# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 7

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

...auratam Junoni caede juvencam, Si tibi contigerit _capitis_ matrona pudici. —Juv. VI, 48 sq.

Sic:

CAPUT DEMITTERE: De patiente in irrumatione.

"Quaere hoc, inquit, e Sex. Clodio, scriptore legum tuarum; jube adesse; latiat omnino; sed, si requiri jusseris, invenient hominem apud sororem tuam, occultantem se _capite demisso._" —Cic. _Pro domo_, XXXI, 83.

Nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, Non si _demisso_ se ipse voret _capite_. —Catull. LXXXIII, 7 sq.

CAPUT PRAEBERE: Scilicet irrumandum.

Foemina, si furtum faciat mihi, virque puerque, Haec cunnum, _caput_ hic, praebeat ille nates. —_Priap. Carm._ XXI, 1 sq.

CAPUT HABERE POSITUM CUM ALIQUO: Concubare.

Pulsabant alii frustra, dominamque vocabant; _Mecum habuit positum_ lenta puella _caput_. —Propert. II, XV, 21 sq.

CAPUT LIMARE: Vid. LIMARE.

CAPITI ILLUDERE: Irrumare.

"Foeminarum quoque, et quidem illustrium, _capitibus_ quantopere solitus sit _illudere_, evidentissime apparuit Malloniae cujusdam exitu: quam perductam, nec quidquam amplius pati constantissime recusantem, delatoribus objecit; ac ne ream quidem interpellare desiit ecquid poeniteret, donec ea, relicto judicio, domum se arripuit, ferroque transegit, obscoenitate oris hirsuto atque olido seni clare exprobata." —Suet. _in Tiber._ 45.

CAPITALIS LUXUS: Irrumatio.

Et quam Nolanis _capitalis luxus_ inussit. —_Epigr._ LXX, 5.

Oris enim immundi habita erat Nola, urbs Campaniae. Vid. CAMPANUS MORBUS.

CARBATINUS: Verbum Catullianum, de muliere in venerem ardente; a _carba_, vento africo natura sua admodum aestuoso.

Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis Culos et crepidas lingere _carbatinas_. —Catull. XCIII, 3 sq.

CARMENTA: Dea praegnantium, cui duae statuae; altera _prorsa_, ad partum rectum rogata: vid. PRORSA. Altera vero _postversa_, ad malum et periculosum avertendum. Vid. POSTVERSA.

_Carmentae_ sacra singulis annis celebrabantur a matribus familias, XVIII kalend. feb. In piaculum deae afferebatur frustulum corii agni aut vituli morte sua perempti. Vid. _Ovid. Fast._ I, et _Alex._ XVI, 8.

CARMINA OBSCENA: Usitatissima in theatro. Vide ATELLANAE. Et in comessationibus. Vid. COMESSATIONES.

...liquido quum plasmate guttur Mobile colluerit, patranti fractus ocello, Hic neque more probo videas, neque voce serena Ingentes trepidare Titos, quum _carmina_ lumbum Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. —Pers. _Sat._ I, 17 sqq.

CASALIDES, CASORIDES, CASORITAE: Meretriculae; vel a _casa_, vocabulo latino, vel a χάσσα, χασσύρα, χασωρὶς, _meretrix_. Inde:

CASARIUM:[TR2] Pro lupanare.

"_Casarium_ etiam, sive _casalrium_, pro impudicarum loco inveniunt qui Athenis fuerat in Ceramico." —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIII, 8.

Simili relatione, factum est verbum gallicum _bordel_ a _bordello_ infimae latinitatis, pro aediculo.

CASTA: Pro vetula, quum veneri non det operam; quae res a vetulis puellas distinguit.

Dicebam tibi, Galla, senescimus, effugit aetas; Utere vere tuo; _casta_ puella, _anus_ est. —Auson. _Epigr._ XIII, 1 sq.

CASTANEAE: Inter munuscula amatoria.

Aurea mala mihi, dulcis mea Martia, mittis, Mittis et hirsutae munera _castaneae_. —Petron. _Epigr._ I, I sq.

CASTA VENUS: Coitus legitimus; videlicet in matrimonio.

Praestatur cano tanta indulgentia cunno, Quem nec _casta_ potest jam decuisse _Venus_. —Mart. II, XXXIV, 3 sq.

CASTITAS: Quae mulier casta? Sic respondet Ovidius:

Si qua, metu demto, _casta_ est, ea denique _casta_ est: Quae, quia non liceat, non facit, illa facit. —Ovid. _Amor._ III, IV, 3 sq.

Ludunt formosae: _casta_ est quam nemo rogavit; Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat. —Id. _Amor._ I, VIII, 43 sq.

_Casta_ pudicitiam servat domus... —Virg. _Georg. Aen._ II, 524.

Certe tamen sub hoc titulo non omittenda regina Palmyrenorum Zenobia, quae dicitur ea fuisse castitate, ut cum viro suo ne congrederetur, nisi prolis gratia.

CASTRARE: Vide EUNUCHUS. _Castrabantur_ vernulae a mangonibus promercii causa. _Lib._ 4, _ff. de Sicariis_; _Senec. Controv._ X, 4.

Persarum ritu, male pubescentibus annis, Subripuere viros; exsectaque viscera ferro In venerem fregere: atque ut fuga mobilis aevi Circumscripta mora properantes differat annos; Quaerit se natura, nec invenit... —Petron. _Sat._

Puerorum _castrationem_ vetuit Domitianus.

"Juvat veterem laudare Domitianum, qui,...receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat, ne intra terminos jurisdictionis romanae _castraret_ quisquam puerum." —Ammian. Marcell. lib. XVIII.

Hoc edictum Nerva confirmavit. Vid. _Suet. in Domit._ 7, et _Xiphilin. in Nerva_.

Medicis ipsis non licebat quemque _castrare_, nisi praetore permittente. Vid. _Herald. in Mart._ V, L.

De _castratione_ foeminarum, vid. EUNUCHUS; et de _castratione_ moechorum in vindictam adulterii, vid. ADULTER.

"...Illum hircum _castrari_ volo... Quasi hircum, metuo ne uxor me _castret_ mea." —Plaut. _Merc._ II, II, 1 et 4.

CATADACTYLICUS: Puerarius, paedico. Αχατὰ et δαχτύλιος, _annulus_; nam frequentissime Graeci _annulum_ pro sedis ostiolo dictitabant. _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XV, 11. Eodem sensu Massilienses nunc dicunt _dati_.

CATAMITUS: Puer et etiam vir qui muliebria patitur: mere latinum. (_Arnob., Fest., Lubin._)

"Ubi aquila _Catamitum_ raperet, aut ubi Venus Adoneum." —Plaut. _Menaechm._ I, II, 35.

Verum aut Persephonae Cynireius ibis Adonis, Aut Jovis Elysii tu _Catamitus_ eris. —Auson. _Epitaph._ XXXIII.

_Catamitum_ posuit Cicero pro impudico aut effoeminato, _Philipp._ II, quo intellexit Antonium.

CATAPYGON: Mere graecum. Scortillum. (_Coel. Rhod._ IV. 8.) Nates enim Graeci _pygae_ vocabulo significant, ut supra diximus verbo CALLIPYGOS.

CATELLUS, CATELLA: In blanditiis amasiorum.

"Dic igitur me anaticulam, columbam vel _catellum_." —Plaut. _Asin._ III, III, 123.

A muliercularum _catellis_, qui tunc temporis, ut et nunc, in deliciis foeminarum. Constat enim pluribus marmorum inscriptionibus, fuisse ancillas et libertinas, A. CVRA. CATELLAE.

"Delicatum te hodie faciam, cum _catello_ ut accubes; Ferreo ego dico." —Plaut. _Curcul._ V, III, 13 sq.

Nota refert meretricis acumina, saepe _catellam_, Saepe periscelidem raptam sibi flentis... —Hor. _Epist._ I, XVII, 5 sq.

CATHEDRAE: Sunt proprie sellae muliebres: dissimile enim erat sedile virorum. Inde apud satyricos pro foeminis ipsis.

...famam contempserat olim Cujus apud molles minima est jactura _cathedrans_. —Juv. VI, 90 sq.

Eodem etymo:

CATHEDRALITII: Molles, effoeminati, foeminei (vid. BELLUS), qui more foeminarum, et inter foeminas, diem totum degunt. Gallice _une femmelette_.

Quum _cathedralitios_ portet tibi rheda ministros. —Mart. X. XIII, 1.

Bellus homo est... ...... ...... Inter foemineas tota qui luce _cathedras_ Desidet, atque aliqua semper in aure sonat. —Mart. III, LXIII, 37 sq.

CATILLARE: Sensu proprio, per alienas domos ligurire, gyrare. (_Fulgent. de Prisc. Serm._) Metonymice vero de illis qui aut quae foris venerem quaerunt.

"Quae otiosae et curiosae domos circumeunt; nulla illis nisi ventris cura, et _quae ventris sunt proxima:_ istiusmodi scortari solent et dicere: Mi catelle, rebus tuis utere, et vive dum vivis." —Hieronym. _epist. ad Eustoch. de evitandis mulieribus_

"...operam uxoris polliceor foras, Quasi _catillatum_: flagitium hominis, qui dixit mihi Suam uxorem hanc arcessituram esse." —Plaut. _Casin._ III, II, 21 sqq.

CATULIRE, CATULLIRE: Libidinari. Tractum a canibus quum in venerem pruriunt.

"Scinde unam exoleto impatienti _catullientem_ lupam." —Laber. _apud Non. Marc._

Inde:

CATULITIO:

"_Catulitionem_ vocant rustici, gestante natura semina accipere." —Plin. XVI, 125.

CAUDA: Pro pene; vulgatissimum.

...quin etiam illud Accidit, ut cuidam testes _caudamque_ salacem Demeteret ferrum. —Hor. _Sat._ I, II, 44 sq.

...acris ubi me Natura incendit, sub clara nuda lacerna Quaecumque excipit turgentis verbera _caudae_, Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc. —Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.

CAULIS: Mentula.

Testam sumit homo Samiam, sibique illico telo Praecidit _caulem_, testesque una amputat ambo. —Lucil. _Fragm._ VII, 1 sq.

CAUPONAE: Saepe pro lupanaribus, et CAUPONARIAE, pro scortis et quaestuariis. Vid. _Chrysost. Serm. de poenit._ 2; et _Dietric. Antiq. bibl._

CAVERNA: Obscenissimum; de utraque fossa.

Deglubit, fellat, molitur per utramque _cavernam_. —Auson. _Epigr._ LXX, 7.

CAVUM: Corporis quicumque sinus, libidinum capax; ut os, podex, vulva, axillae, manus in vaginam complicata, etc.

"Quis enim ferre possit principem per cucta _cava_ corporis libidinem recipientem?" —Lamprid. _in Heliogabal._

Vide eumdem _in Commod._

CELOX: Navis oneraria ad usum frumentariorum, sic dicta tanquam celer. Saepe in obscenis et pro concha muliebri. Vid. NAVIS.

"Obsecro hercle operam _celocem_ hanc mihi, ne corbitam date." —Plaut. _Poenul._ III, I, 40.

Id est, mulierem clune agili; corbita enim navis tardissima.

CENSORIUS: Vir praestans forma et corporis dignitate: relatio sumpta a muneribus publicis. Sic Galli dicunt: _Il a un port de roi._ Vid. _Salm. ad Jul. Capit. de Antonio philosopho._

CENTO: Velum ostiarium, pannorum frustis confectum, ad usum ganearum et lupanarium.

"_Centonem_ anus urbana rejicit." —Petron. _Sat._

Sed nigrum flavo crinem abscondente galero, Intravit calidum veteri _centone_ lupanar, Et cellam vacuam atque suam. —Juv. VI, 120 sqq.

Culcitulae accedunt privae _centonibus'_ binis. —Lucil. _Frag._ XXX, 48.

CENTO: Carminis genus, ex variis jam editorum carminum segmentis confarcinatum. Vid. _Tertullian. de Praescript. adver. haeretic._ ubi de _centonibus_ ex Homero. _Centonem_ nuptialem scripsit Ausonius ex Virgilio. Eodem modo, concinnata sunt Luciliani a Joanne Douza Nordovice selecta ex locis spurcioribus. Vide CONCILLIATRIX.

CERAE PUSILLAE: Literulae amatoriae. Gallice _billets doux_.

...Conscia matri Virgo fuit; _ceras_ nunc hac dictante _pusillas_ Implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. —Juv. XIV, 28 sqq.

CERERIS SACRA: Noctu celebrabantur primum pudica, et castis tantum foeminis propria.

Paucae adeo _Cereris_ vittas contingere dignae, Quarum non timeat pater oscula... —Juv. VI, 50 sq.

Postea stupris et adulteriis foedata.

"Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, Is adolescentis illius est avunculus, Qui illam stupravit noctu, _Cereris vigiliis_." —Plaut. _Aulul. Prolog._ 34 sqq.

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis, et Ganymedem Pacis, et advectae secreta palatia Matris, Et _Cererem_, (nam quo non prostat foemina templo?) Notior Aufidio moechus scelerare solebas, etc. —Juv. IX, 22 sqq.

CESTUS: Balteum Veneris, cujus percussio ad castos amores revocabat. Apud _Homer. Iliad._ XIX, petit Juno a Venere _ceston_ suum, ad coercenda Jovis adulteria.

Ut Martis revocetur amor, summique Tonantis, A te Juno petat _ceston_, et ipsa Venus. —Mart. VI, XIII, 7 sq.

Collo necte, puer, meros amores, _Ceston_ de Veneris sinu calentem. —Mart. XIV, CCIV, 1 sq.

CEVERE: Proprie de palponibus, ex more canum qui, quum blandiuntur, clunes movent et caudam.

...Doctas posuisse figuras Laudatur: bellum hoc; hoc bellum? an Romule, _ceves_? —Pers. I, 87 sq.

Translatum vero ad utramque venerem, sed de viris tantum, quum _crissare_ sit mulierum.

...Sed pejores qui talia verbis Herculis invadunt, et de virtute locuti Clunem agitant. Ego te _ceventem_, Sexte, verebor... —Juv. II, 19 sqq.

Et idem de avaro:

Quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti Computat ac _cevet_. —Juv. IX, 38 sqq.

Sed paedicaris, sed pulchre, Naevole, _ceves_. —Mart. III, XCV, 13.

Hinc _cevetes_ vocantur molles et effoeminati. Vid. _in Petron. Satyricon animadversiones, Lut. Paris. apud Stephan. Vallet_, 1601, p. 401.

CHALCIDICA UXOR: Quae plurimos pueros peperit: fuit enim mulier quaedam hujus cognominis, quae centum pueros enixa est; inde proverbium: _tanquam Chalcidica nobis peperit uxor._ Vid. _Proverb. Erasm._ II, X, 66.

CHALCIDISSARE, Χαλχιδίζειν: Paedicare. A _Chalcidensibus_, quos notat Hesychius male audire ob puerorum amores. Vid. _Erasm. Adag._ III, II, 40.

CHARYBDES: Meretrices; a celeberrimo Italiae barathro, et tanquam corpus et opus simul vorantes. (Vid. _Sidon. Apollin._ IX, 6, 7.)

CHARITES: Veneris comites notissimae. Quare tres, quare manibus implexis, quare nudae aut pellucida veste; quare solutis zonis quamvis virgines; quare tandem Veneri datae comites, plene et plane Annaeus Seneca, _lib._ I _de Benef._ Vid. verbum GRATIAE.

Tres fuerunt _Charites_; sed dum mea Lesbia vixit, Quatuor. Ut periit, tres numerantur item. —Auson. _Epigr._ CXXI, 1 sq.

CHORAGIUM: Apparatus nuptiarum. Graece enim χοραγὸς choreae princeps et qui expensam suppeditat.

"Ipse ornamenta a _chorago_ haec sumpsit suo periculo." —Plaut. _Trinumm._ IV, II, 16.

"Jam feralium nuptiarum miserrimae virginis _choragium_ struitur." —Apul. _Met._

Quum primum istorum conduxit mensa _choragum,_ Sexque deos vidit Mallia, sexque deas. —Suet. _in Aug._ 70.

CICER: Veneri sacratum: pervigiliis ejus et ex ritu religioso, mensae ministrabantur _cicera_, aqua cocta cum sale. Vid. _Plin._ XVIII, 12. Manet hic usus apud Gallo-provinciales, die dominica Palmarum.

CINAEDI: Proprie saltatores et pantomimi: ἀπὸ τοῦ χινεῖν τὸ σῶμα.

Stulte saltatum te intervenisse _cinaedos_. —Lucil. _Frag._ II, 10.

Vid. _Non. Marc._

Deinde pro pathicis et paediconibus.

"Viden' ut _cinaedus_ orbem digito temperet?" —Suet. _in Aug._ 68.

...Castigas turpia, quum sis Inter Socraticos notissima fossa _cinaedos_. —Juv. II, 9 sq.

Huc huc convenite nunc, _spatalocinaedi_. Pede tendite, cursum addite, convolate planta, Femore facili, clune agili, et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi. —Petron. _Sat._

Vid. _Martial._ passim.

CINAEDICA FRONS: Impudica, impudens.

Quartus _cinaeda fronte_, candido vultu, Ex concubino natus est tibi Lygdo. —Mart. VI, XXXIX, 12 sq.

CINCTUS: Castus. Vide BISCINCTUS. Et contra, _incestus_ pro non casto. Sic apud Tacitum, _incestae nuptiae_; et apud Ciceronem, _os incestum_ pro ore impuro et fellante. Graeci quoque χυσιζώδους vocant puellas venerem expertas.

CINNA (HELVIUS): Musas coluit impudicas.

_Cinna_ quoque his comes est, _Cinna_que procacior Anser. —Ovid. _Trist._ II, 435.

CINXIA: Cognomen Junonis in nuptiis; a _cingulo_ nuptae, id est zona virginali, quam prima nocte maritus solvebat.

"Cingulo nova nupta praecingebatur, quod vir in lecto solvebat, factum ex lana ovis, sicut illa in glomos sublata conjuncta inter se sit, sic vir suus secum cinctus vinctusque esset. Hoc Herculano nodo vinctum vir solvit ominis gratia, ut sit ille felix in suscipiendis liberis, sicut Hercules qui LXX liberos reliquit."

Et paulo infra:

"_Cinxiae_ autem Junonis numen sanctum habebatur in nuptiis, quod initio conjugii solutio erat cinguli, quo nova nupta erat cincta." —Festus.

CIRCULATRIX: Vaga meretrix, opposite scortis quae domi quaestum faciunt.

Ecquando Telethusa _circulatrix_, Quae clunem tunica tegente nulla Extis aptius, altiusque motat, Crissabit tibi fluctuante lumbo? —_Priap. Carm._ XVIII, 1 sqq.

CIRCUMCISIO VIRORUM: Praeputii incisio ab antiquo, et ob munditiam Judaeis divinitus praescripta, subsolanis populis admodum saluberrima.

Dum flamma sine, thura liquescere limine sacro Persuadere cupit: credat Judaeus _Apella_, Non ego. —Hor. _Sat._ I, V, 99 sqq.

Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles. —Pers. V, 184.

CIRCUMCISIO FOEMINARUM: Resectio clitoridis. Mulieribus persicis, arabicis et aegyptiis saepe excrescebat haec caruncula, it ut ea arrigentes aliis foeminis et etiam podice virili abuterentur; unde mos erat, praesertim Aegyptiorum, murtum illud puellis praescindere, non solum ob eam causam, sed et propter munditiam. Resecabant et _nymphas_, ne crassiores et extus prominentiores fierent. Vide _Galenum_, et _Huet. in Origen._ et _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XIII, 8.

CIRRATAE: Mulieres innuptae. Crines enim cervici dimissos et _cirratos_ gerebant nondum nuptae; matronae vero, in amplexum comatos, in visendae conditionis signum: quod notandum a statuariis et pictoribus.

"Et licet, quocumque oculos flexeris, foeminas affatim multas spectare _cirratas_, quibus si nupsissent, etc." —Ammian. Marc. XIV

Vide statuas Romanorum in Musaeis publicis, et verbum ACUS DISCRIMINALIS.

CLAVES: Dabantur parturientibus, ob significandam partus facilitatem (_Fest._); et novae nuptae, quod ei res domestica committebatur. Uxori divertenti et exeunti adimebantur _claves_. Sic _leg. XII tab._ CLAVES ADIMITO.

CLAVUS: Pro pene.

Nec mora, nec requies: _clavumque_ affixus et haerens Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. —Auson. _Cent. Nupt. imminut._ 24 sq.

CLAZOMENAE: Scissurae podicis paedicatione triti et lacerati; inter morbos venereos: a _Clazomenis_, Ioniae asiaticae civitate, postera venere famosissima; vel a χλάζεσθαι, _frangi_ et _dividi_.

Sed quod et elixo plantaria podice vellis, Et teris incusas pumice _clazomenas;_ Causa latet: biramem nisi quod patientia morbum Appetit, et tergo foemina, pube vir es. —Auson. _Epigr._ CXXII, 3 sqq.

CLINOPALES: A κλίνη, _lectus_, et πάλη. Quasi diceres palaestra venerea: coitus assiduitas tanquam in quotidianum et regularem usum.

"Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus, velut exercitationis genus, _clinopalem_ vocabat." —Suet. _in Domit._ 22.

CLINO-PEDALIS: Ad venerem invalidus, ab ea antiqua opinione, frigiditatem pedum concubituris admodum officere. Vid. _Arist. sec._ IV, _problem._ 5; longius _ep._ IX, 2; _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XV, 6, ubi _clinopalem_ dicit, sed male, ut patet ex vocabulo praecedenti.

Divus Franciscus calceamentorum monachis suis usum negavit, ut calopodiis solum uterentur, ad servandam castitatem. Vid. _Elysius jucundarum quaestionum campus_, 15-19.

CLITERNINI: Colei. Verbum Ciceronis in Epistola ad Paetum.

"Honesti colei lanuvini; _cliternini_ non honesti." —Cic. _ad Famil._ 9.

Vid. _Annotat. in Priap. lus._ IV, _ex Musaeo Simonis Abbes_.

CLITORIS: Mere graecum. Glans muliebris interfoemineo prominens, angulo nympharum. In pruritu venereo arrigit ut virga virilis; hic foeminarum sedes voluptatis. _Clitoride_ abutebantur inter se lesbiae saphicaeque mulieres. Vid. MURTUM, TRIBADES, CIRCUMCISIO FOEMINARUM.

Inde apud Graecos χλιτοριάζειν, pro _clitoridem_ attrectare; genus masturbationis mulieribus proprium.

CLUACINA: Cognomen Veneris; clara, illustris; a _cluere_.

"Tum duo Caepiones multum _cluentes_ consilio et lingua." —Cic. _de Clar. orat._

Contra vero Tertullianus _Cluacina_ ducit a _cloaca_, quod non veresimile. Veneris _Cluacinae_ simulacrum eodem loco positum erat, quo facta est pax inter Sabinos et Romanos, post raptum puellarum. Vid. _Aurel. Vict._

CLUNES: In palaestra venerea. Existimabant antiqui mulieres non concipere, modo in concubitu _clunes_ rectractent, quum hoc motu semen virile vulva ejiciant.

Ejicit enim sulci media regione viaque Vomerem, atque locis avertit seminis ictus. —Lucret. IV, 1267 sq.

CLUNES MOTARE: De muliere, motu obsceno ad venerem incitante.

Ecquando Telethusa circulatrix, Quae _clunem_ tunica tegente nulla Extis aptius, altiusque _motat_. —_Priap. Carm._ XVIII, 1 sqq.

...ut Gaditana canoro Incipiant prurire choro, plausuque probatae Ad terram _tremulo_ descendant _clune_ puellae. —Juv. XI, 162 sqq.

CLUNES TORQUERE: Specialiter dicebatur de patiente in paedicatione.

"Lascivia deinde luxuriantis adsumpta huc atque illuc _clunes torquet_." —Arnob. I, 2.

"Ultimo cinaedus supervenit...cinguloque succinctus, modo _extortis_ nos _clunibus_ cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit." —Petron. _Sat._

Eodem sensu:

...Sed pejores qui talia verbis Herculis invadunt; et de virtute locuti _Clunem agitant._ —Juv. II, 19 sqq.

CLUNE NUDO RADERE: De puella exili et macilentula.

Habere amicam nolo, Flacce, subtilem, Cujus lacertos annuli mei cingant, Quae _clune nudo radat_, et genu pungat, Cui serra lumbis, cuspis eminet culo... —Mart. II, CI, 1 sqq.

CLUNAE-SIMIAE: Mulieres, natibus venere confectis, a _simia_, cujus clunes ex natura rasiles videntur et quasi tritae. Vid. _Fest. et. Lubin. Antiquarium._

CLUSINUM PECUS: Meretrices lautae et urbanae ad usum procerum; prostitutarum primus ordo, a _Clusio_, oppido Etruriae; hic enim aquae erant medicae celeberrimae, necnon famosarum conventus, ut nunc videmus aquis nostris. Vid. _Plaut. in Trucul._ II, II, 14; et _Lubini Antiquarium_.

CNIDIA: Cognomen Veneris, a _Cnido_, urbe nobilissima, propter statuam Veneris a Praxitele confectam. Vid. _Plin. lib._ XXX; _Arnob._ VI, et _Luciani dialog._ cui titulus Ἔρωτες.

O Venus, regina _Cnidi_ Paphique! —Hor. _Od._ I, XXX, 1 sq.

Vera Venus _Cnidiam_ quum vidit Cyprida, dixit: Vidisti nudam me, puto, Praxitele. —Auson. _Epigr._ LVI, 1 sq.

COA (-ORUM): Gallice, _de la gaze_. Textum perlucidum ex bombyce tenuissima; sic dictum a Co, insula juxta Euboeam, ubi inventum est. Vestis muliebris imupidicissima.

"Video sericas vestes, si modo vestes vocandae sunt, in quibus nihil est quo aut defendi corpus, aut tegi pudor possit; quibus sumtis, mulier parum liquide nudam se non esse jurabit. Hae ingenti summa ab ignotis ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant." —Senec. _de Benef._ VII.

"Quid si contigisset, illum videre nostri temporis telas, quibus vestis nil celatura conficitur, in qua non dicam nullum corpori refugium, sed nullum pudori est?" —Idem, _Epist._ 91.

Simili texto, similique cum impudentia mulieres non nullas vidimus vere denudatas, per vicos Parisienses, anno MDCCCII.

..._Cois_ tibi paene videre est Ut nudam: ne crure malo, ne sit pede turpi. Metiri possis oculo latus; an tibi mavis Insidias fieri, pretiumque avellier, ante Quam mercem ostendi? —Hor. _Sat._ I, II, 101 sqq.

COEMPTIO: Modus matrimonii apud Romanos, (Vid. MATRIMONIUM.), ordine civili secundus, cujus formula ad ritum christianum transiit. Vis-ne, aiebat maritus, mihi materfamilias esse? Mulier respondens: Volo. Post mulier viro: Vis et tu mihi esse paterfamilias? R. Volo et ego. Tunc in manum mariti mulier conveniebat, quod dicebatur _usu convenire in matrimonium_. Vide _Serv. in Aeneid._ IV.

_Coemptio_ sic dicta, quod tali pacto vicissim haeredes utriusque fiebant maritus et marita, quasi res suas _coementes_. Inde apud _Plaut. Bacchid._ IV, IX, 52, _coemptionalis_ vocatur, qui hac formula haereditatem carpit uxoris suae.

COETUS: Pro concubitu.

Praeter legitimi genitalia foedera _coetus_, Repperit obscenas veneres vitiosa libido. —Auson. _Epigr._ LXX, 1 sq.

Sic et in Tertulliani Apologetico.

"Neque eas, _coetus_ incestu sanguinis agnoscat."

Nil tamen hoc ad nos; qui _coetu_ conjugioque Corporis atque animae consistimus uniter apti. —Lucret. III, 857 sq.

COGERE: _Cogitur_ mulier quae invita nubet. (_Valer. Flacc. Argonaut._ VII, 48.)

COACTUS THALAMUS: Apud Statium, pro virgine per vim temerata; puella violata.

COGNOSCERE: Rei venereae frequentissimum verbum in Sacrarum Literarum interpretatione latina _Vulgata_ dicta. Vid. _Ovid. Epist._ XVII.

COHIRCINATIO: Lascivia foedissima, more _hircorum_.

"Quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in ventrem condidit, et omnimodis _cohircinationibus_ dilapidavit." —Apul. _in Epolog._

COIRE: Simul venerem agere.

