt aquæ quæ cum Istro miscentur. Quibus invicem oppositis, exsistit æquilibrium; unde semper sibi par deprehenditur hic fluvius.

LI. Primus igitur Scytharum fluvius est Ister: post hunc vero Tyras est. Is a septemtrione progrediens, fluere incipit ex magno lacu, quæ in confinibus est Scythicæ et Neuridis terræ. Ad ejus ostium autem habitant Græci, qui Tyritæ vocantur.

LII. Tertius fluvius, Hypanis, in ipsa Scythia oritur; effluitque e lacu, circa quem feri equi pascuntur albi: nomen lacui merito inditum, Mater Hypanios. (2) Ex hoc igitur ortum capiens Hypanis, per quinque dierum navigationem brevis fluit, et dulcis adhuc: inde vero, ad quattuor dierum a mari navigationem, amarus admodum: influit enim in eum fons amarus, ita quidem amarus, ut, quamquam est exiguus, inficiat tamen sapore suo Hypanin, fluvium inter paucos [_al._ minores] magnum. (3) Est hic fons in confinibus terræ Scytharum Agricolarum et Alazonum: nomen fonti, et ipsi loco unde fluit, Scythica lingua Exampæus, Græcorum vero sermone Sacræ viæ. (4) Modico autem a se invicem intervallo fluunt Tyras et Hypanis in Alazonum regione: deinde vero cursum uterque inflectit, latius intervallum in medio relinquens.

LIII. Quartus fluvius Borysthenes est, maximus horum post Istrum, idemque commoda præbens plurima, secundum meam sententiam, non modo Scythicorum fluminum, sed et aliorum omnium, Nilo Ægyptio excepto: cum hoc enim conferri nullus fluvius potest; (2) reliquorum vero omnium plurima commoda suppeditat Borysthenes. Præbet enim pascua pecoribus pulcerrima et optime curata: præbet pisces præ cæteris eximios et copiosissimos; estque potatu dulcissimus; fluit limpidus in vicinia turbidorum; seges juxta eum fit optima; et, ubi non seritur terra, ibi herba nascitur altissima; (3) ad ostium ejus sal concrescit sponte, idque maxima copia; et cete ibi præbet fluvius ingentia, eaque spinis carentia, quos antacæos vocant, ad condiendum sale; denique alia multa miratu digna. (4) Usque ad locum, cui Gerrhus nomen, ad quem navigatio est quadraginta dierum, compertum est a septemtrione fluere hunc amnem: ulterius vero per quos homines fluat, dicere nemo potest. Constat autem, per desertum fluere in Scytharum Agricolarum regionem: hi enim juxta illum ad decem dierum navigationem habitant. (5) Hujus unius fluvii atque Nili indicare fontes non possum: puto autem, nec ullum posse Græcorum. Ubi haud procul a mari fluit Borysthenes, ibi ei miscetur Hypanis, et in eumdem lacum se exonerat. (6) Quod ibi inter utrumque fluvium interjacet veluti rostrum terræ, Hippolai promontorium vocatur, in quo Cereris templum exstructum: ultra id templum vero ad Hypanin Borysthenitæ habitant.

LIV. Hæc sunt quæ de his fluviis memoranda habui. Post hos quintus est fluvius, cui nomen Panticapes. Etiam hic a septemtrione fluit, et ex lacu ortum capit; interjectamque inter hunc et Borysthenem regionem incolunt Scythæ Agricolæ: deinde in Hylæam permeat, qua transmissa Borystheni miscetur.

LV. Sextus fluvius, Hypacyris, postquam e lacu exiit, et per medios Scythas Nomades fluxit, ostium habet prope Carcinitin oppidum, a dextra parte terminans Hylæam et Achilleum quod vocatur Curriculum.

LVI. Septimus fluvius, Gerrhus, a Borysthene separatur circa illam regionis partem, usque ad quam cognitus Borysthenes est; ab hoc igitur inde loco distinctus, nomen habet idem quod loci nomen est, qui locus ipse Gerrhus nominatur. Versus mare fluens, disterminat Nomadum regionem a Regiorum Scytharum terra: influit autem in Hypacyrin.

LVII. Octavus fluvius Tanais, in superioribus regionibus ex magno lacu ortus, influit in majorem lacum qui Mæotis vocatur et qui Regios Scythas a Sauromatis dividit. In hunc Tanain vero incidit fluvius cui nomen est Hyrgis.

LVIII. Ita igitur nobilissimis fluviis instructi Scythæ sunt. Herbæ autem, quæ in Scythica nascuntur terra, omnium quæ nobis innotuerunt maxime hanc vim habent, ut bilem pecoribus augeant: quod ita esse, ex apertis pecoribus colligere licet.

LIX. Istis igitur maximis commodis quum abundent Scythæ, cæterum institutis utuntur hujusmodi. Deos solos placant hosce: Vestam quidem maxime; insuper vero Jovem et Terram, existimantes Terram Jovis esse uxorem: post hos vero, Apollinem, et cœlestem Venerem, et Herculem, et Martem. (2) Hos igitur universi colunt Scythæ: Regii vero qui vocantur Scythæ Neptuno etiam sacra faciunt. Nominatur autem Scythico sermone Vesta quidem Tabiti; Jupiter vero rectissime, mea quidem sententia, Papæus (_quasi Pater_) vocatur; Terra vero, Apia; Apollo, Œtosyrus; cœlestis Venus, Artimpasa; Neptunus, Thamimasadas. (3) Statuas vero et aras et templa erigere non habent in usu, nisi Marti: huic uni erigunt.

LX. Sacrorum faciendorum in omnibus sacrificiis eadem est ratio Scythis omnibus; quæ est hujusmodi: stat victima, anteriores pedes constrictos habens; tum is qui sacra facit, pone stans, attrahit principium funis, atque ita prosternit pecus. Idem, dum cadit victima, deum illum invocat cui sacra facit: tum laqueum cervici circumjicit, et insertum laqueo fustem circumagens, strangulat victimam, non igne incenso, non auspicatus, nulla libatione facta: sed postquam strangulavit victimam, excoriavitque, ad coquendum se confert.

LXI. Quum autem ligno admodum careat Scythica terra, coquendarum carnium hujusmodi ratio ab illis inventa est: (2) Postquam excoriarunt victimas, ossa carnibus nudant, tum, si forte ad manus sunt lebetes, quales in illa terra conficiuntur, Lesbiis crateribus fere similes, nisi quod multo majores; in hos injiciunt carnes, easque succensis inferne pecorum ossibus elixant: (3) quodsi non adest illis lebes, tum vero carnes omnes in alvum victimæ injiciunt, aquamque admiscent, atque ita ossa infra succendunt. Optime autem ardent ossa; et alvus victimæ facile capit carnes ossibus nudatas. Atque ita bos, aut aliud quodlibet pecus, se ipsum elixat. (4) Postquam elixæ sunt carnes, tunc is qui sacrum facit, carnium et viscerum prosicias deo oblatas ante se projicit. Immolant autem et cætera armenta ac pecora, sed maxime equos.

LXII. Cæteris igitur diis Scythæ ita, ut dixi, sacrificant, et hæc pecora immolant. Marti vero sacra in hunc modum instituunt. In singulis præfecturis, quo loco convenire solent magistratus, ibi Martis templum ipsis erectum est hujusmodi: (2) congeruntur sarmentorum fasces, ex quibus fit cumulus in longitudinem latitudinemque trium fere stadiorum; altitudo quidem minor. Super hoc cumulo fit planities quadrata, cujus tria latera abrupta sunt, ab uno quarto latere patet adscensus. (3) Quotannis centum et quinquaginta plaustra sarmentorum adcumulant: illa enim per vim tempestatum subsidunt. Super quoque horum tumulorum erigitur vetustus acinaces ferreus, estque hoc Martis simulacrum; (4) eidemque acinaci quotannis offerunt victimas pecorum et equorum: atque his ipsis (acinacibus) plures victimas immolant, quam reliquis diis. Quos captivos faciunt ex hostibus, ex eorum numero centesimum quemque virum mactant; non eodem modo quo pecora, sed diverso. (5) Postquam vinum super capita hominum profuderunt, jugulant eos super vase: deinde sanguinem sursum in sarmentorum tumulum portant, et super acinace effundunt. Dum superne hunc sanguinem gestant, infra juxta templum hæc faciunt: (6) jugulatorum hominum dextros lacertos omnes, cum manibus præcisos, in aerem projiciunt: et deinde, quum reliquarum victimarum sacrificium peregere, abeunt. Quocumque cecidit manus, ibi jacet; et seorsum cadaver.

LXIII. Hæc est apud eos sacrificiorum ratio. Suibus autem nullo modo utuntur, omninoque eas alere sua in terra nolunt.

LXIV. Institutis ad bellum spectantibus utuntur hujusmodi: quem primum ex hostibus prostravit vir Scytha, ejus potat sanguinem. Quotquot in prælio interfecit, horum capita ad regem perfert: adlato enim capite, fit prædæ particeps quam fecerunt; non adlato vero, partem nullam capit. (2) Caput autem pelle nudat hoc modo: in orbem circumcidit cutim circa aures; dein prehensam excutit de capite: tum, postquam carnem costa bovilla detersit, subigit pellem manibus; atque ita mollita utitur tamquam mantili, et ex freno equi, quo vehitur, suspendit gloriaturque. Nam qui plurima mantilia ex hostium pellibus habet, is fortissimus vir censetur. (3) Multi eorum etiam ex detractis hisce pellibus lænas, quas induant, conficiunt, consarcinantes illas in modum coriaceæ vestis pastoritiæ. Multi item dextras manus occisorum hostium cum ipsis unguibus excoriant, et ex hujusmodi pellibus opercula conficiunt pharetrarum. (4) Est autem pellis humana et spissa et candida, ita quidem, ut, candoris splendore omnia propemodum coria alia superet. Multi etiam totos homines excoriant, et super lignis extentos in equis circumvehunt. Hæc ita apud illos usu recepta sunt.

LXV. Ipsis autem capitibus, non utique omnium, sed inimicissimorum, hocce faciunt: quod infra supercilia est, id totum serra abscindunt; et expurgato cranio, si pauper homo est, nonnisi extrinsecus corium superinducit bovinum, et sic utitur pro poculo: sin dives est, bovinum quidem pariter superinducit corium, intus vero cranium deaurat, atque ita pro poculo utitur. (2) Faciunt idem etiam familiaribus, quando inter ipsos orta discordia est, atque regis judicio alter alteri in potestatem est traditus. Quodsi cui deinde advenit hospes, cujus rationem quampiam habet, huic ille hæc capita profert, memorans fuisse hos olim sibi familiares, deinde bellum sibi intulisse; se vero eis discessisse superiorem. Hæc tamquam fortia facta narrant.

LXVI. Semel quotannis quisque præfectus in sua præfectura vini craterem miscet, de quo bibunt Scythæ omnes quotquot sunt qui hostes interfecerunt: qui nihil tale ediderunt, hi vinum hoc non gustant, sed seorsum sine honore sedent: idque apud illos maxima ignominia habetur. Qui vero magnum quemdam hominum occiderunt numerum, hi bina singuli pocula habentes, ex utroque bibunt.

LXVII. Vatum apud Scythas ingens numerus est; qui salignis virgis divinant hoc modo: magnos secum ferunt baculorum fasces; hos humi positos dissolvunt, et singulis baculis separatim positis divinant: dumque divinationem edunt, rursus convolvunt baculos, iterumque singulos componunt. (2) Hæc divinandi ratio illis a majoribus tradita est. Enarees vero, semiviri illi, Venerem sibi dedisse aiunt divinandi artem. Hi interiore tiliæ cortice vaticinantur. Tiliam trifariam scissam digitis suis implicat vates, rursusque solvens vaticinatur.

LXVIII. Quando morbo laborat rex Scytharum, vocat ad se e vatibus tres viros præ cæteris probatos, qui prædicto modo divinant: et dicunt hi plerumque, hunc aut illum civem, quem nominatim designant, regios Lares pejerasse. (2) Moris est autem apud Scythas, quando maximum interponere jusjurandum volunt, ut per regios Lares jurent. (3) Protinus igitur ille homo, quem hi pejerasse dicunt, corripitur adduciturque: et in medio stantem arguunt vates, per divinationem compertum esse, pejerasse illum regios Lares, eaque caussa ægrotare regem. Tum ille negat factum, contenditque se non pejerasse, et lamentatur. (4) Quo infitiante, duplum numerum aliorum vatum rex arcessit: qui si et ipsi, sortibus inspectis, eumdem perjurii arguunt, e vestigio priores vates caput hominis præcidunt, bonaque ejus inter se dividunt. Quod si hi, qui supervenerunt, vates illum absolvunt, alii adsunt, iterumque alii: quorum si major numerus absolvit hominem, tum decretum est, ut primi illi ex vatibus ipsi morte plectantur.

