Part 24
1. Gamia templum est majus, in quo conveniunt die Veneris; ejusmodi templis scholae junctae erant; hinc universitates. 2. Bazrensium Kibla est Caabae porta; Iamanensium lapis niger etc. 3. Caäbae. 4. Loci, ubi Abraham precatus est. 5. Altera dicitur Cufa. 6. Hactenus fluxus et refluxus maris sentitur, sine ulla tamen aquarum salsugine. Texeira. 7. I. e. multitudo. 8. Innuitur Hasan Bazrensis. 9. Abu Obaida, qui Bazram venit regnante Raschido. 10. Abu’laswad Adduli, qui idem est ac Shalim bin Amru. 11. Alchalil. 12. Sive sagittam septimam, i. e. sortem amplissimam. 13. I. e. res exigua. 14. Vel, indoles. 15. Canitie. 16. Anca avis dicebatur fabulosa, quam omnes in ore gerebant, nemo viderat, gryps. 17. Muhammed bin Habib dixit: mulier erat, quae res conspiceret, trium dierum iter distantes. 18. I. e. abstinentium. 19. I. e. precationes praescriptas. 20. I. e. abierat. 21. Vel, se avellens. 22. Tres, auctore Ibno’lmokaffa sic dicti sunt reges Iamanenses, quorum primus Schamr Abu Karb Samarcandam diruerit, unde illi urbi sit nomen, scil. a Schamr et canden.
Hamedanensis Specimen[1].
Retulit Isa filius Hischami[2]. Cum ego essem urbe Salami[3], reversus a peregrinatione ad domum sanctam, itineratorum[4] more jactanter ambulabam in Tigridis ripis, ut contemplarer, quae illic sunt amoena, lustrarem pulchra ornamenta. Tandem veni ad circulum virorum se urgentium, quorum colla torquebat videndi desiderium, risus findebat orum chalinos; et spectandi cupiditas eandem in me vim exercuit, donec loco steti, quo viri cujusdam audire poteram vocem, sed non conspicere faciem, ob vehementem concursum et modum excedentem compressionem. Et ecce! simiarum erat ductor, qui simias ad saltandum in citabat suas, et adstantibus movebat risum. Ibi ego in modum canis collari ornati (venatici) insilui, et in hominum cervicibus incessi instar oblique gradientis[5], hujus quidem humero me projiciente in illius umbilicum, donec duorum virorum in barba, ceu pulvinari, insidens, post fatigationem gavisus sum quiete; quamquam cursu illo, tanquam compedibus impedito, excitata saliva me paene suffocabat, et loci angustia vix ferendam mihi imponebat molestiam. Cum autem simiarum ductor opus suum perfecisset, et spectatorum corona dispersa abiisset, coopertus sum veste desiderii[6], illius physiognomiam conspiciendi, et en! erat Abu’lfatch Alexandrinus; quem equidem increpui: quid istud vilitatis? Sed declamavit:
Vitium est temporis, non meum; vitupera singulares fortunae vias!
Stultitia consecutus sum, quod in votis erat, commodeque incedo vestibus pulchritudinis.
1. Textum arabicum et versionem gallicam dat Sil. d. Sac. in Chrestomathie, ed. I., tom. III., p. 192. 2. Similem historiolam exhibet J. de Hammer in libro: Encyclopädische Uebersicht der Wissenschaften des Orients I. p. 506. Ex quo prodit, Sasanitas non raro simiis uti ad hominum marsupia mulgenda. 3. I. e. in urbe Barhdâd, vel Bagdâd. 4. In Chrest. Arabe, ed. II. MDCCCXXVIII., Silv. d. Sac. praeferens variantem vertit: „comme font les gens, qui marchent a pied“, quod quidem sensum non fundit meliorem. Recepta autem hac variante, posset etiam verti: jactanter ambulabam, ut esse solet in vehementia pedestris incessus. 5. Sequimur versionem Sacyanam. Ad verbum vertendum: curvi, distorti. Notantur vero etiam hac voce, ut vidimus in Cons. Dimjatensis initio, magnae celeritatis et prae celeritate quasi stolidi cameli, equive. 6. Varians lectio, quam hic Chrest. ed. II. habet (scil. *Rahb* pro *Dahsch*), plane nihil mutat in sensu, ideoque hoc specimine vix indicari merebatur.
Transcriber’s Notes
Due to the nature of the original works, important changes had to be made in order to make this electronic version. These notes explain what was done, why, and the limitations.
Index of the notes
* Order of the sessions * Layout * Composition and years of publication * Navigation * Limitations of the transcription * Typographical errors * Annex
Order of the sessions
The totality of the Sessions of Hariri were translated by Carl Rudolf Samuel Peiper in three tomes (which will be named here Starting Part, Smaller Part, and Larger Part, for obvious reasons), for each of which the selection and the order of the sessions not only isn’t the same as the traditional ordering, but also without any explicit reason. For the sake of clarity, it has been chosen to restore the original order of all the sessions, no matter in which book they were initially published, thus making one eBook from three physical books. The consequence is that the page numbers in the original books weren’t kept.
Note: in this eBook, the sessions are identified with their traditional number. Layout
The original layout of the text is very poor, as the text was printed in huge blocks (blockquotes being the only separations in the text) on wide pages with a small font, even worse for the notes, and highlighted texts use wider spacing, all of these making the text difficult to read and enjoy. In order to serve the text, the layout has been improved to something more convenient. Composition and years of publication
Here is the original order of known publication of the sessions, with their traditional number:
* Starting Part: Unknown date (book and data unavailable online to this date) * Smaller Part: 1831: 17, 18, 25, 27, 37, 33, 34, 35, 36, 41 * Smaller Part: 1832: 17, 18, 25, 27, 37, 33, 34, 35, 36, 41 * Larger Part: 1832: 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 19, 21, 22, 23, 24, 26, 28, 29, 30, 32, 38, 39, 40, 42, 43, 44, 45, 46, 20, 47, 48, 49, 50 * Smaller Part: 1835: 17, 18, 25, 27, 33, 34, 35, 36, 37, 41 (new edition with fixes, presented as being augmented by notes, although previous editions already had notes) * Starting part: 1836: translator’s preface, praefatio, 1, 2, 3, 4, 5, 6 (presented as an augmented edition with notes)
Note: the present eBook is based on the last known (and hopefully best) edition of each the sessions. Navigation
On the original books, the number of the sessions is only written in the index, and in the body, only the title of the session is written. The number was added in each title to make navigation easier.
The indexes in the original books contained: the title of the session, the number, the page number, and a small synopsis. As the books are fused in this eBook, the indexes were also fused and reformated into something more convenient.
Example of the original index:
Singarensis, XVIII, pag. 5, comparationem vasis vitrei et delatoris nectit cum narratione de vicino malo.
Internal links have been added.
Limitations of the transcription
Given the nature of the available scans, some texts in the footnotes were hardly legible. While the latin text is recoverable without too much trouble, some foreign words are a problem, especially when diacritics are used: with the current image quality, the absence of context and the transcriber’s lack of knowledge of the involved languages, it is almost impossible to distinguish â, ä and á, for example, and errors were most probably inserted in the process of transcription. Also, the transcriber was unable to faithfully transcribe the Hebraic characters in the introduction consistently, so an image was used instead until proper transcription.
Typographical errors
The following typos have been corrected:
* index * Dimjatensi has the number II, while being between III and V and the fact that a II is already before III. So its number was changed into IV 1 * Cfr. cons. XIX → Cfr. cons. XXIX 4 * descendentes iu mansione → descendentes in mansione 15 * qni mori jubet → qui mori jubet 18 * Aad notus est propheta → Hûd notus est propheta (translator’s own erratum) 23 * furari aqud poetas → furari apud poetas * Hinc pracfectus dixit → Hinc praefectus dixit * redimitur praclaris honoribus → redimitur praeclaris honoribus * me decerpisse fructum → me decerpsisse fructum 24 * splendescere er ornari → splendescere et ornari * quiete frueremus → quiete frueremur 25 * eloquentiam Azmaiticam → eloquentiam Azamiticam * acrescere fertur frigus → accrescere fertur frigus 26 * Ita aqud eum commorabar → Ita apud eum commorabar 28 * Nec desinebant hominens → Nec desinebant homines 29 * decerpisse et vindemiasse → decerpsisse et vindemiasse 31 * i. e. precatns est → i. e. precatus est 32 * v. t. miseria, v. camela → q. t. miseria, v. camela * qnod est inter femora → quod est inter femora * possesorem tauri → possessorem tauri * vehementer sonnate → vehementer sonante 34 * oblivisserer Josephi → obliviscerer Josephi 35 * varias et loginquas → varias et longinquas 36 * qui n vase suo → qui in vase suo 40 * exercet a uatura → exercet a natura * alteri inferendo certarint → alteri nferendo certarint * Nec dipulsus est noster amor → Nec dispulsus est noster amor 43 * venduntnr materia → venduntur materia * similis habetnr → similis habetur 45 * fflios Ursae → filios Ursae 46 * Infirmae cousonantes → Infirmae consonantes 47 * usqe ad imum → usque ad imum 48 * qno sectarer vicos → quo sectarer vicos * culcare mihi concederet → calcare mihi concederet * etiamsi sit diffile → etiamsi sit difficile 49 * ) prudens, ut pater → ; prudens, ut pater * cra-crastino → crastino (on two pages) 50 * Iam culcanti mihi → Iam calcanti mihi * Dixit Aclasem, filius Alîi → Dixit Alcasem, filius Alîi * suppresi, mentitus sum → suppressi, mentitus sum
Annex
Due to the fact that this eBook compiles the Sessions from three different books, some content specific to each book didn’t fit in the main part of the eBook. For further reference, here they are collected, not reproducing the original front-page style layout.
Starting Part
Title page and dedicace
Haririi Bazrensis narrationes, consessuum nomine celebratæ, sex priores, una cum ejusdem præfatione.
Carolus ex arabico sermone in latinum vertit, subjunctis notis explicuit, ediditque Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ Cervimontanæ.
Editio altera, emendata et notis aucta. Cervimontii, typis Caroli Guilelmi Immanuelis Krahnii. MDCCCXXXVI. Venum prostat Lipsiæ apud Frid. Fleischer.
Viro excellentissimo, magnificentissimo Libero Baroni Stein ab Altenstein, Serenissimi et Potentissimi Borussorum Regis in rebus religionis et omnis generis litterarum in Borussiæ regno cultum spectantibus summo ministro, etc. etc. musarum orientalium glorioso præsidio, has arabicæ eloquentiæ principis primitias, tanquam debitum tantis meritis offerimentum, quamvis exiguum, devotissima mente dicat editor. Index.
Sex priores quoque *Haririi* consessus latine versos dum denuo edimus, ut a typographicis, qui irrepserant, erroribus exstent quantum pote liberi et majore notarum copia illustrati, repetimus, quae de *A. Schultensii* versione jam ad editionem primam praefati sumus. *A. Schultensii* versio consessuum latina non solum in paucorum tantum bibliothecis reperitur, sed etiam haud ubique eum sensum exprimit, qui nobis, ampliore scholiorum apparatu instructis, poetae dictis subesse videtur; textum sequitur non satis emendatum; ob annexum commentarium vasti corporis est opus; non satis congruit cum illis rationibus, quas nos in reliquis vertendis secuti sumus; nec amplectitur ab auctore ipso praemissum praefamen, non minus sane, quam narratione sequentes, elegans et politum, ac pernecessarium ad *Haririi* consilium et merita recte judicanda. Praeterea ad eos vertendos et edendos nos adduxit quod, qui singula expresserit membra, caput non omittere debere, Arabisque nostri amatoribus jucundum fore existimavimus, opus ejus totum translatum habere, etiamsi nostro tantum qualicunque labore. Singulorum, quae hic fasciculus complectit, stromatum, nomina, in libris arabicis numeros, in hocce ubi incipiant, paginas, nec non argumenta, his paucis accipe!
[Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index]
Plane eodem, ac primam, etiam hanc secundam editionem habitu externo prodire curavimus, omninoque neque labori, neque impensis pepercimus, ut gaudii et utilitatis quidpiam crearemus linguae arabicae amicis. Quod si nihilominus homines invidi magis, quam docti, nos et laborem nostrum contumeliose carpturi sint, habeant sibi! Vos, qui hac opera animo candido utemini, candidum vobis sit tempus; per omnes temporis mutationes mutationis expertem nobis servate favorem, benedicti semper, quod nunquam mutatur, numini!
Smaller Part
Title page and dedicace
Haririi Bazrensis narrationum, consessuum nomine celebratarum, decas.
Ex arabum sermone in latinum transtulit ediditque Carolus Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ cervimontanæ.
Editio altera, emendata et subjunctis notis aucta. Lipsiae, apud Fridericum Fleischer. MDCCCXXXV.
Viris illustrissimis, summe venerandis, doctrina clarissimis: Henrico Middeldorpf, philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in universitate Viadrina professori P. O., regis Borussorum a consiliis ecclesiasticis, etc.; Guilielmo Havenstein, pastori parochiarum Roischwitz et Greibnig, regis Borussorum in regimine lignicensi a consiliis ecclesiasticis et scholasticis. Cervimontanæ quondam ecclesiæ egregio decori, etc; et Maximiliano Habicht, philosophiæ doctori, litterarum orientalium in universitate viadrina profesori P. E., societatibusque asiaticis, parisiensi et londinensi, qui litterarum cum eis commercium colat, adscripto, etc.; praeceptoribus, fautoribus, amicis, haec de lauro semper virente poetae arabis folia sacrare voluit editor. Præfatio et index.
In voluminis hujus editione prima, anno MDCCCXXXI curata, nullas dederam sub textu notas, desiderabaturque ideo in hac *Haririi* consessuum versionis parte nonnihil eorum, quae titulus serius toti operi praefixus promittit. Denuo igitur hanc *Decadem* prelo subjiciendam tradidi, non multis quidem, sed iis tamen, quae mihi maxime neccessariae videbantur, notis instructam; simul ea occasione utens ad recognoscendam et emendandam versionem ipsam. Jam enim anno MDCCCXX, multo ante *Sacyanam Haririi* editionem, has Makamas transtuleram, ex uno exemplarium editionis *Caussini de Percivalio*, publicatae anno MDCCCXVIII. Quibus in vertendis cum secutus essem variantes dicti libri lectiones, et, carentibus utplurimum vocalibus, has supplevissem lexicorum et connexus, qui videbatur, arbitrio, postea vero, *Sacyano* libro publici juris facto et collato, non omnia mutanda mutassem; puto, quod jam tum animo habebam, alio tempore edere animadversionum explicantium et castigantiurn fasciculum; e rei natura versio mea locis nonnullis a textu *Sacyano* et explicatione in scholiis ei adjecta discedebat, facillimumque erat negotium, eam reprehendere, si quis priorem *Haririi* editionem non respiceret planeve contemneret. Scopus mansit idem, scilicet, ut non imitatione artificiorum, *Haririi* sermonem ornantium, plausum conciliarem vel proprio ingenio, vel Arabi, vel ei, qua eam instituissem, linguae, sed ut dictorum illius sensum explicarem, adjuvaremque eos, quibus studiorum causa libri arabici legendi sunt. Consessus autem Zaädensis, tricesimus septimus, qui in editione prima falso erat positus post Nomadicum, vicesimum sextum, in hac nova debitum ei locum post Malatiensem, tricesimum sextum, obtinuit. Teneas jam nominis, quod singuli gerunt, numeri, sub quo in libris arabicis occurrunt, et paginae, qua in hujus novae editionis libris incipiunt, expositionem.
[Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index]
His paucis consessus, qui annexo volumine extant, sufficienter censeo designatos. Philarabem autem lectorem Deo O. M. commendo, Dominum Orientis et Occidentis etiam atque etiam rogans, ut eum votorum omnium salubrium faciat compotem, ab omni malo servet integrum!
Larger Part
Title page and dedicace
Haririi Bazrensis Narrationum, consessuum nomine celebratarum, pars maxima.
Ex arabum sermone in latinum transtulit ediditque Carolus Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ cervimontanæ.
Cervimontii, typis Caroli Guilelmi Immanuelis Krahnii. MDCCCXXXII.
Fulgentissimo in eruditionis orientalis coelo sideri: Guilelmo Gesenio, Philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in Universitate Regia, Borussica, Halensi, professori publ. ord., etc. etc.; Josepho de Hammero, Aulæ cæsareæ, regiæ, austriacæ, consiliario et interpreti vere fungenti, ordinum Leopoldi, St. Annæ II. clasis, et Danebrogi equiti, etc. etc.; Ern. Frid. Car. Rosenmuellero, Philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in Universitate Regia, Borussica, Halensi, professori publ. ord., etc. etc.; viris amplissimis, nobilissimis, summe reverendis, de orientis litteris meritissimis et in diem merentibus, amorem et venerationem testandi causa, has a tigridis oris frondes, maxima, qua par est, observantia offert editor. Index.
Hoc, quod coram est, volumen, revera _Haririi_ consessuum, quos _Samachscharius_, inclytus philologus arabs, commentarii in Coranum, de theologia scholastica scriptorum, anthologiae, duorum lexicorum, laudati carminis, aliorumque librorum, auctor, mortuus anno Hegirae DXXXVII, Salutis Christo Partae MCXLIII, auro scribi dignos judicavit, *partem maximam*. Excepto quippe totius operis precibus auspicato praeloquio, omnes complectitur eos, qui nec ad sex ab _Alberto Schultensio_, ante centum annos, a. MDCCXXXI et sequentibus cum textu arabico et copiosiore explicatione editos pertinent, nec in Decade, anno praeterito a me edita, reperiuntur. Atque in his etiam vertendis ita versati sumus, ut, quoad possemus, auctoris vestigia diligenter sequeremur, nihilque praetermitteremus, mutaremusve; nisi quod paucis in locis durioribus phrasibus et vocibus, tales substituimus, quae pudori magis convenirent, et de explicationibus, ab _Haririi_ manu adjectis, ea resecaremus, quae arabice tantum legi debent; firmiter ob oculos habentes expositum in limine Decadis consilium, ad lectionem hujus libri arabici, qui, quamquam hic, ibi, argumenta tenuiora et ludicra tractat, pro thesauro eruditionis arabicae merito habetur, et non raro poetas occidentales, vel optimos, sensus veritate et splendore longe superat, viam muniendi versione, quae commentarii instar esset[1]; et speculum quasi condendi, quod genuinum illius colorem, quantum pote, repraesentans, ad intelligenda etiam Sacri Codicis scripta conferret. Quali quidem consilio, uti recte innuit, in praefatione ad editionem _Hariri_ suam, clarissimus _Sylvestrius de Sacyo_, illo uno opere sempiternas gratias meritus, haud solvendae difficultates obstarent, si quis, omnia externa orationis ornamenta imitaturus, lingua vernacula uti vellet; quamquam ingeniosus _Fridericus Rueckertus_ in transfundenda parte quadam felicissime hac via incessit. Sed ingrato rhythmos enuntiationum finales, versuum pedes, orationes retrogradas, paronomasias, ceteraque ejusmodi artificia reddendi, labore, praeterquam ubi similia in promtu essent, rejecto, sensui potissimum exponendo studuimus, et hoc in negotio ut majore cum libertate versari possemus, linguae latinae est donum, qua docti de omnibus rebus apertius loqui a prima plerumque juventute soliti sunt, nec adeo metuendum est a vulgi abusu, aut ignorantium, antiqua et peregrina ad nostrum morem gustumque exigentium, immeritis calumniis. Eo tantum versio hic obvia ab illa in Decade differt, quod viri cujusdam praeclari amicam sententiam secuti, textui saepius notas substravimus. Quarum etiam plures, easque ampliores, dare voluissemus atque, vel solo _Sylvestrii de Sacyo_ locupleti commentario adjuti, potuissemus, nisi parcendum fuisset chartae, optimumque defectus remedium videretur addenda alio tempore, condonantibus commissa errata lectoribus, nec nimis infestis, adnotationes continens appendix. Ordinem, quo singuli hic occurrant consessus, qua pagina incipiant, et quid argumenti tractent, qui scire cupiverit, ei hac inservire volumus enumeratione.
[Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index]
Et horum itaque triginta quatuor consessuum versionem latinam, qua opus a _Golio_[2] jam, anno MDCLVI, inceptum, ab _A. Schultensio_ continuatum, tandem, non sine animi contentione, ad finem perductum est, mente accipe, quaesumus, amica, indulgente! _Haririus_ quidem, utut hominum eorum, qui maximam auctoritatem et pietatem prae se ferrent, mirandoque ingenio et eloquentia valerent, scelera notavit, aetatem tamen tulit et, frustra repugnante aequalium posterorumque invidia, tyrannide, superstitione, hypocrisi, tantae gloriae fulgore circumdatur, ut in Europae adeo fines illuxerit, et _Rex noster Clementissimus, Fridericus Guilelmus_ III, cujus sacro nomine cum intimo reverentiae affectu hanc paginam ornamus, editionem operis ejus arabicam, a _Sylvestrio de Sacyo_ curatam, magna juvarit liberalitate. Nos, si in arabici auctoris opere vertendo caespitasse animadverteris, aut a puriore recedentes latinitate, aut inconstanti utentes orthographia, eo excusare velis, quod multis aliis quoque laboribus occupati eramus; facile et a vernaculae linguae norma aberrat, qui per longum tempus alte se immersit alieni sermonis genio; omnes fere, qui arabica ediderunt, suo quisque modo voces arabicas latinis litteris expresserint; nec, quod multi est momenti, uno nobis tenore laborare licebat; optima vero regebamur voluntate, nempe, ut nobis non solis, sed mundo etiam, studiis nostris, commodi quid, si pote, afferendo, illi placeremus, qui omnium rerum ut *Oriens*, et ex Oriente, ut universi generis humani culturam, ita ipsam *religionem Christianam* oriri voluit. Quo annuente *Sericarii* nostri, haec emim inest voci Harirî significatio, ux etiam priores texturas translatione nova et compluribus locis ab antiquioribus versionibus, justis de causis, recedente, brevi interjecto tempore, in lucem publicam aditam iri pollicemur; et quo tutore et defensore, cum e crudelissima peste, cholera, cujus et in his conssessibus nomen occurrit, Germania fere tota liberata sit, hac autem Sudetorum valles, veris jamjam festa laete celebraturae, plane intactae manserint, volumen hocce laude _Supremi Mundi Regis, Optimi Conservatoris, Patris Mortuis Et Vivis In Aeternum Providentis_, obsignamus, et in publicae laetitiae occursus emittimus, concinentes: *beatum esse, illi qui confidat!*
1. Quae commentarii perpetui species est brevitati maxime accommodata. A. G. Schlegel ad Hitopadesam, Bonnae, MDCCCXXIX. 2. In appendice ad Thomas Erpenii Grammaticam Arabicam.