# Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

## Part 17

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/haririus-latinus-sive-mohammedis-alcasemi-filius-alii-filius-mo-963e8b6b/index.md

Expedi nobis, quid simile dicto tuo proposita quaestione contendenti: Dus Gamâet, calca turbam?

(Sol. Tâ i. q. Dus, et Fijet i. q. Gamâet; utrumque conj. Tâfijet, quod aquae innatat, uva.)

Perrexit referens. Et cum venisset ad me, concussit humeros meos et dixit:

O tu, qui tenes dictiones implicitas, quibus angis adversarios et confodis!

Facundus es explicator; profer igitur simile dicti: Chalî Uskut, avuncule mi tace!

(Sol. Chali i. Chali, et Zah i. q. Uskut; u. c. Chalizah, sincera amicitia.)

His effatis adjecit. Jam ego sitim vestram restinxi, vosque pavi[10]. Si vero vultis, altera vice vobis potum praebebo. Dixit; et cepit nos vehementia sitis, ita ut peteremus, denuo nobis bibendum daret. Respondit: ego non sum, qui, se praehabens fratri, sibi soli vindicat, nec ut ille, qui nonnisi in cute pinguedinem habet[11]. Rediens ergo ad primum inquit:

O tu, cujus, cum obscura videtur abstrusa sententia, solvunt subtiles cogitationes!

Si quando aenigmata proponens dicit: Chud Tilk, teneas hanc; quid huic dicto revera simile?

(Sol. Ha i. q. Chud, et Tik i. q. tilk; u. c. Hâtik, teneas hanc.)

Dein conversus collo ad secundum:

O tu, cujus facundia praestantiam declarat!

Quid simile proverbio: Himar Vahsch Suijina, onager ornatus[*]?

(Sol. Ferâ i. q. Himâr Vahsch, et Sina i. q. Suijina; u. c. Ferasin, pl. vocis Firsan, regina in latrunculorum ludo.)

Tum oculi nictu innuit tertio, dicens:

O tu, qui es virtute et ingenio ut Azmaï!

Quid simile esset dicto tuo aenigmatibus certanti: Anfik! Takma! eroga, repelles!?

(Sol. Mun i. q. Anfik, et Takim i. q. Takma; u. c. Muntakim, ulciscens.)

Porro quartum apertis oculis intuens:

O tu, qui, quando difficile carmen obscurum est, tenebras illustrat!

Quid simile dicto: Istanschi Rih Mudamet, odorare vini odorem?

(Sol. Rah i. q. Istanschi Rih, et Râh i. q. Mudamet; u. c. Rahrah, ampla res, ampla bonis vita.)

Tum furtim adspexit[12] quintum et dixit:

O tu, cujus procul abest mens, ut ad sollicite cogitandum lenteque respondendum adigatur, aut ad haesitationem adducatur!

Quid simile dicto: Rhatti Halka, tege perditos!?

(Sol. Zun i. q. Rhatti, et Bur, pl. vocis Bâir, i. q. Halkâ; u. c. Zunbur, palma solitaria, calamitas.)

Nec non conversus ad sextum dixit:

O frater intellectus, in quo tua dubium omne superat perfectio!

Noctu quis pauxillum profectus est, Sâra Billail Muddet, quid huic dicto simile?

(Sol. Sarâ i. q. Sâra, et Hin i. q. Muddet; u. c. Sarahin, plur. vocis Sirhan, idiom. Hudeil. lupus.)

Dein convertit oculos ad septimum, dicens:

O tu, qui ornatus es intellectu, qui suum inter homines stabilivit mercatum!

Tibi est elucidandi facultas; quid ergo simile dicto: Ahbib Farukah, ama pavorem?

(Sol. Mik i. q. Ahbib, et La, pavor, i. q. Faruka; u. c. Miklah, funda.)

Octavum versus se convertit dicens:

O tu, cujus virtus ad cacumen pervenit, omnia superans cacumina!

Quid simile dicto: Aathi Ibrikan Ialuh Brhair Urvet, da splendens gutturnium sine ansa!?

(Sol. Uss i. q. Aathi, et Cub i. q. Ibrik etc., u. c. Uskub, ocrearius, effusa fluensque aqua, etc.)

Jam leviter arrisit nono dicens:

O tu, qui amplecteris optimam scientiam, et elucidandi facultatem nullum relinquentem dubium!

Quid, si aenigmatibus tecum concertanti, prudenti, diceres: Althaur Milki, bos est possessio mea, huic dicto esset simile?

(Sol. Allaá i. q. Thaur, et Li i. q. Milki; u. c. Allâli, uniones.)

Postremo volae contractione apprehendit manicam meam inquiens:

O tu, qui fulgore intellectus tui in dubiis et sideris tui luce excelsus es!

Quid est simile sibilo labii, Zafir Gahfalatin? Explica hoc perfecte explicans!

(Sol. Mokâ i. q. Zafir, et Schafet i. q. Gahfilet; u. c. Mokaschifet, detectio.)

Perrexit referens. Et cum nos exhilaravisset eo, quod audiveramus, et cuperemus expositionem, diximus ei: non sumus ex equis hujus hippodromi, nec manus sunt nobis ad solvendos hos nodos; quod si tu explicaveris, gratum nobis feceris, si vero celaris, moerore affeceris. Hic substitit paullum, binas suas voluntates consulens, sagittasque suas binas versans, usque dum ei placuerat dare, quod petiveramus. Mox ad coetum accessit sic faciens verba. Docebo vos, quod nescivistis nec cogitastis, vos edoctum iri; jam igitur vestris illigate memoriis et exornate his floribus prata vestra! Interpretationem aggressus rubiginem ingeniis nostris detraxit, simulque evacuavit manicas, ita ut intellectus sole clariores evaderent, manicae vero fierent, quasi heri non fuissent habitatae. Cum autem fugam pararet et de mansione ejus quaereretur, suspiria trahens ut liberis orbatus, haec effatus est.

Omnis pagus mihi est patria et ampla in eo mansio;

Nisi quod cor Sarugi amore flagrat, ejusque desiderio teneor.

Haec est terra mea virgo, hic aether, unde flavi[13].

Ejus prati herbosi desiderio, prae omnibus aliis, gemo;

Non suave post hoc mihi suave, nec dulce dulce est.

Perrexit Haret Hammamita. Dixi sociis meis: ille est Abu Seid Sarugensis, cujus dictorum elegantium pars sequior aenigmata sunt; et incepi eis describere pulchritudinem ornatae ejus eloquentiae, quamque obsequentem habeat linguam. Tum me converti et en! jam ille abierat et cum lucro suo evaserat. Mirati ergo sumus de facto ejus, nescii quo terrarum tetenderit, ceciderit.

1. Malatia, Malatija, Maltija, eadem est urbs ac Meledni, Melitene, non sita in Mesopotamia, sed cis Euphratem, in finibus terrae Rûm. 2. I. e. diversos. 3. D. S. legit *Gumlet*, i. e. totum. 4. D. S. Scholl. explicant: e sermone eorum. 5. Soham, stellam obscuriorem in ursae majoris astro, quaerendo, oculos probabant Arabes. 6. Israelitae cujusdam oves alius satum noctu depastae erant; qui cum accessisset conquerens ad Davidem, hic judicavit, ovium gregem ei esse dandum, ei ut satisfieret. Rectius vero Salomo, qui, undecim annorum puer, forte aderat, statuit: gregem quidem tradendum ei, cui factum sit detrimentum, ut pullos ejus et lac sibi vindicet, campum vero illi, cujus oves detrimentum fecerint, ut eum ipse conserat proximoque anno consitum reddat, gregem suum recipiens. 7. Secundum ed. Sac.: *in virtute*; sed praeplacet legere *fazl*. 8. Proprie: *accendens igniarium*, vel, *fomes igniarii*. 9. Vel: ingenii possessor, ingeniosus. 10. Vel: moram vobis concessi. 11. D. S. Scholl.: *cujus pinguedo est in ipsius cibo*, vel, *qui in vase suo retinet pinguedinem*. Mihi dicere voluisse videtur: *doctrina mea est profunda, copiosa*. 12. D. S. Scholl.: arrisit. 13. I. e. ortus sum.

* Rhythmi finales in nonnullis libris sunt *mugalijâ* et *hallijâ*.

XXXVII Zaädensis.

Narravit Haret Hammamita. Procerus ut hasta et agilitate praevertens onagros[1] ascendi Zaädam; cujus cum adspicerem pulchritudinem et spectarem viriditatem, interrogavi gnarures narratores, quem illa includat e nobilibus et fodinis bonorum? eum ut sumerem prunam lucentem in tenebris et auxilium in oppressionibus. Et describebatur mihi judex amplus ulnam, abundans statum, Taimita[2] genus et indolem. Nec desinebam visitatione ei appropinquare, et erogare in eum cumulando[3], usque dum echo vocis ejus et Salmân[4] eram domus; et eximens mel ejus odoransque laurum, nunquam non interfui disceptatorum litibus, defensum et vituperatum conciliare studens. Cum autem aliquando judex sederet ad judicium exercendum, die conventus et congregationis, intravit senex tritus plumas[5], tremorem simulans, qui concilium adspiciens adspectu egregie videntis narrabat, adversarium sibi esse, qui non sponte secutus sit. Et haud diutius erat quam scintilla, aut indicium nutus, cum in modum leonis juvenis adduceretur et, Deus, diceret ille, corroboret et a conniventia custodiat judicem! Iste filius meus, calamus corruptus, gladius rubiginosus, ignorans praecepta aequitatis, sugit papillas repugnantiae. Nam quando equidem progressus sum, restitit, quando arabice locutus, barbare ille garriit, quando ignem accendi, extinxit, quando assavi, cineribus inquinavit; quamvis ex eo inde, quo repsit, tempore, usque dum adolevit, curam ejus sustinui et benignissimus educatorum et altorum fui. Judex grave id habuit, quod ille questus erat, et omnes, qui circumsedebant, inauditum existimarunt; tum ille ita incepit. Testor repugnantiam ex orbitatibus unam esse, imo saepius oculo frigidius esse[6], prolem omnino non habere! Regessit adolescens, quem hic sermo ira affecerat: Per illum, qui constituit judices ad justitiam exercendam, et illis tradidit habenas probitatis et decisionis! nunquam ille vocavit, quin dixerim Amen, et praetendit quid, quin crediderim, nec peregrinationi se dedidit unquam, quin et ego Naziraeatum susceperim, nec ignem protudit, quin accenderim; nisi quod comparandus est viro quaerenti Rachamarun[7] ova aut volatum a camelis flagitanti. Resumsit judex: quanam re difficultatem tibi fecit et probavit tuam obedientiam? Contra ille: Ex quo tempore vacuus fuit pecuniae et tentatus est inopia, imposuit mihi, ut linguam petendo exercerem[8], et pluviam deprecarer ex nubibus gratiae; ut redundaret potus ejus, qui subsederat, et coalesceret, quod fractum erat in statu ejus. At cum me edocere inciperet et virtutes animam decentes mihi exponeret, cor meum intelligere fecit, aviditatem esse rem laboriosam, exosi quid cupiditatem, gulositatem movere nauseam, mendicari esse abjectionem animi; tum recitavit mihi e scissura oris sui et ex arte rhythmorum suorum:

Contentus sis infima sorte, et in ea acquiescas ut ille, penes quem et pauxillum est multum.

Abstineas ab aviditate, quae non desinit humiliare dignitatem ejus, qui ad ipsam ascendit.

Existimationem tuam custodi, eamque defende, ut leo defendit jubas suas.

Et patiens sis, si quid ingruit egestatis, ut solent constantes, animoque aequo[9].

Nec funde aquam pudoris, etiamsi dives daret, quantum ambae manus continent.

Generosus est qui, cum affectus est oculus ejus, palpebras laesas tegit a pupillis suis[10];

Et qui, cum trita sit vestis ejus serica, non consultum habet terere etiam genas.

Dixit; at austere contraxit vultum senex, tetricus; et irruens in filium cum detestatione, increpavit ita. Tace, o inobsequens! qui me praefocas et angis, instar ossis guttur praecludentis. Vae tibi! matremne tuam docere vis concubitum, aut nutricem tuam lactatum? Jam conflictatur scorpio cum vipera, et pulli vix depulsi intento cursu versus admissarios prosiliunt[11]. Dein, quasi eum poeniteret eorum, quae ex ore suo nimis celeriter elapsa essent, et amore ad reconciliationem adigeretur, aspiciebat oculo propenso, submittebatque alam blandientem[12], pergens: Vae tibi, o mi fili! non jussi sunt contenti esse, nec interdicti sunt submissione, nisi qui divitiis suis quaestum faciunt et arte sua lucrantur; verum qui necessitatibus sunt pressi, illi excepti sunt in his legibus prohibitoriis[13]; pone autem, te ignorasse hanc accuratiorem explicationem, nec pervenisse ad te quod circumferri solet, nonne tu tamen es, qui adversatus est patri suo, in iis, quae dixit, eumque non respexit[14]?:

Ne acquiescas in oppressione et injuria, quo dicatur en! magnanimus et patiens.

Et probe circumspicias, utrum terra sit vacua plantarum ut cincta arboribus.

Vultumque averte ab eo, quod tibi suadere volunt imprudentes; quod pretium arbori sine fructu?

Propelle jumentum tuum a mansione, quâ siti laboras, in oram, ubi defluit pluvia.

Atque largam tibi expete irrigationem ex copia nubis; et si ambo manus tuae adsperguntur, proficiat tibi consecutio!

Quod si non obtines, in repulsa non est dedecus, quam jam ante te tulerunt Moses et Pinehas.

Finivit. Judex vero, cum animadverteret sermonem et facta juvenis sibi repugnare, et quod se exornarit laude sibi non conveniente, succensente oculo eum adspexit, an prima, dicens, vice Taimita et altera Kaisita[15]? phui! qui destruit quod dixit, et varios induit colores, instar daemonis sylvatici, hominibus et brutis inimici[16]. Regessit juvenis: Per illum, qui te posuit clavem veritatis et arbitrum creatorum! ibi demum dedoctus sum, cum sollicitudines me invaserunt, et ex eo intellectus meus rubiginem contraxit, quo sitivi. Ubi enim est porta aperta, ubi dona facile acquirenda? Num superest, qui lubenter dona offerat et, cum cibus ab eo petitur, dicat, teneas!? Respondit judex: Inter multas aberrantes a scopo sagittas una tamen solet ferire, nec omnis nubes fulgurans decipit; discerne nubes, quando observas, nec testare nisi quod exploratum habes. Senex cum videret judicem irasci pro liberalibus, et aegre ferre omnes homines avaritiae insimulari, scivit illum verba sua esse confirmaturum, ipsumque liberaliter tractaturum; ideo non cessavit ponere rete suum, et ad ignem pisces suos torrere[17], sed ita illum allocutus est:

O judex! cujus sapientia et clementia firmior est quam Radhwa[18].

Nunc ille in ignorantia sua contendit, toto in mundo non esse fratrem pluviae largae[19].

Nescit enim te esse ex societate, quorum dona (tam larga), quam manna et coturnices.

Largire ergo, quod eum depellat, pudore suffusum, ob mendacium asserti sui,

Ut et ego redeam laetus, laudans quod me, cum beneficio affeceris, tum juveris!

Dixit; et sermone delectatus judex ei abunde ex divitiis suis impertiebatur; quo facto conversus ad juvenem, vituperii sagittas ei armavit, vidisti, inquiens, vanitatem opinationis tuae, et errorem suspicionis? Ne igitur posthac festina vituperando, nec dola lignum antequam probasti; et cave, ne recuses obsequium patri tuo; nam si iterum morem non geres, descendet in te, quo dignus fueris. His dictis juvenem poenituit et confugit ad succinctorium patris sui, tum surrexit properanterque abivit; senex quoque secutus est canens:

Quem fortuna injuria aut noxa affecit, adeat judicem Zaädae!

Liberalitas ejus detrectat laudibus antecessorum, aeque ac defatigabit posteros.

Addidit historiam referens: Ambigui, habeamne senem illum pro noto, an pro ignoto; usque dum aggrediebatur iter suum; ibi clanculum induxi animum, ut eum sequerer, vel usque ad domicilium, eo fine, ut perspicerem arcana ejus et cognoscerem, quae sit arbor ignis ejus. Abjectis ergo protinus negotiis, tetendi, quo ille tetendit; nec ille desivit progredi, me pone sequente, et longius discedere, me appropinquante, donec uterque nostrum alterum conspiciebat, et ambobus amicis certa erat agnitio. Hic ille laetitiam prodidit et deposuit tremorem, dicens: qui mendacia obtrudit fratri suo, ne sit salvus! Tum non amplius dubitavi, illum esse Sarugensem, nec enim ulla erat habitus mutatio. Proinde festinavi ad eum, ut manu prehensa salutarem, et quaererem, quid boni aut mali acciderit. Ille vero: en filium fratris tui obsequentem[20]! Et continuo dereliquit me proripiens sese. Juvenis autem tantum risit, dein aufugit ut ille aufugerat. At ego redii, eos ipsos postquam cognoveram, nescius licet ubi uterque versaretur[21].

1. Vel: puellas Zaädae, ob venustatem claras. Zaäda autem urbs Jemanae perhibetur magna, sexaginta parasangas a Zanaa remota. 2. Taim fuit matruus Nadhari, auctoris Koreischitarum. Praeterea vero posteri ejus etiam ob fortitudinem et prudentiam magna gavisi sunt gloria. 3. D. S. Scholl.: *et instar distractae mercis ei esse, quietem ci concedendo*, i. e. *non visitando*; quae interpretatio est artificiosior. 4. Primus Persarum, qui Mohammedis religioni se addixit, eique tam carus, ut diceret, paradisum majore Salmani, quam Salmanum paradisi desiderio teneri. 5. I. e. vestem. 6. I. e. jucundius. 7. *Anuk* est aquila vel ossifraga mas, qui ova non parit. Alii proverbium hine ortum putant, quod hoc avium genus ova sua in altissimorum montium cacuminibus condat. 8. D. S. Scholl.: ut mendicationem gustarem. 9. A. v. et oculos connive super eo. 10. A. v. a duobus videntibus suis. 11. D. S. Scholl.: adversus pullos pustulis Kara dictis laborantes. Proverbium, quo taxentur, qui cum eis colloqui audent, coram quibus loqui non debent. 12. Lenem se simulabat. 13. Proprie: in vetitis. 14. Var. lect. in edit. Percivalensi. 15. Kaisitae, oriundi a Kaiso, filio Aljasi, semper bella gerebant cum Taimitis, dicebanturque optimi equites, sed homines avari. 16. Rhauli. 17. Intellige: *opportunum*. Non bene D. S. Scholl.: fluxit hoc proverbium inde, quod fures conspecto igne accederent ad furandum, detecti autem dicerent: pisces nostros assare voluimus. 18. Radhwa non est mons in Medinah, ut D. S. Scholl, docent, sed ab oriente urbis Jambiae, suntque inter eum et Medinam septem stationes. Vid. Abulfed. Arab. Descript. ed. Rommel p. 63. 19. Vel: liberalitatis, doni. 20. Vel: *bonum*. Dicere vult, non verum est, quod de inobedientia filii mei protuli coram judice. 21. Verti sec. var. lect. ed. Percival. Secundum Sacyanam reddendum: *ubi vero locorum illi?!*

XXXVIII Marvensis.

Narravit Haret Hammamita. Ex eo tempore, quo pes meus currere et calamus spuere incepit, ita deditus eram doctrinae, ut mihi esset rivo, quo adaquarer, et lumen inde petitum pabulo, ac quotiescunque, scrutans ejus magistros arcanorumque reconditoria, assecutus eram talem, qui ex voto esset mendicantis, pruna ignem flagitanti, alligata stapedi ejus manu mea, eleemosynae pluviam rogabam de thesauro ejus. Neminem tamen inveniebam copiosioris fluxus, et majoris in racemo masculo palmae foeminae appendendo dexteritatis[1], quam Sarugensem; nisi quod magis vagus erat quam proverbium, celerior in loco commutando quam luna. Sed ei occurrendi cupidus, pulchros existimans ejus consessus, longissima non fastidiebam itinera, immo dulces habebam viae molestias, quae pars sunt poenarum. Cum autem vagando etiam pervenissem Marvam[2], in quo nihil est miri, me eum obvium habiturum esse, indicaverunt auguria et omina, laetorum praenuntia. At, quamquam eum quaerebam in congregationibus itineratorumque frequentatis diversoriis, non repperi quemquam, qui de eo referre posset; nec ullum ejus vestigium; ne levissimum quidem, excitatum ab eo, pulvisculum; ut desperatio vinceret desiderium, spesque omnis extraheretur et percuteretur in capite. Die tamen quodam, cum versarer apud Marvae praefectum, virtutis cultorem et generosum, en! ascendit Abu Seid, veste usu laevigata, moribus blandis, impertivitque praefectum salute egentis, quando obvium habet dominum coronae, tum dixit: scias tu, qui custoditus sis a vituperio, intactus ab aerumnis! Cui traduntur praefecturae, ab eo suspenduntur spes; cujus elati sunt dignitatis gradus, ad eum tolluntur preces; et bene illi, qui, si potest et fato prosperatur, decimas dat bonorum suorum, ut decimas accipit de gregibus, gentique nobilium adhaeret, ut amplectitur familiam et gynaeceum. Nunc tu es columen urbis tuae, palus tui temporis; cameli onerarii pelluntur ad te, ut eis sis praesidio; egregia dona sperantur a liberalitate tua; desiderata descendunt in area tua; tranquillitas petitur e vola tua; Dei liberalitas largissima in te fuit; beneficia ejus te totum involverunt. Ego vero sum senex, inops, postquam opibus abundaverat; pabulo destitutus, cum advenit canities; et e longe dissita domo ad te contendi, statu deterrimo, sperans e mari tuo fluctum, a dignitate tua elationem; spes autem pulcherrima est intercessio pro petente; donum, quod datur datori. Ergo, quod te decet, in me statue, et bene mecum age, ut tecum bene egit Deus; et cave, genam avertas ab eo, qui te visitat, domumve tuam adit, aut manum contrahas ei, qui a te petit aquam, aut a liberalitate tua commeatum! Per Deum! non laudatur, qui congelatus est, nec recta tendit, qui cumulat; sed prudens est, qui, quando habet, largitur, et quando beneficum se ostendit, iterat; et nobilis est, qui, quando petitur ab eo aurum, dare non veretur, nec retinet, ut consideret plantarii sui fructum et contempletur delicias animae. Praefectus ibi cognoscendi cupidus, limpidane ejus aqua sit pauca, an fons scaturiens abundet, demisso vultu stabat, cogitans, quomodo igniarium ejus tunderet, undulatumque ensis nitorem probaret. Hanc secretam silentii donationisque dilatae causam non perspiciens, Abu Seid exarsit ira et declamavit ex tempore:

Ne contemnas tu, qui a facinoribus diras afferentibus procul sis, eruditum, quod apparuit detrita tunica, egenus[3];

Nec permittas, spei fratrem amittere familiam suam, sive facundiam monstraverit, sive conticuerit;

Affla liberalitatis odore, quicunque advenerit fructus decussum; vivifica auxilio tuo, quemcunque videris projectum!

Nam optimum viri est peculium, quod aedificavit memoriam et famam, cum proficiscentibus de loco in locum migrantem,

Nec, qui laudes emit donis, decipitur, si, quod dedit, est hyacinthus.

Quod si non esset honor, parum excusationis haberet prudens, quando ei inhiat, quod ultra panem est quotidianum;

Sed gloriae struendae studet, liberalitatem amans collum tendit ad divitias.

Nec odoratur laudis diffusos odores munificus, nisi contemserit spiramenta Musci contriti;

Et adeo difficilis est avaritiae et laudis conjunctio, ut hanc existimaverint piscem, illam lacertam.

Nam liberalis, mores ejus a hominibus laudantur; manus congelatae vir non desinit esse odiosus;

Argumenta, quibus avarus, dum facultates retinet, se excusat, cumulant eum vituperio et reprehensione.

Liberaliter ergo largire, quas manus collegerunt, divitias, ut imbrem hauriens sit attonitus,

Tuamque laudum partem vindica, antequam terrens infortunium arborem monstret excisam!

Durius enim est tempus, quam, ut statum diu permanere sinat, sive displiceat, sive placeat.

Praefectus ei dixit: per Deum! pulchre locutus es; cujus tu te viri dicis filium? Sed a latere illum adspexit, tum declamavit, oculos ira comprimens:

Ne interroga virum, quis pater ejus sit; indole examinata, ei jungere, vel separare!

Succo uvarum primo, si dulcis repertus fuerit ejus sapor, non opprobrio erit, descendisse de omphace.

Dixit; et praefectus eum, ob spectatam facundiam, tam prope sibi admovit[4], ut loco haberet circumcisoris[5]; tum de absconditis opum suarum pretiosis ei impertivit, quod indicabat longitudinem syrmatis, brevitatem noctium[6]. Hic vero surrexit manica plena, corde laeto, me sequente ejus gressum, vestigiumque imponente vestigio, donec egressus erat domo et reliquerat leonis illius lustrum. Tunc ego acclamavi: conducat tibi, quod accepisti; diu fruere munere, quo dignus habitus es! Et lucente facie et fulgente Deo gratias egit, incessit superbiens, ac declamavit non praemeditatus:

Qui stultitia consecutus est bonam sortem, aut altum tenet dignitatis gradum propter originem,

Me, sciat, virtute elatum esse, non copiis, et oratione prosperatum, non atavis regibus!

Adjecit: pereat ille, qui doctrinam vituperat, felix sit ille, qui seriam ei navat operam et studet! Tum valedixit et abiit, pectori meo relinquens flammas.

1. Vel, in pice camelorum vulneribus applicanda. 2. Urbs Chorasanae, cujus incolae maxime proclives dicebantur ad avaritiam. 3. Ut terra sterilis et deserta. 4. Honoravit. 5. Circumcisor proximus est ei, qui circumciditur. 6. Opulentiam.

XXXIX Omanensis.

