Herodoti Historiarum Libri IX

Part 12

Chapter 12 3,433 words Public domain Markdown

LVI. Quamvis autem multæ sint bestiæ quæ cum hominibus aluntur vitamque agunt, multo etiam plures forent, nisi felibus accideret hocce. Postquam pepererunt feminæ, non amplius accedunt ad mares: at hi, coire cum illis concupiscentes, quum non possint, tali utuntur invento: rapiunt illarum fœtus, raptosque interficiunt; nec tamen comedunt occisos. Tum illæ, fœtu privatæ, et alium desiderantes, sic demum iterum ad mares accedunt: est enim amans prolis bestia. (2) Quodsi vero incidit incendium, divinitus quasi furore quodam corripiuntur feles. Nam Ægyptii quidem, per intervalla dispositi, custodiam felium agunt, incendium interim nihil curantes; at feles, aut sese insinuantes per hominum intervalla, aut superne transilientes, in ignem insiliunt: (3) quod ubi fit, ingens luctus capit Ægyptios. Quodsi ultro in domo quadam moritur felis, omnes ædium illarum incolæ supercilia sola radunt; apud quos vero canis mortuus fuerit, hi totum radunt corpus et caput.

LXVII. Abducuntur autem mortuæ feles in sacra sepulcra, quæ in Bubasti sunt oppido, ubi conditæ sepeliuntur. Canes autem mortuos in suo quisque oppido sacris in conditoriis sepeliunt: (2) et similiter, atque canes, sepeliuntur ichneumones. Mures autem araneos et accipitres in Buto oppidum deducunt: ibes vero, _Mercurio sacras_, Hermopolin. (3) Ursos autem, raros illos quidem in Ægypto, et lupos, qui vulpibus haud multo sunt majores, ibi sepeliunt, ubi mortui reperiuntur.

LXVIII. Crocodilorum autem hæc natura est. Per quattuor menses maxime hibernos nullum cibum capiunt. Quadrupes est, terram pariter et aquam habitans: ova enim parit excluditque in terra, et majorem diei partem in sicco versatur, noctem vero totam in fluvio agit: est enim aqua tum magis calida quam aer et ros. (2) Omnium vero, quæ novimus, animalium hoc ex minimo fit maximum. Nam ova parit haud multo majora anserinis, et exclusus fœtus pro ovi portione est: at, ubi incrementum cepit, pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem, et ultra. (3) Habet autem oculos porci, dentes vero magnos et exsertos, pro ratione magnitudinis corporis. Linguam natura non habet, unum ex omnibus animantibus: neque inferiorem movet, maxillam, sed ex omnibus item animantibus unum est quod superiorem maxillam admoveat inferiori. (4) Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam, quæ in tergo perrumpi non potest. In aqua quidem cæcus est, in aere vero perspicacissimus. Quum igitur in aqua degat, os intus oppletum habet hirudinibus. (5) Jam aliæ quidem aves et bestiæ illum fugiunt: eum trochilo autem pacem colit, quippe qui utilem ei operam præstat: nam postquam ex aqua in terram exiit crocodilus, ibique ore hiante recubat (quod facere ille plerumque contra zephyrum consuevit), tum trochilus in os ejus sese insinuans, hirudines devorat; atque ille hac opera sibi præstita gaudens, neutiquam lædit trochilum.

LXIX. Sunt autem crocodili aliis Ægyptiis sacri; aliis non item, sed hi illos ut hostes persequuntur. Qui circa Thebas et Mœridis lacum habitant, hi vel maxime sacros illos ducunt: (2) et horum utrique unum crocodilum eximium alunt, manu tractari edoctum; cujus auribus inaures ex fusis lapidibus et auro inserunt, et anteriores pedes ornant armillis; demensoque cibo, quum farinaceo, tum ex victimis, eumdem pascunt, curantes ut quam lautissime vivat; denique mortuum condiunt, et sacro in sepulcro sepeliunt. (3) Qui vero circa Elephantinen habitant, hi non modo non sacros habent crocodilos, sed et carne eorum vescuntur. Vocantur autem ab Ægyptiis, non crocodili, sed _champsæ_. Crocodilos enim Iones illos nominarunt, formam illorum conferentes cum crocodilis (_id est lacertis_) qui apud illos in maceriis versantur.

LXX. Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur: quorum ego illum, qui maxime mihi memoratu dignus videtur, exponam. Suis tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit venator: ipse in ripa fluminis vivum habet porcellum, quem ferit. (2) Crocodilus, audita voce, ad ejus onum adcurrit; in tergus vero suis incidens, illud deglutit; deinde eum in terram attrahunt. Postquam in terram extractus est, primum omnium oculos ejus luto oblinit venator: eo facto, facile admodum reliqua administrat; si facere non potuit, difficulter.

LXXI. Hippopotami in Papremite præfectura sacri habentur; reliquis vero Ægyptiis non sunt sacri. Horum natura atque species talis est: quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, juba equina, dentibus prominentibus in conspicuo, cauda et voce equina; magnitudine maximi tauri; corio eum in modum crasso, ut ex arefacto conficiantur hastæ.

LXXII. Gignuntur in fluvio etiam lutræ, quas sacras ducunt Ægyptii. Ex piscium autem genere sacrum reputant esse eum qui vocatur lepidotus (_quasi squamatum dicas_), et anguillam: quos pisces Nilo sacros esse aiunt; itemque ex avium genere vulpanseres.

LXXIII. Est autem etiam alia avis sacra, cui nomen phœnix: quem ego quidem non vidi, nisi pictum; perraro quippe Ægyptum visitat, nonnisi ex quingentorum, ut Helipolitæ aiunt, annorum intervallo: advenire autem dicunt tunc, quum pater ejus obiit. (2) Est autem, si modo pictura recte ejus formam referet, tantus atque talis: pennarum color, aliarum aureus, aliarum ruber; cæterum tota avis, habitu et magnitudine, aquilæ maxime simillima. (3) Phœnicem hunc aiunt, mihi quidem parum credibilia narrantes, hæcce machinari: ex Arabia proficiscentem, in Solis templum portare patrem suum, myrrha circumlitum, et in templo Solis sepelire. (4) Portare autem eum hoc modo: primum myrrham in ovi formam fingere tanti ponderis, quantum ferre ipse possit; dein ferendo illud experiri; factoque experimento, excavare ovum, et patrem intus ponere, et qua parte ovi excavati patrem inseruerit, eam alia myrrha oblinere: ita pondus impositi patris idem esse atque fuerat ovi pondus: hoc denique modo circumlitum patrem gestare eum in Solis templum. Hæc facere avem illam narrant.

LXXIV. Sunt autem circa Thebas sacri serpentes, nihil hominibus noxii, haud sane magni, duobus cornibus instructi e summo capite enatis. Hos, postquam mortui sunt, in Jovis templo sepeliunt: huic enim deo sacros esse eos dicunt.

LXXV. Est vero in Arabia locus, ex adverso oppido Buto maxime situs; quem locum ipse adii, quum audirem quæ de serpentibus volucribus narrantur. Eo ut perveni, vidi ossa et spinas serpentum, ineffabili multitudine: erant enim spinarum acervi, majores alii, alii minores, atque rursus minores, ingenti numero. (2) Est autem locus, ubi effusæ hæ spinæ jacent, hujusmodi: ex angustis montibus introitus est in magnam planitiem; ea planities contigua est planitie Ægypti. Narrant igitur, ineunte vere ex Arabia Ægyptum versus advolare volucres serpentes; ibes autem aves, occurrentes illis in faucibus hujus regionis, aditu prohibere serpentes, illosque necare. (3) Et hoc quia facere solita sit, magno in honore ab Ægyptiis haberi ibin, aiunt Arabes; et profitentur etiam Ægyptii, ea caussa se hasce aves in honore habere.

LXXVI. Species autem ibidis talis est: colore admodum nigro avis est per totum corpus, pedibus gruis, rostro quam maxime adunco, magnitudine quanta crex. (2) Nigrarum scilicet, quæ cum serpentibus pugnant, hæc species est: sed, quæ ante pedes hominum magis versantur (duo enim sunt ibium genera), hæ capite et gula tota glabræ sunt; pennæ quidem corporis albæ, sed caput et cervix et extremæ alæ extremaque cauda, omnia hæc, quæ dixi, nigra admodum: crura et rostrum simile alteri generi. (3) Porro serpentum illorum forma similis est hydrorum: alas autem habent non pennatas, sed vespertilionis alis admodum similes. Et hæc quidem hactenus de sacris bestiis dicta sunto.

LXXVII. Ad Ægyptios ipsos quod attinet, hi qui eam Ægypti partem incolunt, quæ seminari solet, omnium hominum maxime memoriæ rerum gestarum dant operam; suntque longe omnium, cum quibus aliquam notitiam contraxerim, eruditissimi. (2) Vitæ autem ratione utuntur tali. Singulis mensibus per tres continuos dies purgant corpus, vomitibus et clysteribus sanitatem sectantes, rati a cibis, quos sumunt homines, oriri morborum omne genus. (3) Sunt enim cæteroquin Ægyptii, post Libyas, præ cæteris omnibus populis robustissima valetudine, ob cœli puto temperiem, tempestatemque nullis mutationibus obnoxiam. Ex mutationibus enim, quum aliarum rerum, tum præsertim ex tempestatum vicissitudinibus, maxime oriuntur morbi hominibus. (4) Vescuntur autem panibus ex zea coctis, quos _cyllestes_ nominant. Vino vulgo utuntur ex hordeo confecto, quum vites non ferat regio. Pisces alios comedunt crudos, ad solem siccatos; alios sale conditos. (5) Ex avibus coturnices et anates et minores aviculas crudas edunt, sale quidem ante conditas; reliqua autem apud ipsos vel avium genera vel piscium, exceptis his quæ sacra habentur, ea partim assata comedunt, partim elixa.

LXXVIII. In conviviis opulentiorum, postquam cœnare desierunt, circumfert aliquis in loculo mortui hominis simulacrum ex ligno factum, pictura et opere maxime ad naturam expressum, longitudine cubitali omnino, aut duorum cubitorum. Hoc simulacrum ostendens ille unicuique convivarum ait: «In hunc intuens bibe et delectare; post mortem enim talis eris.» Hoc in conviviis faciunt.

LXXIX. Patriis institutis ita sunt dediti, ut alienum nullum adsciscant. Habent autem quum alia instituta memorabilia, tum est apud illos in usu cantilena quædam, Linus, qui et in Phœnice et in Cypro cantatur et alibi; pro diversis autem populis nomen habet diversum, congruit vero atque adeo idem est quem Græci cantant, Linum nominantes. Quare, ut multa alia eorum quæ in Ægypto sunt, sic et hoc mirabar, Linum unde acceperint satis vero compertum est, ab antiquissimis temporibus hunc ab illis cani solitum. (2) Nominatur autem Linus Ægyptiorum lingua Maneros. Dicunt vero Ægyptii, fuisse illum primi regis, qui in Ægypto regnarit, filium unicum: hunc, ante pubertatem mortuum, lamentis his prosequi Ægyptios: et esse hanc apud se primam et unicam cantilenam.

LXXX. Etiam alterum hoc commune habent Ægyptii cum solis quidem Græcorum Lacedæmoniis: juniores apud illos ubi obviam veniunt senioribus, cedunt his via, ac deflectunt; et advenientibus e sedili adsurgunt. Sed est aliud apud eos quod a Græcorum omnium moribus abhorret: in via publica, loco salutationis, adorant alter alterum, manum usque ad genua demittentes.

LXXXI. Vestes induuntur lineas, circa crura fimbriatas, quas _calasires_ vocant: super his candida gestant amicula lanea superinjecta. Nec vero templa ingrediuntur cum laneis amiculis, nec his induti sepeliuntur: nefas est enim. (2) Qui mos congruit cum Orphicis quæ vocantur et Bacchicis institutis, quæ sunt eadem Ægyptiaca et Pythagorica. Nam, qui horum sacrorum est particeps, eum nefas est in laneis vestimentis sepeliri: cujus rei sacra quædam redditur ratio.

LXXXII. Sunt porro alia ab Ægyptiis inventa, hæcce: mensium et dierum unusquisque cuinam ex diis sit consecratus; et, quo quisque die natus est, quænam sint hujus hominis fata futura, quo mortis genere periturus, quodnam ejus futurum sit ingenium et natura: quibus rebus etiam Græcorum nonnulli, qui poesin tractarunt, usi sunt. (2) Prodigia etiam plura ab his inventa sunt, quam ab aliis omnibus hominibus. Incidente enim prodigio, observant scriptoque consignant ea quæ deinde eveniunt: et, si quando postea aliud simile huic incidit, similia existimant eventura.

LXXXIII. Quod ad divinationem spectat, ejus apud illos hæc ratio est. Hominum nulli ars divinandi inesse putatur, sed deorum quibusdam. Nam et Herculis in Ægypto oraculum est, et Apollinis, et Minervæ, et Dianæ, et Martis, et Jovis; denique id, quod maxime omnium in honore habent, Latonæ oraculum in Buto oppido. Modus vero quo eduntur oracula, non idem illis constitutus ubique est, sed diversus.

LXXXIV. Ars medica apud eos in hunc modum distributa est, ut singulorum morborum singuli sint medici, nec plura morborum genera unus idemque curet. Suntque apud illos medicorum plena omnia: nam alii oculorum sunt medici, capitis alii, alii dentium, alii alvi, alii occultorum morborum.

LXXXV. Lamenta et sepulturæ in hunc modum apud eos instituuntur. Quando ex domo quadam decessit homo, cujus aliqua ratio habetur, feminæ ex ea domo omnes luto oblinunt caput aut ipsam etiam faciem, ac dein, relicto domi[TR6] cadavere, ipsæ per urbem discurrentes plangunt, succinctæ, mammasque exserentes, et cum his propinquæ omnes. ex parte viri plangunt, et ipsi succincti. Hæc postquam fecerunt, ita demum corpus ad condiendum efferunt.

LXXXVI. Sunt autem qui hoc ipso occupantur et artem hanc condiendi mortuos exercent. Hi, ubi illis adlatum est cadaver, ostendunt his qui illud adferunt exemplaria lignea cadaverum, pictura verum imitantia. Et præstantissimam quidem condiendi rationem dicunt ejus esse, cujus nomen in tali re effari nefas duco. Monstrant vero et exemplar alterius, quæ huic inferior est et minus pretiosa; denique tertiam, vilissimam. Quibus expositis, quærunt ex illis, quonam genere parari velint cadaver. (2) Tum hi, postquam de mercede convenit, abeunt: et illi, suis in ædibus manentes, si præstantissima ratione condiendum cadaver fuerit, rem ita peragunt. (3) Primum incurvo ferro per nares extrahunt cerebrum; et partem quidem cerebri ita extrahunt, partim vero infusis medicamentis. Deinde acuto lapide Æthiopico circa ilia incidunt cadaver, et totam alvum exenterant, et purgatam eluunt vino palmeo, iterumque tritis aromatibus extergunt: tum trita purissima myrrha et casia aliisque odoribus, thure excepto, alvum complent, atque completam rursus consuunt. (4) His ita factis, nitro condiunt, conduntque cadaver per dies septuaginta; nec enim licet plures condiendo insumere. Elapsis septuaginta diebus, lavant cadaver, et totum corpus sectis ex sindone byssina fasciis involvunt, gummi illo sublitis, quo pro glutine maxime utuntur Ægyptii. (5)Inde ubi cadaver receperunt propinqui, capsam conficiendam curant hominis figura, cui includunt cadaver, atque inclusum reponunt in conditorio sepulcrali, rectum statuentes ad parietem. Hæc est ratio adparandi ea cadavera, quæ pretiosissime condita volunt.

LXXXVII. Qui vero mediam rationem cupiunt, nimium sumtum fugientes, eorum cadavera ita instruunt. Clysteribus adhibitis implent cadaveris ventrem oleo cedrino, non incidentes cadaver, nec alvum exenterantes, sed per anum ingerentes: tum cohibentes illud lavacrum ne eadem via retro exeat, nitro condiunt cadaver, per statutum dierum numerum. Horum dierum postremo cedriam, prius ingestam, e ventre emittunt: (2) cujus tanta vis est, ut secum et intestina et viscera prorsus commacerata educat: carnes autem consumit nitrum; atque ita relinquitur cadaveris cutis tantum et ossa. His ita peractis, reddunt cadaver propinquis, nihil amplius negotii suscipientes.

LXXXVIII. Tertia condiendi ratio hæc est, qua adparantur eorum cadavera, quibus tenuis admodum res familiaris est. Vulgari liquore purgatorio eluunt ventrem, tum per septuaginta dies nitro condiunt cadaver, atque ita dein propinquis reddunt auferendum.

LXXXIX. Uxores vero illustrium virorum, postquam decesserunt, non statim condiendas tradunt; nec si quæ formosæ admodum et in æstimatione fuerunt: sed post tres demum aut quattuor dies unctoribus hæ traduntur. (2) Id faciunt ea caussa, ne cum his mulieribus coeant unctores. Deprehensum enim esse aiunt eorum aliquem cum cadavere recens defunctæ mulieris coeuntem, delatumque esse ab artificii socio.

XC. Quodsi quis vero reperitur, sive Ægyptius, sive perinde peregrinus homo, qui a crocodilo raptus, aut ab ipso flumine haustus periit; apud quodcumque oppidum cadaver ejus in terram fuerit ejectum, ejus oppidi incolæ necessario tenentur condiendum illud curare, et quam maximo honore adfectum in sacris conditoriis sepelire: (2) Neque alii cuiquam, nec cognato, nec amico, licitum est tangere tale cadaver; sed soli sacerdotes Nili, tamquam aliquid amplius quam hominis cadaver, tractant illud atque sepeliunt.

XCI. Græcorum institutis recusant uti, et, verbo ut dicam, populorum quorumcumque. Et hoc quidem reliqui Ægyptii ita observant. Est autem Chemmis, oppidum magnum Thebaidis præfecturæ, prope Neapolin; in quo templum inest Persei, Danaæ filii, quadratum, palmeto circumdatum: (2) propylæa templi lapidea, ingentia admodum; super quibus duæ collocatæ sunt statuæ lapideæ ingenti mole. Intra hoc septum ædes est, in qua est Persei simulacrum: (3) narrantque hi Chemmitæ, sæpius in ea regione adparere ipsis Perseum, frequenter vero intra ædem, reperirique subinde sandalium quod ille gestaverit, magnitudine bicubitali; quod quoties adpareat, tunc florenti rerum statu universam uti Ægyptum. (4) Hoc illi narrant: sacra autem faciunt Perseo, Græcanicis similia, hujusmodi: ludos gymnicos celebrant, omnia certaminum genera continentes; præmiaque proponunt pecudes, et lænas, et pelles. (5) Interroganti vero mihi, cur ipsis solis adparere Perseus consuesset, et cur singulare hoc præ aliis omnibus Ægyptiis ipsi haberent, ut gymnicos ludos ei instituant, dixerunt, suo ex oppido oriundum esse Perseum: Danaum enim et Lynceum, qui in Græciam navigassent, Chemmitas fuisse: et horum deinde genus recensentes, descenderunt usque ad Perseum. (6) Hunc autem, aiebant, quum ob eam caussam, quam eamdem Græci memorant, Ægyptum adiisset, ut Gorgonis caput ex Libya adferret, etiam ad se venisse, et cognatos omnes agnovisse; adiisse autem Ægyptum cognito Chemmios nomine, quod ei mater indicasset. Huic igitur se ludos gymnicos celebrare, ipsius jussu.

XCII. Istis quæ exposui institutis utuntur ii Ægyptii, qui supra paludes habitant. Qui vero paludes incolunt, eisdem quidem utuntur quibus reliqui quoque Ægyptii, quum aliis in rebus, tum quod non nisi unam quisque uxorem in matrimonio habet, quemadmodum Græci. (2) Cæterum ad victus facilitatem alia hæc ab iis inventa sunt. Postquam auctus est fluvius, camposque inundavit, nascuntur in aqua lilia multa, quæ ab Ægyptiis lotus vocantur. (3) Hæc ubi demessuerunt, siccant ad solem: deinde quod in loto intus est, papaveri simile, id pinsunt, panesque ex eo coquunt. Est vero etiam radix hujus loti esculenta, sapore satis dulci, rotunda, magnitudine mali. (4) Sunt et alia lilia, rosis similia, quæ et ipsa in flumine nascuntur: quorum fructus in alio calice inest, ex radice adnato, speci favo vesparum simillima; in quo insunt (baccæ sive grana) esculenta permulta, magnitudine nuclei olivæ, quæ vel tenera comeduntur, vel siccata. (5) Porro byblum (_sive papyrum_), quæ quotannis in paludibus nascitur, postquam extraxerunt, superiora abscindunt in aliosque usus convertunt; quod vero inferius relinquitur ad cubiti longitudinem, id partim manducant, partim vendunt. (6) Qui vero delicata admodum byblo volunt uti, hi eam in ardente furno torrefactam manducant. Nonnulli vero nonnisi piscibus vitam sustentant: hi postquam captos exenterarunt, ad solem eos siccant, et ita siccatos comedunt.

XCIII. Gregales pisces in fluminibus non fere gignuntur, sed, postquam in stagnis enutriti sunt, faciunt hæc quæ dicam. Ubi incessit eos gignendi libido, gregatim enatant in mare. Gregem ducunt mares, genituram spargentes: sequuntur feminæ, quæ illam deglutiunt, atque inde concipiunt. Postquam gravidæ factæ sunt in mari, retro natant in suos quodque genus sedes. (2) Tum vero non jam mares præeunt, sed feminæ ducunt gregem: quæ dum præeunt, similiter faciunt atque antea mares fecerant; spargunt paulatim ovorum grana, sequunturque mares illa deglutientes. (3) Sunt autem grana ista, pisces: et ex reliquis granis, quæ non sunt deglutita, existunt pisces qui deinde enutriuntur. Qui ex gregibus illis, quum in mare enatant, capiuntur pisces, horum capita a lævo latere atrita reperiuntur; qui in renatando capiuntur, dextrum latus attritum habent. (4) Accidit hoc autem illis hac de caussa. Quum in mare enatant, presse legunt terram a parte sinistra: ubi retro natant, rursus ad eamdem sese adplicant, illamque attingunt quam proxime possunt, ne a via aberrent propter fluminis cursum. (5) Quando vero augeri incipit Nilus, tum cava terræ loca et lacunæ fluvio vicinæ primum incipiunt repleri, percolante aqua ex flumine: et prout illa loca implentur, continuo minutis pisciculis plena sunt omnia. (6) Hi pisciculi si unde oriantur quæris, videor mihi equidem verisimillimam hanc caussam intellexisse. Superiore anno, postquam deficere cœpit Nilus, pisces ova in limum deposuerunt, et simul cum postrema aqua abierunt: nunc, quando tempore circumacto redit aqua, ex ovis istis protinus hi pisciculi nascuntur. Et circa pisces quidem ita se res habet.

XCIV. Oleo utuntur hi ex Ægyptiis qui circa paludes habitant, ex fructu sillicypriorum, quod _kiki_ vocant Ægyptii, parantque in hunc modum. (2) Ad fluminum et stagnorum[TR7] ripas serunt hæc sillicypria, quæ apud Græcos sponte nascuntur. Hæc in Ægypto sata, fructum ferunt magna copia, sed graveolentem. Hunc illi quum collegerunt, alii contusum exprimunt; alii etiam tostum excoquunt, et quod ex eo defluit, in usum suum reponunt. (3) Est autem pingue, et lucernæ non minus commodum quam nostrum oleum; sed gravem spargit odorem.

XCV. Adversus culices, quorum magna vis est, hoc utuntur invento. Qui regiones paludibus superiores incolunt, hos juvant turres, in quas dormituri adscendunt; nam a ventis prohibentur culices altius volare. (2) Qui vero circa paludes habitant, hi turrium loco hac ratione sese muniunt: quilibet vir rete possidet, quo per diem pisces venatur, noctu autem ad hunc illud usum convertit: in quo quiescit cubili, ei circumponit rete; deinde subrepens, sub illo dormit. (3) Culices enim, si quis pallio aut sindone involutus cubitum ivit, per hæc vestimenta eum mordent; per rete vero ne conantur quidem omnino.

XCVI. Naves illorum onerariæ ex spina arbore confectæ sunt, cujus species simillima loto Cyrenaico, lacrima autem gummi est. Ex hac igitur spina cædunt ligna fere bicubitalia, quæ laterum in morem componunt, ex eisque naves fabricantur tali modo: (2) bicubitalia illa ligna circum frequentes prælongosque clavos ligneos inserunt et innectunt, illisque ita in ratis formam compactis transtra superne intendunt. Costis vero non utuntur, commissuras autem intus byblo obturant. Gubernaculum unum faciunt, et hoc per carinam trajiciunt. Malo utuntur ex spina arbore, velis ex papyro. (3) Hæc navigia adverso flumine, nisi secundus ventus, isque satis validus, obtineat, navigare non possunt, sed ex terra juxta ripam trahuntur. (4) Secundo vero flumine deferuntur hoc modo: tabula sive crates oblonga est januæ forma, ex myrica frutice (_sive tamarice_) confecta, et vimine ex arundinibus consuta; tum lapis perforatus, duorum fere talentorum pondere. Januam illam, fune religatam, in fluvium demittit nauta, ut ante navem secundo flumine deferatur; lapidem vero ex alio fune a postica parte demittit. (5) Itaque janua, incidente aquæ impetu, celeriter progreditur, et trahit barin; hoc enim his navigiis nomen est; lapis vero, dum a tergo trahitur, et in fundo est, dirigit cursum. Habent Ægyptii navigiorum horum ingentem multitudinem, vehuntque illarum nonnulla multa millia talentorum.

XCVII. Postquam vero terram Nilus inundavit, sola oppida conspiciuntur ex aquis eminentia, insulis Ægæi maris admodum similia: reliqua enim omnis Ægyptus tunc pelagus est, solaque oppida eminent. (2) Hoc ubi fit, non jam per fluvii alveos navigant, sed medios per campos. Nam, qui Naucrati Memphin proficiscitur, is præter ipsas pyramides navigat; quum alioquin non hac sit iter, sed præter apicem regionis Delta et juxta Cercasorum oppidum: et Canobo e mari Naucratin tendens, per campos navigas, juxtaque Anthyllam et Archandropolin præterveheris.