# Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

## Part 23

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/haririus-latinus-sive-mohammedis-alcasemi-filius-alii-filius-mo-963e8b6b/index.md

Narravit Haret Hammamita. Relatum est mihi, Abu Seidum, cum ei immineret mors et senectutis vinculum eum prohiberet a surgendo, accersivisse filium et animo excitato dixisse. Instat, ut discedam ex atrio et oculi tingantur specillo interitus; tu autem, laudes sint Deo, successor meus es et aries turmae Sasanicae post me, nec opus habes, ut baculo tibi pulsetur[1], aut admonearis percussa glarea, sed vocatus es, qui moneas alios acuasque cogitationes. Mando itaque tibi, quod Sethus non mandavit Nabathaeis[2], nec Iacobus tribubus. Tu vero obsequere mandatis meis et evita repugnantiam; imitare exemplum meum et intellige dicta. Nam si consilia mea sincera habueris et aurora mea illustratus fueris, pabulo abundabit domus tua, assurget fumus tuus; sin neglexeris Suratam[3] meam et rejeceris consilia mea, paucus erit tripodum tuorum cinis et reprobaberis a familia tua et gente. O fili! equidem exploravi verum rerum statum, experientia cognovi mutationes temporum, et vidi, virum esse, qui opibus valeat, non qui gaudeat majoribus, homines quaerere de quaestu, non de existimatione. Cum autem audivissem, victum acquiri regendo, mercando, serendo, artes exercendo, haec quatuor tractavi, ut discerem, quid convenientissimum sit et utilissimum; sed nullum adverti suavem efficere vitam. Quod adtinet principatuum sortes, praedas imperiorum, confusa sunt somnia, umbrae (brevi) tenebris obtextae, et satis praebet angorum amaritudo ablactationis; quod ad mercimonia mercatorum, exposita sunt periculis, cibus invasionibus, simillima avibus volantibus; quod ad emenda praedia et instituendam agriculturam, violant honorem et prohibent, vinculorum instar, a commotione[4]; raro sic occupatus liber erit a contemtu, animove fruetur tranquillo; quod tandem ad occupationes artes exercentium, nihil praebent quam necessarium victum, nec omni tempore sunt quaestuosae; maximam insuper partem juvenilem postulant aetatem. Nullam ergo vidi artem, cujus sit frigida praeda, dulcis cibus, largus quaestus, sincerus potus, quam illam, cujus Sâsân[5] posuit fundamenta, distinxit genera, in utraque horizontis parte accendit ignem, filiisque pulverulentae[6] monstravit pharum. Hujus ego vidi certamina tesserâ notatus miles, hujusque insignia assumsi tamquam stigma. Hic enim est mercatus, qui non perit; rivus, qui non deficit; ignis, ad quem noctu tendunt omnes; a quo lumen petit coecus adeo et luscus. Homines autem eam exercentes sunt nobilissima tribus, felicissima gens. Non adtingit eos tactus injustitiae, non turbat eos strictio gladii, non verentur venenum pungentis scorpii, non se submittunt propinquo aut remoto, non metuunt tonitru et fulgur, nil curant stantem sedentemve. Conventus eorum sunt laeti; corda hilaria; cibus promtus; tempora candida, albis notis distincta. Quocunque decidunt, colligunt; ubicunque contendunt, carpunt; non habent patriam, nec timent dominum; haud discernas eos ab illis, qui mane prodeunt collapso ventre, vespera redeunt pleno[7]. Excepit filius: o pater! veridicus fuisti in eis, quae locutus es; sed consuisti, nec dissuisti; explica ergo, quomodo vindemiem et quo loco aggrediar commedendam scapulam! Respondit: o fili! se movere ejus est porta, alacritas vestimentum, sagacitas lumen, protervia armatura. Plus vagare daemone; plus noctu proficiscere locustâ; alacrior es gasalâ, dum lucet luna; acrior lupo succensente; fortunae igniarium tunde diligentiâ, portam felicitatis studio; et omnem seca vallem, omnem vada vorticem, omni pascere prato, omnem in piscinam conjice situlam tuam; nec taedeat te quaerere, nec fastidias molestam operam! Scriptum enim est in baculo magistri nostri Sâsân: qui quaerit, acquirit; qui circumvagatur, lucratur. Cave autem tibi a segnitie! haec enim est titulus malae fortunae, vestis miseriae, clavis paupertatis, sperma afflictionum, character debilitatis ignorantis, indoles impotentiae, res suas committentis aliis. Non eximit mel, qui deditus est segnitiei; non impletur vola quietem sibi substernenti, tanquam lectum. Procede potius, etiam versus leonem! nam pectoris audacia linguam facit disertam et laxat frenum; eaque assequeris bonam sortem, adipisceris copiam; uti e contra timor geminus est torporis, causa languoris, retardator operis, frustrator spei; quare proverbium dicit: qui audet, fortunatur; qui metuit, frustratur. Porro, prodi, mi fili, matutine, ut pater vaticinii[8]; audax, ut pater acquisitionis[9]; prudens, ut pater frigoris[10]; dolosus, ut pater crispitudinis[11]; avidus, ut pater clunium[12]; alacris, ut pater saltus[13]; dolosus, ut pater munitionis[14]; patiens, ut pater Iobi[15]; blandus, ut pater invasionum[16]; varius, ut pater diversorum colorum[17]; et rape figmento linguae, decipe magiâ facundiae; forum visita, antequam vendatur; uber stringe, antequam mulgeatur; interroga viatores, antequam verna profectio instituatur; mollem redde lectum, antequam cumbas; intellectum acue divinando, oculum intende physiognomiam spectando! cujus veritatem exploraverit visus, longus ei erit risus, et cujus erraverit intuitus, ei retardabitur raptus. Nec magno te gravans onere[18], paucam ostende superbiam, abstine a repetenda petitione, imbris gaude etiam adspergine, magni aestima contemtos, gratias age pro dactyli germine[19]; cave animum despondeas repulsus, aut desperes sudorem lapidis duri, desinasve, spem tuam collocare in spiritu Dei! nam infideles tantum Deo non confidunt. Quod si vero data fuerit optio, utrum malis, formicam numeratam, an margaritam promissam; inclina ad numeratum, hodiernumque diem praehabe crastino! nam dilatio est periculosa, consilia nova succedunt propositis, impedimenta sequuntur promissa, et inter haec et praestationem sunt montes. Patientiae stude proposita exsequentium; mores indue lenes; drachmam vinci loro; largitionem misce parsimoniâ; manum tuam nec alliga collo, nec extende, quantum potes; quando non convenit urbs, aut opprimit te in ea moeror, dirime ab ea spem tuam, liberum concede discessum camelo tuo; optimae enim sunt regiones, quae te portant[20]; ne igitur nimis gravem habeas profectionem, despuas de loco in locum migrationem! Inter sectae nostrae vexilla, catervae nostrae magistros, convenit, profectionem esse benedictionem, longinquam peregrinationem collybum; reprehenderunt eos, qui praetendunt, absentiam a patria esse dolorem, migrationem poenam; contenderunt, haec esse argumenta contentorum miseriâ, acquiescentium dactylis vilibus et mensurae injustae! At, si proficiscendi consilium ceperis, et praeparaveris baculum et peram, quaere tibi socium juvantem, priusquam ascendas! nam vicinus eligendus est ante, quam domus, et comes ante, quam via.

Haec accipe mandata, quae ante me nemo dedit,

Candida, continentia significationes sinceras, lactis spumae aequiparandas,

Quas emedullavi more ejus, qui dando consilio mero navat operam!

Fac ergo id, quod proverbiali sermone meo edocui, quemadmodum facit intelligens, frater viae rectae,

Ut homines dicant: hic est catulus illius leonis!

Adjecit: o fili! ultima mea tibi dedi praecepta, et longe mandando provectus sum; quod si ea secutus fueris, euge! si transgressus fueris, ah! tibi acclamandum erit. Deus autem te custodiendi vices post me sustinebit, et spero, te non adversaturum esse meae de te opinioni. Excepit filius: o pater, cujus ne humilietur sella, nec tollatur feretrum sepulcrale! dixisti firma, demonstrasti rata; clare exposuisti dominationis obtinendae rationes; largitus es, quae non solet largiri genitor genito. Relictus igitur superstes tibi, cujus mihi utinam nunquam gustandus esset defectus! mores meos praeceptis tuis salubribus accommodabo, vestigia tua sequar lucida. Abu Seid, responso ejus laetitia commotus, ridens reposuit: qui refert patrem suum, non inique agit. Dixit Haret Hammamita. Nunciatum mihi est, Sâsânidas, cum praecepta haec audivissent pulchra, ea praehabuisse sententiis Locmani; memoriae mandasse, ut mandatur mater Corani; immo ad hunc usque diem dignissima aestimare, quae inculcentur pueris, eisque utiliora muneribus auri puri.

1. I. e signum detur, ne erres. 2. Nabathaei, ab aquosa regione inter utramque Iracam dicti, Sethi habentur liberi. Testamentum Sethi refert Ibno’lmokaffa. 3. Corani capiti comparat orationem suam. 4. I. e. ab itineribus. 5. Et hic innuitur Sasanus ille, filius Bahmani, qui, cum pater moriens tradidisset regnum filiae, pascendo pecori se dedidit, indeque pro principe habetur mendicorum. Cfr. consessus II. 6. Scil. terrae, i. e. peregrinis. 7. Avibus. 8. Corvus. 9. Leo. 10. Chamaeleon. 11. Vel oviculae, i. e. lupus. 12. Porcus. 13. Gasala. 14. Vulpes. 15. Camelus. 16. Felis. 17. Avis variis distincta coloribus, eosque diversimode mutans. 18. Familia. 19. Proprie, scrobula oasis dactyli, e qua germen prodit. 20. Sustentant.

L Bazrensis.

Retulit Haret Hammamita. Animam meam aliquando induerat cura, cujus dolorem afferebat flamma et clara aliis apparebant signa. Edoctus autem, frequentandis conventibus religiosis pelli obruentes tristes cogitationes, ut ardentem in me extinguerem carbonem, placuit, adire templum Bazrense[1], cujus tunc culta erant pulvinaria, frequentata adaquationis loca; cujusque sermonis flores decerpebantur pratis, calamorum stridor audiebatur oris. Cucurri ergo illuc non tardans, nec respiciens quidquam. Iam calcanti mihi ejus glaream, conspicienti ejus extrema, apparuit, super alto saxo, involutus pannis laceris, circumdatus caterva innumera, qua ne pusilli quidem clamantis exaudiretur vox. Ad hunc igitur celeriter tetendi, adaquandi cupidus et sperans, me apud eum inventurum esse sanationem; nec desii me transferre de centro in centrum et ignoscere verberanti et trudenti, donec, considens illi e regione, securus eram de sermone ejus non intelligendo. Et ecce! erat magister noster Sarugensis absque dubio et tegente velo; nudoque ejus adspectu fugit cura mea, disgregata est turma aerumnarum. Me vero animadvertens ille, et locum, quo sedebam, conspiciens, dixit: O Bazrenses, Deus vos custodiat, tegat et in pietate provehat! Famae vestrae odor quam est dispersus; quam praestantia vestra sunt aedificia! Urbs vestra inter omnes maximae est puritatis, integerrimi ortus, amplissimi spatii, uberrimae vallis, rectissimae Kiblae[2], latissimi Tigridis, largae aquarum et palmarum copiae, pulcherrima in summâ et specie, porticus terrae sanctae, e regione portae[3] et stationis[4], alarum mundi altera[5], metropolis fundata in pietate, quae non maculatur templis ignium, nec circumferri videt idola, nec cultum exhibentes in terrae suae superficie aliis, quam Misericordi. Circos habet confertos, templa frequentata, scholas celebres, sepulcra visitata, monumenta laudata, plateas ad regulam structas. Obviam sibi sunt in ea navis et camelus, piscis et lacerta, agaso et remex, venator et agricola, sagittifer et hastifer, incedens et natans, apparetque in ea miraculum fluxus redundantis et defectus aquarum evanescentium[6]. Vos vero, quorum singulares virtutes ne duo quidem dubias habent, sed osor etiam agnoscit, *atra*[7] vestra obedientissima est Sultano, gratissima pro beneficiis; religiosus[8] vester creaturarum omnium est abstinentissimus et, re vera, quoad viam pulcherrimus; doctus vester[9] omnium temporum est doctor et auctoritas omnis seculi; vester itidem, qui scaturire fecit et disposuit disciplinam grammaticam[10], et qui invenit ac divulgavit versus ponderandi artem[11]; nec ulla invenitur laus, in qua non habeatis manum longam sagittamque summam[12], eâ dignissimi et, tanquam debito, ornati. Tum vos saepius, quam aliarum urbium capitalium incolae ad preces vocamini, optimas cultus habetis leges, exemplum dedistis diem festum montis Arafat concelebrandi (terrâ patriâ), et summo diluculo vendendi mense sacro. Vos, quando quiescunt lecti et dormiunt dormitores, Dei habetis memoriam, excitantem sopitos, laetantem precantes; nec ridet, suaves dentes monstrans, os aurorae, nec surgit lumen, aestate et hieme, quin precum sit per tempora matutina susurrus similis susurro venti in maribus. Hoc quidem de vobis circumfertur a narratoribus, et nunciatum est jam olim a propheta, cui pax sit, declarante: susurrum vestrum per tempora matutina parem esse susurro apium in desertis. Quanta vobis nobilitas hôc Electi effato! Euge urbem vestram tum quoque, si quando dirutae nihil superstes foret, quam extremitas[13]! Hic linguam recondidit et facundiam capistravit, ita ut acuto eum ferirent visu suspectumque haberent (pergendi) impotentiae. Sed suspiravit, ut suspirat, qui vinctus est ad patiendam talionem, aut prehensus est unguibus leonis; dein dixit: Quod vos adtinet, o Bazrenses! signa estis spectata, notos habetis et qui vos noverunt; ego vero mihi tantum ipse notus sum, et pessimus notus est, qui laesit; proinde ignorantibus me veram mei dabo descriptionem. Ego sum, qui petiit Nagdum et Tahamam, Iamanam et Syriam, desertum et maria, noctu iter fecit et mane; proveni Sarugi, educatus sum in ephippiis. Post penetravi angusta, aperui clausa, affui pugnis, emollivi tubera[14], domui refractarios, liquefeci congelata, fluere feci saxa. Quaerite de me regiones orientales et occidentales, ungulas et gibborum vertices, conventus et exercitus, tribus et equitum catervas; sciscitamini de me traditores historiarum, narratores confabulationum nocturnarum, duces proficiscentium et prudentes ariolorum; ut sciatis, quot valles peragravi, vela laceravi, loca periculosa irrui, pugnas pugnavi; quot sagaces decepi, inaudita finxi, forte oblata rapui, leones diripui; et quot summo in aëre volantes reliqui dejectos, fascino elicui abscondita, lapides fidi incantatione, dulcem aquam excitavi dolis! Sed factum est, quod factum est, dum ramus erat recens, tempus nigrum, vestis juventutis nova; nunc vero macilenta evasit cutis, curvatum est rectum, illuminata est nox tenebrosa[15], nihilque superest, quam poenitentia, siquidem juvat, et ut consuatur ruptura late patens. Doctus autem sum traditionibus, fido auctore nitentibus, et historiis certis, quotidie Deum vos uno dignari adspectu, reliquorumque hominum omnium arma esse ferrum, vestra vero preces et veram fidem. Ideo ad vos contendi, macerans jumenta, complicans itinera, donec hanc coram vobis institui stationem. Neque vero exprobrationis causa hoc vobis dico; cum meae tantum necessitati studuerim, meaeque ipsius quieti operam navarim; non a vobis concupiscam munera, sed expetam, ut pro me oretis; non postulem facultates, sed vestram devocem intercessionem. Deum summe laudandum imploro, ut prosperet meam poenitentiam et praeparationem ad discessum; illum, qui celsissimum tenet gradum, exaudit preces, accipit resipiscentes servos, condonat peccata! Tum hos declamavit versus:

Deum rogo remissionem peccatorum, quibus legem excessi et trangressus sum.

Quoties vadavi mari pravitatis ignorantiâ, vespere et mane errore versatus sum;

Quoties obedivi libidini, eâ deceptus, defraudavi, suppressi, mentitus sum;

Quoties exui frenum, ad vetita properans gaudia, nec moratus sum;

Quoties certatim tetendi ad peccata, nec me cohiberi passus sum;

Mors peccatoribus praeoptanda est viis, quibus ego latus sum!

O Domine, condona! tu enim pronus es ad ignoscendum, etiamsi refragatus sum.

Dixit, qui retulit. Et totus coetus incepit precibus suis ei succurrere, dum ipse in coelo versabat vultum, donec lacrymas fundebant oculi et manifestus erat ejus tremor; ubi exclamavit: Deus est maximus! Apparuit signum exauditionis, laceratum est velum dubitationis! Remunerationem accipiatis, o Bazrenses, quam ille accipit, qui in rectam viam duxit seductum! Nec quisquam restitit in populo, quin laetaretur ejus laetitia, donaretque pauxillum ejus, quod in promptu erat. Ipse beneficium pietatis accepit, immodice eos laudavit, de saxo descendit et contendit ad Bazrae fluminis ripam. Ego vero, eum secutus, donec eramus soli et securi ab exploratoribus et investigatoribus, dixi: rem prorsus a te alienam hac vice fecisti; quid tu censes de poenitentia? Respondit: juro per omnia scientem, condonantem peccata; mirus mihi est habitus; hominum preces sunt exauditae! Excepi; augeas me dilucidatione, ut Deus te augeat salute! Dixit: orationem coram eis habui dubitans, decepturus; et reversus sum poenitens, devotus. Benedictus est, cui illorum corda favent; deplorandus, quem perseverant execrantes. Tum valedixit et abiit, reliquitque mihi cor turbatum. Nec cessabam ejus causa cogitationibus me macerare, et circumspicere nuntios narratorum; quoties vero viatores et terrarum pervagatores de eo quaerebam, similis eram roganti brutum, aut saxum surdum; donec, post longum spatium, cum summum moeror attigisset fastigium, obviam habui equites ex itinere redeuntes. His dixi: singularisne quid habetis referendum? Responderunt: rem habemus narrare magis singularem fabulâ de Anca[16], magis miram oculis Sarkae[17]. Rogavi itaque, ut dicta sua exponerent et mihi mensurarent, ut ipsis esset mensuratum. Ibi narraverunt, se attigisse Sarugum, postquam a barbaris esset relictum, ibique conspexisse notum illum Abu Seidum, indutum veste *lanea*[18], praeeuntem preces congregatorum ordinibus, religiosum ubivis celebratum. Dixi: num intenditis auctorem consessuum? Responderunt: nunc quidem est auctor miraculorum. His auditis, incitatus desiderio, et occasionem non amittendam esse ratus, profectus sum ad eum celeritate parati, petivi eum itinere festinantis; donec descenderam in ejus sacro et valle adorationis. Et ecce! illum, rejecta amicorum societate, stantem recessu antistitis, amictum vestimento acicula connexo, palla totum corpus involvente; ut eum vererer, tamquam veretur intrans ad leonem. Iamque eum inveni ad eos pertinere, quorum, multae vi adorationis, in vultu expressus est character. Cum autem absolvisset suum rosarium, salutavit me digito indice, ne submissa quidem voce alloquens, quaerensve de vetere aut novo. Dein, conversus ad pensa Corani, me reliquit stupentem de studio ejus, optantem, ut similis essem illis, quos Deus in rectam viam dirigit ex servis suis. Nec cessabat consistere et supplicare, adorare et genuflectere, se humiliare et demittere, donec compleverat *quinque*[19], et dies hodiernus evaserat hesternus[20]. Tunc, regressus in domum suam, communicata mihi panis et olei particula, ascendit in oratorium, et solus mansit in colloquio cum Domino, donec illuxerat aurora et vigilans meruerat praemium. Hic vigilias finivit hymno; tum decubuit, ut quietem capturus, et voce clara incepit fari, singula reciprocando:

Desine meminisse domus et mansionis vernae suetae, sociique, cui valedixisti; cessa et mitte!

Recordare potius temporis praeteriti, qua denigrasti paginas (censorias), assiduus in dedecore et probro!

Quot noctes maculasti peccatis, quae perpetrasti, cupidini litando cubili et lecto;

Quot passus accelerasti ad committenda ignominiosa et rescindendam poenitentiam, ob ludum et pastum!

Quoties animosus fuisti contra Dominum coelorum excelsorum, non considerans, nec credens tibi mandata;

Quoties despexisti ejus beneficia, securum te reputasti a circumveniente dolo ejus; quoties projecisti jussa ejus, ut projicitur calceus assumentis resartus;

Quoties saliisti per ludicra, consulto dixisti mendacia, nec observasti, quae imponit foedus obsequium postulans!

Ideo vestem indue poenitentiae, fundens imbres sanguinis, antequam labatur pes et miserrime jaceas prostratus;

Et humilia te ut confitens, peccatoris quaere refugium, debella cupiditatem et declina, ut declinat velificans[21]!

Quousque socors eris et tardabis, cum maxima jam vitae pars evanuerit acquirenti, quod nocet, necdum abstinenti?

Nonne vides senectutem tinxisse, et in capite duxisse lineas? At cujus in temporibus canitiei lucet tinctura, ei annunciata est mors.

Vae tibi, a anima! avide quaere, quod salvet; obedi, sinceram te praebe, audi consilium et serva;

Exemplum specta generationum, quae praecesserunt et interierunt; verere, ne subito ingruat fatum; cave, ne decipiaris;

Incede via recta, recordare celeritatem exitii, et habitationem tuam cras esse in fundo foraminis deserti!

Heu domum miseram, mansionem pabulo destitutam, locum adaquationis iis, qui praecesserunt, et qui vestigia legunt sequentes;

Domum, qua qui depositi sunt, postquam spatio et amplitudine gaudebant, trium ulnarum tenentur angustia!

Nec interest, descendat astutus, aut insipiens; pauper, aut cui regnum erat, aequale illi Tobbaeorum[22].

Post autem est judicium, complectens pudicum et impudicum, auctorem et imitatorem, pastoram et pastum.

O quanta tum beatitudo pio; quantum lucrum servo, qui sibi cavit a malo inquisitionis exitialis et terroribus diei metuendi;

Et o quanta miseria illi, qui peccavit, transgressus est, violenter egit, ignemque belli accendit ob desiderium, aut desideratum!

O tu, cui confido! increvit in me angor ab caespitationes, quas commisi vita amissa;

Condona servo obnoxio; miserere lacrimarum deruentium; tu, qui maxime es proclivis ad misericordiam, et optimus eorum, ad quos diriguntur preces!

Dixit; nec desinebat tenui voce haec repetere et conjungere suspiriis et gemitibus, donec illacrimatus sum ejus lacrimis, ut antea illacrimatus eram ejus peccatis. Tum, functus lotione matutina, prodiit in sacrum, me sequente, ut preces funderem cum illis, qui precarentur post eum. Hominibus autem, qui aderant, disgregatis et quoquoversus dispersis, voce submissa incepit legere et diem hodiernum fundere in formam hesterni, ingemendo, ut mulier mortui infantis memor; plorando, ut non ploravit Jacobus. E quibus perspiciens, eum jam illis annumerandum esse, qui prae aliis pietati student, et pectus ejus imbutum esse solitudinis amore, consilium cepi abeundi, eumque isto statu relinquendi. Quasi autem ille e physiognomia conjecisset, quod animo habebam, aut ei detectum esset, quod tegebam, ingemuit, ut dolens, tum recitavit: „et si quid tibi proposueris, confide Deo!“ Quae audienti mihi obsignata est veritas relatorum Muhammedis dictorum, et firmata fides, in hominibus esse praesagientes. Postremo, cum ad eum accessissem osculaturus, et dixissem: ultimum mihi da mandatum, o serve bone! respondit: mortem pone oculi tui scopum; hoc sit, quod dirimat me et te! Valedixi ei itaque, lacrimis ex oculorum angulis descendentibus, suspiriis e pectoris compagibus ascendentibus; idque erat nostrorum occursuum sigillum.

Dixit Alcasem, filius Alîi, Harirîus. Ultimus hic est consessuum, quos ut pangerem seductus sum, dictante lingua necessitatis, et publicae reprehensioni exposui, proclamans in foro venditionis. Non ignorabam vilem eos esse mercem, dignam, quae vendatur, nec ematur; et si fortunae insperata mihi orta esset lux et adspexisset oculo condolente, vitium meum texissem, ut semper texeram. Sed ita in *libro* scriptum erat. Proinde Deum oro, ut condonet, quas eis mandavi, futiles fabulas et bono carentes nugas, ac precor, ut recta me ducat eo, quod ab hallucinatione servet et remissione beet. *Ipse enim est summa colendus reverentia, ditissimus ignoscente gratia, dominusque omnium bonorum, hoc mundo et futuro!*

