Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

Part 16

Chapter 16 3,382 words Public domain Markdown

Qui, quodcunque ex eo suspendas, portat; quando loquitur, sanat; quando tu loqueris, memoria tenet;

Quando lapsus fueris, surgas! vocat; in ignem currit, si jubes;

Qui, vel unicum diem societati adhibitus, servat[7]; quacunque re contentus esse jubetur, contentus est;

Multam quamvis assecutus astutiam, tamen nunquam mentitus est, nec quidquam praetendit;

Allicienti non praebuit aurem cupiditati, nec commissa evulgare secreta licitum habuit,

Diu autem mirandus fuit in eo, quod egit, et in carminibus pariter, ac in prosa, superior fuit?

Per deum! nisi angustia vitae et pueri nudi, esurientes, cruciarent, non vendissem eum regno toto Cosrois.

Dixit; at ego conspiciens staturam ejus rectam et pulchritudinem sinceram, existimavi unum ex juvenibus horti beatitudinis videre et exclamavi: hic non est homo, verum honorando nihil minus angelo! Dein eum de nomine suo interrogavi, non tam resciendi ductus cupidine, quam ut viderem, quomodo se haberet lingua ad pulchritudinem. Sed, nec dulce, nec amarum, edens verbum, nec servae sese, nec ingenuae, filium sermone prodebat. Averti me ergo ab eo[8], inquiens: phui et hui haesitationem tuam turpem! Ibi ridens caput suum modo demisit, modo extulit, tum ad me convertit et declamavit haecce:

O tu! cujus exardet ira, quod non prodam nomen meum; sic non agit aequus.

Si nihil aliud te, quam hujus expositio, placat, ausculta! ego sum Josephus, ego Josephus!

Jam ego tibi velum retexi; si sapis, cognovisti; sed non credo te cognovisse.

Dixit; et carmine ejus abiit ira, et direptus mihi est intellectus, quasi incantatione. Attonitus eram, ut non inquirerem, et obliviscerer Josephi justi historiae; nec alia restabat cogitatio, quam ut eum licerer domino ipsius et explorarem pretii, quod solverem, summam, existimans: certe te adspiciet ille limis, et nimis altum indicabit pretium. Sed non eo usque evolavit, quo ego, nec ubi ego affixus haerebat, verum inquit: servus, si parvi constat, et levis est eum comparandi difficultas[9], domino per eum bene est, et hujus amor eum complectitur; quare, cum ego sane praeferam, ut hunc tibi juvenem cariorem faciam levi pretio, quod tibi indicem, pende, sis, ducentas drachmas, et gratiam mihi habe, quamdiu vives. Et statim paratam illi solvi pecuniae summam, ut solvit quis pro re vili et licita[10], nec venit in animum, quod omne vile sit carum. Cum autem percussa utrinque manu emtio stabilita et discessus constitutus esset, lacrimae manarunt ex oculis juvenis plures, quam fundit nubes, et accedens ad dominum inquit:

Maledicat tibi deus! num qualis ego sum venditur, ut satienter parvuli esurientes?

Et num secundum legem aequitatis, ut obligar muneri, quod a me impleri nequit,

Et tenter terrore alio post alium? Quamvis qualis ego, cum tentatur, non terretur.

Nonne probasti me, et perspexisti consilia sincera nulla fraude mixta?

Quoties me constituisti rete venationi, redii cum fera in laqueis meis;

Imposuisti mihi molestias, et faciles se praebuerunt, quamvis inesset difficultas[11].

Quaenam est res invisa, cui operam non navarim, quae praeda, cui consequendae non aptus fuerim[12]?

Nec manifestarunt dies crimen a me commissum, ut in disjunctione detegatur[13].

Vitium tu nullum, gratiae sint deo! in me offendis, quod abscondatur, aut dispergatur.

Quomodo tibi ergo facile esse potest, me ex oculis tuis removere, ut solers mulier abjicit schidia?

Et qui potuit anima tua concedere, ut me humiliares, et venderer instar mercis?

Nonne ego existimationem meam ab hoc (contemtu) custodivi, ut sermones tuos, quo die serio constituebatur separatio?

Dixisti: profecto! quicunque licitetur hunc equum egregium, nec commodatur, nec venditur, Equidem haud minoris sum, quam ille equus generosus, indolem sed tuam superat illius indoles;

Praeterquam quod ego, cum vendar, canam: perdiderunt me, at qualem perdiderunt juvenem!

Istis versibus auditis intellectoque suavi sermone senex, altum postquam, traxerat suspirium et ita lacrimarat, ut alienis etiam lacrimae oborirentur, filii, dixit, loco hunc juvenem habeo, nec secerno a jecoris mei partibus, nec unquam, nisi stabulum evasisset vacuum, et extincta esset lampas, reliquisset nidum meum, usque dum secutus esset feretrum. Jamque video quantum eum incessit doloris, et probus homo[14] lenis et placidus est. Visne igitur, ad consolandum cor ejus et propulsandum dolorem, mecum pacisci, ut emtionem rescindas, quando te precaturus sim, nec grave habeas, quando tibi molestus fuerim? Nam in historiis selectis, a fidis auctoribus in syntagma redactis, legitur: qui mercatum cum fratre initum remittit, ei deus remittit peccata sua. Pudore coactus, quamvis multa[15] corde volutabam, promisi. Juvenis ibi propius accedens frontem senis exosculabatur, qui lacrimis ex genis libere delabentibus cecinit:

Tranquillo sis animo! caput meum pro te devoveo, quodcunque molesti doloris et miseriarum subeas,

Haud longum est discessus spatium, nec cessabunt renovandae conjunctionis cameli,

Ope grata potentissimi creatoris!

Adjecit: trado te optimo domino, et sublata amiculi lacinia abiit. Juvenis autem perseveravit in gemitu et ejulatu donec, milliaris spatio emenso, rediens ad tranquillitatem, sedato lacrimarum fluxu[16], ita me compellavit. Scisne cur flevi et quam ob causam ejulavi[17]? Reposui: discessum a domino te, ut fleres, commovisse credo. Ille contra: ego sum in fluvio, et tu etiam in fluvio es; quantum autem interest inter piscatorem et praedam! dein recitavit:

Non fleo, per deum! propter amicum diremtum, nec propter amissa delectamenta et gaudia,

Sed lacrimarum fluxus ex genis profunditur ob imprudentem, cujus oculus gestiens

Eum praecipitem dedit, usque dum afflictus est et ignominiae expositus, perdiditque sculptos, candidos, splendentes[18].

Vae tibi! nonne elegantes illi versus tibi indicarunt, me liberum esse, quem vendere vetitum?

Cum praeterea et nomini Josepho indicium insit clarum?

Dixit; et assimilavi verba ejus disputationi jocantis, phalerisque ludentis; ille vero indurescens, more veridici, mundabat se a luto servitutis. Circumvagabamur ergo in rixa, quae ad alapas usque progrediebatur tandemque in judicium procedebat. At judex, cum statum rei luculenter exposuissemus, suratamque nostram praelegissemus, dixit: nonne, qui commonefecit, excusavit se; qui cavere jussit, indicavit; et qui edocuit, officio non defuit? Ex iis enim, quae commemorastis, clare prodit, juvenem quidem monuisse, te vero non abstinuisse, sincerumque tibi illum dedisse consilium, te vero non servasse. Tege igitur et occulta stupentis cordis morbum, nec illum, sed te ipsum reprehende. Cave autem, ei inhaereas cupiasque eum possidere servum, qui liberae cutis nec exponendus est venditioni. Nam pater ejus heri, ante solis occasum, eum adduxit, et se esse ramum, qui eum emiserit, nec alium, quam se, possessorem ejus, confessus est. Interrogavi: an novisti patrem, quem deus pudefaciat?! Reposuit: quasi ignorari possit Abu Seid, quem impune licet convitiis adspergere, de quo apud omnes judices sunt historiae, de quo ad omnes delatum est! Tum ego incensus ira, nonnisi in Deo auxilium esse, exclamavi et, cum jam aufugisset tempus, quasi ex delirio redii, certus, vittam illam fuisse rete fraudis et domum venationis[19]. Et demittebatur visus meus ob id, quod expertus eram, juravique non amplius negotia habere cum capistrato, quamdiu essem victurus, nec desinebam lamentari ob emtionem frustratam et ignominiam inter sodales. Ad quae judex, videns iram meam et excandescentiae ardorem, haec effatus est. O vir! non perdidisti id peculii tui, quod te monet; nec crimen erga te commisit, qui te expergefecit. Sapientiam igitur hauriens ex eo, quod in te ingruit, cela hunc casum amicos tuos, semper tamen mali, quod te obruit, memor, ut recordatio tuos tueatur nummos. Ac indue mores viri, qui, patiens cum tentatur, positum ob oculos exemplum probe considerat. Quibus dictis eum valere jussi, indutus veste pudoris et tristitiae, trahens syrma animi falsi et stupidi, instituique Abu Seidum prosequi aversatione, et in aeternum me ab eo separare. Proinde evitabam aream ejus et recedebam ab ejus adspectu, donec me oppressit in via angusta et salute propensi impertivit. Ubi ego nihil aliud, quam austero vultu prospicere et tacere. Sed ille, quid, inquit, tibi venit in mentem, quod nasum extollis supra socium tuum? Regessi: oblitusne es, quod astute egisti et fraudasti, et patrasti facinus tuum, quod patrasti? Tunc increpuit ore subsannans et recitavit me reconciliaturus:

O tu! qui aversus es, iratus, austerus,

Et plumas vituperia, quibus inferiores sunt sagittae,

Dicisque: num liber venditur, ut venditur niger[20]?!

Parce! nam non primus id feci, ut opinaris;

Jam ante vendiderunt Josephum Jacobitae, at quales illi!

Praeterea juro per domum, ad quam iter dirigit religiosus,

Et per ambeuntes dispersis antiis macilentos,

Quod non suscepi hoc negotium ignominiosum, dum supererat drachma.

Excusa igitur fratrem, et abstine vituperare more insipientium.

Adjecit: excusatio quidem mea jam patet, tuae autem monetae perierunt. Quod si me horres et a me deflectis, nimium tristis ob amissos nummos[21], scias velim, me non esse eum, qui mordeat bis et binas calcare faciat prunas; sin animum applicas, morem gerens avaritiae, ut vindices, qui retibus meis inhaeserunt, obolos, deplorent deplorantes prudentiam tuam! Dixit Haret Hammamita: hoc sermone suo decipiente et victoriosis praestigiis suis coëgit me, ut in sinceram cum eo amicitiam redirem, meque ei benevolum praeberem. Post tergum itaque jeci[22] facinus ejus quamvis execrabile.

1. Sebid urbs est Jemanae post Zanaam maxima, a mari paullo minus diei itinere distans, emporium frequentatum ab Aethiopibus. 2. Proprie: cum struthio ejus defecisset. 3. Vel: lapideam. 4. Proprie: obturaret vacuum. 5. D. S. Scholl. explicant: *si nudetur*; quae tamen significatio verbo kalaba non inest. 6. E. g. corium. 7. Scil. foedus, amicitiam. 8. In textu additur: *avertendo*, vel *latus*. 9. A. v. et leves sunt difficultates ejus. 10. Vel: quam vendere licet. 11. Proprie: obsequentes, ductiles, se praebuerunt, quamvis inesset refragatio. 12. A. v. qua mihi non fuerit ulna, brachium. 13. Secundum D. S. Scholl. a. v. vertendum est: ut capitis operimentum in disjunctione detegatur. Praeferrem tamen interpretari: *ut animi tranquillitas in disjunctione possit ostentari*; quod salvis textus vocalibus fieri potest. 14. A. v. fidelis, fidem habens Deo et Mohammedi. 15. A. v. res. 16. A. v. aversis lacrimis effusis. 17. D. S. Scholl.: et quo fretus (innixus) sum? 18. Scil. nummos. 19. D. S. Scholl. explicant: et versus poëmatis ejus. 20. Scil. equus. 21. D. S. Scholl.: nimis misericors impensae tuae residuis. 22. D. S. Scholl. monent, id notare: facinus ejus oblivioni tradidi.

XXXV Schirasensis.

Narravit Haret Hammamita. Cum ambularem Schirasi[1], offendi coetum[2], qui praetereuntes, properantes licet, sistebat, et praeterire nec ego potui, sed, ne passum quidem ultra progressus, ad eum deflexi exploratum, quae sit gemmae ejus indoles, et an pro floris specie fructus se habeat. Et ecce, congregati ejus erant singulares[3], et lucrabatur[4], qui ad eos deverteret. Cum autem festivo frueremur sermone, laetiore quam cantus (pulchrarum puellarum), jucundiore quam lac uvarum, oppressit nos laceratas binas indutus vestes, qui duas fere aetates pervixisse videbatur, lingua haud impedita salutans, et diserte instar disertissimi alloquens. Cum vero amiculi cingulum necteret, ut solent consessuri, homines quidem ob laceras vestes contemtus invasit, oblitos, quemque in duabus rebus suis minimis spectari virum[5]. Et coeperunt sibi invicem arrogare eloquentiam, agallochenque ejus accensere materiae foci, dum hic ne verbulum quidem prodebat, nec ullam ostendebat sui notam, donec ingenia eorum perspexerat, praeponderante aeque ac levi cognito. Tandem vero, cum abscondita eorum elicuisset, et pharetras eorum evacuasset, ita locutus est: O homines! si scissetis sub operculo vinum latere merum, non contemsissetis laceras vestes indutum, nec, ei boni quid inesse, prorsus negassetis. Simul doctrinae suae fontes et eximias elegantias promanare sivit, quae singularem excitabant admirationem, dignae, ut auro liquefacto scriberentur. Dein, vulnerato[6] omni pericardio, omnibusque cordibus ad ipsum attractis, movit ad abitum et paravit discessum. At congregata multitudo, a lacinia ejus se suspendens, cursum fluctus inhibuit, inquiens, tu sagittae tuae notam nobis ostendisti, jam fac cognoscamus etiam ovi tui testam ruptam et luteum[7]. Hic ille tacere, ut quem moeror suffocat, dein ejulare adeo, ut misericordiam moveret. Continuavit referens. Ita cum lac vix mixtum et jam coagulatum[8], artemque ac viam Abu Seido consuetam animadverterem, accuratius senem consideravi, ut erat macro vultu et diminuto faciei adspectu[9]; et re vera ille erat ipse. Tamen hoc secretum occultavi ceu morbum intestinum, et, quamvis ille non opinabatur[10], fraudem texi. Ejulatu demum finito, se a me cognitum esse intellexit et ridibundo me adspexit oculo, tum recitare coepit voce flere simulantis:

Dei imploro misericordiam, submittens memet ob peccata, quae tergum meum oneraverunt.

O homines! quot ego vetustos[11], obesos[12], optimis adtributis praeditos, in rorantibus (pratis)[13]

Occidi, nec timui possessorem, qui exigeret talionem aut pretium,

Semper, cum peccati accusarer, fatis culpam tribuens.

Nec evigilavit anima ex errore, pertinax in occidendis primogenitis[14],

Donicum apparens in vertice canities me prohibuit.

Ex quo enim incanuerunt tempora, nec vetustioris, nec junioris unquam fudi sanguinem.

Nunc autem, quo me videtis, statu et arte parum praebente versor,

Possidens puellam, cujus duravit domi retentio et seclusio usque post amores[15],

Tamen expetitur matrimonio, ut pulchra, quae virum possit laetare, solet expeti.

Sed, utut acquiescatur exiguo, minus centum drachmis ei dotandae non sufficiunt,

Cum manus mea ne unam quidem contineat, terra sterilis, coelum nubium expers sit;

An ergo quisquam me juvet, ut eam transferre possim, puella comitatam oblectante[16],

Et purget curas smegmate suo[17] meas, et cordis affligentes cogitationes,

Et gratias meas promereri studeat, quarum odor dispergatur in conviviis.

Dixit; nec quisquam ex multitudine restitit, qui non largitus esset et beneficia sua in eum profudisset. Quare prosperata petitione et drachmarum centuria completa, gratias egit, felicitatem apprecans, et a crure discessuro sustulit laciniam. Ego vero secutus sum, scire cupiens, quamnam puellam in gynaeceo suo educarit, et quosnam rerum suarum initio interfecerit. Ibi ille, quasi celeritate, qua surrexeram, edoctus esset de desiderio meo, appropinquavit ad me et, intellige, inquit:

Amice! occidere, de meae sortis homine dictum, significat vinum miscere; non occido dente acuto[18], aut gladio.

Quare diu in domo retenta virgo filia est vitis, non virgo ex filiabus nobilium;

Quam quidem ut in scyphum et poculum immitterem, hoc me vidisti statu et statione.

Adverte quae dixi, et pro arbitrio tuo, si vis, ignosce aut vitupera.

His addidit: ego sum homo per ebrietatem nocens, tu contra pusillanimis; magna ergo inter nos est differentia. Tum valedixit et abiit, relicto mihi in viaticum adspectu amorem prodente[19].

1. Schiras, inter Persiae urbes princeps, condita est in valle praefertili. Eminus accedentibus pulcherrimum praebet adspectum, ob altas turres e splendentibus saxis constructas, et hortos atque viridaria, vernantibus cupressis consita, quae extra et intra eam sunt. Nascitur hic praestantissimum vinum totius Persiae, et venundatur admodum vili pretio. Laudatissima vero rosarum aqua hinc ad varias et longinquas regiones deportatur. 2. Vox arabica *praeconem, invitatorem ad conciliabulum*, et *conciliabulum* ipsum notat. 3. Vel: singuli. 4. Vel: dabatur. 5. I. e. corde et lingua. 6. D. S. Scholl.: decepto. 7. I. e. unde tu ortus sis, et interiora status tui. 8. D.S. Scholl.: *dulce ejus et amarum*; quod proprie notet: *mel et lac crassum, acetosum*. 9. D. S. Scholl.: *et malo odore*. Nos eam verbi sahaca recepimus significationem, qua convenit cum *sachaka, diminuit, trivit*; ad *reijâ*, adj. foem., quod notare potest impletam pinguedine et carne, cfr. Nahasi schol. ad Amrulkeisi Moall. ed. Hengstenberg v. 28, supplevimus *cutem*, *faciem*. Verum tamen est, *reijâ* in hoc Haririi libro occurrere solet significatu *aurae*, *odoris*. 10. Vel: quamvis non esset dubia. Verbum utramque interpretationem admittit. 11. *Atîk* notat etiam vini utrem vetustum et virginem viro maturam. 12. *Anis* est camelus obesus et quae supra aetatem apud parentes innupta mansit puella. 13. Vel: quorum adtributa laudabantur in coetibus. 14. Vel: virginibus. 15. D. S. Scholl.: cujus longa fuit domi retentio et quae seclusa fuit adeo ab auris. Equidem *hattâ* refero ad *thâla*; vox an saepe notat *post*. Vino et mulieri nonnihil est commune; haec quidem quadragesimum annum egressa, secundum regulam, minus desiderat conjugium; illud eodem fere tempore desinit commoveri sympathia cum florentibus vitibus, quae amori comparatur. 16. I. e. vinum transferre possim, *ancilla*, *fidicina*, comitatum oblectante. 17. D. S. Scholl. sub smegmate intelligunt vinum, quod id abluit tristitiam. Quo accepto vertendum est: et purget curas smegmate earum. 18. Scil. spiculo, hastae dente, ut Romani poëtae dicunt. 19. Quod alii interpretantur: fecit, ut amantis visu eum prosequerer.

XXXVI Malatiensis.

Narravit Haret Hammamita. Procumbere feci Malatiae[1] camelam itineris, et pera mea plena erat aureis. Ex quo autem illuc deverteram, assumseram consuetudinem adaquandi ad aquas laetitiae et venandi divulgatas per regionem fabulas, nec me fugiebat quod gratum auditu esset aut visu, nec vacuus erat a me locus lusus aut gaudii; donec, cum non superesset negotium in ea (urbe), nec desiderium ultra in ea commorandi, serio erogavi pecuniam, ut emerem ad iter necessaria. Cum praeparationem perfecissem, et discessus esset in promptu aut prope, vidi novem viros, qui emto vino ascenderant collem; lenitas eorum erat compes oculorum, delectatio erat dulcedo verborum. Accessi ergo ad eos, cupidus conversationis, non vini, et appetens congressus, non poculi; et cum illis insertus essem decimus, additusque socius, inveni eos filios diversarum matrum[2], desertorum ejectamenta, nisi quod cognatio urbanitatis eos conjunxerat ut generis cognatio, paremque inter eos fecerat dignitatis gradum, ut splenderent instar stellarum astri geminorum, aut camelae[3], cujus omnes proportionales sunt partes. Et laetitiam mihi creabat accessisse ad eos, et commovebar ad laudandam constellationem, quae me adduxerat, incepique meas sagittas cum ipsorum versare, sanitatem petens ex odore (ingenii) eorum[4], non vini. Usque dum colloquii ambagibus eo pervenimus, ut aenigmata proponeremus mutatoria, ut si, intendens ut respondeatur Karamata, honores, interroges, quid est simile Naumu fata, somnus praeteriit? Et exorsi sumus retegere Soham[5] et lunam, et decerpere spinas et fructus. Dum vero explicabamus (vestes) novas et tritas, protrahebamusque pingue et macrum, venit ad nos senex, cujus jam abierat forma et color, residua erat scientia et experientia, et simulavit se spectatorem et auditorem, qui colligeret, quod nos spargeremus; excussis vero crumenis nostris et manifesta desperatione, cum videret fontes defecisse, et nihil producere superne haurientem, et in fundo putei versantem, colligens syrma et occiput nobis advertens, dixit: non omne nigrum est dactylus, nec omne rubicundum est vinum. Et adhaesimus ei ut lacerta ramis, prohibuimusque cingentes a tractu, in quem tendebat, regerentes: medicamentum scissi est, ut consuatur, si non — vindictam! vindictam! nec in animum inducas tuum, conviciis vulnerare et amplam facere rupturam, tum abire. Flexit ergo habenam rediens, tum loco suo decubuit firmiter et dixit. Quod si me excitatis disputatione, judicabo ut judicavit Salomo de sato[6]. Sciatis velim, praediti ingenio liberali et vino aureo: si proponuntur aenigmata verbalia, ut examinentur ingenia et eliciantur abstrusa, recondita, horum lex est, ut sint vocabula vere similia, significantia, eruditasque continentia elegantias; quod vero excedit hunc ordinem, aequiparandum fructui deciduo, nec inditur canistro; et jam vidi vos non servasse hos fines, nec distinxisse verum a falso. Diximus: veritatem locutus es; admetire ergo nobis de simila tua undasque tuas in nos redundare sinas. Reposuit: faciam, ne dubitent fidem abrogantes, nec cogitent de me quaslibet cogitationes. Tum accedens ad virum prae ceteris spectabilem inquit:

O tu, qui maximo es acumine, in solvendo[7] rem acu tangens[8]!

Quid respondet meae enuntiationi: Gua (Umidda) Bisâd, fami (succurritur) commeatu?

(Solutio: Tawa i.g. Gua, et Mir i. q. Sâd; utrumque conjunctum efficit Tawamir, volumina scriptoria.)

Secundum arridens cecinit:

O tu, qui virtute praecellit, nec maculatur ignominia!

Quid simile dicto. aenigmata proponentis: Sahron (Azabat-hu) Ainon, tergum (quod feriit) malus adspectus?

(Sol. Mata i. q. Sahr, et Ain i. q. Ain; utrumque conjunctum Mataain, qui confodiunt.)

Tum tertium adspexit dicere ordiens:

O tu, cujus ingenii partus similes sunt nummis probatis!

Quid simile, si cui diceres: Zâdafa Gâïset, invenit donum?

(Sol. Alfâ i. g. Zâdafa, Zilet i. q. Gâïset; utrumque conjunctum Alfâzilet, sphaerula media monilis, vel, quod dirimit duos Korani versus.

Tum collum flexit ad quartum inquiens:

O tu, qui elicis absconditum aenigmatum arcanorumque animi conceptuum!

Age, explica mihi, quid simile dicto: Tanawal Alf Dinâr, accipe mille denarios?

(Sol. Hâ i. q. Tanawal, et Dijet i. q. Alf Dinâr; utrumque conjunctum Hadijet, dux, collum.)

Tum obtutum suum defixit in quintum et dixit:

O tu ardens ingenio, frater acuminis conspicui!

Quid respondet dicto: Ahmala Hiljet, missum fecit ornatum? Explica, recta incedens via, et festina.

(Sol. Alrha i. q. Ahmala, et Schijet i. q. Hiljet; utrumque conjunctum Alrhâschijet, tegmentum ephippii, vel, dies judicii.)

Tum conversus ad latus sexti dixit:

O tu, cujus metae adtingendae certantis passus impares sunt debilesque!

Quid simile dicto aenigma proponentis: Ucfuf! Ucfuf! abstine! abstine!?

(Sol. Mah Mah i. q. Ucfuf Ucfuf; utrumque conjunctum Mahmah, desertum longe lateque patens.)

Tum supercilio nictavit septimo dicens:

O tu, cujus clare patet intellectus et eminens est acuminis gradus!

Elucida, qui nunquam diserte explanandi facultate non gaudeas, quid simile dicto:

Alschakik Aflata, frater aufugit?

(Sol. Alach i. q. Alschakik, Târa i. q. Aflata; utrumque conjunctum, Alachtâr, pericula.)

Tum octavum audire jussit, dicens:

O tu, cujus virtutis horti humectatos rore habent flores, nitentes!

Quid simile, si diceres aenigmata proponenti: aenigmatum possessor[9] Ma Achtâra Fidhdhet, non praehabuit argentum?

(Sol. Abâ i. q. Ma Achtâra, et Fidhdhet; utrumque conjunctum Abâriket, quaelibet res albo nigroque distincta, gladii valde splendentes, gutturnia.)

Nonum deinceps acuto obtutu petivit dicens:

O tu, in quem digitos intendunt ob animum ingenuum et excellentem scientiam!