Part 13
XCVIII. Anthylla, quam modo nominavi, nobile oppidum, singulariter attributa semper est uxori satrapæ qui in Ægypto regnat, ex cujus reditibus illa sibi comparet calceamenta: idque ita obtinet ex quo sub Persarum imperio Ægyptus est. Alterum, quod dixi, oppidum videtur ab Archandro Phthio (_vel_ Phthii filio) nomen accepisse, Achæi filio (_vel_ nepote), Danai genero; quare etiam Archandri[TR8] oppidum nominatur. Fuerit quidem fortasse etiam alius Archander: et Ægyptium certe nomen non est.
XCIX. Hacentus ea dixi, quæ partim ipse vidi, partim quæ equidem sentio, partim quæ sciscitando cognovi. Accedo nunc ad exponendas Ægyptiorum historias, resque gestas, quemadmodum narratas audivi; quibus tamen nonnulla etiam, quæ ipsis meis oculis vidi, adjiciam. (2) Menem illum, qui primus in Ægypto regnavit, quum alia fecisse aiebant sacerdotes, tum hoc primum, quod Memphin jactis aggeribus a Nili inundatione secluserit. Olim enim fluvium universum juxta ipsum montem arena obsitum Libyam versus fluxisse; Menem vero superne, centum fere stadiis a Memphi, Nili brachium illud, quod meridiem versus tendebat, humo adgesta complesse; atque ita, exsiccato prisco alveo, fluvium duxisse, ut inter montes medius interflueret. (3) Atque etiam nunc Persæ brachium illud, quod nunc fluit ab altero seclusum, magna cura observant, et quotannis eum _eo loco, ubi a vetere alveo deflexit_, adgesta humo muniunt; quoniam, si eo loci perrumpens fluvius exundare pararet, timendum foret ne universa Memphis fluctibus operiretur. (4) Deinde vero eundem Menem, primum Ægypti regem, aiunt, postquam regionem circa Memphin obstructo fluvio in sicco posuisset, in eadem regione urbem hanc, quæ nunc Memphis vocatur, condidisse: (est enim Memphis etiam in angusta Ægypti parte:) extra illam vero circumfodisse lacum ex fluvio versus septentrionem et versus occidentem, nam versus orientem ipse Nilus eam terminat. Porro eundem in ipsa urbe Vulcani templum, quod magnum ibi et eximie memorabile est, statuisse.
C. Post hunc ex libro recensuerunt mihi sacerdotes regum trecentorum et triginta nomina. In tot generationibus hominum octodecim Æthiopes erant,[TR9] et una mulier indigena, cæteri vero viri Ægyptii. (2) Mulieri huic, quæ in Ægypto regnavit, idem nomen fuit atque Babyloniæ, Nitocris. Eam memorant ultam esse fratrem, quem Ægyptii, quum apud eos regnasset, occiderant, post ejusque cædem regnum ipsi tradiderant: hujus ulciscendi caussa multos Ægyptios dolo interfecisse. (3) Postquam enim conclave prælongum subterraneum, curaverit faciendum, verbo quidem ut inauguraret, revera autem alia meditatam, Ægyptiorum magnum numerum, quos cædis maxime auctores fuisse noverat, ad cœnam vocatos, epulo ibidem excepisse; inter cœnandum vero fluvium in conclave immisisse per occultum ingentem canalem. (4) De hac igitur hæc memorarunt, istud adjicientes, post id factum reginam se ipsam in conclave cineribus repletum conjecisse, quo vindictam effugeret.
CI. Reliquorum regum nullum vel opus memorabile reliquisse dixerunt, vel re ulla insignem fuisse, præter postremum eorum, Mœrin. (2) Hunc memorabilia edidisse opera, propylæa ad Vulcani templum, septentrionem spectantia; lacumque effodisse, cujus quantus sit circuitus, posterius exponam; pyramidesque in eo exstruxisse, quarum de magnitudine simul cum ipso lacu faciam mentionem. Hunc igitur ista edidisse opera; reliquorum autem nullum quidquam.
CII. Igitur hos omittens, eum memorabo, qui post illos regnavit, cui nomen Sesostris fuit. Hunc dixere sacerdotes primum navibus longis ex Arabico sinu profectum, accolas Erythræi maris subegisse; donec, quum ulterius navigaret, in mare pervenisset quod propter brevia non amplius potuerit navigari. (2) Inde in Ægyptum reversus, ut narrant sacerdotes, ingentem contractum exercitum per continentem duxit, omnesque quos adiit populos armis subegit. (3) Ibi tum quos offendisset fortes populos et libertatis vehementer studiosos, in horum terris columnas erigebat, quarum inscriptio declarabat quum suum nomen atque patriam, tum hos vi ab ipso esse subactos. Quorum vero oppida citra pugnam et facile cepisset, in horum columnis eadem quidem, quæ in fortium populorum columnis, inscribebat; insuper vero pudenda insculpi jussit muliebria, molles eos esse atque ignavos significans.
CIII. Hæc igitur faciens continentem obiit, donec ex Asia in Europam transgressus, Scythas subegit et Thraces. (2) Hi, ut mihi videtur, extremi fuerant, ad quos pervenerit Ægyptius exercitus: nam in horum terra conspiciuntur columnæ ab illo erectæ, non vero ulterius. (3) Inde converso itinere domum repetiit: sed ubi ad Phasin fluvium fuit, haud satis certo adfirmare possum, ipsene rex Sesostris segregatam aliquam quantamcumque partem sui exercitus ibi reliquerit, an milites nonnulli, itinerum errores pertæsi, circa Phasin flumen remanserint.
CIV. Manifestum est enim Colchos esse Ægyptios: idque dico, ut qui prius hoc ipsum mecum cogitaverim, quam ex aliis audivi. Quum vero curæ mihi hæc res esset, quæsivi ex utrisque: et magis Colchi recordabantur Ægyptiorum, quam Ægyptii Colchorum. Ægyptii autem existimare se dixerunt Colchos esse ex Sesostris exercitu. (2) Ego vero conjectaveram partim ex hoc, quod nigro (_fusco_) colore et crispis capillis sint Colchi: quamquam hoc solo nihil efficitur, quum et alii sint populi tales: hoc igitur potius argumento id collegeram, quod soli omnium hominum Colchi, præter Ægyptios et Æthiopes, ab antiquissimis temporibus circumcidant pudenda. (3) Nam Phœnices, et Syri Palæstinam incolentes (_Judæi_), profitentur ipsi, ab Ægyptiis se hoc accepisse. Syri vero qui circa Thermodontem et Parthenium fluvium habitant (_Cappadoces_), et Macrones, horum finitimi, a Colchis nuper se accepisse fatentur. (4) Hi enim soli ex omnibus hominibus circumciduntur; et hi manifeste Ægyptios in hac re imitantur. (5) Ægyptii vero utrum ab Æthiopibus, an hi ab illis acceperint, adfirmare non possum; perantiquum enim ritum esse adparet. Istos autem ex Ægyptiorum commercio hunc ritum adoptasse, magnum mihi etiam documentum videtur hoc esse: Phœnices, qui inter Græcos vivunt, in hoc ritu ad pudenda pertinente non amplius imitantur Ægyptios, et eorum qui post nascuntur non circumcidunt virilia.
CV. Age vero, etiam aliud de Colchis commemorabo, in quo Ægyptiis similes sunt. Linum soli hi et Ægyptii fabricantur eodem modo: atque etiam tota vitæ ratio et sermo utrorumque similis est. Linum quidem Colchicum a Græcis Sardicum vocatur; illud vero quod ex Ægypto adfertur Ægyptium nominatur.
CVI. Columnarum quas variis in regionibus posuit Ægyptius rex Sesostris, pleræque non amplius supersunt: in Syria vero Palæstina ipse superstites vidi, in quibus erat prædicta inscriptio, et pudenda muliebria. (2) Sunt etiam in Ionia duæ imagines hujus viri saxis insculptæ, altera in via qua Epheso Phocæam itur, altera qua Sardibus Smyrnam. Utrobique vir exsculptus est, magnitudine quattuor cubitorum cum una spithama, dextra manu hastam tenens, sinistra sagittas, et reliquo cultu simili; habet enim partim Ægyptiacum cultum, partim Æthiopicum: ab altero vero humero ad alterum per pectus pertinet insculpta inscriptio sacris literis Ægyptiorum exarata, in hanc sententiam: «Ego hanc regionem meis humeris (_lacertis_) mihi adquisivi.» (3) Quis vero, aut unde sit, ibi non declarat; alibi vero declaravit. Itaque istas nonnulli, qui viderunt, Memnonis conjiciunt imagines esse, longe a vero aberrantes.
CVII. Hunc Ægyptium Sesostrin, dicebant sacerdotes, redeuntem, multosque homines ex gentibus subactis secum ducentem, eundem, postquam in reditu ad Daphnas Pelusiacas pervenisset, a fratre, cujus fidei Ægyptum commiserat, una cum filiis hospitio esse exceptum: at illum circa domum, in qua rex et filii erant, materiam congeri, congestamque jussisse incendi. (2) Qua re animadversa, statim deliberasse regem cum uxore, quippe illam quoque comitem secum habuisse. Hanc ei suasisse, quum sex essent filii, duobus ex his super pyram extensis pontem sic in ardente materia faceret, quem ipsi superantes effugerent. (3) Id fecisse Sesostrin, et duos filios ita igne fuisse absumtos, reliquos vero una cum patre fuga servatos.
CVIII. Postquam in Ægyptum advenit, pœnasque de fratre sumsit, tum vero multitudine hominum, quos e terris subactis adduxerat, ea in hunc modum usus est: (2) lapides eos, qui hoc regnante ad Vulcani templum congesti sunt, immani magnitudine, hi sunt qui traxerunt: iidemque canales cunctos, qui nunc in Ægypto sunt, coacti foderunt; atque ita inviti quidem fecerunt, ut Ægyptus, quæ ante id tempus tota equis et plaustris opportuna fuerat, hoc commodo careret. (3) Nam ab illo tempore Ægyptus, tota licet plana et campestris, equis et plaustris inhabilis facta est: cujus rei caussa est multitudo fossarum, variis modis omnes in partes ductarum. (4) Regionem autem ita fossis discidit rex ille hac caussa: quicumque ex Ægyptiis oppida habitant quæ non sunt ad fluvium sita, sed in media regione, hi, postquam recessit Nilus, aquæ inopia laborantes, salsiore potu usi erant, ex puteis hausto. Hujus rei caussa discissa est Ægyptus.
CIX. Porro hunc regem, aiebant, distribuisse regionem inter omnes Ægyptios, singulisque sortem æqualem dedisse quadratam; et ab hac sorte reditus sibi constituisse, imperato tributo quotannis pendendo. (2) Quod si de cujuspiam sorte fluvius aliquid abstraxisset, is regem adiens indicabat factum; et rex, missis qui rem præsentem inspicerent, dimetirenturque quanto minor factus fuerit ager, in posterum tributi partem pro portione remittebat. (3) Videturque mihi ex hoc negotio inventa esse geometria apud Ægyptios, indeque ad Græcos transiisse. Nam polum quidem (_instrumentum horologicum_) et gnomonem et duodecim diei partes a Babyloniis Græci acceperunt.
CX. Idem rex Sesostris unus ex Ægypti regibus Æthiopiæ etiam regnum obtinuit. Monumenta autem sui reliquit statuas lapideas ante Vulcani templum positas: quarum duæ, triginta cubitorum quæque, ipsius et uxoris referebant imagines; tum quattuor, viginti cubitorum quæque, totidem numero filiorum. (2) Ante has statuas quum multo post tempore Darius Persa sibi vellet statuam ponere, vetuit Vulcani sacerdos, dicens non edita ab illo esse facta qualia a Sesostri Ægyptio: Sesostrin enim quum alias gentes nihilo vel pauciores vel inferiores, quam ipse, tum vero et Scythas, subegisse, quos Darius subigere non potuisset. Quare non esse æquum, ut ante illius monumenta statuam ponat is qui illius facta non superarit. Aiuntque Darium sacerdoti hæc dicenti ignovisse.
CXI. Sesostri vita functo, aiebant, regnum suscepisse filium ejus Pheron: eumque nullum militare facinus præclarum edidisse; accidisse autem ei ut cæcus fieret, et quidem ob factum hujusmodi. (2) Quum flumen eo tempore copiosissimum descendisset ad octodecim pedum altitudinem, camposque inundasset, ingruente vento ingentes fluctus ciere flumen cœpit. Ibi tunc regem hunc, improba vesania correptum, sumsisse spiculum et in medios fluminis gurgites conjecisse: dein protinus oculis cœpisse laborare, prorsusque usum oculorum amisisse. (3) Postquam decem annis cæcus fuisset, advenisse ei, undecimo anno, ex Buto oppido oraculi responsum, exactum esse pœnæ tempus; oculorum usum recepturum eum esse, si oculos eluisset lotio mulieris, quæ non nisi cum suo marito coiisset et cum nullo alio viro habuisset consuetudinem. (4) Illum igitur ante omnia uxoris suæ urinam esse expertum; deinde vero, quum visum non recepisset, aliarum omnium atque aliarum experimentum fecisse. Ad extremum, postquam visum recepisset, mulieres cunctas, quarum experimentum fecerat, excepta una illa cujus urina lotus visum recepit, in unum oppidum congregasse, cui nomen nunc est Erythrobolus (_quasi Rubrum solum diceres_) atque ita congregatas, subjecto igne, simul cum oppido concremasse: illam vero, cujus urina lotus visum receperat, in matrimonium duxisse. (5) Donaria autem, postquam oculorum calamitate est liberatus, quum alia in notabilioribus quibusque templis consecravit, tum, quod maxime memorari præ cæteris meretur, in Solis templo opera posuit spectatu digna, duo saxeos obeliscos, utrumque ex uno saxo, longitudine utrumque centum cubitorum, latitudine octo cubitorum.
CXII. Huic in regnum successisse[TR10] aiebant virum Memphiten, eum qui Græcorum sermone Proteus nominetur: cujus nunc delubrum est Memphi pulcrum admodum et eximie instructum, a Vulcani templo austrum versus situm. Circa delubrum illud Phœnices Tyrii habitant; vocaturque totus ille locus, Tyriorum astra. (2) Intra Protei delubrum ædes est, quæ vocatur Veneris Hospitæ: quam ego ædem Helenæ Tyndari filiæ sacratam fuisse conjicio, tum quod memoratum audivi vixisse Helenam apud Proteum, tum vero etiam ob hoc ipsum cognomen Hospitæ Veneris: quotquot enim alia sunt Veneris templa, eorum nullum est quod tale cognomen habeat.
CXIII. Dixerunt autem mihi sacerdotes, sciscitanti quæ ad Helenam spectant, gestam rem esse hunc in modum: Alexandrum, postquam Helenam ex Sparta rapuisset, domum navigasse. Sed ubi in Ægæum pervenit, violenti ex adverso venti in Ægyptium mare eum compulerunt: inde, quum non remitteret vis ventorum, in Ægyptum pervenit, in illud quidem Nili ostium, quod Canobicum nunc vocatur, et ad Taricheas. (2) Erat autem in litore Herculis templum, quod etiam nunc est: in quod si quis cujuscumque hominis servus profugerit, et deo se tradens, sacras sibi imponi notas curaverit, hunc nemini fas est tangere. Lex ista eadem, quæ olim fuit, ad meam usque ætatem manet. (3) Ab Alexandro igitur famuli nonnulli, cognita lege quæ in hoc templo obtinet, desciscunt: sedentesque deo supplices, nocituri Alexandro, accusarunt eum; omnemque iniquitatem, qua adversus Helenam et Menelaum usus ille erat, aperuerunt: renunciarunt hæc autem quum sacerdotibus templi, tum præfecto hujus ostii, cui Thonis nomen erat.
CXIV. Quibus cognitis Thonis celeriter Memphin ad Proteum nuncios misit, qui hæc ei dicerent: «Advenit[TR11] huc peregrinus homo, natione Trojanus, qui in Græcia improbum facinus commisit: quippe hospitis sui uxorem decepit, eamque et ipsam et magnam simul rerum pretiosarum copiam secum vehens huc adpulit, ventorum vi hanc in terram compulsus. Hunccine ergo sinemus illæsum abire, an, quæ secum advexit, ei eripiemus?» (2) Ad hæc Proteus remittit nuncium, qui diceret: «Hunc hominem, quisquis est, qui hospitem suum tam nefaria injuria adfecit, prehendite, et ad me adducite, ut sciam quid tandem dicat.»
CXV. His auditis Thonis prehendit Alexandrum, navesque ejus retinet: dein et ipsum et Helenam et res pretiosas Memphin duxit, atque etiam fugitivos supplices. (2) Cuncti ubi advenerunt, quæsivit ex Alexandro Proteus, quis esset, et unde cum navibus suis advenisset. Et ille suum genus commemoravit, patriæ dixit nomen; atque navigationis cursum, et unde advenerit, exposuit. (3) Deinde vero interrogante Proteo, Helenam unde accepisset, titubantem in oratione nec vera loquentem Alexandrum coarguebant fugitivi supplices, et totam sceleris rationem aperuerunt. (4) Ad extremum Proteus hanc sententiam pronunciavit: «Nisi ego, inquit, maximi ducerem, nullum hominem peregrinum occidere, qui ventorum vi ablatus meam terram accessisset, a te pro Græco illo pœnas sumturus eram, qui, o hominum scelestissime, hospitio benigne exceptus, facinus improbissimum admisisti. Ad tui hospitis uxorem intrasti; et hoc flagitio non contentus, tuis fraudibus excitatam raptamque abduxisti. Nec hoc tibi satis fuit, sed etiam domum tui hospitis exspoliasti, hisque cum spoliis huc venisti. (5) Nunc, quoniam semper maximi duxi hospitem nullum occidere, mulierem quidem hanc atque opes non te sinam hinc abducere, sed hæc ego Græco illi servabo, donec ipse veniens recipere voluerit: tibi vero et navigationis sociis edico, ut intra triduum mea e terra in aliam navigetis: sin minus, pro hostibus vos habebo.»
CXVI. Hunc fuisse Helenæ apud Proteum adventum dixere sacerdotes. Videtur autem mihi Homerus eandem audivisse narrationem; sed, quoniam non similiter, atque altera narratio, qua est usus, adcommodata esset epico carmini, idcirco eam omisisse, ita tamen ut significaret notam sibi eam fuisse. (2) Adparet hoc enim ex itinerum ratione Alexandri, quam in Iliade ut episodium posuit, (nec vero usquam alibi retractavit), ubi ait, quum per alia loca eum abreptum errasse, Helenam secum ducentem, tum Sidonem in Phœnice adpulisse. (3) Meminit autem hujus rei in Diomedis fortibus factis, ubi hos posuit versus:
Picturata inerant ibi pallia, facta puellis Sidoniis, quas ipse Paris formosus ab urbe Sidonia duxit, sulcans freta lata carinis, quum retulit magnis Helenam natalibus ortam.
(4) Meminit in Odyssea quoque, his versibus:
Hæc Jove nata venena habuit multa arte parata, fortia, quæ Polydamna sibi donaverat uxor Thonis in Ægypto, cujus fert plurima mixtim multa solum proba, multa etiam damnosa venena.
Tum etiam hæc, eodem spectantia, Telemacho dicit Menelaus:
Hic etiam Ægypto di me tenuere reverti conantem, quibus haud tuleram solennia sacra.
(5) Quibus versibus declarat poeta, cognitum sibi fuisse Alexandri, per maria errantis, adventum in Æyptum: confinis enim est Syria Ægypto: Phœnices autem, quorum est Sidon, in Syria habitant.
CXVII. Ex hisce autem versibus, et ex isto maxime loco, _ex Iliade apposito_, clarum est, non esse Homerum Cypriorum carminum auctorem, sed alium quempiam. Nam in Cypriis Alexander memoratur tertio die Sparta Ilium cum Helena pervenisse secundo vento usus, et mari tranquillo: in Iliade vero ait poeta, errasse illum quum Helenam domum duceret. Sed valeat Homerus, valeantque Cypria carmina.
CXVIII. Interroganti vero mihi, utrum vanum fictumque sit, an non, quod Græci de bello ad Ilium gesto narrant, responderunt mihi hæcce, quæ ex ipsius Menelai narratione sibi cognita esse adfirmarunt. Scilicet, venisse post Helenæ raptum exercitum ingentem Græcorum in terram Trojanam, Menelao opem laturum. Ab exercitu isto, exscensione facta, positisque castris, missos esse Ilium legatos, et in his ipsum Menelaum: (2) qui postquam muros ingressi, repetiissent Helenam et opes ab Alexandro subreptas, et satisfactionem injuriarum postulassent; respondisse tunc Teucros id quod et deinde constanter adfirmaverint jurati et non jurati, non habere se Helenam nec opes quæ repeterentur, sed esse ista omnia in Ægpyto; neque æquum esse, se earum rerum caussa satisfactionem dare, quæ essent in Protei manibus, regis Ægyptii. (3) At Græci, ab his se rideri existimantes, ea caussa obsedisse urbem, donec cepissent. Capta urbe, quum nusquam Helena reperiretur, et eandem rem, quam antea, audiverant, experirentur Græci; sic deinde fidem priori sermoni adhibentes, Menelaum ipsum ad Proteum miserunt.
CXIX. Menelaus ubi in Ægyptum pervenit, adverso fluvio Memphin navigavit, ibique exposita rei veritate, insignibus donis hospitalibus exceptus est, et Helenam illæsam recepit, insuperque opes suas omnes. (2) Verumtamen Menelaus, quamquam hæc omnia consecutus, inique eum Ægyptiis egit. Nam quum proficisci vellet, nec per ventos posset, longiore interposita mora, extremum rem adgressus est impiam et nefariam: duos puerulos sumsit hominum indigenarum, eosque placandis ventis immolavit. (3) Deinde postquam evulgatum est facinus, invisus Ægyptiis, et ab his exagitatus, profugit cum suis navibus, Libyam versus iter intendens. Inde vero quonam pervenerit, non amplius dicere potuerunt Ægyptii: ista vero, quæ dixi, partim sciscitando se cognovisse aiebant, partim apud se gesta adcurate cognita habere.
CXX. Hæc mihi Ægyptiorum dixerunt sacerdotes: narrationi autem, quam de Helena fecerunt, ego etiam ipse adsentior, hæcce mecum reputans: si in Ilio fuisset Helena, reddituros eam Græcis fuisse Trojanos, sive volente Alexandro, sive nolente. Nam profecto non ita mente captus erat Priamus, neque cæteri illius propinqui, ut suis ipsorum capitibus et liberis et universa urbe voluissent periclitari, quo Alexander Helenam haberet uxorem. (2) Quod si etiam initio ita secum statuissent, tamen deinde, postquam et aliorum Trojanorum complures, quoties cum Græcis congressi sunt, perierunt, et ex ipsius Priami filiis quolibet in prœlio (si quidem epicorum poetarum narrationi fides habenda) duo aut tres aut etiam plures occubuerunt, his ita comparatis, puto equidem, si vel ipse Priamus Helenam duxisset uxorem, redditurum eam fuisse Græcis hac conditione, ut præsentibus malis liberaretur. (3) Porro ne regnum quidem ad Alexandrum erat rediturum, ut quum senex esset Priamus, rerum summa penes illum fuerit: sed Hector, et ætate major et longe illo vir fortior, in regnum mortuo Priamo erat successurus; quem non est consentaneum indulgere voluisse fratri injuste agenti, quum præsertim illius caussa gravissima mala et privatim ipsum, et publice Trojanos omnes premerent. (4) Sed enim non potuerant illi Helenam reddere, et vera dicentibus fidem non adhibuerant Græci: idque (ut dicam quod sentio) factum est divino numine ita moderante, ut illi, internecione pereuntes, testatum facerent hominibus, graves injurias gravibus etiam pœnis vindicari a diis. Sed hæc quidem pro mea dixi opinione.