Herodoti Historiarum Libri IX

Part 23

Chapter 23 3,424 words Public domain Markdown

IV. Hæc ubi audiverunt Scythæ, effecta dederunt: et illi, perculsi facto, omissa pugna, fugam arripuere. Ita Scythæ, Asiæ imperio potiti, rursusque a Medis ejecti, suam in terram isto modo rediere: eaque caussa pœnas ab illis sumere cupiens Darius exercitum adversus eos contraxit.

V. Scythæ, ut ipsi aiunt, gens sunt novissima omnium, originemque gentis hanc fuisse narrant. Primum hominem in illa terra, quæ deserta tunc fuisset, natum esse, cui nomen fuerit Targitaus. Hujus Targitai parentes fuisse aiunt, parum mihi credibilia narrantes, aiunt vero utique, Jovem et Borysthenis fluvii filiam. Tali igitur genere ortum esse Targitaum: huic autem filios fuisse tres, Lipoxain, et Arpoxain, minimumque natu Colaxain. (2) His regnantibus, de cœlo delapsa aurea instrumenta, aratrum et jugum et bipennem et phialam, decidisse in Scythicam terram. Et illorum natu maximum, qui primus conspexisset, propius accedentem capere ista voluisse; sed, eo accedente, aurum arsisse. (3) Quo digresso, accessisse alterum, et itidem arsisse aurum. Hos igitur ardens aurum repudiasse; accedente vero natu minimo fuisse exstinctum, huncque illud domum suam contulisse: qua re intellecta, majores fratres ultro universum regnum minimo natu tradidisse.

VI. Jam a Lipoxai progenitum esse aiunt illum Scythicum populum, qui Auchatæ vocantur: a medio vero fratrum Arpoxai hos, qui Catiari et Traspies: a natu minimo vero Reges [_sive_ Regios], qui Paralatæ nominantur: universis vero commune nomen esse Scolotos, de regis nomine. Scythas vero Græci nominarunt.

VII. Hac igitur origine se ortos aiunt Scythæ: annos autem, ex quo ortum cepissent, a primo rege Targitao usque ad Darii in Scythiam transitum, in universum elapsos aiunt mille admodum, non amplius, sed hunc ipsum annorum numerum. (2) Sacrum autem illud aurum custodiunt Reges summa cura; et quotannis ibi conveniunt ubi asservatur, majoribus sacrificiis placantes. (3) Dicuntque Scythæ, quicumque festis illis diebus aurum hoc sacrum tenens obdormiverit sub dio, hunc non transigere illum annum; ob eamque caussam dono ei dari tantum, quantum ille uno die equo vectus circumire potuisset. (4) Quum sit autem ampla terra, tria regna aiunt Colaxain filiis suis constituisse; ex eisque unum regnum fecisse maximum, in quo aurum illud servetur. (5) Quæ vero loca versus septemtrionem sita sunt supra eos qui superiores Scythiæ partes incolunt, ea ulterius spectari aut peragrari non posse aiunt, propter diffusas plumas: plumis enim et terram et aerem esse oppletum, hisque intercludi prospectum.

VIII. Ista quidem Scythæ de se ipsis, et de regione quæ supra ipsorum ditione sita est, narrant: Græci vero ad Pontum Euxinum habitantes hæcce. Herculem, aiunt, Geryonis boves agentem, in hanc terram venisse, tunc desertam, quam nunc Scythæ habitant; Geryonem autem extra Pontum habitasse insulam illam, quam Erytheam Græci vocant, prope Gadira (_sive Gades_) extra Herculis columnas in Oceano. (2) Oceanum autem, ab ortu solis initium capientem, universam circumfluere terram, verbis quidem adfirmant, re autem ipsa non demonstrant. Inde igitur Herculem in eam regionem, quæ Scythia nunc vocatur pervenisse. (3) Nempe, ingruente tempestate geluque, quum adducta super se pelle leonina obdormivisset, equas de curru ipsius, interim pascentes, divina quadam sorte evanuisse.

IX. Tum Herculem, ubi expergefactus esset, quæsisse equas; et, peragrata universa regione, postremo in Hylæam (_Silvosam_) quæ vocatur terram pervenisse, ibique in antro semivirginem quamdam Echidnam (_viperam_) invenisse mixtæ naturæ: superiora quippe, inde a natibus, feminæ fuisse, inferiora vero serpentis. (2) Hanc quum conspexisset miratusque esset, quæsisse ab ea, an equas alicubi vidisset oberrantes. Cui illam, se ipsam eas habere, respondisse; nec vero illi reddituram, nisi secum concubuisset. Et Herculem hac mercede cum illa coiisse: (3) at illam distulisse equarum redditionem, quum cuperet quam diutissime consuetudinem cum Hercule habere; hunc vero receptis equabus voluisse abire. Ad extremum redditis illis dixisse Echidnam: «Jam has equas, quum huc venissent, ego tibi servavi; tuque servatarum solvisti pretium; concepi enim ex te tres filios: (4) qui quando adoleverint, quid iis faciam, tu doce; hacne in terra, cujus ego sola teneo imperium, sedes illis tribuam; an ad te dimittam.» Cui hæc interroganti illum in hunc modum aiunt respondisse: «Postquam eos videris ætatem ingressos, recte feceris si hæcce institueris (5) quem tu illorum videris arcum hunc modo tendentem, et hoc cingulo sese ita cingentem, ei hanc terram tribue habitandam; qui vero opera hæc, quæ præscribo, facere non potuerit, eum ex hac terra emitte. Hoc ubi feceris, et ipsa lætaberis, et mandata mea peregeris.»

X. Herculem igitur alterum ex arcubus (duos enim ad id tempus gestasse) adduxisse, et aptandi cinguli rationem præmonstrasse: traditoque dein et arcu et cingulo, quod in extrema commissura auream habuisset phialam, abiisse. (2) Tum illam, postquam filii ex ea nati ad virilem pervenissent ætatem, nomina primum eis imposuisse; uni, Agathyrso; alteri, Gelono; novissimo, Scythæ: deinde dati mandati memorem, exsecutam esse mandata. (3) Et duos quidem ex filiis, Agathyrsum et Gelonum, quum proposito certamini impares inventi fuissent, terra excessisse, a matre expulsos. Natu vero minimum eorum, Scytham, qui rem perfecisset, in terra illa mansisse: (4) ab illoque Scytha, Herculis filio, genus ducere quicumque dein reges fuerint Scytharum; et ab illa phiala Scythas ad hanc usque ætatem phialas gestare ex cingulo suspensas. Hoc igitur solummodo matrem huic Scythæ parasse. Et hæc quidem Græci narrant Pontum adcolentes.

XI. Est vero etiam alia narratio, ita habens; cui potissimum equidem adsentior. Scilicet, Scythas Nomades (_pastores_) Asiam incolentes, bello pressos a Massagetis, trajecto Araxe fluvio in terram abiisse Cimmeriorum: quam enim nunc terram Scythæ tenent, ea olim Cimmeriorum fuisse traditur. (2) Cimmerios autem, invadentibus terram ipsorum Scythis, quum deliberarent, utpote ingente irruente exercitu, diversas abiisse in sententias; fortiter quidem propugnatam utramque, fortiorem vero eam pro qua reges stabant. Populi enim fuisse sententiam, excedendum esse terra, neque manendum et adversus plures adeundum periculum: regum vero, pro terra utique dimicandum cum invadentibus. (3) Atqui nec regibus populum voluisse parere, nec reges populo. Itaque his fuisse constitutum, non tentata pugna abire, et invadentibus permittere terram: regibus vero placuisse, sua potius in patria occumbentes sepeliri, quam cum plebe aufugere; reputantes quantis bonis essent fruiti, et quantis malis se pressum iri consentaneum esset, si ex patria profugissent. (4) Talis quum fuisset utrorumque sententia divisis agminibus, numero utrimque paribus, inter se mutuo pugnam civisse; et hos quidem, qui a regum partibus stetissent, a popularibus suis interfectos esse cunctos, sepultosque a plebe Cimmeriorum ad Tyram fluvium, ubi ad hunc diem conspicitur illorum sepulcrum; quibus sepultis, plebem terra excessisse; supervenientes vero Scythas desertam terram occupasse.

XII. Est autem ad hunc diem in Scythica terra Cimmerium castellum; sunt et Porthmea Cimmeria (_in ostio Mæotidis paludis_); est item regio cui Cimmeria nomen; est Bosporus, Cimmerius cognominatus. (2) Satis vero etiam constat, Cimmerios, quum a Scythis expulsi in Asia se reciperent, peninsulam illam colonis frequentasse, in qua nunc Sinope, Græca civitas, condita est; (3) constatque etiam, Scythas, quum illos persequerentur, et Medicam terram invaderent, a via aberrasse: Cimmerii enim fugientes, semper secundum mare progressi sunt; Scythæ vero Caucaso ad dextram relicto eos sunt persecuti, itinere in mediterranea converso. Hæc est altera narratio, in qua referenda Græcis convenit cum barbaris.

XIII. Sed Aristeas, Caystrobii filius, Proconnesius, in epico carmine ait, Phœbi instinctu se ad Issedonas pervenisse; super Issedonibus vero habitare Arimaspos, homines unoculos; super his auri custodes Grypas; ulterius Hyperboreos, ad mare pertinentes. (2) Hos igitur cunctos, exceptis Hyperboreis, initio facto ab Arimaspis, bellum constanter inferre finitimis: et ab Arimaspis quidem sedibus suis pelli Issedonas, ab Issedonibus vero Scythas; Cimmerios vero, ad australe mare habitantes, pressos a Scythis, terram suam deseruisse. Ita ne huic quidem de hac regione convenit cum Scythis.

XIV. Quæ patria fuerit hujus Aristeæ, qui ista versibus descripsit, dictum est: commemorabo vero etiam id, quod de eodem in Proconneso et Cyzico narratum audivi. Aristeam, narrant, nulli civium nobilitate generis secundum, quum fullonis ingressus esset officinam in Proconneso, ibidem mortuum esse; et fullonem, occlusa officina, ad propinquos mortui perrexisse, rem nunciaturum. (2) Quumque jam rumor pervulgatus esset per urbem, mortuum esse Aristeam; controversiam his qui id dicebant movisse civem Cyzicenum, ex Artaca oppido venientem, adfirmantemque obviam se illi venisse Cyzicum versus eunti, cum eoque sermones miscuisse. (3) Dum hic ita cum contentione disceptat, interim propinquos mortui ad fullonis adfuisse officinam, secum adferentes quæ usui essent ad tollendum mortuum: sed aperto conclavi, nec mortuum Aristeam, nec vivum, comparuisse. (4) Septimo vero post anno rursus Proconnesum venisse, et carmen illud composuisse, quod a Græcis nunc Arimaspea nominatur: id autem postquam composuerit, iterum e conspectu hominum evanuisse. Ista quidem narrant illæ civitates.

XV. Hoc vero scio Metapontinis in Italia accidisse, anno postquam iterum evanuerat Aristeas trecentesimo quadragesimo, quemadmodum conferendo quæ et Proconnesi et Metaponti narrentur reperi. (2) Aiunt Metapontini, Aristeam sibi sua in terra adparuisse, jussisseque ipsos aram statuere Apollini, et statuam juxta illam aram ponere, quæ nominaretur Aristeæ Proconnesii. Dixisse enim, in solam ipsorum, ex omnibus Italiotis, regionem venisse Apollinem; et se, qui nunc Aristeas sit, illum esse comitatum; fuisse autem tunc, quum illum sequeretur, corvum. (3) His dictis, illum evanuisse. Aiunt autem Metapontini, se Delphos misisse qui consulerent oraculum, quodnam illud esset hominis spectrum; respondisseque Pythiam, ipsis parendum esse spectri mandatis; id si fecissent, bene eis cessurum. Se igitur, accepto hoc responso, exsecutos esse mandata. (4) Atque nunc stat Metapontii in foro statua, quam Aristeæ statuam vocant, juxta ipsam Apollinis statuam collocata, et lauri arbores illam circumstant. Sed hæc de Aristea hactenus dicta sunto.

XVI. Regione ea, de qua hunc sermonem facere institui, quid sit superne ulterius, nemo adcurate novit. Neminem quippe, qui suis id oculis conspexisse adfirmaret, potui reperire: etenim ne Aristeas quidem, cujus modo mentionem feci, ne hic quidem ultra Issedonas pervenit, ut in carmine suo ipse profitetur; sed, quæ de eis narrat qui supra hos habitant, ea fando accepta narravit, dicens Issedonas esse qui id tradant. Sed nos quidem, quoad longissime auditu cognoscere adcurate potuimus, omnia referemus.

XVII. A Borysthenitarum emporio, quod in medio maxime universæ oræ maritimæ Scythiæ situm est; ab hoc, inquam, primi Callippidæ habitant, qui sunt Græci Scythæ: tum super his alius populus, qui vocantur Alazônes. (2) Hi atque Callippidæ in cæteris quidem Scytharum instituta sequuntur, frumentum vero et serunt et comedunt, itemque cepas et allium et lentem et milium. (3) Supra Alazones habitant Scythæ Aratores; qui frumentum serunt, non in cibi usum, sed vendendi caussa. (4) Super his Neuri habitant. A Neuris vero septemtrionem versus deserta hominibus terra est, quoad nos novimus. Hi sunt populi juxta Hypanin fluvium, ab occidente Borysthenis.

XVIII. Trans Borysthenem, prima mari regio Hylæa est. Ab hac proximi habitant Scythæ Agricolæ, quos Græci Hypanin fluvium adcolentes Borysthenitas nominant, ipsi autem se Olbiopolitas. (2) Hi igitur Scythæ Agricolæ ad orientem Borysthenis habitant ad trium iter dierum, pertinentque usque ad fluvium cui nomen Panticapes; versus septemtrionem vero, undecim dierum iter adverso flumine navigantibus. (3) Jam supra hos longe lateque deserta regio est. Post desertum vero Androphagi habitant, proprius populus, neutiquam Scythicus. Supra hos vero jam verum desertum, nec ullus hominum populus, quoad novimus.

XIX. Ab oriente vero Agricolarum istorum Scytharum, trans Panticapen fluvium, Nomades Scythæ degunt, qui neque serunt quidquam, nec arant: estque arboribus nuda universa hæc regio, excepta Hylæa. Nomades autem hi, orientem versus, terram tenent per quattuordecim dierum iter patentem ad Gerrhum usque fluvium.

XX. Trans Gerrhum hæc est quæ Regia terra vocatur, quam Scythæ nobilissimi tenent et numerosissimi, qui reliquos Scythas servos suos esse reputant. (2) Pertinentque hi, meridiem versus, ad Tauricam, versus orientem vero, ad fossam illam quam cæcorum filii duxerunt, et ad emporium Mæotidis paludis quod Cremni vocatur; partim eorum etiam ad Tanain flumen. (3) Quæ supra Regios Scythas ad septemtrionem vergunt, ea Melanchlæni tenent, diversæ stirpis populus, non Scythicus. Supra Melanchlænos vero, paludes sunt, et terra hominibus vacua, quantum nos quidem novimus.

XXI. Trans Tanain fluvium non amplius Scythica terra, sed partium in quas illa regio divisa, prima est Sauromatarum; qui ab intimo Mæotidis paludis recessu initium capientes, tenent, septemtrionem versus, terram in quindecim dierum iter patentem, arboribus omnibus, tam cultis, quam agrestibus, nudam. Tum supra hos insequentem partem habitant Budini, terram tenentes arborum omni genere usquequaque frequentem.

XXII. Supra Budinos, versus septemtrionem, primo desertum est, per quinque dierum iter: post desertum vero, magis orientem versus, Thyssagetæ habitant, numerosa gens et propria, venatione victitans. (2) His contigui eodem in tractu habitant qui Iyrcæ vocantur, et ipsi venatione victitantes tali modo: (3) arborem conscendit venator, ibique in insidiis latet; frequentes autem per totam illam regionem arbores sunt: sub arbore præsto cuique venatori est equus in ventrem procumbere edoctus, quo quam minime e terra emineat, et juxta equum canis. Ubi[TR1] ex arbore feram homo conspexit, arcu ferit, moxque illam conscenso equo persequitur, et canis inhæret vestigiis. (4) Supra hos rursus, si orientem versus declines,[TR2] habitant alii Scythæ, qui ab Regiis Scythis defecerunt, et ea caussa hæc in loca migrarunt.

XXIII. Ad horum igitur usque Scytharum regionem universa quam descripsimus terra plana est et humilis: abinde vero petrosa et aspera. (2) Peragrato autem hujus asperæ terræ longo tractu, radices altorum montium habitant homines, qui narrantur inde a nativitate calvi esse omnes, mares pariter atque feminæ, et simo naso mentoque magno. Peculiari lingua utuntur, vestem autem gestant Scythicam, cæterum arborum fructu vitam sustentant. (3) Ponticum nomen arboris est, qua victitant, fici admodum magnitudine: fructum fert autem fabæ similem, nucleum intus habentem. Hunc fructum, postquam maturuit, pannis excolant; et, quod ab eo defluit crassum et nigrum, quod _aschy_ adpellant, (4) id et lingunt, et lacte mixtum potant: ex fæcum vero ejus crassitudine massas conficiunt, quibus item vescuntur. Pecorum enim non magna illis copia est, quippe pascua ibi parum sunt eximia. (5) Quilibet paterfamilias sub arbore habitat; hieme quidem, arborem tegens tegmine ex lana coactili; æstate vero, absque tegmine. His hominibus nemo mortalium injuriam infert; sacri enim habentur; nec arma ulla bellica habent. (6) Iidem et finitimorum dirimunt controversias; et, si quis patria profugiens ad hos confugit, a nemine læditur. Nomen his est Orgiempæi.

XXIV. Jam usque ad calvos hos satis cognita hæc terra est; et, qui ante hos habitant populi, satis noti. Nam et Scytharum nonnulli ad illos commeant, e quibus haud ægre licet cognoscere, et Græcorum nonnulli ex Borysthenis emporio et ex aliis Ponticis emporiis. Scythæ vero, qui ad illos commeant, per septem interpretes septemque linguas negotia sua peragunt. Ad hos igitur usque cognita terra est.

XXV. Ultra calvos illos quinam habitent, liquido adfirmare nemo potest: nam præalti præruptique montes, quos nemo transcendit, præcludunt iter. (2) Narrant autem calvi, quod mihi quidem non persuadetur, habitari illos montes ab hominibus capripedibus: tum ultra hos degere alios homines, qui per sex menses dormiant; quod equidem nullo pacto admitto. (3) Quæ calvis ab oriente sita regio, eam quidem ab Issedonibus habitatam esse certis testimoniis cognitum est; quæ vero supra hanc ad septemtrionem vergit, cognita non est, nec calvis istis, nec Issedonibus, nisi quatenus hi ipsi narrant.

XXVI. Issedones autem hujusmodi uti institutis perhibentur. Quando cuipiam pater mortuus est, propinqui cuncti adducentes pecudes ad eum conveniunt: quibus mactatis et in frusta concisis, patrem etiam mortuum hospitis in frusta concidunt, mixtisque cunctis carnibus epulum exhibent. (2) Caput vero depilatum expurgatumque inaurant, eoque pro sacro utuntur, donario annua magna sacrificia peragentes. Hoc apud illos filius patri præstat, quemadmodum Græci diem, quo defunctus est pater, festum agunt. Cæterum hi quoque homines justi esse dicuntur: mulieres autem apud eos æquam cum viris potestatem habent. Igitur hi etiam noti sunt.

XXVII. Quod vero ad regionem spectat supra hos sitam, Issedones sunt qui narrant, habitare ibi homines quos dixi unoculos, et Grypas auri custodes: et fabulam ab Issedonibus traditam repetunt Scythæ, nosque alii a Scythis accepimus, et nominamus scythico vocabulo Arimaspos; _arima_ enim Scythæ unum nominant, _spu_ autem oculum.

XXVIII. Universa autem hæc terra, quam descripsimus, adeo rigida premitur hieme, ut octo menses duret intolerabile gelu; in quo si aquam in terram effundas, non facias lutum; sed, ignem si accenderis, lutum facias. (2) Atque etiam mare constringitur glacie et totus Cimmerius Bosporus: et super ea glacie militant Scythæ illi qui intra fossam habitant [_vid. c. 3._], et plaustris in ulteriora ad Sindos vehuntur. Ita solidos octo menses hiems durat, reliquosque quattuor ibidem frigus obtinet. (3) Est autem hujus hiemis indoles longe diversa ab eis quæ in cæteris regionibus omnibus obtinent: nam verno tempore nihil ibi pluit quo sit ullius momenti, æstate autem pluere non desinit: et, quando alibi tonitrua incidunt, ibi nulla sunt, æstate autem valde magna; sin hieme cœlum tonat, pro miraculo solet haberi. Item terræ motus si exsistit in Scythica terra, sive æstate, sive hieme hoc eveniat, prodigii loco est. (4) Porro hiemem illam ferunt et tolerant equi; asini vero et muli neutiquam tolerant: alibi contra equi in gelu stantes tabefiunt; asini vero et muli tolerant gelu.

XXIX. Videtur autem mihi eadem de caussa ibidem boum generi mutilo cornua non enasci: adstipulatusque sententiæ meæ illud etiam Homeri verbum in Odyssea, ubi ait:

Et Libyen, ubi sunt cornuti protinus agni.

Quod recte dictum est: in calidis locis cito enasci cornua: contra ubi valida obtinent frigora, ibi aut prorsus non enascuntur pectoribus cornua; aut, si nascuntur, pusilla sunt.[TR3]

XXX. Ibi igitur propter frigiditatem res ita se habet. Atque hoc loco subit mirari (nam digressiones ab initio amavit mea narratio) quid sit quod in universo Eleo agro non possint muli nasci; quum nec frigida sit illa regio, neque alia ulla adpareat caussa. (2) Aiunt quidem ipsi Elei, ex imprecatione quadam non nasci apud se mulos. Verum, quum adest tempus quo gravidæ fiunt equæ, ad finitimos eas agunt, et in alieno agro asinos ad eas admittunt, usque dum illæ conceperint; deinde autem retro eas agunt.

XXXI. Quod vero ad plumas attinet, quibus plenum esse aerem Scythæ dicunt, ob eamque caussam in ulteriora nec prospectum nec transitum patere, de his ego ita sentio: (2) in locis quæ sunt supra hanc (quam commemoravi) terram constanter nix cadit; minus quidem frequens æstate, ut consentaneum est, quam hieme. Jam, qui copiosam cadentem nivem cominus vidit, is quid dicam novit. Similis est enim nix plumis: et propter hanc hiemem, quum sit talis qualem dixi, habitari non possunt loca hujus continentis ad septemtrionem pertinentia. (3) Itaque plumas quas dicunt, propter similitudinem, nivem dici a Scythis eorumque finitimis arbitror. Atque hæc quidem, quæ de remotissimis terris narrantur, hactenus e nobis commemorata sunt.

XXXII. De Hyperboreis vero hominibus nec Scythæ loquuntur, nec alii ulli, qui istas regiones incolunt, nisi forsan Issedones. At ne hi quidem, ut mihi videtur, de illis quidquam memorant: alioqui enim Scythæ quoque de eisdem narrarent, quemadmodum de unoculis. (2) Sed Hesiodus de Hyperboreis locutus est, atque etiam Homerus in Epigonis, si modo vere auctor hujus carminis Homerus est.

XXXIII. Longe vero plurima de his Delii narrant, dicentes, sacra stramini triticeo illigata, ex Hyperboreis delata, venire ad Scythas; a Scythis vero accipere ea et deferre populum quemque deinceps habitantem versus occidentem, usque ad Adriaticum sinum: inde meridiem versus mitti, et primos ex Græcis Dodonæos ea accipere; ab his descendere ad sinum Meliensem, et in Eubœam transire, ibique de civitate ad civitatem mitti usque Carystum; inde denique, prætermissa Andro insula, ab ipsis Carystiis in Tenum insulam, a Teniis tandem in Delum deferri. (2) Eo modo in Delum pervenire sacra ista dicunt. Primo autem Hyperboreos aiunt duas misisse virgines sacra hæc ferentes, quarum nomen Delii aiunt fuisse Hyperochen et Laodicen; simulque cum his tutelæ caussa comites misisse quinque viros de civibus suis deductores, hos qui nunc Perpherees vocantur: qui summos Deli honores obtinent. (3) Quum vero hi ab illis missi non reverterentur ad suos, graviter ferentes Hyperboreos, si forte semper futurum sit ipsis ut non recipiant quos miserint; ea caussa sacra illa triticeo stramini illigata non nisi ad fines suos pertulisse, finitimisque mandasse, ut sua e terra ad alium populum ea deferrent: (4) atque ita hæc gradatim missa, aiunt, Delum pervenire. Novi autem equidem simile quoddam hisce sacris sacrum peragi a Thracicis Pæonicisque mulieribus: hæ enim, quando Dianæ Reginæ sacrificium celebrant, non sine triticeo stramine sacra faciunt. Hoc illarum novi equidem institutum.

XXXIV. In honorem autem harum virginum Hyperborearum, quæ Deli mortuæ dicuntur, caput tondent et puellæ et pueri Deliorum; et illæ quidem ante nuptias præcisum sibi cincinnum, et fuso circumvolutum, in earum sepulcro deponunt: (est autem sepulcrum illud in Dianæ templo, intranti ad sinistram; in eoque nata est oliva arbor:) (2) pueri vero Deliorum herbis quibusdam capillos circumvolvunt, et hos pariter super sepulcro illo deponunt. Hunc honorem illæ a Deli incolis consequuntur.

XXXV. Narrant autem iidem, Argen quoque atque Opin, virgines ex Hyperboreis, itinere per eosdem populos facto, in Delum venisse prius etiam quam Hyperochen et Laodicen: (2) et has quidem venisse tributi ferendi caussa, quod Lucinæ pro maturato partu pactæ fuissent; Argen vero et Opin simul cum ipsis diis aiunt advenisse, hisque alios honores a se esse tributos; (3) his enim stipem corrogare mulieres nomina earum invocantes in hymno eo, quem ipsis Olen, vir Lycius, composuit; et a se edoctos insulanos etiam et Ionas Opin et Argen carmine celebrare, nomen illarum invocantes, stipemque eisdem corrogantes: (idem vero Olen, qui e Lycia venit, alia etiam prisca carmina confecit, quæ Deli canuntur:) et cineres ex femoribus in ara crematis omnes sepulcro Opis et Arges injici. Est autem illarum sepulcrum post Dianæ templum, orientem versus, proxime cœnaculum Ceorum.