Herodoti Historiarum Libri IX

Part 10

Chapter 10 3,529 words Public domain Markdown

XIV. Et hoc quidem, ad Græcos spectans, recte dixere Ægyptii. Age vero, ipsorum etiam Ægyptiorum quænam conditio sit, dicam. Si acciderit, quod paulo ante dixi, ut regio infra Memphin sita (hæc est enim quæ augetur) eadem ratione, qua præterito tempore, in altitudinem augeatur, quid aliud eveniet, nisi ut fame premantur Ægyptii regionem illam incolentes, quandoquidem nec pluvia irrigabitur illorum terra, nec fluvius poterit arva inundare? (2) Nam profecto nunc quidem hi, præ aliis hominibus cunctis, et præ reliquis Ægpytiis, minimo labore fructum e terra percipiunt: qui neque aratro sulcos findendo, nec terram fodiendo molestiam habent, nec opus ullum faciunt eorum, quibus alii omnes homines circa segetem multo cum labore occupantur: sed, postquam fluvius sponte accedens arva inundavit, et irrigata rursus reliquit, semen quisque in arvum suum spargit, tum sues in illud immittit; deinde, conculcato a suibus semine, messis tempus exspectat: denique, postquam per sues [_ni potius,_ per boves] frumentum extrivit, ita illud domum comportat.

XV. Quodsi igitur Ionum de Ægypto sequi vellemus sententiam, qui Delta solum aiunt esse Ægyptum, quam secundum mare a Persei quæ vocatur specula usque ad Pelusiacas Taricheas porrigi dicunt, qua sunt quadraginta schœni; a mari vero versus mediterranea pertinere Ægyptum aiunt usque ad Cercasorum oppidum, ad quod scinditur Nilus, partim Pelusium versus fluens, partim Canobum; reliquos autem omnes Ægypti tractus, alios Libyæ esse aiunt, alios Arabiæ: hac, inquam, ratione utendo demonstrare possemus, nullam olim terram habuisse Ægyptios; (2) quandoquidem Delta hoc, ut ipsi adfirmant Ægyptii, utque mihi videtur, adluta terra est, et, verbo ut dicam, nuper enata. Quodsi igitur nulla olim fuit Ægyptiorum terra, quas tandem nugas egerunt, primos se hominum fuisse existimantes? Nec vero oportebat eos experimentum facere in puerulis, quemnam sermonem primum essent emissuri. (3) Ego vero existimo, Ægyptios non simul cum Delta, quod Iones vocant, originem cepisse, quin potius semper exstitisse, ex quo hominum exstitit genus; postquam vero proluvione aucta fuit eorum terra, multos quidem eorum in pristinis sedibus mansisse, alios vero paulatim versus inferiora descendisse. Olim igitur Thebæ (Thebais) Ægyptus nominabatur; cujus est circuitus sexies mille centum et viginti stadiorum.

XVI. Quodsi igitur nos recte de his statuimus, Iones non recte de Ægypto sentiunt: Sin vera est Ionum sententia, demonstrabo equidem, Græcos et ipsos Ionas nescire computare numeros. Nam quum tres esse dicant universæ terræ partes, Europam, Asiam, et Libyam; oportebat sane his quartam adnumerare, Delta Ægyptiacum; si quidem (ut iidem hi aiunt) nec Asiæ illud est, nec Libyæ. (2) Nam, secundum hanc utique rationem, non Nilus est qui Asiam a Libya disterminat: sed, quum circa apicem hujus Delta in duas partes frangatur Nilus, consequens est ut inter Asiam et Libyam medium Delta sit interjectum.

XVII. Sed Ionum omittamus opinionem; nos vero de his ita statuimus: Ægyptum dicimus esse universam hanc regionem ab Ægyptiis habitatam, quemadmodum Ciliciam quæ a Cilicibus, et Assyriam quæ ab Assyriis. Limitem vero qui Asiam a Libya disterminet, rectam si sequamur rationem, nullum alium novimus nisi Ægyptiorum fines. (2) Sin ea ratione utamur, quam Græci sequuntur, statuemus Ægyptum universam, initium sumentem a Catadupis [_Catarrhacte minore_] et Elephantine oppido, in duas secari partes, et utrumque nomen participare; alteram enim ejus partem Africæ esse, alteram Asiæ. (3) Nilus enim postquam ad Catadupa Ægyptum primum intravit, mediam illam dividens fluit in mare. Usque ad Cercasorum igitur oppidum nonnisi uno alveo fluit: ab hoc vero oppido tres in vias scinditur, (4) quarum una orientem versus tendit, quod Pelusium ostium vocatur; altera via occidentem versus tendens, Canobicum nominatur ostium. Quæ autem Nili via recta progreditur, hæc est: postquam e superiore regione delatus ad apicem illius Delta pervenit, inde medium Delta scindens in mare undas suas exonerat, nec minimam aquarum portionem, nec minime notabilem, huic viæ tribuens: quæ Sebennyticum ostium vocatur. (5) Sunt vero etiam duo alia ostia a Sebennytico diremta et per se in mare exeuntia: quorum alterum Saiticum, alterum nominatur Mendesium. Bolbitinum vero ostium et Bucolicum, non nativa sunt ostia, sed manu effossa.

XVIII. Confirmatur autem mea sententia, tantam esse Ægyptum quantam ego ratione demonstravi, effato etiam quod Ammonis oraculum edidit; quod effatum ego tum demum cognovi, postquam meam de Ægypto sententiam mecum jam constitutam habueram. (2) Scilicet Mareæ oppidi et Apidis incolæ, quorum ager Libyæ est confinis, ipsi sese Libyes existimantes esse, non Ægyptios; quum ægre ferrent cærimonias sacrorum quæ in Ægypto observantur, cuperentque non prohiberi esu boum feminarum; ad Ammonem miserunt, dicentes, sibi nihil cum Ægyptiis esse commune; habitare enim extra Delta, nec sibi cum illis convenire, [_sive,_ nec eadem, qua illos, lingua uti], postulareque ut sibi liceat omni genere carnium vesci. (3) Hoc vero eos deus vetuit facere, dicens, Ægyptum esse hanc terram quam Nilus affluens irriget; et Ægyptios esse hos, qui infra Elephantinen urbem habitantes, ex hoc fluvio bibant. Hoc illis oraculum editum est.

XIX. Inundat autem Nilus, ubi justum augmentum cepit, non modo Delta, verum etiam eas regiones, quæ vel Libyæ dicuntur esse, vel Arabiæ, et quidem alicubi ad bidui utrimque viam, alibi etiam amplius, alibi minus. (2) De natura autem hujus fluvii nec a sacerdotibus, nec ab alio quoquam discere quidquam potui. Cupidus autem eram ex illis cognoscere, cur Nilus descendat augmentum capiens inde a solstitio æstivo ad centum dies, dein, expleto fere hoc numero dierum, retro cedat, diminuta paulatim aquæ copia ita ut constanter per totam hiemem brevis sit, donec redeat æstivum solstitium. (3) De his igitur nihil quidquam potui comperire ab Ægyptiis, quum ex eis quærerem, quamnam vim habeat Nilus, quod natura contraria esset atque[TR1] reliqui fluvii. Hæc igitur, quæ dixi, cognoscere cupiens, sciscitatus sum, tum vero etiam, cur unus omnium fluviorum nullas efflantes auras præberet.

XX. Græcorum vero nonnulli, insignes esse cupientes sapientiæ nomine, triplices vias explicandæ fluvii hujus naturæ inierunt: quarum viarum duas ne commemorare quidem operæ pretium duco, nisi quod nude significare eas volo. (2) Nempe earum altera [_quæ Thaletem auctorem habet_] ait, ventos etesias efficere ut augeatur flumen, prohibentes Nilum quominus in mare influat. At sæpius accidisse novimus, ut non flarent etesiæ, et idem tamen fecerit Nilus. Ad hæc, si etesiæ in caussa essent, oporteret ut aliis etiam fluviis, qui adversus etesias fluunt, idem quod Nilo et eodem modo accideret; atque eo etiam magis, quo minores sunt illi, adeoque cursum habent debiliorem. (3) Sunt autem in Syria multi fluvii, sunt item in Libya, quibus nihil tale accidit quale Nilo.

XXI. Altera via [_Hecatæi_] inscitior est quidem, quam prædicta, sed (ut ita dicam) mirabilior: ait enim, eo id facere Nilum, quod ab Oceano fluat; Oceanum autem totam circumfluere terram.

XXII. Jam tertia illarum viarum, [_Anaxagoræ_)] quum maxime speciosa sit, maxime omnium a vero aberrat. Nam et hæc nihil dicit, quum ait, e liquefacta nive fluere Nilum; qui quidem ex Libya per mediam fluit Æthiopiam, ac tum demum Ægyptum intrat. (2) Quo igitur pacto e nive fluat, qui e calidissimis locis fluit in frigidiora? Quarum rerum pleræque sunt ejusmodi, ut homini, qui quidem judicare de talibus rebus valet, nullo modo probabile videatur Nilum fluere ex nive. (3) Primum quidem et maximum documentum exhibent venti, qui ex illis locis calidi perflant. Deinde hoc, quod constanter illa regio absque imbribus et absque glacie est: postquam autem nix decidit, omnino necesse est ut intra quinque dies pluat; quare, si ningeret in illis regionibus, plueret etiam. (4) Tertium documentum sunt homines, ab æstu nigri: tum quod milvi et hirundines non desinunt istic perennes esse; grues vero, hiemem Scythicæ terræ fugientes, in hæc loca tamquam in hiberna confugiunt. (5) Quodsi ergo ningeret, vel quantulumcumque, in hac regione per quam fluit et ubi initium capit Nilus, nihil horum esset futurum, quemadmodum necessitas arguit.

XXIII. Qui vero de Oceano dixit, is quum rem, de qua quæritur, in obscurum rejecerit, refutari non meretur. Ego enim fluvium Oceanum nullum novi: Homerum vero, aut alium ex antiquioribus poetis, puto invenisse nomen, et in poesin introduxisse.

XXIV. Jam si, improbatis sententiis quæ ab aliis sunt propositæ, nunc meam de rebus tam occultis debeo declarare, dicam qua de caussa fieri mihi videatur, ut æstate Nilus augeatur. Hiberno tempore sol, a priore cursu per hiemes depulsus, per superiora Libyæ transit. (2) Ita brevissimis verbis res tota declarata est: cui enim regioni proximus est hic deus, et supra quam ille transit, eam consentaneum est maxime sitire et aquæ inopiam pati, adeoque maxime exsiccari fluviorum scaturigines quæ sunt in ea regione.

XXV. Ut vero pluribus verbis rem declarem, ita se habet. Sol, per superiora Libyæ transiens, facit hocce: quum in illis locis constanter serenus sit aer, quumque calida sit ipsa regio, nec venti frigidi; per ea loca transiens sol facit idem, quod æstate facere consuevit, quando per medium cœlum transit. (2) Scilicet attrahit ad se aquam, attractamque in superiora loca dispellit, quam suscipientes venti dissipantesque liquefaciunt; ex quo consequitur ut venti ex illa regione flantes, Notus et Africus, omnium ventorum maxime sint pluvii. (3) Videtur autem mihi sol ne omnem quidem Nili aquam, quam quotannis attrahit, semper demittere, sed partem etiam circum se retinere. Mitescente vero hieme, redit sol in medium cœlum, et ab eo inde tempore pariter ex omnibus fluminibus aquam attrahit. (4) Ante id tempus igitur, quum multa de cœlo aqua fluviis misceatur, quippe imbribus perfusa terra, torrentibusque excavata, grandes illi fluunt: æstate vero, quum imbres eos deficiunt et sol aquam fluviorum attrahit, fluunt tenues. (5) Quare consentaneum est ut Nilus, quum imbribus non augeatur, aqua vero ejus a sole attrahatur, solus fluviorum per hiemem multo tenuior fluat quam æstate: æstate enim pariter atque aliæ omnes aquæ attrahitur, hieme vero solus hoc patitur. Ita equidem mihi persuasi, solem esse hujus rei caussam.

XXVI. Est autem, ut mea fert opinio, idem sol etiam caussa, quæ ut aer ibi siccus sit efficit, omnia qua transit exurens: unde fit, ut superiora Libyæ perpetuo æstu premantur. (2) Quodsi permutaretur statio plagarum; si in ea cœli parte, qua nunc stat Boreas et hiems, foret Notus et meridies; contra, ubi nunc Notus, ibi Boreas staret: hæc si ita haberent, sol ab hieme et Borea e medio cœlo depulsus, transiturus esset superiora Europæ, quemadmodum nunc transit superiora Libyæ. Quodsi ergo per Europam omnem transiret, existimo eum Istro flumini idem esse facturum quod nunc Nilo facit.

XXVII. De aura vero, quod ex Nilo non perflat, hæc est mea sententia: nullo modo esse consentaneum ut e calidis locis aura perflet: aura enim e frigido aliquo spirat.

XXVIII. Sed sint hæc uti sunt, utque a principio fuerunt. Fontes vero Nili nemo neque Ægyptiorum, nec Libyum, nec Græcorum, quibuscum ego sermones miscui, se scire professus est, nisi in Ægypto, in Sai oppido, scriba rerum pretiosarum quæ Minervæ consecratæ sunt. (2) At is ludere mihi visus est, dicens adcurate se nosse. Dixit autem hoc modo: esse duos montes, cacuminibus in acutum desinentibus, inter Syenen Thebaidis oppidum et inter Elephantinen sitos; quorum alter Crophi, alter Mophi nominetur. (3) E medio horum montium fluere Nili fontes, fundum nullum habentes; et dimidium quidem aquarum versus Ægyptum et septemtrionem fluere, alterum dimidium versus Æthiopiam et meridiem. (4) Quod autem fundo careant hi fontes, id experimento cognovisse, aiebat, Psammitichum Ægypti regem; etenim funem eo loci demisisse, multa millia orgyiarum continentem, neque ad fundum pervenisse. (5) Ita scriba ille, si modo vera sunt quæ dixit, declaravit, ut equidem intelligo, propter validos quosdam gurgites et aquarum repercussionem, quippe quæ montibus illidantur, descendere in fundum non potuisse demissam bolidem.

XXIX. Ex alio vero nemine nihil quidquam potui comperire. Sed hæc certe alia, quæ ad superiorem Ægyptum spectant, quoad longissime potui, exquirendo cognovi; quum usque ad Elephantinen oppidum ipse spectator accesserim, ulteriora vero auditu acceperim. (2) Ab Elephantine oppido superiora petenti acclivis locus est. Eo igitur loco navi utrimque, veluti bove, alligata oportet iter facere: quodsi rumpatur funis, retrogreditur navigium, vi fluminis abreptum. Est autem ille locus quattuor dierum navigatio; et tortuosus ibi Nilus est, quemadmodum Mæander: schœni autem sunt duodecim, per quos isto modo navigare oportet. (3) Inde in planum pervenis campum, in quo insulam Nilus circumfluit, cui nomen est Tachompso. Jam regionem supra Elephantinen sitam, et insulæ, quam dixi, dimidiam partem, Æthiopes incolunt; alteram insulæ partem Ægyptii. (4) Insulæ contiguus est lacus ingens, circum quem nomades incolunt Æthiopes: hunc lacum ubi pernavigaveris, rursus in alveum Nili pervenies, qui in hunc lacum perfluit. Inde progrediens, secundum flumen iter facies quadraginta dierum: eminent enim ex Nilo scopuli acuti, frequentiaque saxa sunt, per quæ navigare non licet. (5) Hoc tractu intra quadraginta dies peragrato, rursus aliud navigium conscendes, et post dierum duodecim navigationem ad magnum pervenies oppidum, cui nomen Meroe; quod oppidum dicitur esse metropolis reliquorum Æthiopum. (6) In hoc ex diis omnibus unum Jovem colunt et Bacchum; hos vero magnis honoribus venerantur: estque ibi Jovis oraculum constitutum. Bellum hi Æthiopes faciunt, quando hic deus illos per oraculum jussit; et quo ille jubet, eo bellum inferunt.

XXX. Ab hoc oppido navi profectus, eodem temporis spatio, quo ex Elephantine ad metropolin pervenisti Æthiopum, ad Automolos [_id est,_ Transfugas] pervenies. Automolis his nomen est Asmach; quod vocabulum nostro sermone significat Regi a sinistra manu stantes. (2) Erant autem hi Ægyptii, ex bellatorum ordine, numero ducenta quadraginta millia, qui ad Æthiopes defecerant hac de caussa. Regnante Psammiticho præsidia constituta erant Ægyptiorum, adversus Æthiopas, in Elephantine oppido; adversus Arabes vero et Syros aliud præsidium Daphnis Pelusiacis; rursusque aliud Mareæ, adversus Libyam. (3) Et mea etiam ætate adhuc eodem modo se habent Persarum præsidia atque olim sub Psammiticho erant: nam et Elephantinæ in præsidio sunt Persæ, et Daphnis. Jam Ægyptiis, qui tunc Elephantinen tribus continuis annis præsidio tenuerant, nemo advenit qui eis in præsidium succederet: itaque hi, re deliberata, communi consilio omnes a Psammiticho desciscentes, ad Æthiopas transierunt. (4) Qua re cognita, Psammitichus illos persecutus est: adsecutusque multis verbis oravit dehortatusque est, patrios ne desererent deos, et liberos atque uxores. Cui unum ex his, pudenda ostendentem, respondisse ferunt, ubi hæc essent, ibi non defore ipsis liberos, nec uxores. (5) Hi postquam in Æthiopiam pervenere, tradiderunt se regi Æthiopiæ; qui illos ita remuneratus est: erat illi cum nonnullis Æthiopum contentio; jussit igitur hos sedibus suis expellere et eorum terram habitare. Ita, Ægyptiis intra Æthiopum fines receptis, mitiores facti sunt Æthiopes, mores Ægyptiacos edocti.

XXXI. Ad quattuor igitur mensium navigationem viamque cognitus est Nilus, ultra eum cursum quem per Ægyptum conficit. Etenim dierum summam colligendo, reperies tot insumendos esse menses, si quis ab Elephantine ad hos Automolos voluerit proficisci. Fluit autem Nilus a vespera et solis occasu. Quæ vero ultra sunt, nemo novit: est enim deserta terra ob solis fervorem.

XXXII. Verumtamen hæcce audivi ex hominibus nonnullis Cyrenæis, qui se dicebant ad Ammonis venisse oraculum, ibique sermones miscuisse cum Etearcho, rege Ammoniorum. Tum forte, ex aliis sermonibus incidisse se, aiebant, in confabulationem de Nilo, cujus fontes nemini sint cogniti: et dixisse Etearchum, venisse ad se olim homines Nasamonas: (2) est autem hic Libycus populus, Syrtin incolens et terræ tractum a Syrti orientem versus haud ita magnum; hos Nasamonas, ubi ex eis quæsisset an aliquid amplius haberent quæ de desertis dicerent Libyæ, narrasse: fuisse apud se dynastarum quorumdam filios petulantes; qui, postquam virilem attigissent ætatem, quum alia curiosius machinati sint, tum vero quinque e suo numero sorte designaverint, solitudines Africæ lustraturos, operamque daturos, ut aliquid amplius viderent quam hi qui eas quam longissime inspexissent. (3) (Nam Libyæ totum tractum secundum mare boreale porrectum, ab Ægypto inde usque ad Soloentem promontorium, ubi desinit Libyca, Libyes incolunt, et multi quidem Libyci populi, præter eas partes quas Græci atque Phœnices obtinent. Quæ vero supra oram maritimam sita sunt, et supra eorum hominum ditionem quorum sedes usque ad mare pertinent; superiora ista Libyæ a feris habitantur: supra vero tractum feris refertum, arena est, arida prorsus et aqua carens terra, denique omnino deserta.) (4) Juvenes igitur illos, ab æqualibus suis emissos, aqua et cibariis bene instructos, primum terram peragrasse habitatam: eaque trajecta, pervenisse in eam quæ feris est referta; tum ex hac transisse in desertam, iter Zephyrum ventum versus per eam facientes. Postquam multum terræ arenosæ permeassent, post multos dies conspexisse tandem aliquando arbores, quæ in planitie creverant; accessisseque et fructum arborum gustasse. Gustantibus vero supervenisse homines parvos, minores modica statura, qui eos prehensos abduxissent: sermonem vero illorum non intellexisse Nasamonas, nec illos sermonem ipsorum. (5) Ab his igitur abductos esse per maximas paludes, easque prætergressos pervenisse in oppidum, in quo cunctos fuisse his, qui illos abduxerant, statura æquales, nigros autem colore. Ad oppidum illud fluere flumen ingens: fluere autem ab occidente versus orientem solem, in eoque reperiri crocodilos.

XXXIII. Hactenus igitur a me exposita sit Ammonii Etearchi narratio: hoc unum adjiciam, dixisse eum, rediisse hos Nasamonas, ut quidem narraverint Cyrenæi; et homines illos, ad quos pervenissent, præstigiatores esse omnes. Jam vero fluvium illum præterfluentem et Etearchus conjectabat esse Nilum, atque etiam ratio ita suadet. (2) Fluit enim ex Libya Nilus, mediam illam secans; et, ut ego conjicio, ex manifestis de his quæ minus cognita sunt conjecturam capiens, similum Istro cursus rationem habet. Nam Ister fluvius, a Celtis et Pyrene oppido initium sumens, mediam perfluit scinditque Europam. (3) Habitant autem Celtæ extra Herculis columnas, finitimique sunt Cynesiorum, qui sunt extremus populus versus occidentem eorum qui Europam incolunt. Desinit autem Ister, in mare influens Ponti Euxini, ubi Istram habitant coloni Milesiorum.

XXXIV. Ister igitur, quum per habitatam fluat terram, multis hominibus notus est. Nili autem fontes docere nemo non potest, quoniam non habitata desertaque est Libya, quam perfluit. De ejus cursu vero, quoad longissime eum cognoscere percunctando potui, dictum est. Exit autem Nilus in Ægyptum. (2) Sita est autem Ægyptus ex adverso maxime montanæ Ciliciæ, unde ad Sinopen oppidum ad Pontum Euxinum via recta est expedito homini quinque dierum: Sinope autem est ex adverso Istri, qua is in mare influit. Ita Nilum quidem, qui totam Libyam percurrit, æqualem censeo Istro. Sed de Nilo hæc dicta sufficiant.

XXXV. Progredior nunc, longiorem de Ægypto narrationem exordiens, quoniam et plures res mirabiles habet, quam alia quælibet regio, et narrationem omnem superantia opera exhibet præ quavis alia: qua de caussa copiosius de ea exponam. (2) Ægyptii, quemadmodum apud eos cœlum diversum est, et fluvii natura longe differt ceterorum natura fluviorum, sic et ipsi plerisque omnibus in rebus mores sequuntur et instituta ceteris hominibus contraria. Apud eos mulieres forum frequentant et mercantur; viri autem, domi sedentes, telam texunt. (3) Texunt autem alii homines tramam sursum adigentes, Ægyptii deorsum. Onera viri in capitibus ferunt; feminæ in humeris. (4) Mingunt feminæ, rectæ stantes; viri, se deprimentes. Alvum exonerant intra domos; cibum vero capiunt extra, in viis publicis: dicentes, quæ turpia quidem sint, sed necessaria, ea in occulto facienda; quæ vero non turpia, in aperto. (5) Femina nulla sacerdotio fungitur, nec dei ullius, nec deæ: viri sacerdotes sunt tam dearum omnium, quam deorum. Nutrire parentes non tenentur filii, nisi ultro id faciant; filiæ vero, etiam si nolint, lege tenentur.

XXXVI. Deorum sacerdotes aliis in terris comam alunt; in Ægypto tondentur. Apud alios homines institutum est, ut in propinquorum funeribus tondeant caput: Ægyptii, mortuo aliquo suorum, capillos et barbam augeri sinunt, antea tonsi. (2) Alii homines seorsum ab animalibus vitam agunt: Ægyptii una cum animalibus degunt. Alii tritico et hordeo vescuntur: apud Ægyptios, qui hisce vitam sustentat, ei id maximo probro est; ex olyra vero panem et alia farinacea parant, quam nonnulli zeam vocant. (3) Farinam Ægyptii pedibus subigunt, lutum vero manibus; manibus item stercus tollunt. Pudenda alii homines sinunt uti natura sunt, nisi qui ab his didicere, Ægyptii ea circumcidunt. (4) Vestes vir quilibet binas habet; femina unam. Velorum annulos et funes alii extrinsecus adligant, Ægyptii intrinsecus. (5) Literarum elementa scribunt et calculis computant Græci a sinistra parte ad dextram promoventes manum: Ægyptii a dextra ad sinistram; atque id facientes, dextrorsum se scribere dicunt, Græcos autem ad sinistram. Utuntur autem duplici genere scripturæ, quorum alterum sacrum vocatur, alterum populare.

XXXVII. Religiosi quum sint supra modum, et magis quam alii homines, ritibus utuntur hujusmodi. Ex æneis bibunt poculis, eaque quotidie operose eluunt exterguntque; non hic, nec vero ille; sed ad unum omnes. (2) Vestimenta gestant linea, semper recens lota; hoc enim quam maxime curant. Pudenda autem circumcidunt munditiei caussa; maluntque mundi esse, quam decori. (3) Sacerdotes tertio quoque die totum radunt corpus, ne aut pediculus aut aliud quid sordidum illis insit, dum diis officia præstant. (4) Vestem sacerdotes nonnisi lineam gestant, et calceamenta ex papyro; aliam vestem, aut alia calceamenta gestare, non est illis licitum. Bis quotidie lavantur frigida, et bis unaquaque nocte. Denique alias observant cærimonias, verbo ut dicam, infinitas. (5) Fruuntur vero etiam commodis haud paucis. Nihil enim suarum rerum vel usu deterunt vel consumunt: sed adponuntur illis quotidie sacri cibi cocti, et carnis bovinæ et anserinæ copia quædam haud exigua: etiam vinum viteum eisdem præbetur. (6) Piscibus autem vesci nefas illis est. Fabas nullas utique serunt Ægyptii, et, si quæ nascuntur, has nec crudas manducant, nec coctis vescuntur: sacerdotes vero ne adspicere quidem eas sustinent, immundum esse lugem existimantes. (7) Non est autem cuique deo sacerdos unus; sed plures, quorum unus est princeps sacerdos: qui si moritur, ei succedit filius.

XXXVIII. Boves mares Epapho sacros esse æstimant; et hac de caussa in hunc modum eos explorant. Si vel unum pilum nigrum in bove conspicit is qui explorat, hunc non censet esse mundum. (2) Est autem sacerdos ad id constitutus, qui et recto stante bove, et resupinato, et lingua ejus exserta, inquirat an mundus sit respectu præscriptorum signorum, quæ ego alibi exponam. Inspicitque ille etiam caudæ pilos, an habeat illos bos secundum naturam constitutos. (3) Quodsi his omnibus rebus mundus bos est, tum notat illum sacerdos papyro cornibus circumvoluto, deinde inlita terra signatoria annulum imprimit; atque ita bos abducitur: non signatum autem immolanti, capitis pœna dicta est. Hic est ritus, quo exploratur victima.