Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 4

Chapter 4 2,880 words Public domain Markdown

Erant autem et _aestivi annuli_, id est pondere leviores. Crispini, apud Juvenalem, carpitur illa tunc temporis adhuc inaudita mollities.

Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet _aestivum_ digitis sudantibus _aurum_, Ne sufferre queat majoris pondera gemmae, Difficile est satyram non scribere. —Juv. I, 26 sqq.

Dilectorum imagines _annulis_ portabant antiqui, pala insertas loco lapilli.

"Nec tamen Epicurum licet oblivisci, si cupiam: cujus imaginem, non solum in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in _annellis_ habebant." —Tull. _de Finib. bon. et mal. ex Non. Marc. de Honestis._

ANNULUS PRONUBUS: Quo sponsae digitum vir oppignerare consueverat. Vid. _Cael. Rhod._ VI, 12, et _Gassendi in vita Peirescii_.

ANNULUS: Pro interfemineo muliebri. Vid. DIGITUS.

ANSER: Verecundus antiquis habebatur, teste Plinio, I. X, 20, quo loco pariter de pavone; sed postea in obscena verba conversus. Priapo enim sacri erant _anseres_; interiori templo diversabantur.

"Occidisti Priapi delicias, _anserem_ omnibus matronis acceptissimum." —Petron. _Sat._

ANSER: Poeta eroticus; de quo Ovidius:

Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior _Anser_. —Ovid. _Trist._ II, 435.

ANSER: Pro scorto. (_Artemidorus_, II, LXXIII, et IV, LXXXV.)

ANTECOENIUM: Praeludia rei venereae.

"Gladiatoriae veneris _antecoenia_." —Apul. _Met._ I.

Vid. PROMULSIS.

ANTEROS: Filius Veneris et Martis, cujus meminit Cicero _de Natura deorum_, 3, et Pausan. I. Dicit Porphyrius Eroten et _Anteroten_ eadem matre, sed non eodem partu natos. Nam, ait, quum priorem filium (Eroten) mater Venus parum crescere animadverteret, Themin consuluit, quae respondit priori illi Cupidini alterum esse necessarium; cui consilio adhaerens Venus, _Anteroten_ genuit.

Sed, vix illo edito, primaevus Eros crescere coepit, et alas explicare, et quoties adesset _Anteros_, procerior etiam formosiorque videri. Qua venustissima fabula nos docent antiqui nullum esse felicem amorem, nisi mutuum.

ANTEVENTULAE: Comae ante frontem dependentes.

"Et discerptae comae semicanae, sordentes inspersu cineris, plerumque ejus _anteventulae_ contegebant faciem." —Apul. Met. IX.

ANTIAE: Capilli muliebres in frontem demissi. (_Fest._, _Lubin._)

ANUS (ANI): Podex; gallice _le fondement_.

"Profert Enothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere _ano_ meo." —Petron. _Sat._

ANUS (-US): Gallice _une vieille_. Plerumque magicae _anus_, de quibus insignis locus apud Laertium in Dione, ubi _anus_ ejusmodi ministerio functa describitur.

Ipseque ter circum lustravi sulphure puro, Carmine quum magico praecinuisset _anus_. —Tibull. I, V, 11 sq.

Num te carminibus, num te pallentibus herbis, Devovit tacito tempore noctis _anus_. —Tibull. I, VIII, 17 sq.

Jam jam efficaci do manus scientiae Supplex, et oro regna per Proserpinae, Per et Dianae non movenda numina, Per atque libros carminum valentium Refixa coelo devocare sidera; Canidia, parce vocibus tandem sacris, Citumque retro solve, _solve turbinem_. —Hor. _Epod._ XVII, 1 sq.

_Turbine_ intelligendum est speciale carmen, quo mens veluti in gyrum agi videatur; maleficii antiquissimi species, qua ad amorem incitabant illae _anus_. _Antiq. interpret._

Magiae praeerat Diana, id est luna; unde magica sacra fere semper nocturna.

...O rebus meis Non infideles arbitrae Nox et Diana, quae silentium regis, Arcana quum fiunt sacra, Nunc, nunc, adeste. —Hor. _Epod._ V, 49 sqq.

ANICULA: Contemptim, de _anu_ abjectissima.

"_Aniculae_ minime suspiciosae purgat se." —Cic. _pro Flac. et Tusc._ 2.

"_Aniculae_, quamvis solutae mero ac libidine essent, eamdem viam tentant, et per aliquot vicos secutae fugientem, etc." —Petron. _Sat._

APATOR: Sine patre. (_Tertull. de Praescript._ c. 53) Inde pro spurio, quum pater ejus sit ignotus. (_Plut. in Problem. et Instit. de Nupt._ §. 12.)

APELLA: Recutitus, circumcisus. Cujusdam Judaei nomen ab Horatio, suo more, fictum a _pelle_, aut tegumine balani.

Dum, flamma sine, thura liquescere limine sacro Persuadere cupit; credat Judaeus _Apella_. —Hor. _Sat._ I, V, 99 sq.

APHRODITA, Ἀφροδίτη: Cognomen Veneris, ab ἀφρὸς, _spuma_, non maris tamen, sed mentulae, teste _Aristotel. de Generat. animant_.

"Nam genitura spuma est; spuma autem alba est; quod nec antiquos homines latuit; namque deam quae rei venereae praeest ab ea ipsa facultate _Aphroditen_ nominarunt." —Cael. Rhod. XVI, 15.

Aeneadum genitrix, vicino nomen aprili Dat Venus: est Marti namque _Aphrodita_ comes. —Auson. _Distich. de mensib._ 7 sq.

APHRODISIA: Festa Veneris, quae quotannis solemniter peragebantur.

"Die festo celebri nobilique, _Aphrodisiis_." —Plaut. _Poenul._ III, V, 13.

"Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio; _Aphrodisia_ hodie sunt." —Id. _Ibid._ I, I, 62 sq.

Cuilibet puellae, in templo monetam offerenti, reddebatur _phallus_ cum mensura salis. (_Arnob. V, Clem. Alex in Protreptico._).

Inde recentiorum

APHRODISIACA: Res quae ad venerem impellunt.

"Sensum vero excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum; praecipueque pulegium, ruta, _cepa_." —Cels. _Medicin._ II, 52.

Nasturtium et abrotonum.

"_Nasturtii_ succum cum _abrotono_ miscet, perfusisque inguinibus meis, viridis urticae fascem comprehendit." —Petron. _Sat._

Erucae, bulbi.

Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit: Luctaris demens tu tamen arrigere. Sed nihil _erucae_ faciunt, _bulbique_ salaces, Improba nec prosunt jam _satureia_ tibi. —Mart. III, LXXV, 1 sqq.

APOCOPUS: Exsecutus, spado. Ab ἀπὸ et χόπτω. (Vid. _Coel. Rhod._ IV, 7.)

"In octavo ab horoscopo loco, Mercurius cum Venere, si vespertini ambo, inefficaces et _apocopos_ reddent, et qui nil agere possint." —Firm. XIII, 14.

APOLAUSTUS: Mere graecum. Voluptatibus inserviens.

"Habuit et Agrippam histrionem, quem _apolaustum_ nominavit." —Capitolin. _in Vero._

"Juvenes omnino ad voluptatem propensiores pernoscuntur: suntque imprimis _apolausti_, id est, gaudentes, voluptuariique, quoniam eorum praecipue augescit corpus, etc." —Cael. Rhod. IX, 14.

Vid. _Lamprid. in Commod._

APOSTROPHIA: Cognomen Veneris, a στρέφω, _verto_. Sic a Cadmo cognominata, ut ab omnibus spurcis artibus avocaretur, obscenaque libidine ac concupiscentiis averteretur. (_Pausan._ libb. I et IX.) Eadem est ac _Venus pudica_ Romanorum.

APPELLARE: Ad stuprum blanda oratione allicere.

"Aliud est _appellare_, aliud adsectari. _Appellare_ est blanda oratione alterius pudicitiam attentare. Adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur." —Ulp. XV, _de Injuriis et famosis libellis._

APPETERE: Valde petere, cupere. Inde

APPETITUS (-US):

"Libidinem et _appetitum_, vel aemulationem, etiam honestae rei possumus dicere, ut sit libido omne quod libuerit." —Non. Marc. _de Impropriis._

APPETONES: Qui valde appetunt. (_Non. Marc. de Honest._)

"Alienum _appetonibus_, viae perditae diverticula sequi." —Lab. _de Virgine, ex Non. Marc._

APPLICIOR NEXUS: Intimus.

"Spinam prehendens meam, _appliciore_ nexu inhaerebat." —Apul. _Met._ X.

APRICUS: Proprie soli expositus; unde _aprici_ dicti erant senes qui, ut nunc, ad _apricationem_ ire solebant diebus hibernis, et illic acta tempora laudare, consequens aevum distringentes.

Corporis exigui, praecanum, _solibus aptum_. —Hor. _Epist._ I, XX, 24.

...Vigila, et cicer ingere large Rixanti populo, nostra ut floralia possint _Aprici_ meminisse _senes_. —Pers. V, 177 sqq.

Sed erat altera insolatio mollium et effoeminatorum, qui, nudi ad solem, dropacistis levandum et unguentariis unguendum corpus propudiosi tradebant.

I, precor, et totos avida cute combibe soles: Quam formosus eris...! —Mart. X, XII, 7 sq.

At si unctus cesses, et figas in cute solem, Est prope te ignotus cubito qui tangat, et acre Despuat in mores; penemque, arcanaque lumbi Runcantem, populo marcentes pandere vulvas. —Pers. IV, 33 sqq.

Vid. eumdem, ibid. 17 sq.

APRILIS: Romanorum secundus mensis, Veneri dedicatus, tanquam Aeneae matri. Verisimiliter quasi _aphrilis_, ab _Aphrodita_.

Non ergo saltem dici potuit _aprilis_ ab _aperiendo_, ut notant Macrobius et alii, et eo quod tunc arbores se in germen aperire incipiant. Nam, fine februarii, jam Romae virent et arva segetibus, et prata herbis, et foliis arbores pleraeque.

APTARE: Specialiter de cultu et ornatu. Sic Virgil. _Danaumque insignia nobis Aptemus_, etc. _Aeneid._ II, 339 sq.

Ista haec persuadet facies, auroque lacertos Vinciat, et tyrio prodeat _apta_ sinu. —Tibull. I, IX, 69 sq.

AQUAE FONS, PUTEUS: Saepissime de re venerea in Sacris Literis.

"Ex eodem _puteo_, ex eadem matre." —Isai. LII.

"Bibe _aquam_ de cisterna tua, et fluenta _putei_ tui." —Salom. _Proverb._ V, 15.

AQUAM PETERE, SUMERE: Pro vesicam exonerare, mingere; nam Romani, ut jam diximus verbo ABLUERE, solutis hujus generis naturae debitis, se accurate lavabant.

"Trimalchio, lautissimus homo, digitos concrepuit: ad quod signum matellam spado ludenti supposuit. Exonerata ille vesica, _aquam poposcit ad manus_, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit." —Petron. _Sat._

Scilicet obstabit custos ne scribere possis, _Sumendae_ detur quum tibi tempus _aquae_. —Ovid. _Art. Am._ III, 619 sq.

Simili, sed obscenissimo sensu, _aquam sumere_ pro _irrumari_, ob oris usitatam lotionem, post hanc foeditatem.

Vade per has vites; quarum si carpseris uvas, Quam _sumas_ aliter, hospes, habebis _aquam_. —_Priap. Carm._ XXX, 1 sq.

AQUARII: Lixae. (_Porteurs d'eau._) Geruli domibus aquam gestantes pretio constituto, virosarum annuum admissarii.

Illa jubet sumpto juvenem properare cucullo. Si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem Servorum, veniet conductus _aquarius_. —Juv. VI, 330 sq.

"Aggerundaque aqua sunt viri duo defessi." —Plaut. _Poenul._ I, II, 14.

AQUARIOLI: Aquam ministrantes in lupanaribus.

"Mulierum impudicarum sordidi asseclae." —Fest.

Lenonum officio fungebantur, conditionesque meretricibus conciliabant.

"Hisce auditis, exercebatur _aquariolus_ iste uxoris suae; ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in foeminam sanctissimam et pudicissimam, praesente filio ejus, digna cubiculo suo diceret." —Tertull. _Apolog._ 43.

Vide _Dacerium in Festo._

_Aquariolos_ etiam suos habebant et vaga scorta meretriculaeque, qui vilissimis foeminis et in publicum prodeuntibus aquam sine ullo pudore circumferebant. De hoc officio sic Frontinus:

"Martiam (aquam) splendore et rigore gratissimam balneis ac fullonicis, et relatu quoque foedis ministeriis deprehendi servientem." —Front. _de Aquaeductu._

Ab _aquariorum_ et _aquariolorum_ lenocinio, factum est verbum nuptum:

AQUACULARE: Lenocinari, conciliare. (_Lexic. vet._; _Turneb._ I, XIV, 2.)

ARABIA: Celeberrima apud Romanos, unguentis et fruticibus aromaticis.

Urantur pia thura focis; urantur odores Quos tener e terra divite mittit _Arabs._ —Tibull. II, II, 3 sq.

Non _arabo_ noster rore capillus olet. —Ovid. _epist. Saph. ad Phaon._ 76.

Vid. _Virg. Georg.; Plaut._ passim, etc.

"Vel nunc _guttis arabicis_ obunctus, et pectinis arguti dente tenui discriminatus." —Apul. _Met._ I.

ARANEOSUS: Neglectus, sordidus, ad similitudinem barathri araneis obsessi. Frequentissima cavillatio apud poetas:

Rugosiorem quum geras stola frontem, Et _aranearum cassibus_ pares mammas. —Mart. III, XCIII, 4 sq.

...inter atra cujus inguina, Vagaque pelle, tectus inguinam gelu _Araneosus_ obsidet fores situs. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sqq.

ARARE: Frequentissima rei rusticae vocabulorum ad rem veneream translatio. Sic in Sacris Literis.

"Si non _arassetis_ in vitula mea, etc." —Jud. XIV, 18.

"Ille opere foris faciendo lassus noctu advenit: Fundum alienum _arat_, incultum familiarem deserit." —Plaut. _Asin._ V, II, 23 sq.

_Arent_que sulcos molli in arvo venerio. —Apul. _Ἀνεχόμενος_, 16.

ARBILLA: Foeda pinguedo corporis. (_Fest._)

ARCUM TENDERE: Arrigere.

"Ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, _arcum meum_ et ipse vigore _tetendi._" —Apul. _Met._ II.

Astra igitur mea mens _arcum_ dum _tendit_ in illa, Ex imo ad summam viva sagitta volat. —Petron. _Epigr._ III, _ubi de mentula_.

ARDERE, ARDESCERE: Peculiariter de venere.

Nec simili venere _ardescunt_, nec moribus unis Conveniunt, nec sunt eadem jucunda per artus. —Lucret. V, 897.

Donec non aliam magis _Arsisti_, neque erat Lydia post Chloen. —Horat. _Od._ III, IX, 5 sq.

Formosum pastor Corydon _ardebat_ Alexim. —Virg. _Eclog._ II, 1.

ARETALOGUS: Mere graecum, ἀρεταλογὸς: e familia scurrarum et acroamatum. Genus philosophorum fere cynicorum, qui convivia beatorum frequentabant, saturosque Romanos, disputationibus de virtute et visio oblectabant.

"Nam et ad communionem sermonis tacentes provocabat, et aut acroamata, aut etiam triviales e circo ludios interponebat, ac frequentissime _aretalogos_." —Suet. _Aug._ 74.

...bilem aut risum fortasse quibusdam Moverat et mendax _aretalogus_. —Juv. XV, 16 sq.

ARGUMENTA VIRI: Liberi; eo sensu quod pueri patrum virilitatem testantur.

Nullum ergo meritum est, ingrate aut perfide, nullum, Quod tibi filiolus, vel filia nascitur ex me? Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes _Argumenta viri_. —Juv. IX, 82 sqq.

ARGUTATIO LECTI: Clangor lecti, concubantium succussibus leviter crepantis, et quasi ingemiscentis. Nam proprio sensu _argutatio_ est tenuis sonus. Sic Virgilius _argutam ilicem_ dicit, et _argutum nemus_.

Sertisque atque syrio fragrans olivo Pulvinusque, peraeque et hic et illic, Attritus, tremulique quassa _lecti_ _Argutatio_; inambulatioque. —Catull. IV, 8 sqq.

ARIMPHAEI: Populi Scythiae, prope Riphaeos montes, insignes moribus pudicis et placidissimis. Detonsos capillos gestabant et mares et foeminae; unde:

"_Arimphaeus capillus_ juxta foeminis virisque in probo existimatur." —Plin. VI, 13.

ARISTIDES: Poeta milesius, qui scripsit de luxuria deliciisque patriae suae. Unde _Libri milesii_, quorum _Plutarch. in Crass._ et _Lucian. in Amm. Politian. Miscellan._ 16. Vid. MILESIUS SERMO.

Junxit _Aristides_ milesia crimina secum. —Ovid. _Trist._ II, 413.

ARISTIPPUS: Cyrenaeus, Socratis auditor, qui primus quaestu philosophatus est. Idem est quem Diogenes _canem regium_ appellabat, quod Dionysio adularetur ventris gratia. Dicebat enim lautiorem victum nulli impedimento esse ad bene vivendum. Voluptate sapientiam metiebatur, opposite Stoicis. Quod lepide redarguit Horatius.

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis, Virtutis vero custos, rigidusque satelles: Nunc in _Aristippi_ furtim praecepta relabor, Et mihi res, non me rebus, subjungere conor. —Hor. _Ep._ I, I 16 sqq.

Inde _Cyrenaici_ dicebantur azoti et voluptuosi.

ARMA (-ORUM): Pro hasta virili.

Et, quamvis duplici correptum ardore juberent, Hac Amor, hac Liber, durus uterque deus, Subjecto leviter positam tentare lacerto, Osculaque admota sumere, et _arma_ manu; Nec tamen ausus eram dominae turbare quietem... —Propert. I, III, 13 sqq.

"Paratus miles, _arma_ non habui." —Petron. _Sat._

Frequentissime enim Romani militiae vocabula ad venerem transferebant.

ARMATA VENUS: A Lacedaemoniis culta. Quam memorant Lactantius, Pausanias et Quintil. Obsessi a Lacedaemoniis Messenii, deceptis obsessoribus, furtim egressi sunt ad diripiendam Lacedaemonem; sed a Spartanis mulieribus fusi fugatique turbate recesserunt.

Interea, cognitis Messeniorum insidiis, hostem insequentes Lacedaemonii, armatas mulieres obvias invenerunt, quae, quum Messenios esse putarent, ad pugnam corpora sua nudarunt. At illi, uxoribus recognitis, venereum praelium commissere. Cujus ad memoriam congressus, _Veneri armatae_ aedem et simulacrum posuerunt.

_Armatam Venerem_ vidit Lacedaemone Pallas: Nunc certemus, ait, judice vel Paride. Cui Venus: _Armatam_ tu me temeraria temnis, Quae, quo te vici, tempore, nuda fui? —Auson. _Epigr._ XLI, 1 sqq.

ARMATA VIRGO: Sacerdotissa, victimas sacrificans.

"Tunc togae laciniam rejiciebat _armo_, id est humero." —Fest.

Quod annotandum pictoribus et statuariis.

ARMILLAE: Sequiori sexui antiquitus in usu tantum; sed, et mox gliscente luxuria, ad virorum ornamenta traductae sunt. Vid. _Plin._ XXXIII, 3, et _Suet. in Calig._

"Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum, _armilla_ aurea cultum, et eboreo circulo lamina splendente connexum." —Petron. _Sat._

ARRHAE SPONSALIUM: Plerumque monilibus consistebant. Vide _Cod. Justin._ sub hoc titulo, et verbum SPONSALIA.

ARRIGERE: Adstare pene.

_Arrigis_ ad vetulas, fastidis, Basse, puellas; Nec formosa tibi, sed moritura placet. Hic, rogo, non furor est? non est haec mentula demens? Quum possis Hecubam, non potes Andromachen. —Mart. III, LXXVI, 1 sqq.

Et inquietus inguina _arrigat_ tumor. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 42.

Virgo virgulam amat, rigens, rigentem; Mentem explere suam nequit puella; _Arrecta_ est juveni flagrans cupido. —Petron. _ex Vigiliocentonibus_, 29.

ARVUM: Mulierum pudenda.

Atque in eo est Venus, ut _muliebria_ conserat _arva_. —Lucret. IV, 1101.

"Iisdem etiam pudicitiam ejus aggressus est...conciliante gratiam ancilla, ac subinde dicente: ...Placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis _arvis?_" —Petron. _Sat._

Inter gannitus, et subantis voculas, Carpant papillas, atque amplexus intiment, Arentque sulcos molli in _arvo venerio_. —L. Apul. _Ἀνεχόμ._ 14, sqq.

ASIATICA LUXURIA:

"Deinde tunc primum per Cneium Manilium proconsulem de Gallograecis triumphantem, _asiatica luxuria_ Romam, hosti omni pejor, irrepsit. Tunc enim primum, lecti aerati et pretiosa stragula visa perhibentur; tunc, inductae in convivia psalteriae et aliae licentiosae nequitiae." —Aug. _de Civ. Dei._ III, 21.

Vid. _Tit.-Liv._ XXXIX.

ASINUS: Symbolum salacitatis apud antiquos.

"Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt sicut carnes _asinorum_." —Ezech. XXIII, 20.

"Insanivit quondam in concubitu Aegyptiorum, quorum carnes sunt ad similitudinem _asinorum_, et tam largus seminum fluxus, ut equorum superent difformitatem." —Hieronym. _Hom._ I.

...contra tamen ille quid adfert? Negligit, atque alium bipedem sibi quaerit _asellum_. —Juv. _Sat._ IX, 91 sq.

Sic Paullin. Carm. XIII, _asinum_ dicit ad libidines pronum. Eam ob causam Lampsaceni _asellum_ Priapo immolabant. Vid. _Lamprid. in Commod._ 10.

Illa calens veniet, dorsum dabit iste calenti, Cogeturque suo suras submittere _asello_, Concubitu turpi monstrum paritura biforme. —Petron. _Fragm. de electione conjugii._

ASINARUM LAC: Inter fucos celeberrimum, Poppaeae, ut nemo nescit, quotidiana lotio.

"Mulas habebat aureis funibus subligatas; et quinquaginta _asinas_ quae proxime peperissent, quotidie mulgebat, ut ipsarum _lacte_ lavaretur." —Xiphilin. _in Epitome Dion._

Interea foeda adspectu, ridendaque multo Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti. —Juv. VI, 461 sqq.

ASOTUS (ἄσωτος): Luxu foedisque voluptatibus perditus.

"Noli eni mihi fingere _asotos,_...qui in mensam vomant, et de conviviis auferantur crudi; postridieque se rursus ingurgitent; qui solem, ut aiunt, nec occidentem unquam viderint, nec orientem; qui consumptis patrimoniis egeant. Nemo nostrum istius generis _asotos_ jucunde putat vivere." —Cic. _de Fin._ II.

Inde:

ASOTIA: Nequitia, luxuries.

"Cedere equidem vobis debui, ut in tali _asotia_ atque nequitia artium vinceretis." —Gell. XIX, 9.

ASSAE: Nutrices, quod _assent_ eis quos nutriunt. (_Non. Marc._) _Assa_ voce cantare dicebantur qui canebant sola voce, nullo concinente instrumento musico, (_Varr. Cat._) ut solent nutrices.

ASSILIRE: Foeminas inire. De brutis tantum dicebatur.

"Nam nisi prius ea marem cognovit, _assilientem_ admissarium calcibus proturbat. —Columell. I, 6.

ASTRA: In blanditiis.

...Spectabam in fronte Coletae Sidera quae esse alti mens putat _astra_ poli; _Astra_ igitur mea mens arcum dum tendit in illa, Ex imo ad summum viva sagitta volat. —Petron. _Epigr._ III.

ATELLANAE: Comoediae mimicae, sic dictae ab _Atella,_ Oscorum oppido, in quo primum coeptae. Ab ortu joculares ac scurriles, resque serias in risum vertentes, ut apud Gallos quod vocant _des parodies._

Sed, gradatim obscenae, in foedissima tandem abierunt. Memorat Suetonius quoddam exodium _atellanicum,_ quo palam et in theatro hircus vetulus repraesentabatur caprarum naturam liguriens. (Vid. _Sueton. in Tiber._ 45.)

"_Atellanae_ poetam, ob ambigui joci versiculum, media amphitheatri arena cremavit." —Suet. _Caligul._ 27.

ATTALICAE CONDITIONES: Luxuriosae. Ab _Attalo,_ Pergami rege, pecunia ditissimo, eodem qui populum romanum haeredem scripsit. Unde proverbium _attalicae vestes, attalica supellex._

Nec sit in _attalico_ mors mea nixa toro. —Propert. II, XIV, 22.

..._Attalicis_ conditionibus Nunquam dimoveas, ut trabe cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. —Hor. _Od._ I, I, 12 sqq.

ATTAMINARE: Temerare: gallice _violer._

"Omnibus ante juratis viris ne ullam quis _attaminet_." —Just. _Hist._ I, 21.

ATTINGERE: Sensu venereo.

Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis, Falsum est: non illam vir prior _attigerat,_ Languidior tenera cui pendens sicula beta Nunquam se mediam sustulit ad tunicam. —Catull. LXII, 19 sqq.

ATTRECTARE: Femora, mammas manu libidinosa tractare.

"In conviviis exoletos maxime juxta se ponebat, eorumque _attrectatione_ et tactu praecipue gaudebat. —Lamprid. _in Heliogabal._

"Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas e coena redeuntes, _attrectatas_ esse a Caelio." —Cic. _pro Caelio._

AUCTORARI: De questu corporis.

"Nec a genuina levitate descivit mulier, sed execrando metallo pudicitiam suam _auctorata est_." —Apul. _Met._ IX.

AURA GENITABILIS: Favonius; ventus ab occasu aequinoctiali vernum inchoans. Sic dictus tanquam ferens vitam novam.

Nam simul ac species patefacta est verna diei, Et reserata viget _genitabilis aura_ Favoni, etc. —Lucret. I, 10 sq.

AURES: De ornamentis aurium. Vid. INAURES.

AURICULIS PRENDERE: Amasiorum osculi genus, quo mutuo apprehensis auribus se pares collabellabant.

"...sine te _prendam auriculis,_ sine dem savium." —Plaut. _Poenul._ I, II, 163.

AURUM: Ab omni memoria omnipotens _aurum_ in amore.

In custodes:

Inclusam Danaen turris ahenea Robustaeque fores, et vigilum canum Tristes excubiae munierant satis Nocturnis ab adulteris; Si non Acrisium, virginis abditae Custodem pavidum, Jupiter et Venus Risissent; fore enim tutum iter et patens Converso in pretium deo. —Hor. _Od._ III, XVI, 1 sqq.

Et quidem in puellas:

Discite formosas _aurum_ superare puellas. —Petron. _Frag. de electione conjugii,_ 9.

_Auri_ captandi peritissimae praesertim meretrices.

...invenit artem Foemina, qua cupidi carpat amantis opes. Institor ad dominam veniet discinctus emacem, Expediet merces teque sedente suas. Quas illa, inspicias, sapere ut videare rogabit; Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas. Quid? quasi natali quum poscit munera libo, Et, quoties opus est, nascitur ipsa sibi? Multa rogant utenda dari; data reddere nolunt. ...... ...... Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes, Cum totidem linguis, sint satis ora decem. —Ovid. _Art. Am._ I, 420.