Part 11
His auditis praefectus, ad juvenem conversus, dixit: male sit tibi, erudite a religione deflectens, discipule furate! Regessit juvenis: nihil mihi sit negotii cum studiis et filiis eorum, adscriptusque esse velim adversantibus et aedificia illorum destruentibus, si versus ejus ad me usque penetraverunt, antequam meum sertum composueram; sed accidit, ut ingenia eadem de aqua haurirent, ut ungula incidere solet in ungulae vestigium. Dixit; et judex, quasi, non reprobans argumenti veritatem, poenitentia praeproperi vituperii ageretur, infigebatur cogitationi, quonammodo veritatem detegeret praestantemque a stupido distingueret; sed aliud non reperiebat remedium, quam ad certamen eos adigere, et conjungere situlam tractantium fune. Dixit itaque: si vultis, ut pudore afficiatur inops et veritas discernatur a falso, certate et contendite in versibus pangendis, quin obite invicem et currite in hippodromo hemistichiorum alienis versibus addendorum; ut, qui perit, pereat evidente causa, et qui vivit, vivat evidente causa! Responderunt una lingua et simul prodeunte responso: contenti sumus tua explorandi via; fac ergo, quid jubeas, pronuncies. Dixit: equidem ex omnibus eloquentiae generibus maxime deditus sum paronomasiae, quam principem aestimo. Decem igitur mihi pangite versus, quibus intexatis picturam, quosque distinguatis ornatu; injungatis eis autem descriptionem, quomodo habeam cum socio meo, egregio quoad formam, fusco quoad labium, incessu venustam corporis gracilitatem ostentante, superbiae et reprehensionis pleno, foedus oblivisci, diu se avertere et promissa fallere solito, dum ego quasi servus ejus sim! Quo audito prodiit senex, ceu equus victor[4], secutusque est juvenis ut equus a victore proximus; et singulos hoc ordine versus decurrerunt, donec versuum filum perfectum erat et completum:
*Fuscus* labia blando alloquio *furcam* mihi servitutis imposuit, *reliquitque* socium vigiliarum *relinquente* fraude sua;
*Avertendo* se *vertit* ad me occidendum, et ego sane *captus* ejus sum, ex quo *captivum* fecit totum cor meum.
Credo sermonem ejus a vero *declinantem*, metu, ne *declinet*, lubensque audio *fugientia* rationem, metu, ne *fugiat*.
*Dulcorem* aestimo *dolorem* ab eo illatum, et quoties *renovat* castigationem, *renovatur* in me studium pietatis erga eum.
Simulat se oblitum esse *foedus*, cum oblivionem simulare sit *foedum*, *candereque* facit cor meum, quod secreta ejus *condit*.
Maxime *mira* est in eo jactantia in sui *admiratione*, *nimisque* eum colo, quam ut loquar de *nimia* ejus superbia.
Illi a me laus est, cujus jucundus est odor sese *explicans*; mihi ab eo *complicatio* amoris, quam *explicaverat*.
Quod si justus esset, non me *carperet*, cum ipse fructus vetitos *carpat*; nam alienus *decerpit* osculorum laticem;
Et nisi corpus haberet adeo *flexile*, *flecterem* habenam, *facesseremque* ad alienae lunae spectandam *faciem*.
Sed quanta quanta sit nostrorum diversitas *morum*, habeo *amarum* pro *mero*, obsequendo illi *Amiro*.
Cum hoc declamassent coram praefecto certantes, attonitus ob aequum ingeniorum cacumen dixit: attestor Deum, vos esse duas Farkadas[5], et quasi duo ligna ignearia in una theca; hic autem juvenis sine dubio expendit de proprio, nec opus habet peculio alieno; itaque te, o senex! poeniteat, eum suspectum habuisse, redeasque ad honorem ei exhibendum. Dixit senex: procul absit, ut mea ei revertatur gratia, et fiducia ab eo suspendatur mea; expertus enim sum, beneficia accepta quemadmodum negligit, repugnantiaque remuneratus sum turpi. Iuvenis quoque ad illum se convertit et dixit: rixa est infausta, ira vehemens reprehendenda; suspicionem pro veritate habere, peccatum; accusare integrum, injuria; pone tamen, me decerpsisse fructum vetitum magnumque commisisse crimen, nonne in mentem tibi incidit, quod ipse mihi declamasti florente favore tuo?
Benigne tracta fratrem, si quando miscetur ab eo rectum falso,
Abstineque ab eo corripiendo, si quando declinat aut cecidit,
Meritumque de eo tuum serva, sive illud gratus agnoverit, sive despexerit;
Obsequaris ei, cum repugnat; humilia te, quando se extollit; accede, quando recedit;
Intemeratam custodi fidem, etsi ruperit, quod pactus es et ipse pactus est.
Scias enim te, si quaeras purum, concupiscere excedens limites.
Quis est, qui nunquam malefecerit, qui tantum pulchra peregerit facta?
Nonne vides amandum et detestandum conserta esse uno in filo,
Ut spina apparet in ramis inter exquisitissimos fructus?
Longae vitae dulcedini se immiscet ingrati canities,
Filiosque temporis si probe contemplatus fueris, reperies plurimos fructus deciduos.
Dixit; et coepit senex linguam agitare ut serpens, et apertis valde et fixis oculis intueri ut accipiter imminens, tum inquit: per eum, qui ornavit coelum flammis, et pluviam descendere jubet e nubibus! non alia de causa a reconciliatione alienus sum, quam quod ignominiae me exponere vereor. Nam juvenis hic consuevit, ut eum alam et rebus ejus prospiciam, fortuna quippe liberaliter effundente non avarus eram; nunc autem tempus est austerum et vitae fartura est adversitas, ita ut vestis haec mea sit commodata, et ad domum meam ne mus quidem appropinquet. Dixit; et emollitum eis erat cor praefecti, miserebatque eum mutatae eorum fortunae, eoque inclinans, ut singulare eis adjumentum daret, spectatores abire jussit. Dixit relator. Equidem vultum senis spectare contendebam, ut cognoscerem ejus characterem, visa physiognomia; sed turba circumfusa eum videre non concedebat, nec spatium erat, ad eum appropinquandi. Cum autem dissolutae essent serierum compages, faciei lineamenta protinus considerabam, et ecce! erat Abu Seid, et juvenis — ejus juvenis; jamque bene gnarus scopi eorum, quae egerat, prope aberam, ut ei inciderem meque noscendum exhiberem; prohibuit vero nictante oculo, stareque jussit innuente manu. Manebam itaque loco meo discessum differens. Hinc praefectus dixit: quid desideras, et quae tibi remanendi causa? Senex me praevertit respondens: amicus meus est et vestitus mei dominus. His auditis benignus, humaniter me tractavit, permisit mihi ut assiderem, illis autem largitus duas vestes, junxit nummorum portionem, stipulans, eos conversaturos esse amice, donec appropinquet dies verendus. Cum autem surrexissent conciliabulumque ejus reliquissent, alta voce pro beneficiis pronuntiantes gratias, ego secutus sum, ut cognoscerem deverticulum et lucrarer clandestini sermonis aliquid. At septum praefecti egressos et vacuum spatium intrantes assecutus unus de satellitibus, me revocavit ad illius tractum. Dixi hic Abu Seido: non credo illum me citare alia de causa, quam ut me interroget; quid igitur dicam, et quam in vallem cum eo contendam? Respondit: expone ei cordis sui stuporem, meque lusisse ipsius intellectum, ut cognoscat, ventum suum occurrisse procellae, rivulumque suum obviam habuisse maris fluctum. Regessi; vereor, ne exardescat ira ejus, flammaque ejus te urat, efferventeve iracundia impetum in te dirigat. Dixit: me quidem mox habebit Roha, et quomodo concurrere possunt stellae Soheil et Soha? Cum vero essem apud praefectum, et vacuus esset considendi locus, discussaque austeritas, incepit describere Abu Seidum et praestantiam ejus, et reprehendere malam ejus fortunam; tum dixit: per Deum te quaeso, tune ille es, qui ei commodavit vestem? Respondi: per eum, qui te considere fecit hoc pulvinari! ego non sum vestis possessor, sed tu ludendo victus es. Hic pupillae ejus in angulos divergebant, rubescebant malae, dixitque: per Deum! nunquam impar fui detegendae veritati revelandoque vitio; sed nondum audivi quemquam vitia celasse, postquam tectus fuerit; hic autem celavit usque ad finem; et quod nomen huic simiae? Dixi: Abu Seid. Excepit: rectius nominaretur Abu Keid[6], quam Abu Seid; scisne, quo tetenderit hic sordidus? Respondi: metuit sibi a te, quod limites transgressus esset, et reliquit Bagdadum extemplo. Dixit: Deus ei ne donet nucleum dactyli, nec pabulum, ubivis devertat! nunquam rem habui cum fraude majore, nec gustavi amariorem dolum; et nisi magni haberem ejus eruditionem, ei quaerendo operam darem, donec inveniretur, eumque caedi juberem. Sane autem detestor, facinus ejus urbe Salami dispergi, quo ignominiae exponerer inter homines, periretque existimatio mea penes Imamum, fieremque derisui primoribus et vulgo. Stipulatus ergo est, me non narraturum, quid ille egerit, quamdiu commoraturus essem hac in urbe. Promisi autem, ut promittere solent, qui fidi sunt promissisque steti, ut stetit Samuel (bin Adia[7]).
1. Alia verba substituit. 2. Hic, ibi, aliud verbum posuit. 3. Versus alio ordine collocavit. 4. Scil. equorum cursu certantium primus. 5. Vide Barcaidensem. 6. Pater doli. 7. Maluit hic filium interfici, quam fidei commissum prodere.
XXIV Feudalis.
Narravit Haret Hammamita. In feudo Rabiae[1], ineunte vere, consuetudine utebar cum adolescentibus, quorum facies splendidiores erant illius luminibus, mores venustiores illius floribus, verba leniora aurorarum ejus auris. Conspiciebam in eis, quod contemtum faceret ver florens et sufficeret pro cantibus instrumentorum musicorum; et pacti eramus ut, servantes amorem, caveremus separationem, et nemo sibi soli vindicaret gaudium, aquaeve solus frueretur gutta. Conveneramus autem die quodam, cujus disparuerat obscuritas, increscebat pulchritudo, cujusque lucidiores nubes invitabant ad matutina pocula, ut gauderemus prodeundo in aliquod viretum, oculos pastum in hortis nitentibus, animos politum observando pluviam promittentes nebulas. Prodiimus ergo, mensibus pares quoad numerum, Gasimae[2] compotoribus quoad amorem, in hortum, qui modo inceperat splendescere et ornari, cujusque florum erant diversissima genera et diversissimi colores; comitantibus nos vino, e rufo in atrum vergente, refractarii equi indole praedito, pincernis quasi solibus et cantore, audientes delectante et a curis liberante, ac quamcunque aurem eo, quod cuperet, cibante. Cum vero considendi quiete frueremur, gyrarentque pocula, penetravit ad nos austerus, super quo vestis lacera, quemque vultu eo ingrato et tetrico adspiciebamus, quo tenerae virgines adspicere solent canos, aestimantes, puram laetitiam nostram jam esse turbatam. Sed postquam salutaverat more prudentium, incipiebat aperire vasa aromataria prorsae es vorsae, nobis ab hilaritate ejus recedentibus, complicationi autem tapetorum ejus obviam festinantibus, donec cantor noster egregius et modulator delectans cecinit:
Quousque, o Suada! noles mecum conjungi, nec misereberis ejus, quod ego patior?
Sustinui, donec sustinendi defecit potestas, et anima prope abest ab exitu.
Iam ecce! aequum retribuere mihi proposui, amatoque propinare, quod propinavit mihi.
Quod si conjunctionem (vaslam) ei dulcius sit, conjunctio (vaslu); si diremtionem, diremtio divortio aequalis!
Dixit; nos vero cithara ludentem interrogavimus, cur vocabulum *conjunctio* priore loco accusandi casu posuerit, posteriore nominandi. Ibi juravit per parentum suorum sepulcrum, se ea dicendi ratione usum esse, quam pro optima habuerit Sibawaihi. Tunc in varios se diffundentibus ramos coetus sententiis de statuendo accusandi vel nominandi casu; parte alia dicente, recte poni utroque loco nominativum; alia, neutro licitum esse ullum, quam accusativum; aliis quod, quid respondendum sit, nescirent, tacentibus; itaque inter eos exarsa tumultuosa pugna; non vocatus ille ridebat, ut solet bene gnarus, quamquam ne unicam quidem labiorum filiam prodens. Cum vero strepitus quiescerent et increpatus et increpans silerent, inquit: ego vobis nunciabo, quod verum est in hac re, sanumque argumento ab aegrotante distinguam. Utroque loco et nominativus et accusativus licitus est; utrumque grammatica Arabica alternat; causa efficiens hoc in hippodromo est ellipsis. Dixit; nec moderari sibi poterat multitudo, quin festinaret in *disputationem*, celeriterque rueret in concertationem cum eo. Quamobrem sic orsus est. Quod si mihi acclamatis, descende in arenam! cogitisque, ut vobiscum jaculando contendam, *ad has quaestiones respondete*! Quae vox *particula* est, si vultis, peramata, alias autem *nomen* ejus, in quo repereris camelam tenuem, lactantem? Quae vox modo est *singularis cingens*, modo *pluralis manens*? Qualis littera Ha, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum? Quo intrat littera Sin, et deponit a munere suo regentem absque blandimento? Quod adverbium semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur? Quod nomen in regimine positum maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino? Quis est regens, cujus finis proximus est initio, et qui inversus vim habet eandem? Quis regens habet vicarium spatiosiore nido gaudentem, majore praeditum fraude, Deique magis memorem? Quo loco masculina induunt ricas foeminarum, velorum contra dominae prodeunt virorum cidaribus? Ubi necesse est, ut verberatus et verberans dignitatis rationem habeant? Quod vocabulum non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, ut duae tantum restent litterae, priore autem casu coactum est, posteriore cogens? Et quod tandem praedicatum, si ei affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua in aliorum oculis amittat, inferiore loco collocetur, habeatur malae indolis vir et ignominiae prostituatur? Hae sunt duodecim quaestiones, pro coetus vestri numero materia concertationis; si adjeceritis, adjiciemus, si cessaveritis, cessabimus. Dixit, qui hanc historiam retulit. Invasit autem nos his aenigmatibus terribilibus, cum effunderentur, quod mentes attonitas faceret et vacillantes, et cum impotes essemus natando in ejus mari, et amuleta nostra se submitterent ejus fascino, convertebamur a conspectu ejus fugiendo ad petendam ab eo expositionem, et ab injustitia eum fastidiendi ad quaerendam ab eo doctrinam. Respondit: per eum, qui posuit grammaticam in lingua loco salis in cibo, velavitque siderum ejus ortum oculis ignorantium! ego desiderium vestrum non explebo, nec sanabo vestram curam, nisi donet me omnis manus, et quisque vestrum me afficiat beneficio. Nec unus in coetu restitit, quin obsecutus fuerit ejus imperio, eique projecerit, quod tegeret manica. Quibus sub perae vinculo collectis excitavit flammam ingenii et exposuit de logogriphorum arcanis inauditisque miraculis, quod rubiginem detergeret intellectus, fontemque suum collustraret lumine demonstrationis, Dixit relator. Et attoniti, cum intelligebamus; mirantes, quoties responsum obtinebamus; poenitentes quod labiis nostris effugerat; incepimus nos excusare more prudentium, eumque invitavimus ad lactanda pocula. Sed respondit, scrupulo, non comitate: vinum bibere non mihi amplius dulce est; tum nasum efferens inhumane, latusque avertens irate, declamavit:
Prohibet me canities a delectamentis meis, quomodo possum jungere palmam palmitis succo?
Num licet tempore matutino vetus bibere, cum caput canitie spargens illustret mihi nigra tempora?
O utinam nunquam vinum se mihi junxisset, quamdiu spiritus conjunctus erat corpori, sermo perspicuitati,
Nec manum mihi cooperuissent musti pocula, nec sagittae gyrassent inter scyphos,
Nec convertissem animum meum ad vinum mixtum, nec alacer cucurrissem ad merum,
Nec unquam animum distractum collegissem ad congregans (homines vinum), nec compotores elegissem praeter mentis compotes!
Delevit canities laetitiam meam, cum scriberet in capite meo; et quam exosus est scriba ille delens!
Et apparuit reprehendens, si habenam flectam ad delectationem; o apage lucentem illum reprehensorem!
Quod si voluptati me darem, dum tempora mea canent, extincta esset lampas mea inter tribus Rhassanicae magnates,
Cujus gentis mos est hospitem honorare, et hospes honorandus est canities, o frater!
Tum elapsus est, ut elabitur serpens, festinavitque ut festinat nubes, me non dubitante, eum esse lampadem Sarugi, plenam lunam eruditionis, peragrantem omnes stellarum domos; eratque finis noster, contristari ob ejus abitum et post eum itidem discedere. Explicatio ejus, quod hic consessus continet de linguae Arabicae elegantiis aenigmatibusque grammaticis.
Quod adtinet initium ultimi carminis decantati versus, qui incipit per *quod si* (fäin), simile est phrasi: homo remuneratur pro labore suo, in chairan, chairon, väin scharran, scharron. Sibawaihi hanc quaestionem tractat in libro suo, statuitque quatuor casus variandi modos. Primus et optimus, ut prius chair in accusativo ponas, posterius in nominativo, itemque agas cum utroque scharr; quod si feceris, prius chair habendum erit pro praedicato dependente a subintellecto *câna* fuit; nominativus alterius contra dependebit ab omisso substantivo, quod dicunt, *inchoativo*. Modus alter est, ut utrumque accusativo ponas; ubi prius iterum cogites dependens a *câna*, posterius vero rectum ab amisso passivo *jugsa*, remunerabitur. Tertius modus est, ut utrumque nominativo ponatur, ubi prius chair habeas pro, sic dicto, *nomine* verbi *câna*, alterum referas ad substantivum *inchoativum* omissum; possis vero etiam chair nominativo ponere, habens pro, sic dicto, *agente verbi câna*, tribuensque voci significatum absolutum, praedicato non definitum. Quartus tandem et infirmissimus modus est, ut prius chair nominativo ponas, iis, quae ad tertium modum afferebantur, argumentis utens, posterius accusativo, nitens ratione modi secundi. — Vox, in qua vides modo particulam adamatam, modo nomen ejus, in quo tenuis camela, est näam, alias significans *bene* alias *gregem camelorum*, aut in quo est camelus. Vox, quae modo est singularis *cingens*, modo pluralis *manens*, habetur in Serawil, cujus alii pluralem faciunt Sarawilat, alii singularem opinantur Sarwal; cingens dicitur singularis, quod braccae femora cingunt; manens dicitur pluralis, quod pluralis Sarawil nunnationis expers est. Littera Ha, quae, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum, est Ha, *tali*, qualem modo memoravimus, plurali adjuncta, e. g. zajârifeh, zajâkileh. Efficit, ut ejusmodi pluralis levior fiat et nunnationem accipiat, quia similis fit nominibus singularibus, ut Carâhîjeh, Rafâhijeh etc.; vinctus hic itidem signat *nunnationis expers*. Littera Sin, deponens a munere regentem, est Sin intercedens futurum et conjunctionem An, quae proprie postulat, ut ultimae verbi vocali fatha detur, amittit autem hanc potestatem, affixo ipsi *hu*, aut sequenti futuro praefixa littera Sin. Adverbium, quod semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur, est *anda*, apud; quia sola praepositio *min*, a, efficit ut andi dicatur. Nomen in regimine positum, quod maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino, est praepositio *ladûn*, *prope*, quae efficit, ut omnia, quibus jungitur, nomina genitivo ponantur, praeter nomen matutinum tempus designans, scilicet rhudwat, cui Arabes insuper nunnationem addunt. Regens, cujus finis proximus est initio, et qui in versus vim habet eandem, est *jâ*, quod, si invertitur, est aî; utrumque vocando inservit eandemque vim in nomen vocati habet, quamquam *jâ* est usitatius. Regens, qui habet vicarium pluribus nidis gaudentem, majore praeditum fraude etc., est littera *Ba*, in jurando usu veniens. Haec *Ba* particularum in juramentis adhibitarum radix apparet, quia non solum cum verbo enunciato, sed etiam cum solo pronomine ponitur. Serius vero ei in juramentis *Vau* substituta est, quia itidem ad labiales pertinet, similemque habet significationem, nam *Vau* infert conjunctionem, Ba adhaesionem; tum *Vau* magis frequentata est, praesertim in juramentis; tandem vero pluribus nidis gaudet quam Ba, quod Ba tantum conjungi potest cum nomine et genitivum tantum regit, Vau autem conjungitur cum nomine et verbo et particulis; nec solum genitivum regit in juramentis et ubi stat pro *rubb*, sed etiam e numero est accusativi terminationem inducentium et conjunctionum. Locus, quo masculina induunt ricas foeminarum etc., est, ubi numeri a *tres* ad *decem* conjunguntur cum masculinis; locus, quo foeminae prodeunt cidaribus virorum, ubi numeri iidem conjunguntur cum foemininis. Verberatus et verberans dignitatis rationem habeant necesse est, quando dubium esse potest, quis sit *agens*, quis *patiens*, quod fit, quando non apparent declinationis signa, ut in nominibus Musa et Isa et demonstrativis Sak et Hasa. Agens hoc casu a patiente distinguitur tantum eo, quod ille priorem, hic posteriorem occupat locum. Vocabulum, quod non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, etc., est *Mahma* (quotiescunque, quicquid), particula conditionalis et conclusiva, orta conjunctione vocum *ma*, ma, quarum prioris a transiit in h. Per se sententiae exprimendae non sufficit, sed, hoc ut efficiat, duobus aliis vocabulis opus habet, e. g. *quidquid agas, age!* quo nexu apparet ad agendum coacta. Quod si vero eam redegeris ad duas consonantes, i. e. mh, significat *abstine*, fitque cogens. Praedicatum tandem, quod, si affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua amittat etc., est *Dhaif*, hospes, cui si addatur Nun, notat umbram, convivam non vocatum, qui habetur pro moneta adulterina.
1. Regione Bagdadi 2. Cum Malek et Ukeil reduxissent amissum consobrinum, compotoribus eis usus est usque ad mortem.
XXV Caragensis.
Narravit Haret Hammamita. Hiemavi in Carag[1] exacturus debitum et perfecturus negotium, ac sensi tetricae tempestatis et frigidi venti hiemalis illic saevientis, quod me ad extremum fatigavit[2] detinuitque ad ignem. Nec reliqui latibulum meum, nec desivi nutrire flammam, nisi ad necessarium officium compulsus aut ob preces publicas observandas. Ita necessitate coactus sum die, cujus aether admodum frigidus, cujusque nubes valde austera erat, egredi e nido meo, cura quadam me invadente. Et ecce! senex nudus cutem, prae se ferens miseriam, caput circumvolutus trita vitta et cinctus veste grossa striata, quam a postica parte per crura transmissam ventri applicuerat, in medio coetus, cujus margines erant densae. Recitavit autem sine verecundia:
Non testabitur vobis paupertatem meam veracior testis, quam nuditas mea tempore frigoris; Concludite autem ex eo, quod manifestum est calamitatis meae, ad internum statum et conditionem occultam,
Et veremini conversionem scalae fortunae. Nam ego fui clarus dignitate;
Habitabam in abundantia et omnia cogente potestate; proderat aurum meum; hastae meae fuscae exitio erant;
Lamentabantur camelorum agmina, cum mane proficiscerer[3]. Sed fortuna strinxit gladios fraudis,
Malorum pulverulentorum impetum renovavit, nec desiit vellere et extenuare,
Donec domus mea deleta erat, et copia mea desederat, perieratque auctoritas[4] mea inter mortales et fama.
Et factus sum macilentus a calamitate et molestia, nudus quoad tergum, derasus corticem. Fuso similis sum nuditate; non est mihi fomentum in extrema bruma[5]
Praeter solis lucem et calorem carbonis. An vero vir liberalis, vir amplii pallii,
Me tegere velit nova aut vetusta veste, faciem dei quaerens, non gratias meas?