Part 28
Ut libentius audiens Se citarier ad suum Munus, huc aditum ferat Dux _bonae Veneris,_ boni Conjugator amoris. —Catull. LVI, 41 sqq.
VENUS CASTA: Quae praeest legitimo concubitui.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno, Quem ne _casta_ potest jam decuisse _Venus._ —Mart. II, XXXIV, 3 sq.
VENUS HETAERA: Apud Athenienses. Sic dicta, quod proprium est illi amicos amicasque socialiter congregare.
"Scortilla vero nundinati pudoris _hetaeras_ universim amicitiae nomine Graeci nuncuparunt." —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIV, 4.
VENUS PLEBEIA: Ancillarum et scortorum humilioris generis.
Si _plebeia Venus_ gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes. —Mart. II, LIII, 7 sq.
VENUS VULGARIS: A meretricibus invocata, ut felix sit quaestus et copiosus.
Numina _vulgaris Veneris_ celebrate, puellae, Multa professarum quaestibus apta _Venus;_ Poscite thure dato, formam, populique favorem, Poscite venditias, dignaque verba joco. —Ovid. _Fast._ IV.
VENUS: Pro clitoride.
Inter se geminos audes committere cunnos, Mentiturque virum prodigiosa _venus._ —Mart. I, XCI, 7 sq.
VENUS: Pro venustate.
"Quia nosti _venerem_ tuam, superbiam captas, etc." —Petron. _Sat._
VENUS: Pro coitu.
Huic tamen accubuit noster puer; hunc ego credam Cum trucibus _venerem_ jungere posse feris. —Tibull. I, IX, 75 sq.
VENUS FURTIVA:
Utque viro _furtiva venus,_ sic grata puellae Et strepitu nullo... —Ovid. _Art. amat._ I, 275 sq.
Quid me spernis? ait; poterat custodia vinci, Ipse dedit cupidis fallere posse deus. Nota _venus furtiva_ mihi est, ut lenis agatur Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum. Et possum media quamvis obrepere nocte, Et strepitu nullo clam reserare fores. —Tibull. I, VIII, 55 sqq.
VENERES: Pro gaudiis et voluptatibus.
...Dic, senior bulla dignissime, nescis Quas habeat _veneres_ aliena pecunia?... —Juv. XIII, 33 sq.
VENUSTAS:
"Dignitatem et _venustatem_ discerni voluit Marcus Tullius, ut dignitas viris, _venustas_ foeminis sit attribuenda." —Non. Marc.
Vide _de Offic. lib._ I.
VER: Pro puella tenellula et formosa.
"_Ver_ vide: Ut tota floret! ut olet! ut nitide nitet!" —Plaut. _Trucul._ II, IV, 2 sq.
Tu mihi da contra pro verno flore tuum _ver,_ Ut nostra exsuperes munera muneribus. —Apul. _ex Catalectis vet. poet._
VERA PUELLA: Juvencula primi floris, quae fuco annos non mentitur.
Seu caperis primis, et adhuc crescentibus annis, Ante oculos veniet _vera puella_ tuos. —Ovid. _Art. amat._ I, 61 sq.
VERENDA: (_Plin. jun._) Pudenda utriusque sexus.
VERETRUM: Mentula.
"Nam saepe in ipso opere venereo, dum _veretrum_ infra cunnum agitatur, fervente ipso motu libidinis, ante jactum seminis virilis (foeminae) frequenter semen emittunt." —Q. Sorani _Pseudepist. de Priapismo Cleopatrae_, IV, _in fine._
VERNA: Proprie qui domi natus ex ancilla.
...et infantes ludebant quatuor, unus _Vernula,_ tres domini... —Juv. XIV, 168 sq.
...futuit ancillas, Domumque et agros implet equitibus _vernis._ —Mart. I, LXXXV, 3 sq.
VERPA: Virga virilis; a verrendo; similitudine instrumenti quo camini verruntur.
...nam nihilo minore _verpa_ Es fartus... —Catull. XXVI, 4 sq.
Quae quot nocte viros peregit una, Tot _verpas_ tibi dedicat salignas. —_Priap. Carm._ XXXIV, 4 sq.
Hinc:
VERPI: Pro Judaeis, tanquam _verpa_ signatis; nam circumcisione nudatur penis eorum. Sic acriter Juvenalis de Romanis judaizantibus.
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem, Nil praeter nubes et caeli numen adorant; Nec distare putant humana carne suillam, Qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt. Romanas autem soliti contemnere leges, _Judaicum_ ediscunt, et servant ac metuunt jus, Tradidit arcano quodcumque volumine Moses. Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere _verpos._ —Juv. XIV, 96 sqq.
VERVEX: Imbellis ad venerem, quum _verveces_ sint castrati.
"Liberi loci potestas sit vetulis _vervecibus_." —Plaut. _Casin._ III, II, 5.
"Quam quum _verveceus_ Jupiter bene validam, floridam et succi esse conspiceret plenioris, etc." —Arnob. _adv. Gent._ V.
VESICA: In obscenis, de podice; sensu paedicationis.
"Ut quia te tango, mel mî videor lingere!—Effodere hercle hic volt, credo, _vesicam_ villico.—Ultro te amator, apage te a dorso meo." —Plaut. _Casin._ II, VIII, 21 sqq.
VESTES CROCOTULAE: Odoribus suffectae; ad usum mulierum et effoeminatorum. A _croco_, qui est species nardi. Vide Cic. _de Aruspic._
"Quid istae, quae _vesti_ quotannis nomina inveniunt nova: Tunicam rallam...caltulam, aut _crocotulam_." —Plaut. _Epidic._ II, II, 45 sqq.
Vobis _picta croco_ et splendenti murice _vestis._ —Virgil. _Aeneid._ IX, 614.
VESTES INCESTAE: Indumenta quibus sternebatur more antiquo novae nuptae lectus genialis.
"Thalamum _incesta_ exornaverat _veste_." —Petron. _Sat._
VESTES PURAE: Quae dabantur agentibus annum decimum sextum.
Tempore quo primum _vestis_ mihi tradita _pura_ est, Jucundum quum aetas florida ver ageret, Multa satis lusi... —Catull. LXIII, 15 sqq.
Hinc:
VESTICEPS: Pro adolescente. (_Fest._) Contra _investis_ dicebatur pro impubere.
VESTICONTUBERNIUM FACERE: Rem agere eodem lecto; concubare, coire; a vestibus et stragulis quibus exornabatur torus nuptialis, ut jam diximus verbo VESTES INCESTAE.
"Et quid agebas, inquit, frater sanctissime? quid _vesticontubernium facis_?" —Petron. _Sat._
Nemo tentis mentulis, det nemo nervis otium; Ecce passeres salaces, ecce rauci turtures Hac super virente myrto nos amoris admonent Cum puellis dulce inire _vesticontubernium._ —_Carm. antiq. a Douza editum._
VEXARE LECTUM, FOEMINAM: De senibus et diffututis, qui casso labore frustra venerem tentant.
Cum sene communem _vexat_ spado Dindymus Aeglen, Et jacet in medio sicca puella toro. —Mart. XI, LXXXII, 1 sq.
Desectos sic fama viros, ubi cassa libido Foemineos cultus, et non sua bella lacessit, Irrita _vexato_ consumere gaudia _lecto._ —Auson. _Epigr._ CXXV.
VEXATAE VESTES, COMAE: Deformatae, quod accidit ex concussibus venereis. Signum furtivae molitionis.
"Rapuit deinde tacenti speculum, et, postquam omnes vultus tentavit, quos solet inter amantes risus frangere, excussit _vexatam_ solo _vestem,_ raptimque[TR1] aedem Veneris intravit." —Petron. _Sat._
...nec, prima si luce egressa, reverti Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor, Humida suspectis referens multitia rugis, _Vexatasque comas,_ et vultum auremque calentem. —Juv. XI, 184 sqq.
VIA SACRA: Scortis frequentissima.
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, Quae tulit e _sacra_ Laeda redempta _via_... —Mart. II, LXIII, 1 sq.
VIDUA: Non tantum de muliere cujus vir defunctus, sed de quacumque foemina, quae concubante caret. Nam _vidua_ idem est ac _vacua_. Sic:
VIDUA: Pro virgine.
Ut _vidua_ in nudo vitis quae nascitur arvo, Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam... ...... At si forte eadem est ulmo conjuncta marito, Multi illam agricolae, multi coluere juvenci. Sic virgo, dum intacta manet, etc. —Catull. LVII, 49 sqq.
VIDUA: Quae concubitu caret, aut castitate, aut deficientibus admissariis.
Decem per annos _vidua_ respiciam virum? —Senec. _Agamem._ vers. 157.
"...nupsitque hodie, Nubet mox noctu: nunquam ego hanc _viduam_ cubare sivi; Nam si haec non nubat, lugubre fame familia pereat." —Plaut. _Cistell._ I, I, 45 sqq.
"Psyche virgo _vidua_ domi residens." —Apul. _Met._ IV.
VIDUA: Quae cum viro cubat, sed imbelli et nullo ad venerem.
"Se rectius _viduam,_ et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari jungere, ut elanguescendum aliena ignavia esset." —Tit. Liv. I, _de Tullia majore._
"Nupta ea est, an _vidua?_—Et nupta et _vidua._—Quo pacto potis _Vidua_ et nupta esse eadem?—Quia adolescens nupta est cum sene." —Plaut. _Mil._ IV, I, 18 sq.
VIDUA NOX: Quae caret venere.
An contentus fuit _vidua_ pudicaque _nocte?_ —Petron. _Sat._
Cur ego tot _viduas_ exegi frigida _noctes?_ —Ovid. _Ep._ XIX, 69.
VILIA MEMBRA: Pudenda virorum.
Et secet ad Phrygios _vilia membra_ modos. —Tibull. I, IV, 70.
Caedunt jactatis _vilia membra_ comis. —Ovid. _Fast._ IV, 244.
VINCULA: Id est amoris. Inter tritissima amasiorum vocabula. Nec sine sale tamen illud Apuleii:
Sic me custodi, Cosconia, neve ligata _Vincula_ sint nimium, neve soluta nimis. Effugiam laxata nimis; nimis aspera rumpam: Sed neutrum faciam commoda si fueris. —_Ex Catalectis veterum poetarum._
VIOLARE: Puellam vitiare; contaminare.
"..._violavit_ virginem pro vitiavit, dicebant; aeque eadem modestia potius, cum muliere fuisse, quam concubuisse dicebant." —Varr. _de Ling. lat._ V.
VIR: Pro marito. Similiter _mulier_ pro uxore.
"_Vir_ ego tuus sim? ne me appella falso, falso nomine." —Plaut. _Amph._ II, II, 181.
Sic hodie rustici apud Gallos uxores suas vocitant _notre femme_.
VIR: Pro genitali membro.
"Pinus illa quae in sanctum matris deae solemniter infertur, nonne illius est imago arboris, sub qua sibi Atys _virum_ demissis genitalibus abstulit?" —Arnob. _Adv. Gent._ V.
Itaque ut relicta sensit sibi membra sine _viro._ —Catull. _de Aty_, LVIII, 6.
PARUM VIR: Effoeminatus.
"Ut fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem, dixerit mollis et _parum viri_ signa." —Quintil. _Inst. orat._ V, 9.
"Hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quum _parum vir_ ore quoque polluto diceretur." —A. Gell. I, 5, _de Demosthene._
Flectere te nolim, sed nec turbare capillos; Splendida sit nolo, sordida nolo cutis. Nec tibi mitrarum, nec sit tibi barba reorum. Nolo _virum_ nimium, Pannice, nolo _parum._ —Mart. II, XXXVI, 1 sqq.
VIRUM QUAERERE: Quem videbant hominem, vestitu, victu, incessuque mollem, more pathicorum, de eo dicebant: _hic virum quaerit_. Sic Cinna poeta de Pompeio magno:
Fasciola qui crura tegit, digito caput uno Scalpit, quid credas hunc sibi velle? _virum._ —_Editum a Scaligero._
...Omnibus ergo Scorta placent, fractique enervi corpore gressus, Et laxi crines, et tot nova nomina vestis, Quaeque _virum quaerunt_... —Petron. _Sat._
VIRA: Pro foemina.
"Sed foeminas antiqui, quas nunc diximus, _viras_ appellabant. Unde adhuc permanent _virgines_ et _viragines_." —Festus.
VIRAGO: Foemina fortis, quae, modo virorum, virilia opera patrat.
Hoc concussa metu mentem, Juturna _virago_ Aurigam Turni media inter lora, Metiscum Excutit... —Virgil. _Aeneid._ XII, 463 sqq.
...Quoties Arcton populata _virago_ Hippolyte niveas ducit post praelia turmas. —Claudian. _de Raptu Proserpinae_, lib. II.
"Huic uxor _virago,_ quae illum in hanc dementiam praecipitavit." —Vopisc. _in Proculo._
VIRIPOTENS: Mulier nubilis et matura viro. Vide _ff._ LVI, II, 30.
VIROSA MULIER: Ardens ad viros. (_Non. Marc._)
Dixi ad principium venio, vetulam atque _virosam_ Uxorem caedam potius, quam castrem egomet me. —Lucil. _Frag._ VII, 2.
Vigilans ac solers, sicca, sana, sobria; _Virosa_ non sum: et si sum, non desunt mihi Qui ultro dent: aetas integra est, formae satis. —Afranius, _Divortio, apud Non. Marc._
VIRIPLACA: Dea matrimonialis ad quam, quoties quid jurgii inter virum et uxorem intervenerat, ibat uxor tamquam ad refugium. Parte sua, adeunte viro, persaepissime concordes revertebantur. Fanum _Viriplacae_ situm erat in decima urbis regione. Vide Val. Max. II, I; Publ. Vict., etc.
VIRGO: Quaecumque foemina viripotens. Sic primitus dicta a viridiore aetate. Ergo puella quae virum non adhuc ferre potest, non _virgo_ dici potest.
Contra _virgo_ nuncupabatur, foemina aetatis floridae etiam nupta: sic Virgilius de Pasiphae quae jam tres partus ediderat:
Ah! _virgo_ infelix, quae te dementia cepit! —_Eclog._ VI, 47.
Et divus Augustinus:
"Ludis turpissimis delectamur qui diis deabusque exhibebantur, caelestique _virgini_ Berecynthiae _matri_ deorum omnium." —_Civ. Dei_, II, 4.
VIRGO: Pro veneris inscio. Dicebatur etiam de viris.
Concordes animo casto sociantur amore, _Virgo_ puer Christi, _virgo_ puella Dei. —Paulin. _in Epithalam. Juliani et Titiae._
VIRGINAL: Pudendum muliebre. Vide Apul. _in Apolog._ et August. _de Civitate Dei_, VIII. Prudentio _virginal_ locus erat quo virgines versabantur; unde metaphora de loco ad rem.
"Intactum ab omni crimine _virginal_." —Prudent. _Peristephanon_,[TR2] XIV, 8.
VIRGINENSIS DEA: Venus ipsa. Juvenes enim, virginesque se sub Veneris imperio arbitrabantur; sacra itaque ei concelebrabant, ut amore suo potirentur. Aliis dicta est _Fortuna virginalis_; cui aedem exstruxit Servius Tullius apud portam Capenam.
"Puellarum togulas _Fortunam_ defertis ad _virginalem_." —Arnob. _Adv. Gent._ II.
Vide _Rom. triumph._ I, et Augustin. _de Civit. Dei_, VI, 9.
VIRGULA: Pro pene.
Virgo _virgulam_ amat rigens rigentem, Mentem explere suam nequit puella. —_Ex Virgiliocentonibus ab auctore incerto._
VISCERA: Pro utero foemineo. Hinc apud jurisconsultos _visceribus vim inferre_, est partum abigere. Vide _Digest._ XLVIII, VIII, 8.
VITIO PATER: Ab altera genitor quam propria uxore; dicebatur de illis qui vaga venere pueros suscipiunt.
Huic semper _vitio pater_ fuisti. —Mart. XII, LIII, 10.
Sic Plautus simili locutione:
"_Suapte culpa_ genere capiunt genus, ingenium improbant." —Plaut. _Merc._ V, IV, 9.
VITTA: Ligamen simul et ornamentum capillorum; pudicis mulieribus peculiare; unde meretricibus interdictum.
Thais in arte mea est, lascivia libera nostra est. Nil mihi cum _vitta_ Thais in arte mea est. —Ovid. _Remed._ 385 sq.
Este procul, _vittae_ tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes! —Ovid. _Art. Am._ I, 31 sq.
Matronis tantum primitus licita _vitta_, qua discernebantur a non nuptis; postea hanc usurparunt virgines ingenuae, sed simplicem. Tunc matronae duplicem sumpserunt.
VIVERE: Absolute, pro gaudia quaecumque ambire et carpere. Omnes ergo voluptates complectitur.
Heu! heu! nos miseros! quam totus homuncio nil est! Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo _vivamus_ dum licet esse bene. —Petron. _Sat._
"Properate _vivere,_ puerae, quas sinit aetatula ludere, esse, amare, Venerisque tenere bigas." —Varr.
Sic Narbonae, in veteri lapide:
ALIAE. RESTITVTAE. ANIMAE. DVLCISSIMAE. BELLATOR. AVG. LIB. CONIVGI. CARISSIMAE. AMICI. DUM. VIVIMVS. VIVAMVS.
Hinc _Vitula_ dea hilaritatis, et _vitulari_ pro gaudere et voluptatibus frui. _Vitula_ a _vita_. Vide Festum.
VOCALES: Pueri et puellae ad molles cantus instructi.
"Nanos et nanas, moriones, _vocales_ et exoletos...populo donavit." —Lamprid. _in Alex. Sev._
VOLUMNUS, VOLUMNA: Deus et dea a conjugibus advocati ut semper _bene vellent_ et viverent. Vide Gyrald. _Syntax. deorum_, I, et Struv. _Antiq. rom._ I.
VOLUPIA: Dea voluptatis. Romae fanum habebat in via sacra. Effingebatur cum sceptro, tanquam regina omnium viventium; sed vultu sulcato et pallidiori; ut accidit nimio gaudio exhaustis. Vide _Cic. de Natura deorum_, II; Rosini, _Rom. antiq._ II.
VOLUPTAS: Absolute, est res ipsa venerea. Sic Galli dicunt _le plaisir_.
VOLUPTATES: Ludi spectacula.
"Et quid habemus in prandio? quae _voluptates_ paratae sunt? qualis cras erit scena, quales circenses?" —Trebell. Poll. _in Gall._
VORARE: In obscenis.
"Ubi is homo' st? Jam _devorandum_ censes, si conspexeris." —Plaut. _Asin._ II, II, 71.
Paedicat pueros tribas Philaenis, Et tentigine saevior mariti Undenas _vorat_ in die puellas. —Mart. VII, LXVII, 1 sqq.
VOTUM PROSTITUTIONIS: Fuit nonnunquam religiosum; teste enim Justino, bello pressi Locrenses, filias suas prostituendas vovere proximo Veneris festo, si victores fierent.
VULGA: Vulva.
...in _vulgam_ penetrare pilosam. —Lucil. _Frag._ III, 17.
VULGARE CORPUS: Stupro suî copiam facere. Usitatissimum apud scriptores eroticos. Vide Gell. VI, 7, et Tit. Liv. IV.
VULVA: Pro podice, tanquam cunni aemulo. Sic acerrime Persius de pathicorum exsecrabili familia.
Et prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre Despuat in mores: penemque, arcanaque lumbi Runcantem, populo marcentes pandere _vulvas._ —Pers. IV, 34 sqq.
[TR1] "raptimquae" → "raptimque"
[TR2] "Peri stephanon" → "Peristephanon"
FINIS.