# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 9

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

_Confectus_que, macerque, pallidusque, Qui quondam ruber et valens solebam Fures caedere quamlibet valentes. —_Priap. Carm._ XXV, 8 sqq.

CONFICERE: Stuprare, violare. Nam _conficere_ apud _Non._ et _Lucil._ XXVIII, 30 dicitur pro frangere.

"Virginem quam amabat, eam _confeci_ hinc molestia." —Terent. _Eunuch._ V, V, 6.

"Quum affatim desaevisset, _conficeretur_ a Doriphero liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit." —Suet. _in Neron._ 29.

Ter languidior coliculi tepente thyrso, Ferrum timui, quod trepido male dabat usum. Nec jam poteram, quod modo _conficere_ libebat. —Petron. _Sat._

CONFUTUERE: Verbum Catullianum, de contubernalibus qui foeminam communem habent.

Solis putatis esse mentulas vobis? Solis licere quidquid est puellarum _Confutuere_, et putare ceteros hircos? —Catull. XXXV, 3 sqq.

Similitudine verbi _commilitare_.

CONGENUARE, CONGENULARE: Verbum infimae latinitatis; inter se contortiplicare femina, ut solent amantes, hederarum in morem. Vid. _Douz. in Apul. Ἀνεχόμ._ et SINUARE.

CONGERMANESCERE: Corporibus conjungi, coalescere.

"Jamque aemula libidine in amoris parilitatem _congermanescenti_ mecum, etc." —Apul. _Met._ V.

CONGRESSUS: Pro coitu.

"_Congressu_ foeminarum pollui." —Plin. XII, 4.

CONISALUS: Deus apud Athenienses, qui simili fere ritu colebatur, quo Priapus apud Romanos. Vide _Strab._ I.

CONJUNGERE SOMNOS: De venereo concubitu.

...Adveniet fausto cum sidere conjux, Quae tibi flexanimo mentem perfundet amore, Languidulosque paret tecum _conjungere somnos_, Levia substernens robusto brachia collo. —Catull. LIX, 328 sqq.

CONJUNGERE: Copulare. Dictum a _jugo_. (_Non. Marc._)

CONJUGIUM: Pro legitimis nuptiis. Primus dicitur Cecrops marem et foeminam in connubium junxisse. (Vid. _Justin. lib._ I, et _Euseb. in praefatione Chronicorum._) Antea enim graecae mulieres, more pecudum, miscello concubitu utebantur; ut pueri μονοφυεῖς dicerentur, id est unius naturae, quia matrem tantum agnoscerent, patre prorsum incerto.

_De Electione conjugii_ sic Petronius Afranius:

Moribus et vultu mulier quaeratur habenda: Horrida nam facies multo celatur ab auro. Si quis erit sponsus talem qui ducat avarus, Ipse suam horrebit; feritas dissolvet amorem. Illa calens veniet, dorsum dabit iste calenti, Cogeturque suo suras submittere asello, Concubitu turpi monstrum paritura biforme, Quemque suum mulier timeat pertingere natum. Discite formosas aurum superare puellas. —Petron. Afranii _Frag. sub hoc titulo_, 1 sqq.

CONNUBIUM: Matrimonium. Hinc:

CONNUBIALE CARMEN: Epithalamium. (_Claud. Panegyr._ VII, 130.)

CONNUBIA FALLERE: Adulteria committere.

Lusus erat sacrae _connubia fallere_ taedae. —Mart. VI, II, 1.

CONQUINISCERE: Inclinari ad patiendam paedicationem. (_Non. Marc._, _Lubin. Antiquar._)

"Faciundum est puerile officium; _conquiniscam_ ad cistulam." —Plaut. _Cistell._ IV, I, 5.

CONSECTARI: De lenonibus, totoque conciliatorum genere.

"Ad equas fuisti scitus admissarius, Qui consectare qua mares, qua foeminas." —Plaut. _Mil._ IV, III, 19 sq.

CONSERERE: Vide LATUS.

CONSTUPRARE: Eodem sensu quo stuprare.

"In iis qui violassent ingenuam, matremfamilias _constuprassent_, maxima supplicia majores nostri consumpserunt." —Cic. _ad Herenn._ IV.

"Qui prope in gremiis parentum praetextatos liberos _constupravit_." —Id. _de Pet. cons._

"Hunc adolescentulum mutua libidine _constupratum_, mox taedio profugum, etc." —Suet. _in Vitell._ 12.

CONSUESCERE: Proprie de stupro. Dicitur de viro mulieri , et de foemina viro. Vid. _Terent. Hecyr._ IV, 1, 41.

"Huc omnes mulieres quibuscumque ipse _consueverat_, conveniebant." —Cic. _in Verr._ VII, 25.

CONSUETUDO: Eodem sensu.

"Mane sedere in cubiculo coepit, atque exspectare _consuetudinem_ meam."

"Cum omnibus sororibus suis _consuetudinem_ fecit." —Suet. _in Caligul._ 24.

CONTINUARE MULIEREM: Verbum nuptum. Cum ea venerem iterare.

At nuper bis flava Chlide ter candida Litho, Ter Libas officio _continuata_ meo. —Ovid. _Amor._ III, VII, 23 sq.

CONTUBERNALES: Sensu venereo. Qui eodem lecto cubant.

"_Contubernalis_ mea mihi fastum facit. Ita, si me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem." —Petron. _Sat._

Salax taberna, vosque _contubernales_, A pileatis nona fratribus pila, Solis putatis esse mentulas vobis? —Catull. XXXV, 1 sqq.

CONTUS: Pro pene.

Trajectus _conto_ sic extendere pedali, Ut culum rugas non habuisse putes. —_Priap. Carm._ X, 3 sq.

CONVENIRE: Pro coire.

"Amant suos foetus, et gignendis _conveniunt_ liberis." —Arnob. XII.

"Conjugio aranei _conveniunt_ clunibus." —Plin. XI, 24.

CONVENTUS (-US): Concubitus.

"Ex _conventu_ Jovis inseminati et nati sunt." —Arnob. II.

CONVENTITIUS: Dicebatur de concubitore adventitio, et fortuito amore.

"...et ego et tua mater ambae Meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi Ex patribus _conventitiis_." —Plaut. _Cist._ I, I, 40 sqq.

CONVERSARI: Pro concubitu. Verbum tectum inter primarios. (_Paul. Onomast._ VII, 15). Sic Galli dicunt, _cet homme et cette femme se parlent depuis long-tems._

COPAE: Foeminae cauponiae; pleraeque lenae aut scorta.

"Quoties Ostiam Tiberi deflueret, aut Baianum sinum praeternavigaret, dispositae per litora et ripas diversoriae tabernae parabantur, insignes ganeae, et matronarum institorio _copas_ imitantium, atque hinc inde hortantium ut appelleret." —Suet. _in Neron._ 27.

COPULARE: Sensu venereo.

Cras erit quo primus aether _copulavit_ nuptias. —_Pervigil. Veneris_, vers. 58.

COPULATRIX AMORUM: Venus.

Cras _amorum copulatrix_ inter umbras arborum Implicat casas virentes de flagello myrteo. —_Pervigil. Veneris_, vers. 4 sq.

CORDAX: Saltatio venerea lumbis fluctuantibus: apud Graecos foedissima, sed Romae expurgata a Batyllo et Pylade, sub Augusto imperatore. (Vid. _Cael. Rh._ V, 4.)

"Credite mihi, _cordacem_ nemo melius ducit." —Petron. _Sat._

Multa etiam de hoc saltationis genere apud Meursium in _Orchestra_.

CORINTHIARI: Scortari, libidinari: a Corintho, Achaiae urbe, spurcis moribus famosissima. Tantus illic honos meretricibus habebatur, ut in solemnibus deos rogarent ut prostibularum numerum augificarent. Vid. _Stephan. de Urbibus_, et _Erasm. Adag._ IV, III, 68.

CORNIFICIUS: Auctor eroticus.

Et leve _Cornifici_, parque Catonis opus. —Ovid. _Trist._ II, I, 436.

Opus ejus non exstat.

CORNIX: Sinistri ominis in nuptiis. (_Orac. Apollin. in hieroglyph._) _Cornicem_ denotat Propertius his versibus:

Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, Concordique toro pessima semper avis. —Propert. IV, V, 5 sq.

CORNIX: Pro scorto vetulo.

_Cornix_ et caries, vetusque bustum, Turba et putrida facta seculorum, etc. —_Priap. Carm._ LVII, 1 sq.

CORONAE: Nulla Veneris pervigilia, apud antiquos, nullae comessationes, sine floribus aut sertis aut aspersis. Coronabantur convivae, non modo voluptatis, sed etiam medicinae causa, et ad arcendam ebrietatem.

"Crapulam et gravidines capitis, impositis _coronis_, olfactuve discutiunt." —Plin. XXI, 19.

_Coronas_ admissariis suis mittebant meretriculae, manu vexatas et deformatas, in signum paratae veneris. _Lucian. in Toxari. Athen._ 15.

COTYTTO: Promiscuae libidinis ac obscenitatis dea apud Thracas, Chios et Corinthios, etc. Athenis ei nocturna sacra fiebant impudicissima. Vid. BAPTAE. _Cotytton_ Probus existimat fuisse saltatricem, cujus mores quotannis referebantur lascivis saltationibus. Vide _Politian. Miscell._ 10.

Cecropiam soliti Baptae lassare _Cotytto_. —Juv. II, 92.

COTYTTIA: Festa _Cotyttus_.

Inultus ut tu riseris _Cotyttia_, Vulgata sacrum liberi Cupidinis? —Hor. _Epod._ XVII, 56 sq.

_Cotytton_ clanculum colebant apud Graecos molles et evirati, ut postea Romani bonam deam, perverso ordine. Vid. _Gyrald. de Diis gent. Syntagm._

COXA PENDENS: De tribadibus, tanquam in venerem superpositis. Vid. PENDULA VENUS.

Lenonum ancillas posita Laufella corona Provocat, et tollit _pendentis_ praemia _coxae_. —Juv. VI, 320 sq.

CRACENTES: Graciles. (_Fest._)

CRINES CAPERE: De virgine quae nubit; eo quod innuptae ex usu cirratos capillos gestabant; matronae vero factae, comam summo capiti complicabant.

"Soli gerendum censeo morem, et _capiendos crines_." —Plaut. _Mostell._ I, III, 69.

CRISSARE: In coitu apte se movere. De mulieribus tantum dicebatur; de viris vero CEVERE.

_Crissatura_, ut si frumentum clunibu' vannat. —Lucil. _Frag._ XI, 14.

Ipsa Medullinae frictum _crissantis_ adorat. —Juv. VI, 322.

Numquid, quum _crissas_, blandior esse potes? —Mart. X, LXVIII, 10.

CRISTA: Pars muliebris pudendi, quae a Graecis κλείτορις appellatur.

Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa, Callidus et _cristae_ digitos impressit aliptes, Ac summum dominae femur exclamare coegit. —Juv. VI, 420 sqq.

CRUDA FOEMINA: Intacta, innupta.

Et talis tumor excitet papillas, Quales _cruda_ viro puella servat. —Mart. VIII, LXIV, 10 sq.

Quae, velut latis equa trima campis, Ludit exsultim, metuitque tangi, Nuptiarum expers, et adhuc protervo _Cruda_ marito. —Hor. _Od._ III, XI, 9 sqq.

CRUDUS AMOR: Recens, immaturus. Gallice _un amour naissant_.

Et si _crudus amor_, necdum post flammea toti Intepuere tori. —Stat. _Thebaid._ II, 341 sq.

CUBARE: Saepe sensu venereo.

"Et meus pater nunc intus hic cum illa _cubat_." —Plaut. _Amph. Prolog._ 112

Hunc metuunt omnes; neque mirum: nam mala valde est Bestia, nec quicum bella puella _cubet_. —Catull. LXIV, 7 sq.

Gallus homo est bellus: nam dulcis jungit amores, Cum puero ut bello bella puella _cubet_. —Catull. LXXIII, 3 sq.

Hinc:

CUBA DEA: Quae cubantibus praeerat. (_Carol. Steph. Dict. histor._)

CUCULLUS: _Cucullo_ aut pallio caput obnubebant viri, quum ad scorta irent.

"Invenit filium adulterum, _obvoluto capite_, et non occidit." —Fortunat. _Lib. rethor._

"Eum suus pater cum pallio ab amica adduxit." —Naev. _apud Gell._ VI, 9.

_Cucullus_ enim indumentum muliebre, quo et etiam utebantur pudibundae meretrices.

...Dormire virum quum senserat uxor, Ausa Palatino tegetem praeferre cubili, Sumere nocturnos meretrix Augusta _cucullos_, Linquebat, comite ancilla non amplius una... —Juv. VI, 116 sqq.

Vid. _Ferrar. de Re vestiaria_, IV, 20.

CUCULLUS, CUCULUS, CUCUS: Avis ex accipitrum genere, cujus natura est ova sua alieno nido supponere: inde ponitur pro _adultero_ a Plauto in _Asinar._, de sene in lupanari ab uxore deprehenso.

"At etiam cubat _cuculus_; surge, amator, i domum." —Plaut. _Asin._ V, II, 73.

"Cano capite te _cuculum_ uxor ex lustris rapit." —Id. _Ibid._ V, II, 84.

Falso ergo etymo _cuculum_ dicunt Galli cujus uxor moechatur. Vid. _Erasm._ et CURRUCA.

CUCUMIS: Pro mentula, ratione formae.

"At pudet... num radix fuit?... non fuit...num _cucumis?_ Profecto hercle non fuit quidquam olerum!" —Plaut. _Casin._ V, II, 32 sq.

Hinc antiquum proverbium, _cucumere vescens mulier lanam texe_, ideo dici videtur, quia textrices parte plurima veneriae erant.

CUCURBITARE: Rem veneream agere. (_Spalman. Gloss. archaeologicum_).

CULEOS: Pro culo.

Id quod nos culum, _culeon_ ille vocat. —_Priap. Carm._ LXVIII, 6.

CULEX: Paedico.

Ego nolo florus esse, Ambulare per tabernas, Latitare per popinas, _Culices_ pati rotundos. —Hadrian. _Epigr. apud Spartian._

_Culices pati_, idem est ac Θηνίζεσθαι. Vid. _Suid._

CULTORES: Pro amasiis.

"Te rogo ne fastidias hominem peregrinum inter _cultores_ admittere; invenies religiosum, si te adorari permiseris." —Petron. _Sat._

Gallice _des adorateurs_.

CULTUS: Corporis cura et ornamentum.

1° _Cultus virorum._ Paucis his verbis fere totus includitur.

Rador, subvellor, desquamor, pumicor, ornor, expilor, pingor... —Lucil. VII, 6 sq.

2° Cultus foemineus.—(_Caesar._)

"_Cultum_ dicimus quem mundum muliebrem vocant; ornatum vero quem immundum muliebrem... ille in auro, argento et gemmis et vestibus depulatur: iste, in cura capilli et cutis, et earum partium corporis quae mentem trahunt." —Tertull. _de Habitu muliebri._

Ad _cultum_ suum viros admittebant foeminae. Inter ornatricum turbam assidebant moechi, amasii et venerei omnes candidati, consilio manuque juvantes.

"Fuga nostra latuit, donec mulieres expergefactae surrexerant. Nos enim ad earum _cultum_ et ornamentum matutinum quotidie humanissime assidebamus." —Petron. _Sat._

Adde balnea et unctiones, et mollem Romanum habebis.

"Consilium formae a speculo petunt, et faciem morosiorem a lavacro macerant, et aliquo eam medicamine interpolant." —Tertull. _de Virginibus velandis._

"Quis non disciplinam matris agnovit, quum in puella videret immodicatum os, purpuris satas genas, et illices oculos?" —Tertull. _Apologet._

Vid. ORNATRICES.

CULTUS: Etiam pro ipsa veste.

"Deinde convicium verens, abeundi formavi consilium, collectoque _cultu_ meo ire extra casam coepi." —Petron. _Sat._

CULUS: Podex: frequentissime de pathicis.

Infelix venter spectat convivia _culi;_ Et semper miser hic esurit, ille vorat. —Mart. II, LI, 5 sq.

O furum optime balneariorum, Vibenni pater, et cinaede fili: Nam dextra pater inquinatiore, _Culo_ filius est voraciore. —Catull. XXXI, 1 sqq.

CUNNUS: Vasculum mulieris, quo, licet submissa, regnat, coaevosque alligans posteros instruit.

Verbum _cunnus_ a graeco χυέω, _utero gesto_. Celtice _cwens, cona, quena;_ unde Angli reginam _queen_ appellant. Gothi vero _kona_ dicebant. Arabes, _kouima_; Cantabri, _emacuema_; Americarum indigenae, _cougnan, couima_; Itali, _pota_ (Vide PUTUS), etc.; notum est verbum graecum βίχος. Vide _Voss. Etym. Ling. Latin._, et _le président de Brosses, de la Formation mécanique des langues_. Eodem etymo _cognati_ dicebantur parentes materni, tanquam eodem _cunno_ nati.

CUNNUS ALBUS: Mulier ingenua. Matronae enim peculiaris erat stola candida. Vid. MATRONA.

...nolim laudarier, inquit, Sic me, mirator _cunni_ Cupennius _albi_. —Hor. _Sat._ I, II, 35 sq.

CUNNUS CONSULE NATUS: Puella nobilis.

...numquid ego a te Magno _prognatum_ deposco _consule cunnum_, Velatumque stola, mea quum conferbuit ira? Quid responderet? magno patre nata puella est. —Hor. _Sat._ I, II, 69 sq.

CUNNUS GARRULUS: Fricatu mentulae sonans.

Accessi quoties ad opus, mistisque movemur Inguinibus, _cunnus_ non tacet, ipsa taces. Di facerent ut tu loquereris, et ipse taceret; Offendor _cunni garrulitate_ tui. —Mart. VII, XVIII, 5 sqq.

Vid. POPPYSMA.

CUNNUS OSSEUS: Ossibus haerens, ut accidit vetulis.

Et anatis habeas orropygium macrae, Senemque cynicum vincat _osseus cunnus_. —Mart. III, XCIII, 12 sq.

CUNNUM LINGERE: Foeditas Romanis usitatissima.

Non fellat; putat hoc parum virile; Sed plane medias vorat puellas. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni, _Cunnum lingere_ quae putas virile! —Mart. VII, LXVII, 14 sqq.

Lingua maritus, moechus ore Nanneius, Summoenianis inquinatior buccis; ...... Gaudete, _cunni_; vestra namque res acta est. Arrigere linguam non potest fututricem. —Mart. XI, LXII, 1 sqq.

"Quid! quum Mamercum consulem faceres, ignorabas ancillarum suarum menstrua, ore illius hiante, exspectare?" —Senec. _in Mamerc._

CUNNILINGUS: Substantive.

Paediconibus os olere dicis. Hoc si, sicut ais, Fabule, verum est, Quid tu credis olere _cunnilingis?_ —Mart. XII, LXXXV, 1 sqq.

"Nam si Sextus ille Clodius _cunnilingus_, hic Gellius juvenis irrumator, par est utriusque obscenitas." —Cic. _in Orat. pro domo._

CUNNI GEMINI: Tribades.

Inter se _geminos_ audes committere _cunnos_, Mentiturque virum prodigiosa venus. —Mart. I, XCI, 7 sq.

CUNNI SILIGINEI: Ex _siligine_ fiebant Priapi et etiam muliebria inguina. _Siligo_ vero est pollen farinae praestantioris, quo panes gratiores conficiebantur, auctore Celso et Varrone.

Illa _siligineis_ pinguescit adultera _cunnis;_ Convivam pascit nigra farina tuum. —Mart. IX, II, 3 sq.

CUNNUS: Pro muliere; pars pro toto.

Quid? nisi taenario placuisset Troica _cunno_ Mentula, quod caneret non habuisset opus. —_Priap. Carm._ LXIX, 1 sq.

CUPES: Voluptarius, cupidissimus. (_Lubin. antiquar. Plin._)

CUPIDO: Deus copulationis, quem natum vult Hesiodus ex Chao et Terra; Simonides et Cicero, ex Marte et Venere; Archesilaus, ex Nocte et Aethere; Alcaeus, ex Lite et Zephyro; Sappho, ex Venere et Caelo; Seneca, ex Venere et Vulcano, etc. Vid. _Cic. de Natura Deorum_ III, et ANTEROS, ubi lepida fabula Porphyrii explanatur.

"_Cupidinem_ cruci affigunt mulieres amatrices, non hae de nostro seculo, quae sponte peccant; sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt, et plectunt deum." —Auson. _in Praefat. Eidyll._ VI.

Hoc quod amare vocant, misce, aut dissolve, _Cupido;_ Aut neutrum flammis ure, vel ure duos. —Auson. _Ep._ LXXVII, 1 sq.

CUPIDO: _Cupido_ et _amor_ idem significare videntur; sed est diversitas: _cupido_ enim est inconsideratae necessitatis; _amor_ vero judicii. (_Non. Marc._) Vide AMOR.

CURCULIO, GURGULIO: (Nam idem sonant.)—Pro pene: ab hujus nominis vermiculo, qui se contrahens et extendens modo quasi continuo, virilis membri formam et mobilem vitam repraesentat.

Tu quum maxillis balanatum gausape pectas Inguinibus quare detonsus _gurgulio_ exstat? —Pers. IV, 37 sq.

CURIOSUS: Pro zelotypo.

"Sume ergo amplexum, si placet: neque est quod _curiosum_ aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est." —Petron. _Sat._

CURRUCA: Avis quae cuculi ova fovere dicebatur. Inde _curruca_ dicebatur maritus cujus uxor moecha. Vid. CUCULUS.

...Tu credis amorem, Tu tibi tunc _curruca_ places, fletumque labellis Exsorbes. —Juv. VI, 275 sqq.

CUSTOS: Mere graecum. Pro mulierum pudendis.

Dum _custon_ costonque putas communis odoris, Et nardum ac sardas esse sapore pari. —Auson. _Epigr._ CXVII, 5 sq.

Eodem sensu χύστος legitur in _Arcanensibus_ Aristophanis.

CYLLO (-ONIS): Cui crassa sunt genitalia.

"Quidquid impudicorum _cyllonumque_ et parricidarum, sacrilegorum, debitorum fuit in urbe." —Cic. _in Sallust._

Hinc Gallorum et Italorum plebeium verbum, _coyon_, _coglione_, pro stolido viro.

CYMBALA PULSANS: Pro cinaedo; ex Gallis, Cybeles sacerdotibus, more cinaedis, et _cymbala pulsare_ solitis.

...Meliusne hic rusticus infans Cum matre et casulis, et conlusore catello _Cymbala pulsantis_ legatum fiet amici? —Juv. IX, 60 sqq.

CYNICI: Quasi latine _canes_ diceres. Sic nuncupati non tantum ob impudentiam in rebus venereis, sed propter sordes et immunditiam. Unde _caninum prandium_, pro coena _cynicorum_, apud _Gell._ XIII, _cap. ult._ et notissimum proverbium _cynice vivere_. Patet ex Laertio Diogenem _canis_ in se nomen agnovisse, triplici de causa: 1° quod largientibus adularetur; 2° quod non largientes allatraret; 3° quod morderet improbos.

CYPRIA: Cognomen Veneris, sic appellatae, auctore Festo, quod ei primum in _Cypro_ insula templum sit constitutum; vel quod parientibus praesideat; κυεῖν enim graece _parere_ significat. Veneri puellae _cypriae_ suam ipsarum pudicitiam dicabant.

[TR1] "missso" → "misso".

[TR2] "casaurium" → "casarium".

[TR3] "parthici" → "pathici".

[TR4] "I, I, sqq." → "I, 1 sqq."

DALMATICA VESTIS

DALMATICA VESTIS: Romae, mollium et cinaedorum; ergo in opprobrium.

"_Dalmaticus_ in publico processit." —Lamprid. _in Commod._

Vid. eumdem in _Heliogab._

DAMNOSUS: Proprie qui rem suam minuit sumptibus, sed sua sponte et pro semetipso prodigus. Plautus tamen _damnosos_ etiam dicit maritos quorum substantiam vorant uxores profusiori luxu.

"Ditis _damnosos_ maritos apud Leucadiam Oppiam." —Plaut. _Curcul._ IV, I, 24.

DAPHNIS: Antiochiae suburbium, libidinibus famosissimum. Claudebatur ambitu stadiorum octoginta.

"Et Verus quidem, postea quam in Syriam venit, in Deliciis apud Antiochiam et _Daphnem_ obiit." —Lamprid. _in Heliogab._

Inde proverbium: _Daphnicis moribus agere._

DARE: Absolute: stuprum concedere, _suî copiam facere._ Hoc sensu Graeci dicebant παρέχειν, id est _exhibere_.

Quae _dant_, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae. ...... Hoc opus, hic labor est: primum sine munere jungi, Si _dederit_ gratis, quae _dedit_ usque _dabit_. —Ovid. _Art. Amat._ I, 455 sqq.

"Quondam etiam in senatu, defendenti Nisae causam filiae Nicomedis, beneficiaque in se regis commemoranti: Remove, inquit, istaec, oro te: quando notum est, et quid ille tibi, et quid illi tu _dederis_." —Sueton. _in Jul. Caes._ 49.

"Tace, Chaline; comprime istum.—Immo istunc qui didicit _dare_." —Plaut. _Casin._ II, VI, 10.

DARE LUDUM AMORI: Indulgere veneri.

"_Datur_ concessu omnium huic aliquis _ludus_ aetati." —Cic. _Pro Cael._

Miserarum est, neque _amori dare ludum_, Neque dulci mala vino lavere, aut ex- animari, metuentes patruae verbera linguae. —Hor. _Od._ III, XII, 1 sqq.

DATATIM LUDERE: Proprio sensu de pila; metaphorice vero de exercitationibus venereis.

"Quasi in choro pila _ludens datatim_ dat se et communem facit." —Enn. _apud Isidor._ I.

"Quum _datatim_ in lecto tecum _lusi_." —Pompon. _Adelph._

"Tum isti qui _ludunt datatim_, servi scurrarum in via, Et datores, et factores omnes, subdam sub solum." —Plaut. _Curcul._ II, III, 17 sq.

"_Datatim_ uxorem ut _ludas_." —Afran. _apud Non. Marc._

DEA: Amasiorum blandimentum usitatissimum.

"Puella supplicatur, ut in humanis vultibus _deae_ tanta numina placentur." —Apul. _Met._ IV.

"Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid reluscente, libuit _deae_ nomen quaerere." —Petron. _Sat._

DEAMARE: Valde, vehementius amare.

"Voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa, qui det, et de illa pessuma, quam _deamas_, promerere." —Afran. _apud Non. Marc._

DECEMBER: Mensis ex ritu lascivus, et publicae impudicitiae.

"_December_ est mensis quo maxime civitas desudat. Jus luxuriae publicae datum est, tanquam quidquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum." —Senec. _Epist._ 18.

DEDOLARE: Radere; translatum ad obscena.

"Inclinatam dolio pronam uxorem fabri super incurvatus secure _dedolavit_." —Apul. _Met._

DEDUCERE: Verbum nuptiale. Novam nuptam ad maritum adducere.

"Nam bona uxor, si ea _deducta est_ usquam gentium, Ubi eam possim invenire?" —Plaut. _Mil._ III, I, 91 sq.

Ut juveni primum virgo _deducta_ marito Inficitur teneras ore rubente genas. —Tibull. III, IV, 31 sq.

"Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, _deductae_ in domum, in qua nil nisi luctuosum haberet." —Tacit. _Annal._ XIV, LXIII.

Quum primum cupido Venus est _deducta_ marito. —Ovid. _Fast._ IV, 153.

DEFORMARE: Puellam devirginare.

"Priusquam isto calvitio _deformaretur_." —Apul. _in Apolog._

Vid. eumdem, _Met._ I.

DEFRUI: Valde amare, amore perire. (_Fest._)

DEFUTUTUS: Venere tritus. Hic DE auget, ut supra in verbo DEAMARE.

Acme illa, puella _defututa_, Tota millia me decem poposcit, Isto turpiculo puella naso, Decoctoris amica Formiani. —Catull. XXXIX, 1 sqq.

DEGLUBERE: Proprie gluba sua granum nudare; turpi vero translatione, ad tractationem illam qua mulieres medios viros ad patrationem excitant. Vilissimum scrupedarum officium.

Illa Lesbia, quam Catullus unam Plusquam se atque suos amavit omnes, Nunc in quadriviis et angiportis _Glubit_ magnanimos Remi nepotes. —Catull. LIV, 2 sqq.

_Deglubit_, fellat, molitur per utramque cavernam. —Auson. _Epigr._ LXX, 7.

"_Deglupta_ moena, Sarrapis sementium." —Plaut. _Poenul._ V, V, 33.

DEINTEGRARE: Dicebatur de puella, cujus pudicitia imminuta erat.

"Nomen virginis, nisi mirum est, _deintegravit_." —Caelius _apud Non. Marc._

DELECTARI MULIEREM: Cum illa rem habere.

