Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 5

Chapter 5 2,962 words Public domain Markdown

"Aut _aurum_ periit (inauris), aut conscissa pallula est, Aut empta ancilla, etc." —Plaut. _Trucul._ I, I, 32 sq.

Nota refert meretricis acumina, saepe catellam, Saepe periscelidem raptam sibi flentis; uti mox Nulla fides damnis, verisque doloribus adsit. —Hor. _Ep._ I, XVII, 55 sqq.

AURUM IN GENIS: Inaures aureae.

"_Aurum in genis_ et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur." —Apul. _Met._ I.

AUSPICIUM: Nullae nuptiae, praesertim legitimae, sine _auspicio_.

"...nedum consulem designatum, cum uxore principis, praedicta die, adhibitis, qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum caussa, convenisse; atque illam audisse _auspicum_ verba, subiisse, sacrificasse apud deos." —Tacit. _Annal._ XI, XXVII.

...Tyriusque palam genialis in hortis Sternitur, et ritu decies centena dabuntur Antiquo: veniet cum signatoribus _auspex_. —Juv. _Sat._ X, 334 sqq.

AUTOMATA (αὐτόματα): Motus puellae crissantis, annominatione machinarum, quae sponte moveri videntur.

"Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae _automata_ per clostellum miratur, accessi, tentaturus an pateretur injuriam." —Petron. _Sat._

AVERE: Ardenter cupere. (_Cic., Horat._)

AVERE VIRUM: Virum venari.

"Satis scitum filum mulieris; _virum_ hercle _avet_." —Plaut. _Merc._ IV, IV, 15.

Vid. _Gronov. in Plaut._

AVERSUS JACERE: Concubanti tergum vertere, ut accidit tardis aut neglegentibus maritis.

Est pretium curae penitus cognoscere,toto Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus _Aversus jacuit_, periit libraria; ponunt Cosmetae tunicas... etc. —Juv. VI, 474 sqq.

Hic arguit Juvenalis mulierum morositatem post noctem viduam.

AVERSA VENUS: Paedicatio, cujus duo genera, in foeminas et in mares.

Primum genus a voluptate naturali fere quasi non immutatum, si pathicis creditur, quum mulieres sint, et totae, et qualibet parte cunnus.

Incurvabat Hylam posito Tirynthius arcu: Tu Megaram credis non habuisse nates? Torquebat Phoebum Daphne fugitiva; sed illas Oebalius flammas jussit abire puer. Briseis multum quamvis _aversa_ jaceret, Aeacidae propior levis amicus erat. Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus, Teque puta cunnos, uxor, habere duos. —Mart. X, XLIV, 5 sqq.

Frequens enim erat a maritis posterae veneris usus in uxores.

"Novimus istam maritorum abstinentiam qui, etiam si virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt." —Senec. _Controv._ I, II.

Sic etiam, purioribus nuptiis, saepe primum sponsus nuptae _aversam_ virginitatem delibabat.

Paedicare semel cupido dabit illa marito, Dum metuit teli vulnera prima novi. Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt, Et dicent: Uxor, non puer, ista tibi est Heu! quantos aestus, quatnos patiere labores, Si fuerit cunnus res peregrina tibi! Ergo Suburranae tironem trade magistrae. Illa virum faciet; non bene virgo docet. Mart. XI, LXXIX, 5 sqq.

Alterum vero genus in pueros: cum spondis puerisque certe licita paedicatio, sed viris innuptis tantum.

Diceris male te a tuis Unguentate glabris marite Abstinere: sed abstine. ...... Scimus haec tibi quae licent Sola cognita; sed marito Ista non eadem licent. —Catull. LVI, 141 sqq.

Nulla enim lege prohibebatur puerorum amor, ante legem Scantiniam, eamdem quae postea _Julia_ nuncupata est.

Masculam venerem primus edocuisse fertur Orpheus.

Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem In teneros transferre mares. —Ovid. _Met._ X, 83 sq.

Idcirco erant pervigilia orphica, quae memorant Herodotus et Cic. _de Natura Deorum, lib._ 3.

Quum paedicationem significare vellent Aegyptii, geminas pingebant perdices masculas, sese invicem ineuntes. (_Interpret. in Priap. Carm._ XXVII, _ex musaeo Simonis abbes._) Ejusdem foeditatis hoc signum erat apud Romanos: digitum medium arrigebant, alteris flexis; qua forma manus Priapi specimen praebebat coleis muniti. Sic hodie, et praesimili modo, Hispani, nec-non Gallo-provinciales inter medium digitum et indicem rectum pollicem inserunt, contractis vero reliquis digitis.

"Nec unquam verbis pepercit infamiam, quum digitis infamiam ostentaret." —Lamprid. _in Heliogabal._

"Osculandam manum offerre, formatam commotamque in obscenum modum." —Sueton. _in Calig._ 56.

Erant autem lupanaria puerorum, patientiumque exoletorum. (Vid. _Cod. Theodos._ IX, VII, 6.)

Ut internosci possint, tunicas gestabant meritorii, sed cum manicis, more mulierum. Inde:

"Manuleatam tunicam habere hominem decet." —Plaut. _Pseudol._ II, IV; 48.

Praeduris et exoletis pusionibus inguina levabantur.

"Ferebant in Hispania Icelum e veteribus concubinis, non modo arctissimis osculis palam exceptum, sed, ut sine mora _velleretur_, oratum, atque seductum." —Suet. _in Galb._ 22.

Obscenissima connexi catena in lupanariis _faciebant_ et _patiebantur_ catamiti, ut ait _Senec. Quaest. nat. in extremo libro_.

Tres uno in lectu; stuprum duo perpetiuntur; Et duo committunt: quatuor esse reor. Falleris; extremis da singula crimina, et illum Bis numeres medium qui _facit_ et _patitur_. —Auson. _de Trib. Incest. Epigr._ CXIX, 1 sqq.

AVUS, ATAVUS, ETC.: Inter parentes enumerant jurisconsulti romani _avum_, _proavum_, _atavum_ et _tritavum_. Inter vero liberos, _filium_, _nepotem_, _pronepotem_, _abnepotem_, _adnepotem_ et _trinepotem_. Caeteri quidem omnes qui supra _tritavum_, generali nomine, _majores_ nuncupantur; dum _minores_, qui infra _trinepotem_.

"_Avi_ et _atavi_ nostri, quum allium et cepe eorum verba olerent, tamen optime animati erant." —Varr. _apud Non. Marc._

[TR1] This line was moved from formatting as a quote to that of normal text.

[TR2] "exspiscatus" → "expiscatus".

[TR3] "Aten" → "Acten".

BABYLON

BABYLON: Urbs Chaldaeae caput, totiusque Assyriae princeps, a Nimbrothe aut Nimbroto condita (_Sacr. Litt. et Beros._ I, 3), a Semiramide vero restaurata, coctilique muro circummunita.

Priori illi Semiramidi, circa corporis cultum occupatae, quum defectio _Babylonis_ nunciata esset, soluta adhuc altera parte capillorum protinus ad pugnam accurrit, nec prius comam in ordinem redegisse dicta est quam urbem recepisset. Vid. _Val. Max._ IX, 2.

Luxuriae mater fuit _Babylon_, inde per totum orbem diffusae. Ex publica auctoritate, uxores emebantur, quod hodie apud Musulmanos servatur. (_Polydor. Virg. de Rerum invent._ IV, 4).

Mos et erat foeminas, tum nuptas, tum virgines, ex oraculo quodam, commisceri, die festo Veneris, cum hospitibus et quibuscumque adventitiis. A fano quisque suam abducebat, data pecunia, quae post stuprum deae offerebatur. (_Cael. Rhod._ VIII, 21.)

Nec minus inclyta _Babylon_ vestium luxu, mollitiaque suppellectilium. Inde:

BABYLONICUS CALIX: Cupa voluptatum, metaphora ethnicis et christianis concionatoribus usitatissima.

"_Calix aureus Babylon_ in manu domni inebrians omnem terram." —Jerem. LI, 7.

"_Calix Babylonicus aureus_, vice adagii, usurpatur a Hieronymo. «‏Multa, inquit, de perfectione dicuntur, ut qui volumen philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de _aureo calice Babylonis_.» Meminit elegantissime item Ambrosius quodam loco: ‏Ille, inquit, apud me primus qui omnium perditissimus; ille meus est qui suus non est; ille mihi gratior qui sibi nequitior; _calix babylonicus aureus_ in manu mea inebrians omnem terram...»" —Cael. Rhod. VIII, 21.

BABYLONICI NUMERI: Species sortis aut divinationis, Romae puellis in magnam fidem. A Cicerone _Chaldaei_ et _Assyrii_ dicti.

"_Caldaei (numeri)_ non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum putantur effecisse, ut praedici posset quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset." —Cic. _Divinat._ I, _initio._

Sic Horatius ad Leuconoen meretricem:

Tu ne quaesieris scire, nefas, quem mihi, quem tibi, Finem dî dederint, Leuconoë nec _babylonicos_ Tentaris _numeros_, etc. —Hor. _Od._ I, II, 1 sqq.

BABYLONICAE VESTES: In deliciis foeminarum et mollium.

"Colores diversos picturae intexere _Babylon_ maxime celebravit, et nomen ejus imposuit." —Plin. VIII, 48.

Non ego praetulerim _babylonica picta_ superbe Texta, Semiramia quae variantur acu. —Mart. VIII, XXVIII, 17 sq.

Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est Pectine niliaco jam _Babylonis acus_. —Mart. XIV, CXLVIII, 1 sq.

BACARIO: Servulus qui lupanaribus aquam ministrabat, ad usum scortorum. Vid. ABLUERE. Idem est ac _aquariolus_ (_Gloss. vet. et interpret. ad Plaut. Poenul._ I, II, 14.) Graece πορνοδιάχονος. A _baca_, specia vasis aquarii. Vid. _Gloss. Isidor._

BACCAE: Pro margaritis, a similitudine _baccarum_, quae proprie sunt fructus minuti et orbiculati arbusculorum racemiferorum, ut myrti, sambuci, juniperi, etc.

Hae _baccam_ conchae rasisse, et stringere venas Ferventis massae crudo de pulvere jussit. —Pers. II, 66 sq.

Filius Aesopi detractam ex aure Metellae, Scilicet ut decies solidum exsorberet, aceto Diluit insignem _baccam_. —Hor. _Sat._ II, III, 329 sqq.

Sub Augusto excudebantur solidi aurei ad numerum quadraginta quinque in libra: quisque ergo solidus pollebat, pondere gallico, 1 _gros_ 68 _grains_, pretioque nostri temporis, 19 fr. 30 c.

Sed rationariis romanis quotiescumque summa per adverbium scripta est, cententuplicato intelligenda est. Sic _sexagies sestertium_ pro 6,000 sesteriis.

_Baccae_ ergo Metellae pretium erat mille solidorum, et monetae nostrae, 19,300 fr.

Nec sit marita, quae rotundioribus Onusta _baccis_ ambulet. —Hor. _Epod._ VIII, 13 sq.

_Baccas_ enim gestare, foeminarum gloria erat, digitis et auribus, saepeque binas aut ternas. Vid. ELENCHUS et INAURES.

Quo margarita cara _tribacca_ Indica? An ut matrona ornata phaleris pelagiis Tollat pedes indomita in strato extraneo? —Petron. _Sat._

Viris etiam usurpabantur _baccarum_ uniones: quod patet ex Lampridio.

"Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viri usui non esse; matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo, atque inauribus et _baccato monili_, et corona cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso, et cyclade quae sex unciis auri plus non haberet." —Lamprid. _in Alex._

Quanto plura hodie possident, quanto impudentius ostendunt meretriculae nostrae!

BACCATUS: _Baccis_ ornatus.

...colloque monile _Baccatum_. —Virg. _Aeneid._ I, 658 sq.

..._baccatum_ induta monile. —Sil. Ital. VIII, 134.

BACCHA: (Singulari numero.) Mulier insaniens.

"_Bacchae_ bacchanti si velis adversarier, ex insana insaniorem facies." —Plaut. _Amph._ II, II, 71.

BACCHANAL: Proprie locus quo _Bacchi_ sacra celebrabantur: saepe pro ganeo et lupanare.

"Quî, amabo? Quia, Bacchis, Bacchas metuo et _Bacchanal_ tuum." —Plaut. _Bacch._ I, I, 19.

BACCHANALIA: _Bacchi_ festa, quibus cum ululatu et rumore promiscua stupra, inter vina et epulas, noctu agebantur, patientibus non tantum foeminis, sed et pueris tenerulis.

"Initia erant (_bacchanalium_) quae primo paucis tradita sunt; deinde vulgari coepta per viros mulieresque: additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos et nox, et misti foeminis mares, aetatis tenerae majoribus, discrimen omne pudoris exstinxissent... nec unum genus noxae; stupra commiscua ingenuorum foeminarumque erant." —Tit. Liv. XXXIX, 8.

"_Bacchanalia_ sacra, vel potius sacrilegia, sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet." —Aug. _de Civ. Dei._ XVIII, 13.

Foemineae voces, et mota insania vino, Obscenique greges, et inania tympana vincant? —Ovid. _Met._ III, 536 sq.

Inde:

BACCHANALIA VIVERE: Perdite vivere.

...quoties aliquid de moribus audent Qui Curios simulant, et _Bacchanalia vivunt_. —Juv. II, 2 sq.

BACCIBALLUM: In blanditiis; quasi diceres _bella bacca_. Gallice _mon bijou_.

"Noveratis Melissam Taurentiam, pulcherrimum _bacciballum_." —Petron. _Frag. de Coena Trimalchionis._

BACTRIASMUS: Saltatio lascivi generis, lumbis tremulis et molliter fluctuantibus. (_Bulenger. de Theatr._ I, 51.)

BADAS: Pro cinaedo. Mere graecum βάδας, a Latinis usurpatum. Vid. _Cael. Rhodig._ XV, 17.

BADIZARE: Βαδίζειν. Proprie de molli incessu equi tolutatorii, a Plauto ad motus venereos translatum. Notatur enim a Palmerio genus quoddam libidinis quod _equus_ nominabatur.

"Si verum quidem est decorum, herum vehere servum, inscende... Inscende actutum.—ego fecero; hem! quid istuc est? ut tu incedis! Demam hercle jam de ordeo, tolutim ni _badizas_." —Plaut. _Asin._ III, III, 111 sq.

BAGOAS: Βαγωας. Lingua persica spado. (_Plin._ XIII, IV, 9.) Latinis eodem sensu usurpatum. (_Quinctil._ V, XII, 21.) Orsines, nobilissimus satrapes, quum Alexandrum et amicos ejus muneribus cumulasset, _Bagoae_ regis, nil quicquam honoris detulit. Admonitus a quibusdam quam Alexandro cordi esset, respondet _se amicos regis colere, non scorta_. Vid. _Suid._ et _Curt._ X, I, 26.

Quem penes est dominam servandi cura, _Bagoe_. —Ovid. _Am._ II, II, 1.

BAIAE (-ARUM): Civitas Campaniae, secus mare sita; sic nominata a _Baio_, Ulyssis socio, illic sepulto. Hujus agro sunt aquae libidinibus famosissimae. _Baianas_ balneas insectatur Seneca, _Epist. moral._ I, 7, tanquam diversorium omnium nequitiarum.

"Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omni cupiditati; si hoc in urbe, si in hortis, si in _Baiarum_ illa celebritate faceret..." —Cic. _pro Cael._ 49.

Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis, Et quamvis tetrico tristior ipsa viro; Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno, Et dum _Baianis_ saepe fovetur _aquis_; Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto Conjuge, Penelope venit, abit Helene. —Mart. I, LXIII, 1 sqq.

Tu modo quam primum corruptas desere _Baias_; Multis ista dabunt litora dissidium, Litora quae fuerant castis inimica puellis. Ah! pereant _Baiae_ crimen amoris _aquae_! —Propert. I, II, 27 sqq.

BALANUS: Βάλανος. Glans arboris arabici, cujus oleum in unguentis laudatur a Plinio, XII, 21; XIII, 1, sub nomine _myro-balani_.

Tyrrhena regum progenies, tibi Non ante verso lene merum cado Cum flore, Mecaenas, rosarum, et Pressa tuis _balanus_ capillis Jamdudum apud me est. —Hor. _Od._ III, XXIX, 1 sqq.

_Balanus_ in deliciis mollium et cinaedorum. Unde Persius:

Tu quum maxillis _balanatum_ gausape pectas Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat? —Pers. IV, 37 sq.

Oleo _balanino_ ungebantur infantes post balneum frigidum, tanquam remedio.

BALANUS: Pessarium, id est, veretrum lanae carminatae, quod vulvae ad medicamentum intromittitur. Sed infimae latinitatis; nam id genus remedii Celsus notare volens, vocabulo latino nominare non potuit.

BALNEAE: In deliciis populi romani, tanquam coetus garrulorum et famigeratorum, necnon loci foedissimae libidinis. Plebeculae aperiebantur minimo pretio; quandoque, impendio nullo ex munificentia procerum.

"_Balneum_ quo usus fuisset, _sine mercede_ exhibuit." —Jul. Capitolin. _in Anton. Pio._

_Balneis_ publicis quadrante lavabantur tenuiores. (_Senec. Ep._ 87.)

Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis. Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis? Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae? Unde datur _quadrans_? —Mart. III, XXX, 1 sqq.

Ne longum faciam, dum tu _quadrante_ lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Praeter Crispinum, sectabitur... —Hor. _Sat._ I, III, 137 sqq.

Quadrans vero monetae gallicae: = 0 fr. 31 c.

Gratis lavabantur pueri nondum quadrimi.

Atque una transire vadum tot millia cymba, Nec pueri credunt, nisi qui _nondam aere lavantur_. —Juv. II, 151 sq.

Quadruplices _balnearum_ species, unde totidem cellae ad singulos usus; 1° frigidariae; 2° tepidariae; 3° caldariae; 4° sudatoriae vaporibus siccis. Vide _Laudent. Joubert de Balneis antiquorum_; et _Martial. de Etrusci thermis, lib._ VI, _epigr._ XLII.

Primo obscura _balnea_ propter verecundiam, nec non servandum calorem. Tale Scipionis _balneolum_ Linterni apud _Senecam, Epist._ 87.

...in medio qui Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes; Suave locus voci resonat conclusus. —Hor. _Sat._ I, IV, 74 sqq.

Redde Lupi nobis tenebrosaque _balnea_ Grylli. —Mart. I, LX, 3.

Sed paulo post omisso pudore, abundantia luminis elucebant.

"In hoc _balneo_ Scipionis, minimae sunt rimae, magis quam fenestrae, ut sine injuria lumen admitterent. Sed nunc, blattaria vocant _balnea_, si non ita aperta sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant; nisi, et lavantur simul et colorantur; nisi ex solio agros et maria prospiciunt." —Senec. _Epod._ 87.

"Intra conclave succensum solidus dies; et haec abundantia lucis inclusae, et verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos." —Sidonius Apollinaris, _lib._ II, _ep._ II.

Priscorum _balneae_ ex ligno, aut opere caementitio; sed, crescente luxu, undique marmoratae summo nitore praeluxerunt.

Illic Taygeti virent metalla, Et certant vario decore saxa, Quae Phryx, et Libys altius cecidit. Siccos pinguis onyx anhelat aestus, Et flamma tenui calent Ophitae. —Mart. VI, XLII, 11 sq.

"Foeminae lavantur, et, nisi argentea, solia fastidiunt... videret haec Fabricius, et stratas argento _balineas_, ita ut vestigio locus non sit cum viris lavantium." —Plin. XXX, 54.

_Balnea_ inter lupanaria primaria. Ad horam nonam patebant, eamdem qua lustra et tabernae. Prohibuit Hadrianus ante octavam. (_Cael. Spart. in Hadrian._)

Mixtim lavabant et viri et foeminae. Vid. _Plin._ loco supra citato. Lavacra, pro sexu, separavit Hadrianus.

In _balneis_ vagabant meretrices.

"Tales, ubi comitantibus singulos quadraginta ministris, _tholos_ introierint _balnearum_, ubi, ubi sunt, minaciter clamantes, si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt; palpantesque advenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Semiramin Parthi, etc." —Ammian. Marcellin. XXVIII.

"Omnes de circo, de theatro, de stadio, de omnibus locis et _balneis_, meretrices collegit in aedes publicas, et apud eas concionem habuit, etc." —Lamprid. _in Heliogabal._

Quum te lucerna _balneator_ exstincta Admittat inter bustuarias moechas. —Mart. III, XCIII, 14 sq.

Inde _balneae_ furtis venereis aptissimae.

Quum custode foris tunicam servante puellae, Celent furtivos _balnea_ tuta jocos. —Ovid. _Art. Amat._ 639 sq.

Omnia foemineis quare dilecta catervis _Balnea_ devitat Blattara? ne futuat. —Mart. XI, XLVIII, 1 sq.

Modus lavandi in _balneis_: e vaporibus siccis aut aqua calida, ad frigidam ibant Romani.

Ritus si placeant tibi Laconum, Contentus potes arido vapore, Cruda Virgine, Marciave mergi. —Mart. VI, XLII, 16 sqq.

Vid. _Petron._ infra. et _Senec. Epist._ 84.

Post lotionem, se oleo perfundebant, quandoque unguentis; quo facto, corpus linteis aut palliis lana confectis tergebatur.

"Ac simul e promptuario, oleum unctui, et lintea tersui, et caetera huic eidem usui, profer ocyter, et hospitem meum produc ad proximas _balneas_." —Apul. _Met._ I.

"Itaque intravimus _balneum_, et sudore calefacti, momento temporis ad frigidam eximus. Jam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex mollissima lana factis." —Petron. _Sat._

_Balneis_ et etiam coenae et comessationes.

"Nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit; commentus novum _balnearum_ usum, portentosissima genera ciborum atque coenarum: ut calidis frigidisque unguentis lavaretur." —Suet. _in Calig._ 37.

Qui coenam dabant, _balneum_ quoque praebebant, et si non illis privatum domi erat, ad publicum convivas mittebant, jam ante de mercede securos.[TR1]

"Tene asymbolum venire! unctum atque lautum e _balneis_, Otiosum ab animo quum ille et cura et sumtu obsumitur." —Terent. _in Phormoion._ II, II, 25 sq.

Inde:

BALNEARES: Instrumenta _balneorum_, ut strigiles, ampullae, oleum, lintei ad abstergendum corpus, etc.

"Haec adhuc me loquente, manu firmiter injecta Milo, jussis _balnearibus_ adsequi, produxit ad lavacrum proximum." —Apul. _Met._ III.

BAPTAE: Sacerdotes Cotyttus, deae impudicitiae, cui nocturna sacra peragebant, saltationibus, omni voluptatum generi indulgentes. Dicti _Baptae_ a graeco βάπτειν, quod, qui sacris Cotyttus intitiabantur, aqua calida tingerentur. Vid. COTYTTO.

In _Baptas_ comoediam scripsit Eupolis, quam illorum nomine appellavit, et in qua libidines eorum promulgavit; qua de re accensi, opus et auctorem in mare submerserunt. Vid. _Suid._ et _Politian. Miscellan. cap._ X.

Talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti _Baptae_ lassare Cotytto. —Juv. II, 91 sq.

Hinc _baptae_ pro mollibus et impudicis.

BARATHRUM: Nomen commune apud Graecos, pro quovis loco cavo et profundo; ab Horatio translatum ad stomachum helluonis; a Martiale usurpatum pro locis muliebribus:

Quid cum _foemineo_ tibi, Baetice Galle, _barathro_? Haec debet medios lambere lingua viros. —Mart. III, LXXXI, 1 sq.

BARBA: Primitias _barbae_ deponebant juvenes, magna cum celebritate conviviorum et ludorum, in solemne indicium adeptae virilitatis.

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias, ...... Libat florentes haec tibi prima genas. —Mart. III, VI, 1 et 4.

BARBATULI: Juvenes molles et lascivi, sic irrisione dicti, quod primam diu lanuginem servabant, ut delicatiores viderentur.

"Concursabant _barbatuli_ juvenes, totus ille grex Catilinae." —Cic. _ad Att._ I, XIII.

BASIARE: De quacumque venere dictum, et voluptate etiam spurcissima.

Aut quam sidera multa, quum tacet nox, Furtivos hominum vident amores, Tam te basia multa _basiare_ Vesano satis et super Catullo est. —Catull. VII, 7 sqq.

"Hilarior post hanc pollicitationem facta, mulier _basiavit_ me spissius, et ex lacrymis in risum mota, descendentes ab aure capillos meos dentata manu duxit." —Petron. _Sat._

Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus _basiabit_ eunuchos. —Mart. VIII, XLIV, 14 sq.

Quem quum fenestra vidit a Suburana Obscena nudum lena, fornicem cludit, Mediumque mavult _basiare_, quam summum. —Mart. XI, LXII, 3 sq .

BASIUM: Veneris praeludium. Vid. OSCULUM, COLUMBARE, COLLUM APPLICARE. Proprie ad os refertur; sed, ut surpa vidimus, dicebatur de cujuscunque corporis partis osculatione.

"Ultimo cinaedus supervenit... extortis nos clunibus cecidit, modo _basiis_ olidissimis inquinavit." —Petron. _Sat._

BASIUM NUPTIALE: Basiatio casta et ore obstricto, ut publice inter sponsum et sponsam; ex more enim romano, matrimonium titulus dignitatis erat, non voluptatis.

Et aestuantem basiant, et algentem, Et _nuptiale basium_ reservantem. —Mart. XI, XCIX, 1 sq.

BASIUM MUTUM: Frigidum; quo nec linguae vibrant, nec labia conferruminantur.

Ne sint _basia muta_, nec maligna; Nec clusis aditum neget labellis. —Mart. XII, LV, 9 sq.

BASIUM—POSCI-NUMMIUM—NEGOTI-NUMMIUM: Quaestus causa datum, more meretricum.

"Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent _basia_ jactari, _posci-nummia_, vel adventorum _negoti-nummia_." —Apul. _Met._ X _in fine_.

Inde et simili compositione:

BASIBALLUM, BASIBOLUM: Scortillum. (_Petron. Sat._) _Bolus_ enim idem est ac praeda.

BASSUS: Poeta eroticus, Propertii coaevus.

Quid, mihi tam multas laudando, _Basse_, puellas Mutatum domina cogis abire mea? —Propert. I, IV, 1 sq.

_Bassi_ et meminit Ovidius. Vid. _Voss. Tract. de poet. latin. legitim._

BATUERE: Percutere. Ad obscena translatum, et tunc a βάτειν, inire.