# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

Tum jam nulla viro juranti foemina credat, Nulla viri speret sermones esse fideles; Qui, dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt: Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, Dicta nihil metuere, nihil perjuria curant. —Catull. LIX, 149. sqq.

Juravi quoties rediturum ad limina nunquam, Quum bene juravi, pes tamen ipse redit. —Tibull. II, VI, 13 sq.

Esse deos credamne? fidem jurata fefellit; Et facies illi, quae fuit ante, manet. —Ovid. _Amor._ III, III, 1 sq.

Credebat tamen veterum superstitio, illos aut illas qui deos pejerando laedere ausi essent, aliqua corporis parte mutilari aut debilitari. Unde Horatius:

Ulla si juris tibi pejerati Poena, Barine, nocuisset unquam; Dente si nigro fieres, vel uno Turpior ungui: Crederem: sed tu simul obligasti Perfidum votis caput, etc. —Hor. _Od._ II, VIII, 1 sqq.

AMATORCULI: Pene adulti; nec venere, nec pecunia fructuosi.

"Nam quum sedulo munditer nos habemus, Vix aegreque _amatorculos_ invenimus." —Plaut. _Poenul._ I, II, 26 sq.

AMATRIX: Saepissime in malam partem: quae virum appetit, quae venerem ardet et quaerit. Meretrix, scortum.

"Sed adire certum est hanc ad _amatricem_ africam." —Plaut. _Poenul._ V, V, 25.

Carmina fingentem Sappho laudabit _amatrix_: Castior haec, et non doctior illa fuit. —Mart. _de Theophila_, VII, LXIX, 9 sq.

AMATRICES AQUAE: Quae ad venerem excitant.

Exutusve puer pennis labentibus? aut qui Odit _amatrices_ Hermaphroditus _aquae_. —Mart. X, IV, 5 sq.

Vide eumdem VII, XV.

AMATUS: Pro catamito.

"Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum et _amatum_ habuit." —Gell. XVI, 19.

AMATHA: Nomen commune novitiarum vestalium, a quadam hujus cognominis, quae prima ad Vestae mysteria capta fuit. (Vid. _Carol. Steph. Dict. hist._)

AMATHUS: Insula maris Aegaei, Veneri sacra. (_Plin._ V, V, 12) Unde:

AMATHUNTIA: Pro ipsa Venere.

Nam mihi quam dederit duplex _Amathuntia_ curam Scitis, et in quo me corruerit genere. —Catull. LXIX, 50 sq.

Hic Catullus duplicem dicit _Amathuntiam_, ex ritu veterum, qui duas statuebant Veneres, alteram ad honestos amores, alteram vero ad libidinem. (Vid. _Apul. in Apolog._ et verbum VENUS, quae etiam _Amathusia_ dicta est eodem etymo.)

AMAZONES: Notissimae Scythiae mulieres; bellicosae et ipsae militantes, sed non sine viris degentes, ut nonnulli fabulantur: mares enim non trucidabant, sed tantum mutilabant aut cruribus aut brachiis; ut, si ad militiam invalidi, eo magis ad venerem apti essent, maxime propter otium.

Quum vero ad congressum _Amazonas_ illas hortarentur Scythae, respondens regina Antianira: _Optime, ait, optime claudus init._ (Vid. _Claud. Interpr._)

Inde proverbium de claudicantium salacitate.

AMBIGENAE: De pecoribus.

Haec sunt _ambigenae_, quae nuptu dispare constant. Burdonem sonipes generat commixtus asellae; Mulus ab Arcadicis et equina matre creatus; Tityrus ex ovibus oritur hircoque parente; Musinonem capra ex vervegno semine gignit; Apris atque sue setosus nascitur Ibris; At lupus et catula formant coeundo lyciscam. —Petron. _Pseudepigr._ V, 1 sqq.

AMBITUS: In venere corporum amplexus tenacissimus.

"Jam pluribus osculis collisa labra crepitabant, jam implicitae manus omne genus amoris invenerant. Jam alligata mutuo _ambitu_ corpora, animarumque mixturam fecerunt." —Petron. _Sat._

Inde:

AMBITIOSUS: Eodem sensu.

Omnes in Damalim putres Deponent oculos; nec Damalis novo Divelletur adultero, Lascivis hederis _ambitiosior_. —Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.

AMBRONES: Turpes, luxuriosi. (_Fest. Isidor. Gloss._) Ab _Ambronibus_, Galliae gentibus, qui, subita inundatione quum sedes suas amisissent, rapto vivere coeperunt errantes, brutarumque more sine lege inter se venerem commiscentes. Inde _ambrones_ dicebantur vitae turpis et luxuriosae viri.

AMBROSIUS: Epitheton rerum quacumque suavitate praeexcellentium, metaphora apud Latinos usitatissima. Sic: _ambrosiae_ dapes (_Mart. passim_); _ambrosiae_ comae (_Virg. Aeneid._ I, 43); color _ambrosius_ (_Apul. Met._ X); _ambrosii_ pedes (_Id. ibid._ XI); _ambrosium_ corpus (_Id. ibid._ VIII).

"_Ambrosioque_ sinu puerum complexa ferocem." —Claud. _de Nupt. Honor._ 110.

Sic Galli nunc dicunt, _un pied divin, une taille divine._ Ab _ambrosia_, deorum cibo.

_Ambrosium_ gemino potabit ab ubere rorem, Et vere roseo fiet odore rosa. —Petron. _Frag._ IV, 3 sq.

AMBUBAIAE: Vocabulum e Syria Romam prolatum. Foeminae tibicinae e grege mimarum et balatronum; et vero plerumque Syriae, bonaeque deae mysteria agentes.

_Ambubaiarum_ collegia, pharmacopolae, Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. —Hor. _Sat._ I, II, 1 sqq.

Raro palam meretricium agebant, propter metum aedilis, cujus albo inscriptae non erant. (Vid. AEDILIS.) Sed inter doctas rerum impudicarum peritissimae ipsae, asotorum comessationibus vocabantur cum scortis et tibicinis.

"Coenitabatque nonnunquam...naumachia praeclusa, vel martio campo, vel circo maximo, inter scortorum totius urbis _ambubaiarum_ ministeria." —Suet. _in Neron._ 27.

AMBULARE IN MASCULOS: De paediconibus.

"_Ambulat in masculos_, adeo nullum sine amatore vitium est." —Senec. _Controv._ I, 5.

AMBULATRIX: Mulier tecto suo instabilis, quotidieque vagans, loquelae, et saepe quidem comessationum, et etiam libidinis causa; genus mulierum rei domesticae pernicies.

"Ad coenam ne quod eat, neve _ambulatrix_ fiat." —Cat. _de Re rustic._ c. 143, _de uxore villici_.

AMICA: Verbum venereum; pudice tamen accipiebatur quum de foemina ad foeminam; sic et salsa catachresi tribadarum _amicae_ dictabantur, quae sub illis patientes; quod, hac lesbiaca libidine, tribas agens virum simulat.

Ipsarum tribadum tribas, Philaeni, Recte, quam futuis, vocas _amicam_. —Mart. VII, LXX, 1 sq.

_Amica_ ergo, quae amata extra conjugium.

"Sive uxor, sive _amica_ est, gravida est e Pamphilio." —Terent. _Andr._ I, III, 10.

Ut nox longa quibus mentitur _amica_, diesque Longa videtur opus debentibus, etc. —Hor. _Ep._ I, I, 20 sq.

Habere _amicam_ nolo, Flacce, subtilem, Cujus lacertos annuli mei cingant, Quae clune nudo radat et genu pungat, Cui serra lumbis, cuspis eminet culo: Sed idem _amicam_ nolo mille librarum. Carnarius sum, pinguiarius non sum. —Mart. XI, CI, 1 sqq.

Militis in galea nidum fecere columbae. Adparet Marti quam sit _amica_ Venus. —Petron. _Frag._

AMICA MANUS: Manus agens in solitaria venere.

Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva Uteris, et veneri servit _amica manus_. ...... Ipsam crede tibi naturam dicere rerum: Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est. —Mart. IX, XLI, 1 sqq.

Turpe quidem factu; sed ne tentigine rumpar, Falce manu posita, fiet _amica manus_. —_Priap. Carm._ XXXIII, 5 sq.

AMICARIUS: Qui amicam habet. (_Diomed. Grammat._) Et etiam qui amicas amatoribus conciliat. (_Petron. Sat._)

AMICOSUS: Qui multas habet amicas (_Diomed. Gram._)

AMICTORIUM: Pectoris indumentum muliebre.

Mammosam metuo; tenerae me trade puellae, Ut possint niveo pectore lina frui. —Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

AMICULA: Diminutivus ab _amica_.

"Uxore haud contentus una, concubinis, pellicibus, _amiculis_ delectatus." —Arnob. 4 _de Jove_.

"Cum eo Terracinae de _amicula_ rixatus." —Cic. _de Orat._ 2.

AMICULUM: Meretricum pallium, ex lino confectum, quo,

"Apud veteres, matronae in adulterio deprehensae induebantur; ut in tali _amiculo_, potius quam in stola, polluerent pudicitiam." —Isidor., _Orig._ XIX, 25.

AMMON: Deus generationis et fecunditatis apud Aegyptios. Colebatur Romae tanquam naturae conservator. (Vid. _Pamphil._ V, p. 494, et _De la Chausse, de Manibus_, tab. 13.)

AMOENITAS: Verbum venereum. Sic in blanditiis:

"Uxor mea, meaque _amoenitas_, quid tu agis?" —Plaut. _Cas._ II, III, 13.

Et de corporis venustate:

"...profecto, _Amoenitates_ omnium venerum atque venustatum affero." —Plaut. _Stich._ II, I, 4 sq.

Vide eumdem, _Menaech._ II, III, 5.

AMOMUM: Frutex odorifer, cujus succo unguentum conficiebatur. Pro quolibet odoramine a Latinis positum. Inter Romanorum mollitias.

Si sapis, assyrio semper tibi crinis _amomo_ Splendeat, et cingant florea serta caput. —Mart. VIII, LXXVII, 3 sq.

Vide eumdem, XII, XVII, 7.

Largiter et etiam mortuorum corpora unguentis lutabantur.

...tandemque beatulus alto Compositus lecto, crassisque lutatus _amomis_ In portam rigidos calces extendit. —Pers. III, 103.

AMOR:

"Cupido et _amor_ idem significare videntur, et est diversitas. Cupido enim inconsideratae est necessitatis: _amor_ judicii." —Non. Marc. ad _Plaut. Curcul._ I, I, 3.

"_Cupido_ te conficit, anne _amor_?" —Plaut. _Fragm. Bacch._ 13.

"Discrevit (Plautus) et vim ejusdem diversitatis expressit, dicens: _Quo Venus Cupidoque imperat, suadetque amor_." —Non. Marc. _Nonnull. dict. in significato differentiae_.

AMOR CONFESSUS: Publicus, de illicita venere.

Idaeo qualis fudit de vertice flores Terra parens, quum se _confesso_ junxit _amori_ Juppiter, et toto concepit pectore flammas. —Petron. _Sat._

Sin _confessus amor_ noto te macerat igne. —Virg. _Ciris_, vers. 244.

AMOR INGENUUS: Qui adolescentem bene natum decet. Talis est quem his verbis Phaedronio praecipit Palinurus servus in _Plauti Curculione_:

"Ita tuum conferto _amorem_ semper, si sapis, Ne id quod ames, populus si sciat, tibi sit probro. Semper curato ne sis intestabilis: Quod _amas, amato_ testibus praesentibus." —Plaut. _Curcul._ I, II, 28 sqq.

Et paulo post:

"Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute, et pueris liberis, _ama_ quid lubet."

...non alia bibam Mercede: quae te cumque domat Venus, Non erubescendis adurit Ignibus, _ingenuoque_ semper _Amore_ peccas. —Hor. _Od._ XXVII, 13 sqq.

AMOR PEREGRINUS: Extraneus, in alium quam jam amatum; in novum adventorem.

"Imo, inquam, rogo ne fastidias hominem _peregrinum_ inter cultores admittere; invenies religiosum, si te adorari permisseris." —Petron. _Sat._

"Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. O facinus, inquam, indignum! quod amo te quamvis relictus; et in hoc pectore quum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis _peregrini amoris_ concessio? Dignus hac injuria fui?" —Petron. _Sat._

AMORI LITARE: Concubare.

"Commodum novis amplexibus _amori_ rudi _litabant_; commodum prima stipendia Veneri militabant novi et nudi milites." —Apul. _Met._ IX.

AMORES: Pro amica: frequentissimum in colloquiis eroticis.

"...ibo hinc intro nunc jam Ad _amores_ meos: et sensi, hinc sonitum fecerunt fores." —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 66 sq.

Et etiam pro catamitis et pusionibus.

"Manumisit emptos suos _amores_ Philolaches, Omnemque absente rem suo absumit patre." —Plaut. _Mostell. arg._ 1 sq.

AMORES: De re ipsa, metonymia de causa ad effectum.

Sed castos docet et pios _amores_, Lusus, delicias, facetiasque. —Mart. X, XXXV, 8 sq.

Haec primum juvenum lascivos lusit _amores_. —Idem, XIV, CLXXXV, 1.

AMORES: Veneris alati filii. Vid. ANTEROS.

O blandos oculos et inficetos, Et quadam propria nota loquaces: Illic et Venus, et leves _Amores_, Atque ipsa in medio sedet Voluptas. —Alcim. _in Erron. vener._

Tres _Amores_ totidemque Veneres enumerat Cicero. (Lib. III _de Natura deorum._)

AMORUM BONA OMINA: Amasiorum fatua auguria.

1° Ex foliis complosis; quum grandes eorum fragor et sonitus.

Neque telephium manu complosum fragorem reddidit; Sed emarcuit ad tenerum cubitum, Me experiente an tibi carus essem. —Theocrit. _Eidyll._ III, 29 sqq.

2° Ex crepitu lauri prunis positae. (_Pollux._ IV, 7.)

3° Ex pomorum seminibus; digitis primoribus velut ejaculatis, si triclinii lacunar aut cameram attigissent, bene, sin minus, male de suis amoribus augurabantur. Vid. _Poll._ IX, 8.

Quid? quum Picenis excerpens semina pomis, Gaudes, si cameram percusti forte, etc. —Hor. _Sat._ II, III, 272 sq.

4° Ex foliis papaveris. (_Porphyr. apud Euseb. Praep. evang._ III, II.)

5° Ex rosarum petalis super aversam manum altera manu concussis. (_Anacr. Od._ LIII.)

6° Ex talorum jactu:

"AR. Jace, pater, talos, ut porro nos jaciamus. DE. Maxume. Te Philenium mihi, atque uxori mortem: hoc venerium est. Pueri plaudite, et mihi ob jactum cantharo mulsum date." —Plaut. _Asin._ V, II. 54 sqq.

Jactus enim _Veneris_ felix habebatur. Talis dicebatur, quum quatuor tali simul jacti, dissimiliter cecidissent.

AMORABUNDUS, AMORABUNDA: Amoribus deditus, dedita.

"In lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius facto _amorabundam_ dixit." —Gell. II, 5.

AMPLECTI: Valde amare. (_Dolet._) Unde:

AMPLEXUS (-US): De concubitu venereo.

"Ego adhuc servo nunquam succubui; nec hoc dii sinant, ut _amplexus_ meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur." —Petron. _Sat._

"Sume ergo _amplexum_ si placet." "Indormuit alienis _amplexibus_, oblitus juris humani. —Idem. _Ibid._

Primos passa toros, et adhuc placanda marito, Merserat in nitidos se Cleopatra lacus, Dum fugit _amplexus_; sed prodiditunda latentem: Lucebat totis quum tegeretur aquis. —Mart. IV, XXII, 1 sqq.

Quam vario _amplexu_ mutamus brachia, quantum Oscula sunt labris nostra morata tuis. —Propert. II, XVI, 9 sq.

Inter gannitus, et subantis voculas, Carpant papillas, atque amplexus intiment. —Apul. _Ἀνεχόμενος_, 14 sq.

ANADYOMENE: Mere graecum, _emergens_; inter Apellis opera. Pictura Veneris mari emergentis, quam moriens Apelles imperfectam reliquit, nullusque repertus est qui vellet absolvere. Hanc Augustus dicavit in delubro patris Caesaris. Consenuit tandem haec tabula carie; aliamque pro ea Nero principatu substituit suo. Dorothei manu. (Vide _Artemidorum_, lib. II; _Plutarch._ etc.; _Plin._ libro XXXV.)

Emersam pelagi nuper genitalibus undis Cyprin, Apellei cerne laboris opus: Ut complexa manu madidos salis aequore crines Humidulis spumas stringit, utraque comis. —Auson. _Epigr._, CIV, 1 sqq.

ANAITIS: Dea apud Lydos et Armenios culta, hoc more condito, ut vel nobilitate praestantes sacro numinis ministerio dedicent filias, quae inibi corporis pudicitia in vulgus data, et, velut inde augustiores factae, mox traduntur viris, nemine non conjugii id genus alacriter admittente. Sacra ejus, quotannis, solemniter festivissimeque celebrabantur. (V. _Plin._ XXXIII, 4; _Hermod. in Plin._; _Strab._ V, 11 et 12.)

ANATICULA: Diminutivus ab _anate_: inter blanditias.

"Dic igitur me _anaticulam_, columbam vel catellum." —Plaut. _Asin._ III, III, 203.

ANATIS: Diana apud Persas. Ecbatanis fuit ejus templum, quo sacerdotes, procul a virili contagio, in perpetua virginitate degebant. (_Alex. ab Alex._ V, 12.) Antiquissima ergo a sacerdotibus virginitatis vota.

ANCIAE: Cincinni dependentes prope auriculas. _Isid._

ANCILLA: Mulier serva. _Ancillae_ primum sic dictae ab Anco Martio, quarto Romanorum rege, quod is bello magnum foeminarum ceperit. (_Festus._)

Sine nota posse _ancillas_ adamari putabant antiqui.

Ne sit _ancillae_ tibi amor pudori, Xanthia Phoceu; prius insolentem Serva Briseis niveo colore Movit Achillem. —Hor. _Od._ II, IV, 1 sqq.

Ingenuam malo; sed si tamen illa negetur, Libertina mihi proxima conditio est: Extrema est _ancilla_ loco; sed vincet utramque, Si facie nobis haec erit ingenua. —Mart. III, XXXIII, 1 sqq.

Sed non in matrimonium ducere licitum erat, imprimis ingenuo et proceri; quod indubitate patet ex Suetonio:

"Acten[TR3] libertam paulum abfuit, quin justo matrimonio sibi conjungeret, submissis consularibus viris qui regio genere ortam pejerarent." —Suet. _in Neron._ 38.

Saepe matronarum consciae _ancillae_, nec non libidinibus adjutrices.

"Procedentibus deinde longius logis, rogavi _ancillam_, ut in platanona produceret dominam. Placuit puellae consilium: itaque collegit altius tunicam, flexitque se in eum daphnona qui ambulationi haerebat; nec diu morata, dominam producit e latebris." —Petron. _Sat._

Tabellas furtim amasiis portabant.

Conscia quum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu. —Ovid. _Art. Amat._ III, 621 sq.

Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, Est vobis vestros fallere cura viros: _Ancillae_ puerive manus ferat apta tabellas. —Ovid. _Art. Amat._, III, 483 sqq.

Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas Occulto portans itque reditque sinu. —Tibull. II, VII, 45 sq.

_Ancillae_, ut aevo nostro, persaepissime amasiis suis dominorum secreta provulgabant.

"Jam scies omnem domus nostrae statum; jam scies dominae meae miranda secreta." —Apul. _Met._ III.

Tunc neque te prodet communi obnoxia culpae, Factaque erant dominae dictaque nota tibi. —Ovid. _Art. Amat._ I, 395 sq. _ubi de Ancilla._

Et etiam _ancillae_ maritorum dictabantur uxores.

"Et nos quae majores sumus, maritis advenis _ancillae_ deditae, extorres lare et patria degemus." —Apul. _Met._ V.

"Primum enim nuptiarum ritus fuerat, quod se maritus et uxor invicem emebant, ne videretur _ancilla_ uxor." —Isidor. _Orig._ IV, 24.

"Ex quo illas tabulas quae matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus _ancillae_ factae essent." —Augustin. _Confess._ III, 9.

ANCILLARUM FESTUM: Vid. _Caprotina sacra._

ANCILLA: Convicium in viros servilis et effoeminati ingenii.

"Gallus Antipater _ancilla_; bonorum et historicorum dehonestamentum." —Treb. Poll. _in Claud._ 5.

Vid. _Fustid. apud Sallust. Frag._ I, 131.

ANCILLARI: Eodem sensu.

"Verum enim dotibus deliniti, ultro etiam uxoribus _ancillantur._" —Titinnius, _apud Non. Marc._

ANCILLARIOLUS: _Ancillarum_ amator. Sic et contemptim vocabant Romani eos qui id humilis et sordidae veneris genus sectabantur.

"Si quis nulla se amica fecit insignem, nec aliena uxori aemulum, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et _ancillariolum_ appellant." —Senec. _de Benef._ I, 9.

_Ancillariolum_ tua te vocat uxor, et ipsa Lecticariola est; estis, Alauda, pares. —Mart. XII, LVIII, 1 sq.

ANCILLARIS: Quod ad _ancillas_ pertinet.

"_Ancillari_ sordidoque artificio, regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant barbam." —Cic. _Tusc._ V, 58.

ANCILLULA: Diminutive: _ancilla_ parvula.

"Nonne ubi mihi dixisti cupere te ex Aethiopia _ancillulam._" —Terent. _Eunuch._ I, II, 85.

ANCUBA: Pro SUCCUBA. (_Isidor. gloss._) Adultera, concubina.

ANCULI, ANCULAE: Dii deaeque mancipiorum. (_Fest._) Quotannis, festo publico, supplicabantur ab ancillarum grege, solatium servitutis rogante, necnon dominarum rarissimam mansuetudinem. Vid. DOMINA; ORNATRIX. De his numinibus, vid. _Ros. Ant. rom._ 2.

ANCUNNUENTAE: Mulieres sic dictae tempore quo menstrua fluunt. A verbo _cunire_. (_Fest._)

ANDROGYNI: Mere graecum: Graecis enim vir, ἀνὴρ, cujus nominis casus ἀνδρός; mulier vero, γυνή. Hermaphroditi.

"Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim _androgynas_ et in prodigiis habitos; nunc in deliciis." —Gell. IX, 4.

"Quid ortus _androgyni_? nonne fatale quoddam monstrum?" —Cic. _de Divin._ I, XCVIII, 43.

De _androgynis_ fabulae innumerae apud antiquos; sic populos africos notarunt utriusque naturae et inter se vicibus coeuntes; dextra mamma viri, et laeva mulieres. (_Plin._ VII, II, 28.)

Re vera _androgyni_ nil nisi phantasmata. Ab antiquissima doctrina, quatuor eorum species: in viris tres; mulieribus una tantum.

Si quidem in viris: 1° quum in perinaeo hirsuta ruga pudendi muliebris faciem praebet; 2° quum simili hirsuto sulculo intermedium coleorum afficitur; 3° tandem, ut ex vero meatu, quum urina e scroto profunditur, quod visum aevo nostro.

4° Mulieribus, quum ultra modum eminens murtum, et in balanum evadens, penem effingit; ut nuper vidimus Lutetiae Parisiorum.

Caeterum, ambigui illi uno sexu tantum ad generandum habiles; ad libidinem vero utroque potiuntur, praesertim tribades.

Maximu' si argenti sexcentum ac mille relinquit Imberbi _androgyni_ barbato maechocinaedo. —Lucil. _Frag._ XXX, 19.

_Androgynum_ inter utrum, nec utrumque, et utrinque remotum. —Lucret. V, 836.

Vid. _Annotatores_ in _Lucret._ et _Ulpian. ad Sab._ l. I.

"Sinuessae natum, ambiguo inter marem et foeminam sexu infantem. Quos _androgynos_, vulgus..." —Tit.-Liv. VII, _de Bell. punic._

ANDROGYNI: De illis qui muliebria patiebantur.

Nolo tamen veteris documenta arcessere famae: Ecce ego sum factus foemina de puero. —Auson. _Epigr._ LXVIII, 15 sq.

ANETHUM: Inter herbas veneficas ad usum incantatricum.

"_Anethi_ modicum, cum lauri foliis mixtum, rore fontano datur lavacrum et poculum." —Apul. _Met._ III.

ANGERONA: Dea silentii, cui sacrificabatur ad diem XII kalend. januarii. Simulachrum ejus in ara Volupiae collocatum erat, significando voluptatis angores patientia et silentio saepissime sublevari. Vid. _Plin._ III, 5; _Macrob. Saturn._ I, 10.

ANGUIS: Pro pene languido.

Licebit aeger, _angue_ lentior, Tereris usque, donec, ah! miser, miser, Triplexque, quadruplexque compleas specum. —_Priap. Carm._ LXXXIII, 33 sq.

Talis enim _anguis_ gradiens. Jam Aristophanes in _concionatricibus_, ὄφιν posuerat pro pudendo remisso.

ANILITAS: (_Catull._) Anilis aetas. (_Columell._ II, 1, 2.) Senectus, non foeminarum peculiariter, ut interpretantur multi, sed cujuscumque sexus, et etiam de rebus inanimatis. Eadem compositione _virilitas_ (_Mart._) et _juvenilitas_. (_Varr. Eudaemon._)

Hujus aetatis tremulam vocem tremulis verbis lepide fingit Catullus.

Usque dum tremulum movens Cana tempus _anilitas_ Omnia omnibus annuit. —Catull. LVI, 161 sqq.

ANNIVERSARIUM NUPTIARUM: Apud Romanos religiose celebrabatur, ausipce Mercurio.

Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro Laeta colat, primis quo coiere toris. —Mart. VII, LXXIII, 7 sq.

ANNULUS: _Annulorum_ origo, teste Plinio, e Graecia fuit: sera tamen; nam iliacis temporibus nulla illorum mentio. Signandi causa dicuntur inventi, singuli vero, et ferrei. Sed, augescente luxu, aureos sumpserunt senatores et equites, nulli alio tamen permissos; unde _jus annuli_, legibus romanis.

Postea tamen, _aureo_ donati sunt liberti; sed nunquam servi. Ancillis _aureos_ possidere licebat, sed in peculio tantum, gestandi digitis manente interdicto. Inde, _aureum promittere_ pro _manumissionem polliceri_.

"Si effexis, soleas tibi dabo, et _annulum_ in digito _aureum_ et bona plurima." —Plaut. _Casin._ III. V, 63 sq.

Primo, unus tantum _annulus_ ad sinistrae manus digitum minimo proximum. (_Gell._ X, 10.) Tres Horatius saeculo suo ponit.

Cum tribus _annellis_, modo laeva Priscus inani, Vixit inaequalis, etc. —Hor. _Sat._ II, VII, 9 sq.

Sed, crescente hujus generis luxuria, dempto medio digito, reliquos omnes ostendit sua aetate Plinius onerari solere: ac privatim etiam articulos minoribus aliis, ita ut uni minimo tres saepe congererentur. Certe Lucianus, dialogo qui _Gallus_ inscribitur, divitis cujusdam manum _annulis_ sexdecim onustam depingit.

Per cujus digitos currit levis _annulus_ omnes. —Mart. V, LXI, 5.

In luctu _annulos_ deponebant Romani et Romanae. (_Dio._ l. XL; _Xiphilinus in Epit. Commod._)

"Quid aliud in luctu quam purpuram atque _aurum_ deponunt? quid quum eluxerunt, sumunt?" —Tit.-Liv. XXIV

Sponsae, die nuptiarum, _annulus_ a sponso mittebatur.

Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra Tempestate paras, jamque a tonsore magistro Pecteris, et _digito pignus_ fortasse _dedisti_. —Juv. VI, 25 sq.

