Part 11
XXXIX. Sacrificium autem tali modo instituitur. Postquam justa nota signatus bos ad aram adductus est, ad quam peragere volunt sacrificium, pyram accendunt. Deinde super ara vinum adversus victimam libant, invocatoque deo illam mactant, mactatæque caput abscindunt. (2) Tum corpus quidem pecudis excoriant; capiti vero illi multa mala imprecantur, eo facto, qui forum venale habent, et quorum in oppido Græci mercatores cum ipsis habitant, hi caput illud in forum ferunt venduntque; quibus vero non adsunt Græci, hi illud in fluvium abjiciunt. (3) Imprecantur autem capitibus, hæc verba pronunciantes: Si quid mali aut nobis sacrificantibus aut universæ imminet Ægypto, illud in hoc caput vertito! Quod igitur ad capita mactatarum victimarum attinet, et ad vinum super eas effusum, Ægyptii omnes, omnibus in sacrificiis, eisdem ritibus perinde utuntur: atque inde fit ut nullius etiam alius animantis capite quisquam Ægyptius vescatur.
XL. Exenteratio autem victimæ et crematio, pro diversis sacris, diversa est. Quam igitur maximam deam censent esse, cui item maximum agunt festum, huic quo ritu fiat exenteratio et crematio dicam. (2) Postquam excoriarunt bovem, peractis precibus, totam inferiorem alvum exenterant, viscera vero et adipem in corpore relinquunt: pedes autem amputant, et extremam coxam, armosque, et cervicem. (3) His factis, reliquum bovis corpus implent panibus mundis, melle, uva passa, ficis, thure, myrrha, aliisque aromatibus: tum ita repletum incendunt, oleum largiter infundentes. Priusquam autem id sacrum faciant, jejunium agunt. Dum ardet victima, plangunt omnes: denique, plangendi fine facto, epulum adponunt ex victimarum reliquiis.
XLI. Mundos igitur boves mares et vitulos immolant Ægyptii omnes: feminas[TR2] vero immolare nefas est, sed sacræ illæ sunt Isidi. Est enim Isidis imago muliebris, bubulis instructa cornibus, quemadmodum Io pingitur a Græcis: et boves feminas cuncti perinde colunt Ægyptii pecudum omnium longe maxime. (2) Quapropter nec vir Ægyptius, neque mulier, Græcum virum osculabitur, aut cultro hominis Græci aut veru aut olla utetur; et ne mundi quidem bovis carnem, quæ græco cultro dissecta fuerit, gustabit. (3) Mortuos vero boves hoc modo sepeliunt. Feminas quidem in fluvium conjiciunt: mares autem defodiunt quique in suis suburbiis, ita ut alterum cornu aut etiam utrumque emineat e terra signi caussa. Putrefacto cadavere, quando statutum adest tempus, venit in unumquodque oppidum navis ex Prosopitide quæ vocatur insula, quæ in Delta est, novem schœnos in circuitu habens. (4) In hac igitur Prosopitide insula quum alia insunt oppida multa, tum illud e quo naves circummittuntur boum ossa ablaturæ, cui nomen Atarbechis; in qua est templum Veneri sacrum. (5) Ex hoc igitur oppido multi homines, alii in alia oppida, circumvehuntur, qui ossa illa effodiunt, et abducta sepeliunt unum in locum cuncta. Eodem vero modo, atque boves, sepeliunt etiam alia pecora mortua: est enim etiam de his ita lege cautum; nam ne hæc quidem mactant.
XLII. Jam quicumque templum habent Jovi Thebano sacrum, aut qui præfecturam incolunt Thebanam, hi omnes ovibus abstinent, capras vero immolant. (Nec enim omnes Ægyptii eosdem perinde deos colunt, exceptis Iside et Osiride, quem esse Bacchum aiunt: hos enim pariter colunt omnes.) Qui vero templum habent Mendeti sacrum, aut qui ex Mendesia sunt præfectura, hi capris abstinent, oves vero immolant. (2) Thebani igitur, et quicumque alii, horum sacra sequentes, ovibus abstinent, hac de caussa legem illam sibi constitutam dicunt: cupivisse Herculem utique conspicere Jovem, hunc autem ab illo conspici noluisse; ad extremum, quum assidue rogaret Hercules, hoc invento usum esse Jovem: excoriasse arietem, tum abscissum arietis caput sibi prætendentem, et vellere ejus indutum, ita se ei ostendisse. (3) Inde Jovis imaginem faciunt Ægyptii arietina facie; et ab Ægyptiis hoc accepere Ammonii, qui sunt Ægyptiorum Æthiopumque colonia, et sermone utuntur ex utrisque mixto. (4) Videturque mihi ipsum etiam nomen Ammoniorum indidem originem cepisse; nam Jovem Ægyptii Ammoun vocant. Thebani igitur arietes non mactant: sed sacros eos istam ob caussam habent. (5) Verumtamen uno die quotannis, in Jovis festo,[TR3] unum arietem cædunt; cujus detracto vellere similiter induunt Jovis simulacrum, deinde aliud simulacrum Herculis ad illud adducunt: eoque facto omnes, qui circa templum sunt, plangunt hircum, et deinde sacro in loculo eum sepeliunt.
XLIII. Ad Herculem vero quod spectet, hunc sermonem audivi, esse eum ex duodecim deorum numero. De altero vero Hercule, quem Græci norunt, nusquam in Ægypto comperire quidquam potuit. Ac sane, nomen Herculis non a Græcis accepisse Ægyptios, sed Græcos potius ab Ægyptiis, et Græcorum eos ipsos qui Amphitryonis filio nomen Herculis imposuerunt; hoc, inquam, ita esse, quum alia multa documenta habeo, (2) tum vero et hoc, quod hujus Herculis parentes ambo, Amphitryo et Alcmena, origine Ægyptii fuere, et quod Ægyptii nec Neptuni nomen, nec Dioscurorum, se nosse aiunt, neque hi dii ab illis in reliquorum deorum numerum sunt relati. (3) Atqui si a Græcis ullius dei nomen accepissent, horum haud minime, immo vel maxime, memoriam erant conservaturi (quandoquidem jam tunc navigationibus utebantur, atque etiam Græcorum nonnulli mare exercebant), ut existimo equidem, et non temere persuasum habeo: quare horum deorum nomina magis etiam, quam Herculis, ad Ægyptiorum notitiam erant perventura. (4) At est Ægyptiis antiquus aliquis deus Hercules:[TR4] nam, ut ipsi dicunt, septemdecim millia annorum usque ad Amasidis regnum effluxerant, postquam ex primis octo diis exstiterunt illi duodecim, quorum in numero Herculem ponunt.
XLIV. Qua de re cupiens certius aliquid, undecumque possem, cognoscere, Tyrum etiam navigavi in Phœnice, quum audivissem esse ibi Herculis templum præcipua religione cultum: (2) conspexique id templum, quum aliis multis donariis largiter instructum, tum duæ in eo columnæ erant, altera purissimo ex auro, altera ex smaragdo lapide, quæ noctu eximie splendebat. Sermones autem miscens cum illis dei sacerdotibus, quæsivi ex eis quantum temporis esset ex quo id templum esset statutum. (3) Reperi autem, ne his quidem convenire cum Græcis: dixerunt enim, simul cum Tyro condita templum etiam illud esse constitutum; esse autem, ex quo condita Tyrus sit, annos bis mille et trecentos. (4) Vidi vero Tyri aliud etiam Herculis templum, cognomine Thasii. (5) Adii autem etiam Thasum, ibique templum reperi a Phœnicibus illis exstructum, qui, quum ad quærendam Europam navibus essent profecti, Thasum condiderunt: quod quidem quinque hominum generationibus prius accidit, quam in Græcia natus est Hercules, Amphitryonis filius. (6) Ex hactenus igitur narratis clare patet, antiquum deum Herculem esse. Quare rectissime mihi videntur illi ex Græcis facere, qui bina Herculis templa constituta habent; et alteri Herculi ut immortali, cognomine Olympio, sacra faciunt; alterum heroicis honoribus prosquuntur.
XLV. Narrant autem Græci quum alia multa inconsiderate, tum et hæc fatua eorum fabula est, quam de Hercule memorant; dicentes, quum in Ægyptum venisset, coronatum ab Ægyptiis veluti victimam fuisse, et cum pompa eductum, ut Jovi immolaretur: illumque initio quidem quietem egisse, deinde vero quum ad altare auspicarentur sacrificium, exserto robore cunctos interfecisse. (2) Mihi vero hæc dicentes Græci prorsus ignari videntur esse naturæ Ægyptiorum, institutorumque quibus illi utuntur. Quibus enim nefas est vel pecudes mactare, exceptis ovibus et bobus maribus vitulisque, si mundi fuerint, et anseribus; hi quo pacto hominem mactarent? (3) Præterea, quum unus fuerit Hercules, atque etiam tum homo, ut ipsi aiunt; quo pacto fieri potuit ut multas hominum myriades occideret? Sed hæc a me hactenus hisce de rebus dicta dii et heroes, quæso, in bonam partem accipiant!
XLVI. Capras autem et hircos hac de caussa non mactant ii ex Ægyptiis, quos supra dixi. Pan in octo deorum numero habetur apud Mendesios: quos octo deos priores aiunt fuisse duodecim diis. (2) Pingunt autem et exsculpunt pictores et sculptores simulacrum Panis prorsus ut Græci, facie caprina, et pedibus hirci: non quod eum talem esse arbitrentur; sed similem illum ceteris diis existimant. Cur autem ita pingant eum, non mihi lubet exponere. (2) Religiose autem colunt Mendesii caprarum omne genus, sed magis etiam mares quam feminas; et horum eos majore in honore habent qui cornua non emittunt. Ex his autem unus est maxime, qui quando moritur, universa Mendesia præfectura ingenti in luctu versatur. (4) Nominatur vero et hircus et Pan sermone Ægyptiorum Mendes. Accidit autem in hac præfectura mea ætate hoc prodigium: hircus cum muliere coiit propalam: eaque res ad omnium hominum notitiam pervenit.
XLVII. Suem vero sordidum animal esse censent Ægyptii; ita quidem, ut, si quis inter transeundum vel solis vestimentis suem tetigerit, ad flumen abeat, et immergens sese abluat. Itaque etiam subulci, quamvis sint indigenæ Ægyptii, soli ex omnibus Ægyptiis nullum templum ingrediuntur: neque quisquam illis filiam vult elocare, nec illorum filiam ducere uxorem: sed inter se subulci filias elocant, et matrimonia ineunt. (2) Aliis igitur diis sues immolare nefas ducunt Ægyptii: Lunæ vero et Baccho solis, eodem tempore, eodem plenilunio, sues immolant, et carne eorum vescuntur. (3) Cur autem ceteris in festis a suibus abhorreant, in hoc vero eas immolent, caussam hujus rei adferunt Ægyptii; quam licet noverim, non valde me decet referre. (4) Sacrificantur autem sues Lunæ in hunc modum: qui sacrum facit, is mactata sue extremam ejus caudam, splenem, et omentum, in unum componit, omnique adipe, qui in pecudis abdomine est, obtegit, tum accenso igne adolet. Deinde reliqua carne vescuntur eodem plenilunii die, quo sacra fecerunt: alio vero die nemo amplius gustaverit. Pauperes vero, ob victus tenuitatem, farinaceas fingunt sues, eisque coctis sacrificium peragunt.
XLVIII. Baccho vero, vespera quæ festum antecedit, unusquisque suem ante januam ædium suarum mactat; mactatam vero eidem subulco, qui illi eam vendiderat, tradit auferendam. (2) Reliquum vero festum Baccho, choros si excipias, Ægyptii eodem prorsus modo agunt atque Græci. Loco phallorum autem alio invento utuntur; imaginibus fere cubitalibus, nervo mobilibus, quas per vicos circumferunt mulieres, nutante veretro, haud multo minori quam reliquum totum corpus. (3) Præcedit tibia, sequunturque mulieres, Baccho carmina canentes. Cur autem veretrum sit majus, et hoc unum in corpore moveatur, ejus rei sacra quædam redditur ratio.
XLIX. Jam igitur hujus sacri videtur mihi Melampus, Amythaonis filius, non fuisse ignarus, sed cognitum illud habuisse. Qui enim Græcos et nomen et sacra Bacchi et phalli pompam docuit, is Melampus est. (2) Sed non totam rem recte perceptam aperuit: alii autem post eum docti viri amplius illam patefecerunt. Phallum certe, qui in Bacchi pompa circumfertur, Melampus instituit, et ab illo edocti faciunt Græci quæ faciunt. (3) Ego itaque adfirmo, Melampodem, quum esset vir doctrina et ingenio præstans, et divinandi artem sibi comparasse, et quum alia multa, quæ ex Ægypto cognoverat, tum ea quæ ad Bacchum spectant, Græcos docuisse, pauca ex illis immutantem. (4) Nec enim dicam equidem, fortuito congruere ea quæ in Ægypto peraguntur huic deo, et quæ apud Græcos: forent enim reliquis Græcorum moribus institutisque conformia, nec recens introducta: nec vero rursus dicam, a Græcis accepisse Ægyptios sive hoc, sive aliud ullum institutum. (5) Accepisse autem Melampus hæc quæ ad Bacchi cultum spectant, maxime a Cadmo Tyrio mihi videtur et ab his qui cum eo ex Phœnice in hanc terram, quæ nunc Bœotia vocatur, advenerat.
L. Enimvero omnia propemodum deorum nomina ex Ægypto in Græciam pervenerunt. Nam, a barbaris advenisse, perquirendo compertum habeo: puto autem, ex Ægypto maxime fuisse adlata. (2) Etenim si Neptunum et Dioscuros excipias, ut jam ante dixi, tum Junonem, Vestam, Themidem, Charitas et Nereidas; reliquorum deorum omnium nomina ab omni retro tempore in Ægypto exstitere. Dico autem quæ dicunt ipsi Ægyptii. (3) Quorum vero deorum ignorare se nomina aiunt, his mihi videntur Pelasgi nomina imposuisse, excepto Neptuno: hujus autem dei notitia ex Libya ad Græcos pervenit: nullus enim populus, præter Libyes, Neptuni olim nomen habuit: Libyes vero deum hunc perpetuo coluerunt. Porro nec heroas ullo cultu prosequuntur Ægpytii.
LI. Ista igitur, quæ dixi, et præterea alia, de quibus dicturus sum, ab Ægyptiis receperunt Græci. Quod vero Mercurii imagines faciunt erecta pudenda habentes, id non ab Ægyptiis didicerunt; sed a Pelasgis acceperunt primi Græcorum omnium Athenienses, ac deinde ab his ceteri. (2) Nam cum Atheniensibus, qui jam tum Hellenibus accensebantur, simul in eadem regione habitabant Pelasgi; unde etiam ipsi cœperunt in Hellenum numero haberi. Quisquis mysteriis Cabirorum initiatus est, quæ Samothraces celebrant, is novit quid sit quod dico. (3) Samothraciam enim prius incoluerant hi Pelasgi, qui cum Atheniensibus habitaverunt: et ab his Samothraces mysteria acceperunt. Igitur Mercurii imagines pudendis erectis primi Græcorum Athenienses fecerunt, a Pelasgis edocti. Pelasgi vero ejus rei sacram quamdam rationem adferebant, quæ in Samothracicis mysteriis explicatur.
LII. Sacrificia autem omnia olim peragebant Pelasgi deos precantes, ut ego Dodonæ mihi adfirmatum cognovi: sed cognomento aut nomine nullum eorum compellabant; necdum enim audiverant. (2) Simpliciter deos, θεούς, adpellabant, eo quod illi omnes res ordine posuissent, θέντες (_a_ θεῖναι, _ponere_), et distributionem earum omnem in manu haberent. (3) Deinde vero, multo interjecto tempore, didicerunt ex Ægypto adlata deorum nomina ceterorum præter Bacchum, cujus nomen multo post cognoverunt.[TR5] Aliquanto post, Dodonam miserunt, horum nominum caussa oraculum consulentes: est enim antiquissimum Græcis oraculum hoc constitutum, et tunc temporis nullum aliud præter hoc erat. (4) Consulentibus igitur Dodonæ oraculum Pelasgis, an nomina susciperent deorum a barbaris adlata, datum est responsum, Uterentur illis. Ab hoc igitur tempore in sacris faciendis usi sunt Pelasgi nominibus deorum: a Pelasgis vero postmodum acceperunt ea Hellenes.
LIII. Unde autem exstiterit unusquisque deorum, an vero semper fuerint omnes, tum qua sint specie, ignorarunt Græci, usque ad nuperrimum diem, ut verbo dicam. (2) Hesiodum enim et Homerum quadringentis annis me antiquiores esse existimo, non amplius. Hi sunt autem qui deorum generationem Græcis condiderunt, et cognomina ac nomina diis imposuerunt, et honores artesque distribuerunt, et eorum formas delinearunt. (3) Qui vero dicuntur his antiquiores fuisse poetæ, hi post illos, ut equidem puto, exstiterunt. Jam quæ prius dixi, ea ex ore Dodonidarum sacerdotum retuli: quæ vero deinde, ad Hesiodum et Homerum spectantia, ea meis verbis dico.
LIV. De oraculis autem, quum de illo quod apud Græcos (_Dodonæ_) est, tum eo quod in Libya, hancce historiam narrant Ægyptii. Dixerunt mihi Jovis Thebani sacerdotes duas mulieres, templi ministras, Thebis olim abductas fuisse a Phœnicibus; compertumque esse, alteram earum venditam fuisse in Libyam, alteram in Græciam: hasque esse mulieres, quæ oracula illa apud prædictos populos primum instituissent. (2) Quum vero ex illis quæsissem, unde hæc, quæ adfirment, tam adcurate nossent, responderunt ad hæc: magnam curam fuisse adhibitam ad investigandas mulieres, sed reperiri eas non potuisse: deinde vero compertum ipsis esse id quod dixissent.
LV. Ista igitur ex Thebanis audivi sacerdotibus; Dodonæorum vero prophetissæ hæc narrant: duas nigras columbas Thebis Ægyptiis avolasse, earum alteram in Libyam, alteram ad se venisse. Et hanc quidem in fago residentem, humana lingua locutam dixisse, instituendum ibi esse Jovis oraculum. Dodonæos igitur existimasse, divinitus id sibi præcipi, et continuo mandata fecisse. (2) Illam autem columbam quæ in Libyam abierat, dicunt, jussisse Libyas, ut Ammonis instituerent oraculum. Est autem et hoc, Jovis oraculum. (3) Hæc mihi dixerunt mulieres quæ apud Dodonæos sacerdotio funguntur; quarum natu maximæ nomen est Promeneæ; alteri, Timaretæ; natu minimæ, Nicandræ. Atque his constentiebant ceteri Dodonæi, qui circa id templum ministrant.
LVI. Quibus de rebus hæc est mea sententia. Quodsi revera Phœnices sacras mulieres abduxerunt, earumque alteram in Libyam vendiderunt, alteram in Græciam; videtur mihi hæc altera in hujus terræ, quæ nunc Græcia, olim vero Pelasgia vocabatur, eam regionem vendita fuisse, quam Thesproti incolunt; deinde vero, quum ibi serviret, sub fago arbore ædem Jovi statuisse: quemadmodum consentaneum est, eam quæ Thebis in Jovis templo famulata esset, eo in loco, quo nunc delata esset, memoriam illius servasse. (2) Deinde, postquam Græcum addidicit sermonem, oraculum ibidem instituit. Probabile est etiam, dixisse eam, sororem suam in Libyam esse venditam ab eisdem Phœnicibus, a quibus et ipsa vendita fuisset.
LVII. Quod autem columbæ nominatæ sint a Dodonæis istæ mulieres, id ea re factum mihi videtur, quod barbaræ fuissent: eo enim visæ illis erant vocem edere similem avibus. (2) Post aliquod tempus autem humana voce aiunt locutam esse columbam; scilicet postquam eo sermone, quem ipsi intelligebant, loqui cœpit: quoad vero barbare loquebatur, avium more sonum edere illis visa erat. Nam quo pacto columba humana lingua loqueretur? Quod vero nigram fuisse dicunt columbam, significant Ægyptiam fuisse mulierem.
LVIII. Est autem modus quo oracula redduntur similis Thebis Ægyptiacis atque Dodonæ. Est vero etiam divinatio in templis ab Ægyptiis profecta. (2) Jam panegyres (_sacros conventus_) et pompas et adductiones _victimarum ad aras_ primi utique Ægyptii instituerunt; et ab his Græci acceperunt. Cujus rei documentum mihi hoc est, quod apud illos ab longo inde tempore instituti sunt hi ritus; apud Græcos autem nuper introducti.
LIX. Celebrant autem panegyres Ægyptii non semel quotannis, sed frequentius. Maxime quidem et præcipuo cum studio panegyrin agunt Bubastin oppidum, in Dianæ honorem: deinde Busirin, Isidi; est enim in hoc oppido maximum Isidis templum. Situm est autem id oppidum in medio Delta Ægyptiaco; Isis vero Græco sermone Demeter (_Ceres_) est. Tertiam panegyrin in Sain oppidum agunt Minervæ: quartam, Heliopolin, Soli: quintam, in oppidum cui Buto nomen, Latonæ: sextam, Papremin oppidum, Marti.
LX. Quæ Bubastin agitur panegyris, tali modo instituitur. Navigant una viri et mulieres, et equidem magna utrorumque multitudo in quaque navi. Per totum navigationis cursum, mulierum aliæ crotala pulsant, viri vero tibiis canunt: reliquæ mulieres virique canunt et manibus plaudunt. (2) Quoties inter navigandum prope aliud oppidum accedunt, navi ad terram adpulsa, talia agunt: ex mulieribus aliquæ pergunt ea facere quæ dixi; aliæ clamantes dicteriis incessunt oppidi illius mulieres; aliæ tripudiant; aliæ stantes attracta veste corpora nudant. (3) Hæc ad quodlibet oppidum juxta fluvium situm faciunt. Ubi vero Bubastin venerunt, festum celebrant, magna sacrificia offerentes: et vini vitei in festo illo plus absumitur, quam reliquo toto anno. (4) Conveniunt autem, viri et mulieres, non comprehensis in eo numero pueris puellisque, ad septingenta utique millia, ut aiunt indigenæ. Hæc igitur ita peragunt.
LXI. In Busiride vero oppido qua ratione Isidi festum agant, supra dixi. Plangunt ibi, post peractum sacrificium, viri omnes mulieresque, multæ admodum myriades hominum: quis sit vero quem plangunt, nefas mihi est declarare. (2) Qui vero Cares natione in Ægypto habitant, hi tanto etiam amplius faciunt quam ceteri, ut frontes quoque cultris concidant; et ea re produnt se peregrinos esse, non Ægyptios.
LXII. Quum in Sain oppidum solennis sacrificii caussa conveniunt, certa quadam nocte lucernas accendunt omnes sub dio circum domos suas. Sunt autem hæ lucernæ vascula sale repleta et oleo; superne est ellychnium, quod per totam noctem ardet; adpellantque festum illud, Accensionem lucernarum. (2) Alii autem Ægyptii, qui conventui non intersunt, observantes noctem sacrificii, lucernas et ipsi accendunt omnes: ita fit ut non solum in Sai oppido, sed per totam Ægyptum lucernæ ardeant. Qua vero de caussa nox hæc lumine ita honoretur, ea de re sacra quædam ratio adfertur.
LXIII. Heliopolin et in Buto oppidum quum conveniunt, nonnisi sacrificia peragunt: Papremi vero et sacrificia et alios sacros ritus celebrant, sicut ceteris in locis. Ibi vero, quando sol occasui vicinus est, pauci nonnulli ex sacerdotibus circa dei simulacrum occupantur; plerique vero eorum, ligneis clavis instructi, stant in templi introitu; alii vero, susceptum votum exsequentes, plures quam mille homines, ex adverso stant, fuste quisque instructus. (2) Simulacrum autem dei, quod in parva ædicula inest lignea deaurata, pridie ejus diei in aliam sacram ædem transportant. Jam pauci illi, qui apud simulacrum relicti sunt, trahunt plaustrum quattuor rotarum, cui imposita est ædicula et quod ei inest simulacrum: isti vero, qui in propylæo stant, hos non sinunt intrare. Atque hi, qui vota susceperunt, deo opem ferentes, pugnam ineunt, illosque fustibus cædunt: (3) fitque ibi acre prælium, multisque contunduntur capita; nec pauci, ut equidem arbitror, moriuntur etiam ex vulneribus; quamquam adfirmant Ægyptii neminem interire.
LXIV. Hanc autem panegyrin hac caussa institutam esse aiunt indigenæ: habitasse in illo templo matrem Martis: Martem autem, alibi educatum, postquam ad virilem pervenit ætatem, voluisse matri in commercium venire: ministros autem matris, ut qui illum numquam ante vidissent, non sivisse eum accedere, sed prohibuisse: tum illum, adductis secum ex alio oppido hominibus, male mulcasse ministros et ad matrem introivisse. In ejus rei memoriam verberationem hanc in festo Marti sacro a se aiunt esse institutam. (2) Etiam hanc religionem primi coluerunt Ægyptii, ut nefas ducant in templo coire cum mulieribus, aut a concubitu intrare in templa illotum. Ceteri enim fere omnes homines, exceptis Ægyptiis et Græcis, coeunt in locis sacris, et ab uxoribus surgentes, templum intrant illoti: existimantes nihil inter homines et alias pecudes differre. Videre se enim alias pecudes et avium varia genera coire in ipsis deorum ædibus et in locis deo alicui consecratis: id si ingratum esset deo, pecudes non esse facturas. Talia illi prætexentes faciunt ista, mihi quidem minime probata.
LXV. Sed Ægyptii, quum aliis in rebus, tum nimirum et hac in parte, curiose colunt templorum religionem. Ægyptus, quamvis sit Libyæ confinis, non est tamen bestiis frequens. Quæ vero in ea reperiuntur, sacræ habentur omnes: et illarum quidem aliæ cum ipsis hominibus aluntur; aliæ non item. (2) Quodsi vero declarare vellem, cur deorum cuique consecratæ sint hæ quæ sacræ habentur, descenderem ad sermonem faciendum de divinis rebus, quas exponere equidem imprimis devito: quarum si quas ego in narratione mea tetigi, necessitate adductus de eis sum locutus. (3) Obtinet autem, quod ad hasce bestias spectat, institutum hujusmodi. Constituti sunt, quibus earum alendarum, et quidem cujusque generis sigillatim, cura commissa est, viri Ægyptii mulieresque; quo in munere patri filius succedit. (4) Præterea singuli oppidorum incolæ vota illis exsolvunt hæc, quæ deo ei fecerunt cui sacrata est bestia: scilicet liberorum suorum sive totum caput, sive dimidium, aut tertiam radunt partem; deinde capillos in trutina argentum contra pendunt, et, quantum fuerit capillorum pondus, tantum argenti solvunt curatrici bestiarum: illaque, pro hoc, escam bestiis concisos pisces præbet; (5) hoc enim eis alimenti genus adsignatum est. Si quis vero harum bestiarum quampiam occiderit, si sponte id fecerit, capite delictum luit; sin invitus, mulctam pendit, quantum irrogaverint sacerdotes. Qui vero ibin aut accipitrem necavit, sive volens, sive invitus, eum mori necesse est.