# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 6

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

"Et quidem jam, etiam non obscena verba pro obscenis sunt. _Batuit_, inquit, impudenter; depsit, multo impudentius." —Cic. _Ep._ IX, XXII.

"...Quî, quaeso potius quam sculponeas Quibus _batuatur_ tibi os, senex nequissime?" —Plaut. _Casin._ II, VIII, 59.

BELLUM: De militia venerea; nam frequentissima dilogia verba rei castrensis ad venerem convertebantur. Sic Horatius:

Vixi puellis nuper idoneus, Et militavi non sine gloria: Nunc arma, defunctumque _bello_ Barbiton hic paries habebit. —Hor. _Od._ III, XXVI, 1, sqq.

Tum victor madido prosilias toro, Nocturni referens vulnera praelii. —Claud. _in nupt. Honor. et Mariae_, 126 sq.

BELLUS: Proprie venustus, elegans; sed saepe in malam partem. Sic:

BELLUS: Obsequiosus; qui alterius libidini favet; conciliator benevolus. Gallice _un complaisant_.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima conjux Alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est _bellus_: nam dulces jungit amores, Cum puero ut bello bella puella cubet. —Catull. LXXXIII, 1 sqq.

BELLUS: Pro molli et effoeminato. Gallice _un petit-maître_. Putidum genus, sic a Martiale adumbratum.

_Bellus_ homo est, flexos qui digerit ordine crines: Balsama qui semper, cinnama semper olet; Cantica qui Nili, quid Gaditana susurrat; Qui movet in varios brachia vulsa modos; Inter foemineas tota qui luce cathedras Desidet, atque aliqua semper in aure sonat; Qui legit hinc illinc missas, recipitque tabellas; Pallia vicini qui refugit cubiti; Qui scit quam quis amet; qui per convivia currit; Hirpini veteres qui bene novit avos: Quid narras? hoc est, hoc est _homo_, Cotile, _bellus?_ Res praetricosa est, Cotile, _bellus homo_. —Mart. III, LXIII 3 sqq.

BELLATULUS: Vox blandientis: nam infantilibus verbis gaudent amores.

"Cubitum ergo ire volt.—Quin imus ergo?—Bella _bellatula_." —Plaut. _Casin._ IV, IV, 27 sq.

Gallice _mon petit mignon_.

BENE VIVERE: In deliciis.

"_Vixit_, dum vixit, _bene_." —Terent. _Hecyr._ III, V, 11.

Conjuges, _bene vivite_, et Munere assiduo valentem Exercete juventam. —Catull. LVI, 233 sqq.

BERECYNTHIA: Cognomen Cybeles, a _Berecynthio_, monte Phrygiae, ubi templum matris divûm frequentissimum.

Ipsam deûm fertur genitrix _Berecynthia_... —Virg. _Aeneid._ IX, 82.

Romae celebrabantur festa _Berecynthiae_ sexto kal. aprilis, cum magno strepitu (Hor. Od. I, XVIII, 13; Lucret. II, 598 sqq.), nec non libidinibus, famosaque infamia.

"_Berecynthiae_, matri omnium deorum, ante cujus lecticam...talia per publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia, non dico matri deorum, vel quorumlibet honestorum virorum, nec matrem ipsorum scenicorum deceret audire." —Aug. _de Civ. Dei_, II, 4.

Vid. _Catull._ LVIII, _de Aty._

BETA: Olus vile et plebeium, foliis lentis et pendentibus; unde de pene flaccido.

Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis, Falsum est: non illam vir prior attigerat, Languidior tenera cui pendens sicula _beta_, Numquam se mediam sustulit ad tunicam. —Catull. LXII, 19 sqq.

Hoc etymo:

BETISARE: Mentula languescere (_Suet. in Aug._ 87.)

BETALIS: (_Petron. Sat._) Eodem sensu.

BIBERE: Mentio saepe fiebat amicarum in compotationibus. Nominum earum numeratis literis, tot cyathos hauriebant. De hoc baccheo more fuse et aperte Horatius, Od. III, XIX.

Naevia sex calathis, septem Justina _bibatur_; Quinque Lycas, Lyde quatuor, Ida tribus. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno; Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni. —Mart. I, LXXII, 1 sqq.

BIBERE: Ad venerem translatum.

"_Bibe_ aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui." —Salom. _Proverb._ V, 15.

Id est, utere uxore tua.

"Ascyltos, jam deficiente fabularum contextu: quid ergo? inquit, non sum dignus qui _bibam?_ Ancilla risu meo prodita complosit manus, et apposui quidem, inquit, adolescens: solus tantum medicamentum ebibisti? Itane est, inquit Quartilla, quidquid satyrii fuit, Eucolpius ebibit?" —Petron. _Sat._

Dum crebros ictus _combibente_ lumine, Trepida in decursu venere, et anima fessula, Ejaculent tepidum rorem niveis lacticibus. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 18 sqq.

BIBIOTE: Voluptates insequens: mere graecum.

"Homini non recta, sed voluptaria quaerenti, nonne _bibioti_?" —Cic. _ad Attic._

BICORS: Fallax.

"Virgo _bicors_." —Commodian. _in Tacit._ II

BILINGUI, BILINGUES: Verbum nuptum; quorum mutuis basiis linguae in promiscuum vibrant. Vid. COLUMBARE.

"...ubi labra ad labella adjungit, Ubi alter alterum _bilingui_ manifesto Inter se prehendunt, etc." —Plaut. _Pseud._ V, I, 14 sqq.

BILLIS: Semen humanum humi profusum (_Fest._); ad Hebraea lingua deductum. Solitariae enim thalassiones usitatissimae apud Judaeos.

BIMARITUS: Duarum mulierum simul maritus contra leges.

"_Bimaritum_ appellat, ut verba etiam fingas, non solum crimina?" —Cic. _pro Planc._ XXX, 12.

Vid. _Hieronym. in Ruffin._ I, _in fine_.

BINI ESSE: De concubitu venereo. Verbum nuptum.

"Quum loquimur terni, nihil flagitii dicimus: at quum _bini_, obscenum est." —Cic. _Epist._ IX, XXII.

BIPINNA: Mentula minuscula; quae tubos duarum pennarum crassitudine non superat.

Drauci Nata sui vocat _bipinnam_, Collatus cui Gallus est Priapus. —Mart. XI, LXXIII, 1 sq.

Vid. _Turneb. Adversat._ VIII, 4; ubi de codicibus quibus legitur: _pipinna_.

BIS CINCTA: Virgo pertinacis pudicitiae; a notissimo veterum more, quo novae nuptae maritus zonam solvebat. Vid. ZONA.

Nec cruciare animum, nec satiare volo; Nec _bis cincta_ Diana placet, nec nuda Cythere; Illa voluptatis nil habet, haec nimium. —Auson. _Epigr._ XXXIX, 4 sqq.

BIVIRA: Iterum nupta, sed soluto primo conjugio. (_Fest._) Secunda conjux (_Papias_). Multi-nuba quotacunque vice. (_Hieronym._)

"_Biviras_ quas usus viduas appellat. _Varr. Lege Menia:_ Ad _biviram_ venio, quum vellem ostendere quid vellem, Metamellos inconstantiae filius me reprehendit." —Non. Marc. _de Honestis dictis_.

BLANDIRI: Proprie ad tactum pertinet; unde saepe et de tractatione venerea, et quibuscunque voluptatis antecoeniis. Eodem sensu Galli dicunt _caresser_.

"Remotum ab arbitris cubile conquaerit; atque, etiam ipsos paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitas permiserat, ante mittit foras quam vel _blandiri_ conjux conjugi incipiat." —Aug. _de Civ. Dei_, XIV, 28.

BLAPSIGONIA: Mere garecum, a βλάπτο, _noceo_, et γόνος, foetus: partus laesio.

"Quum flavos non explent, _cleron_ vocant. Idem _blapsigoniam_, si foetum non peragant." —Plin. _de Morbis Apium_, II, 19.

BLATTERATUS: Effututus, quasi _blattis_ erosus.

"Quae et si possint ab his utiliter _blatterata_, ob mercedem et auctoramenta impudentiae deprehensa haberi." —Apul. _in Apolog._

BLAX: Mollis, lascivus, delicatus. (_Fest._)

BLITEAE, BLITIDAE: Foeminae infimae plebis, a _blito_, olere vili et sine sapore.

"Viles, abjectas fatuasque mulieres vocabant _blitidas_." —Suid.

"_Blitea_ et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam." —Plaut. _Trucul._ IV, IV, 1.

"Bipedem, _bliteam_, belluam." —Laberius.

Vid. _Non. Marcell._

Quibusdam _blitea_ pro meretrice, ab ornamento quodam calceorum meretricibus usurpato. Vid. _Plaut. Commentatores_.

_Blitum_ iners videtur ac sine sapore aut acrimonia ulla; unde convicium foeminis apud Menandrum. (_Plin._ XX, 22.)

BONUS: Pro formoso.

Verum a te metuo, tuoque pene Infesto pueris _bonis_ malisque. —Catull. XV, 9 sq.

Id est, venustis et invenustis.

"Ut, ni vis _boni_ In ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent." —Terent. _Phorm._ I, II, 58.

Vid. iterum[TR2] _Catull._ XXXVII, 9.

BONUS: Qui uxoris suae libidinibus aut suorum inservit. Gallice _un mari complaisant_.

Gellius est tenuis: quidni? cui tam bona mater, Tamque valens vivat, tamque venusta soror, Tamque _bonus_ patruus, tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macer? —Catull. LXXXIV, 1 sqq.

Subagitabat enim Gellius uxorem patrui sui: nam de eodem jam dixerat Catullus:

Quid facit is, Gelli, qui cum matre, atque sorore Prurit, et abjectis pervigilat tunicis? Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? Ecquid scis quantum suscipiat sceleris? —Catull. LXXXIII, 1 sqq.

BONA DEA: A veteribus modo _Fauna_, modo _Fatua_ dicta. Tantae pudicitiae fuit, ut, dum vixit, illam nemo mas praeter maritum viderit, nec nomen ejus audierit. Quapropter, matronae romanae sacra ejus celebrabant absque viris, noctu et in operto. Vid. _Alexandr. ab Alex_, VI, 8.

Exibit quam saepe time, seu visere dicat Sacra _bonae_ maribus non adeunda _Deae_. —Tibull. I, VI, 21 sq.

Pudica ergo fuere haec pervigilia ab initio, et ex instituto: sed, gradatim corrupta, in foedissima abierunt. Notissimum est quemadmodum Publius Clodius, veste psaltriae occultatus, _bonae Deae_ pudicitiam profanavit.

Saltabant matronae ad tibiam, more Baccharum, tribadico furore spumantes, donec, ubique sudore madidae, somno impuro obruerentur.

Nota _bonae_ secreta _Deae_ quum tibi lumbos Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor Concubitus! quae vox saltante libidine! quantus Ille meri veteris per crura madentia torrens! Lenonum ancillas posita Laufella corona Provocat, et tollit pendentis praemia coxae: Ipsa Medullinae frictum crissantis adorat. Palmam inter dominas virtus natalibus aequat. —Juv. VI, 314 sqq.

BONA FOEMINA: Pro casta et verecunda.

Vos unis senibus _bonae_, Cognitae bene foeminae, Collocate puellulam. —Catull. LVI, 186 sqq.

BONA MULIER: Moechis lubens et commoda; de venere numquam recusans.

Gellius est tenuis: quidni? cui tam _bona_ mater, Tamque valens vivat, tamque venusta soror, etc. —Catull. LXXXIV, 1 sq.

Gellius enim ille matrem et sororem contaminaverat, ut patet eodem Catullo, LXXXIII, 1 sqq.

BONA VENUS: Amor conjugalis.

Ut lubentius audiens Se citarier ad suum Munus, huc aditum ferat Dux _bonae Veneris, boni_ Conjugator _amoris_. —Catull. LVI, 41 sq.

BONA: Absolute. Verbum nuptum.

"O, inquit, o Enothea, hunc adolescentem quem vides, malo astro natus est: nam neque puero, neque puellae _bona_ sua vendere potest. Numquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet." —Petron. _Sat._

"Ut ego hodie Casinam deosculabor! ut mihi _Bona_ multa faciam, clam meam uxorem!" —Plaut. _Casin._ II, VIII, 31 sq.

BRUTARUM AMOR: Antiquissima foeditas, cujus duplex genus.

1° Virorum in foeminas bestias.

Ab hominibus bestias concipi posse profitebatur antiquitas, ut patet ex _Plutarch._ in _Parallelis minoribus_:

"Ariston Ephesius, mulieres perosus, cum asina rem habuit; ex quo concubitu genita est puella, quam _Onoscelin_ nominavit, ab asininis crinibus."

Et iterum:

"Fulvius Stellus ex equa filiam formosissimam habuit, cui nomen _Epona_ impositum fuit."

Vid. _Jacob. Ruff. de mulieribus_, V, III.

Omnibus notissimum est pastores siculos capras suas inire; quod patet, et oh pudor! illustratur monumentis Musaei Herculani. Inde caprae pro meretricibus.

2° Mulierum cum brutis coitio.

Ab antiquissimis temporibus, fuere foeminae quae, ad grandioris penis beneficium, se jumentis subjecerunt.

"Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo." —_Lib. Levitici_, XX, 16.

Cum hircis concubabant interdum mulieres aegyptiae (_Herodot._ IV, X); et, teste Plinio, pharetrata illa Semiramis equo prostabat.

Erant etiam inter Romanas quae, more Pasiphaae, _se juvencas faciebant_. (_Pasiphaae fabul. ex metr. Horat. vers._ 18.)

...hic si Quaeritur, et desunt homines, mora nulla per ipsam, Quo minus imposito clunem submittat asello. —Juv. VI, 332 sqq.

Et in theatro effingebatur haec summa impudicitia, fere nullo pudente.

"Inter Pyrrhicarum argumenta, taurus Pasiphaen ligneo juvencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt." —Suet. _in Neron._ XI.

BUBINARE: (_Fest., Lucil._) Menstruo mulierum polluere. Vid. _Pollux_, IV, 24; et XII, 4.

Haec te _imbubinat_, et contra te imbulbitat ille. —Lucil. _Frag. ex incert.lib._ 36.

A βούβων, _inguen_.

BUBIS: Apud Isidorum pro barba; sed male: jam sub Nerone, et ab Armeniis, B. pro P. aliquando scribebatur. _Bubis_ ergo, ni fallor, pro _pube_.

BUBONIUM: Βουβώνιον—Genus herbae quae inguinibus auxiliatur.

"Aster ab aliquibus _bubonium_ appellatur, quoniam inguinibus praesentaneum remedium est." —Plin. XXV, 5.

BUCCA: Plebeculae vocabulum, pro ore; scriptoribus vero fere semper in obscenis. Sic:

BUCCA: Pro mulierum pudendis.

Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor; Calda Vetustillae nec tibi _bucca_ placet. Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es? Nescio; sed tu scis res superesse duas. —Mart. II, XXVIII, 3 sqq.

BUCCA PURA: De pueris et puellulis nondum foedatis.

Coepisti _puras_ opibus corrumpere _buccas_. Sic quoque non vivit sollicitata Venus. —Mart. III, LXXV, 5 sq.

BUCCAM OFFENDERE: Irrumare.

"Mittit veretrum in frumen, _offendit_que _buccam_ Tolumnio." —Varr.

Vid. FELLARE.

BULBI: Inter aphrodisiaca; apponebantur sponsis cum pipere et nucleis pineis. (_Varr. et Apicius._)

Quum sit anus conjux, et sint tibi mortua membra, Nil aliud _bulbis_ quam satur esse potes. —Mart. XIII, XXXI, 1 sq.

BULGA: Proprie folliculus; primum pro vulva.

"Ita ut quisque nostrum e _bulga_ matris in lucem editus." —Lucil. _Frag._ XXVI, 36.

Vid. VULGA et VULVA.

BUSTUARIAE: Scorta vilissima, quae stabant inter _busta_ et monumenta.

Abscondunt spurcas haec monumenta lupas. —Mart. I, XXXV, 8.

Quum te lucerna balneator exstincta Admittat inter _bustuarias_ moechas. —Id. III, XCIII, 14 sq.

[TR1] "seeuros" → "securos".

[TR2] "Iterum" → "iterum".

CADERE

CADERE: Verbum nuptum; de stuprum patiente.

"Ne sis plora, libera eris actutum, si crebro _cades_." —Plaut. _Pers._ IV, IV, 104.

Gratum est securus multum quod jam mihi de me Permittis, subito ne male inepta _cadam_. —Tibull. IV, X, 1 sq.

CADUCEUS: Baculus Mercurii, ex Aegyptia disciplina symbolum generationis. _Caduceum_ enim Mercurio dant Aegyptii in speciem duorum draconum, maris et foeminae, qui, parte media connexi, sinuoso flexu virgam ambiunt. Inde, Romae, dies nuptiarum consecrabatur Mercurio.

Cyllenes coelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret; ...... Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro Laeta colat, primis quo coiere toris. —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

CADURCUM: Proprie culcita, lodix, stragulum lecti; inde ad rem veneream translatum. Vid. _Isidor._ et _vet. schol._ ad _Juv._ VI, qui _cadurcum_ accipit pro mulierum pudendis, quorum est velamen in lecto.

Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu sacris observandisque diebus; Magnaque debeter violato poena _cadurco_. —Juv. VI, 535 sqq.

CAEDERE: Paedicare.

"_Caedundus_ tu homo es; nimias delicias facis." —Plaut. _Casin._ III, I, 14.

Deprendi modo populum puellae Trusantem: hunc ego, si placet Dionae, Pro telo rigida mea _cecidi_. —Catull. LII, 5 sqq.

Ipsi cernitis exfututus ut sim, Confectusque, macerque, pallidusque Qui quondam ruber et valens solebam Fures _caedere_ quamlibet valentes. —_Priap. Carm._ XXV, 7 sqq.

CAELEBS VITA: Gallice _le célibat_.

...poenaeque graves in _caelibe vita_, Et gravior cautis custodia vana maritis. —Auson. _Eidyll._ XV, 6 sq.

CALAMISTRATUS: Mollis, effoeminatus; a _calamistro_, quo juvenes et mulieres capillos crispabant. Eodem sensu _ciniflones_ apud _Horat. Sat._ I, II, 98.

"Quisnam istuc accredat tibi, cinaede _calamistrate!_" —Plaut. _Asin._ III,III, 37.

CALENDAE: _Calendas_ omnes Junoni tributas docet Macrob. _Saturn._ I, 9. Hinc Juno _calendaris_ dicta. Sed Martiis _calendis_, Junoni praecipue sacrificabant matronae, ut novus annus ab exordio faustus esset et in partu et in amore conjugali. Munera sibi invicem missitare solebant. Hinc Juvenalis:

Munera foeminis tractes secreta _calendis_. —Juv. IX, 53.

"Verum priusquam galli cantent, quae me somno suscitat, Dicat: da mihi, vir, _calendis_ meam quod matrem juverit." —Plaut. _Mil._ III, I, 96 sq.

CALLIPYGOS: Cognomen Veneris, sic dictae a pulchris clunibus. Duae enim puellae, de natium praestantia contendentes, pacto convento, quemdam adolescentulum judicem constituerunt. At ille, utraque puella diligenter inspecta, natu majori palmam indixit, eamque conjugio sibi copulavit. Quo facto, et in memoriam hujus clunium dimicationis, Syracusani Veneri _Callipygae_ templum aedificarunt. (_Palaeph._ lib II, 12.)

CALLISTRATE: Poetria lesbia, obscenis versibus notata. Vid. _Xenoph._ et _Athen._ V.

CALVITIUM: In opprobrium, tanquam signum vitae in libidinibus peractae.

"Urbani, servate uxores; moechum _calvum_ adducimus." —Suet. _in Jul. Caes._ 51.

CALVUS: Orator Ciceronis coaevus et aemulus, cum quo de elocutionis principatu diu litigavit. Carmina scripsit spurcissima, sed acuti ingenii. _Exiguus_ dictus ab Ovidio, ob staturam minimam.

Par fuit exigui similisque licencia _Calvi_, Detexit variis qui sua furta modis. —Ovid. _Trist._ II, 431 sq.

CAMPANUS MORBUS: Spurcissima lues, ex fellatoria exercitatione nata, a Capua civitate, in qua frequens et quasi peculiare stuprum oris. Vid. _Advers. Turneb._ 19, et _Miscell. Brod._ 24. Capua enim, ut nemo nescit, totius erat Campaniae caput; a Cicerone notatur tanquam _domicilium superbiae, luxuriae_ et _infamiae_. Vid. _Orat. de lege agraria contra Rullum_, et item _Orat. post reditum in senatu_.

...At illi foeda cicatrix Setosam laevi frontem turpaverat oris. _Campanum_ in _morbum_, in faciem permulta jocatus, Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat. —Hor. _Sat._ I, V, 60 sqq.

Hinc:

CAMPANI: Pro pathicis et omnimodo libidinosis.

"Credo ego istuc, Stasime ita esse: sed _Campas genus_ multo Syrorum jam antidit patientia." —Plaut. _Trinum._ II, IV; 144.

CANATHUS: Fons juxta Naupliam, nunc _Napoli de Romanie_, quo Juno quotannis lavabatur, virginitatis recuperandae causa; quod crescentes mulieres argivae saepissime factitabant. Vide _Paus. in Corinth_. Aspera erat aqua _Canathi_ et astrictoria.

CANIS: Saepe pro impudicitia.

"Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium _canis_ in domo Domini Dei tui, etc." —_Deut._ XXIII, 18.

"Inter quadrupedes _canis_ voluptas." —Jacob. Mycill. _Carm. Sylv._ IV.

"Complura masculi _canis_ cubilia." —_Proverbium de homine mulieroso, ex Erasm. Prov._ II, X, 18.

CANOPUS: Urbs aegyptia, libidinibus famosissima: hic lascivia ex more, et tanquam civile officium. _Canopi_ erat Serapidis templum, cujuscumque impudicitiae domicilium: ad fanum ejus navigabatur per fossam, carinis pictis et ornatis, nocte dieque, plenis virorum et mulierum simul commiscentium. Vid. _Strab._ XVII.

Nupta senatori, comitata est Hippia ludum Ad Pharon et Nilum, famosaque moenia Lagi, Prodigia et mores urbis damnante _Canopo_. —Juv. V, 82 sqq.

...Horrida sane Aegyptus: sed luxuria, quantum ipse notavi, Barbara famoso non cedit turba _Canopo_. —Id. XV, 44 sqq.

Vid. _Stat. Sylv._ III. Distabat _Canopus_ ab Alexandria centum et viginti stadiis; stadium Alexandrinum pollebat _soixante-seize toises_.

CANTATIONES CINAEDICAE: Cantilenae libidinosae, verbis lumbos titillantibus. Gallice _Chansons libres_.

"...proinde, ut consuetus antehac, celeriter Lepidam et suavem _cantationem_ aliquam occipito _cinaedicam_, Ubi perpruriscamus usque ex unguiculis: inde huc aquam!" —Plaut. _Stich._ V, V, 18 sqq.

CANTERIUS: Equus castratus. (_Varr. de Re Rustic._ 2.) Vid. _Cael. Rhod. Lect. ant._ VIII, 4.

CAPER: Inter insignia libidinum. Stratonicus poculis suis satyros caelare jussit, dormientes pene erecto.

Criminibus debent hortos, praetoria, mensas, Argentum vetus, et _stantem extra pocula caprum_. —Juv. I, 75 sqq.

Stat _caper_ Aeolio Thebani vellere Phryxi Cultus; ab hoc mallet vecta fuisse soror. —Mart. VIII, LI, 9 sq.

CAPRA: Pro scorto sordo et vilissimo.

Gestari junctis nisi desinis, Aedile, _capris_, Qui modo ficus eras, jam caprificus eris. —Mart. IV, LII, 1 sq.

"Germana illuvies, rusticus, hircus, hara suis, Canis _caprae_ commista." —Plaut _Mostell._ I, I 39 sq.

CAPRARIUS: In adagium, de viro insatiatae libidinis. Vid. _Suidas_ et _Erasm. Prov._ II, VII, 95.

CAPILLATI: Impuberes. Pueri enim, non meritorii tantum, sed et ingenui atque honeste habiti, comam gestabant per cervicem et humeros demissam, more puellarum. Sic Virgilius de Ascanio puero:

...Fusos cervix cui lactea crines Excipit, et molli subnectit circulus auro. —_Aeneid._ X, 137 sq.

Sed mox viri facti, juvenes statim tondebantur.

Insperata tuae quum veniet pluma superbiae, Et quae nunc humeris involitant, deciderint comae. —Hor. _Od._ IV, X, 2 sq.

Et etiam meritorii, tanquam a puerili officio dimissi.

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati; Plena domus libis venalibus. —Juv. III, 186 sq.

Flammea texuntur sponsae, jam virgo paratur: Tondebit pueros jam nova nupta tuos. —Mart. XI, LXXIX, 3 sq.

Delicati vero et molles, majore cura, diutius comam nutriebant, sollitici semper, ait Plinius, ut virilitatem effugerent. Inde:

CAPILLATI: Pro catamitis et impudicis.

"Haud inscitum exstat adagium: nullus _comatus_ qui non idem cinaedus." —Ambros. _lib._ VI, _Hexaemer._

Et paedagogo non jubente, lascivi Parere gaudent villico _capillati_. —Mart. III, LVIII, 30 sq.

CAPILLI: Pro pilis obscenis.

Num tandem prior est puella, quaeso, Quam sunt, mentula quos habet _capilli?_ —_Priap. Carm._ XLV, 6 sq.

CAPROTINA: Cognomen Junonis, cujus sacra, sub eadem appellatione, Nonis Juliis agebantur, in memoriam ancillarum, quae propriis verendis pudicitiam matronarum et Romam ipsam tutatae sunt.

Post urbem a Gallis captam, sedato tumultu, sed exhausta republica, finitimi Romanorum, faeciali misso,[TR1] ad senatum postularunt ut, si vellet reliquias urbis suae incolumes habere, statim matresfamilias virginesque dederentur.

Qua de re quum anceps esset deliberatio, ecce ancilla quaedam, nomine Philoris, secum adductis caeteris omnibus ancillis, ad hostes transiit, assumpto habitu matronarum et inguenuarum virginum.

Quum ad castra pervenissent, militibusque distributae essent, vino quaeque suum provocavit, et _caprifico_ signo dato, manua sua trucidavit.

Tanti beneficii grati patres et mariti omnes ancillas manumiserunt; et ex senatusconsulto, eodem die sacra annua instituta fuere sub _caprifico_, adhibito lacte in rei memoriam. Vid. _Macrob._ I, 11.

Festa _caprotinis_ memorabo celebria nonis, Quum stola matronis dempta teget famulas. Quatuor illa etiam discretis partibus anni Solstitia, et luces nocte dieque pares. —Auson. _de Feriis Rom._ 8. sqq.

CAPULUS: Pro testiculis virorum, colei.

"Dum gladium ne habeat quaero, arripio _capulum_." —Plaut. _Casin._ V, 11, 30.

Intra viscera furis ibit usque Ad pubem, _capulumque_ coleorum. —_Priap. Carm._ XXIV, 6 sq.

Colei enim sunt mentulae, quod _capulus_ gladio.

CAPUT: Pro pene. Vid. _Douz. Praecidan. in Tibull._ I, XVII.

Si natibus natricem impressit crassam et _capitatam_. —Lucil. _Frag._ III, 9.

Venus fuit quieta, nec viriliter Iners senile penis aperit _caput._ —_Priap. Carm._ LXXXIV, 4 sq.

Inde:

CAPUT APERIRE: Arrigere. Nam, jacente mentula, caput ejus praeputio inclusum est.

"Namque illa (mentula) metu frigidior rigente bruma, confugerat in viscera, mille operta rugis; ita non potui supplicio _caput aperire_." —Petron. _Sat._

CAPUT: Pro ore, sensu flagitioso.

"De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne _capiti_ quidem parcit." —Lactant. _Divin. institut._ 6.

