Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 27

Chapter 27 3,056 words Public domain Markdown

...Exeat, inquit, Si pudor est, et de pulvino surgat equestri, Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic Lenonum pueri quocumque in fornice nati. —Juv. III. 153 sqq.

In theatris sedes distinguebantur ex ordine civium, et in quocumque ordine ex aetate et pudore publico. (_Suet. in Aug._)

Loca majorum et summatum cardinibus obsepta erant, ne ad eos temere ingrederetur vulgus. (_Tertull. de Spectaculis, ibid._) Gradus vero plebis undelibet patebant. (_Tertull. ibid._) Tamen inter plebeios, maritis et patribusfamilae honorabiliores scamni adsignabantur. (_Sueton. ibid._)

Sedere in equitum liceat an tibi scamnis, Videbo, Didyme: non libet maritorum. —Mart. V, XLI, 7 sq. _de spadone._

Odoramentis spargebantur theatra, nempe croco aqua diluto, latentibus fistulis in nimbum projecto.

"In honorem Trajani balsama et _crocum_ per gradus theatri fluere jussit." —Spart. _in Hadrian._

"Numquid dubitas quin sparsio illa, quae ex fundamentis mediae arenae crescens in summam altitudinem pervenit, cum intentione aquae fiat?" —Senec. _Quaest. nat._ IX, 2.

De scena et arena migravit hoc sparsionis genus in triclinia et super convivas. Vid. Plutarch. _in Othone_, et Sueton. _in Nerone_, 31.

Graecano ritu, theatrum non spectandi solum, sed et _concionandi_ locus. Vide Vitruv. VII, 5. Tangitur hic usus a Cicerone _pro Valerio_, et ab Apuleio _in Florid._

"Sanctus Martialis cum discipulis suis perrexit ad theatrum praedicare evangelium regni." —Aurelian. _in vita D. Martialis._

THYRSUS: Pro mentula.

Arentque sulcos molli in arvo venerio, _Thyrsumque_ pangant hortulo in cupidinis. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 16 sq.

THLASIAE: Mere graecum. Θλασίας cui testes sunt contusi; a θλάω, _frango_. Vide _lib._ 121, _ff. de verb. significat._

THLIBIAE: Θλιβίας, spado, cui testes elisi. A θλίβω, premo. Vide EUNUCHUS.

TIBICINAE: Puellae tibia canentes per plateas; pleraeque scorta. Adhibebantur in nuptiis et comessationibus. Vid. Tiraquell. _ad Alex._

"Fidicinas, _tibicinas,_ Sambucinas advexit secum forma eximia." —Plaut. _Stich._ II, II, 56 sq.

Ebria nos madidis rumpit _tibicina_ buccis: Saepe duas pariter, saepe monaulon habet. —Mart. XIV, LXII, 1 sq.

TICIDA: Poeta eroticus de quo Ovid. _Trist._ II, 433.

TOGA: Notum est alio apud Romanos vestitu procedere solitas virgines ingenuas et matronas, alio ancillas et meretrices; quod probat Ulpianus, _lib._ XV _de Injuriis_, quum _minus peccare_ eum dicit, qui virginem ancillari veste appellaverit, aut matronam meretricia indutam, quam si suis vestibus uterentur. Vid. Tertull. _de Habitu muliebri_, et _de Cultu foeminarum_.

_Toga_ ergo est vestimentum breve, quo primitus utebantur Romani cujuscumque ordinis. Unde _gens togata_ pro populo romano.

Postea ei humilior facta, fuit servorum indumentum, clientarum et parasitarum. Vide Mart. VI, LXVIII, et Juv. I, 96.

_Toga_ muliebris non dissimilis virili, sed peculiaris ancillis et meretricibus. Inde matronae ob adulterium damnatae, aut dimissae, _togam_ induere cogebantur, in signum amissae castitatis. Vide ADULTER.

Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem Non sumet damnata _togam_... —Juv. II, 69 sq.

Coccina famosae donas et ianthina moechae. Vis dare quae meruit munera? mitte _togam._ —Mart. II, XXXIX, 1 sq.

Discrimen tamen hoc erat, inter damnatam matronam ob stupri crimen, et professas meretrices, quod _toga_ damnatae candido erat colore, ut hac nota facilius internosci et excerni posset a scortis publicis, quibus jus vestis albatae non erat, sed tantum pullatae, ex aedilium lege. Hinc:

TOGATA: Pro meretrice.

Sed patris ad speculum tonsi, matrisque _togatae_ Filius, et sponsam possit te sponsa vocare. —Mart. VI, LXIV, 4 sq.

TOLLERE PUERUM: Vide INFANTES, ubi fusius intra alia agitatur de hoc more infantium a parentibus suscipiendorum.

"Mihi necesse est ire hinc: verum quod erit natum, _tollit_." —Plaut. _Amph._ I, III, 3.

TONSORES: Genus vilissimum.

"Mollitiem saeculi illius considera; homines enim elegantes, haud contenti olim catamitis ad pocula, calonibus ad lecticam, forma et patientia conspicuis, ... etiam _tonsores_ insuper in ministeriis, immo _in deliciis_ habebant. Quorum frequenti opera, non in tondenda coma, pilisque vellendis modo, aut barba rasitanda, sed vero et pygiacis sacris cinaedice, ne nefarie dicam, de nocte administrandis utebantur." —Douza, _Praecidan. in Petron. lib._ II, _cap._ III.

TONSUS AD SPECULUM: Qui vitam degit inter volsellas et specula.

Sed patris _ad speculum tonsi,_ matrisque togatae Filius... —Mart. VI, LXIV, 4 sq.

Genus hoc trossulorum sic arguit Seneca:

"Quid? hos otiosos vocas, quibus apud _tonsorem_ multae horae transmittuntur; dum decerpitur si quid proxima nocte succrescit; dum de singulis capillis in consilium itur; dum aut dijecta coma restituitur, aut deficiens hinc atque illinc in frontem compenditur?" "Quomodo irascuntur, si _tonsor_ paulo negligentior fuit, tanquam virum tonderet? quomodo excandescunt, si quid ex juba sua decisum est, si quid extra ordinem jacuit, nisi omnia in annulos suos reciderunt?" "Quis est istorum qui non malit rempublicam turbari quam comam; qui non sollicitior sit de capitis decore quam de salute; qui non comptior esse malit quam honestior?" —Senec. _de Brevitate vitae._

Vide TROSSULUS.

TORUS: Saepissime pro concubitu.

Saepe ego lascivum Martem furibunda cecidi, Legitimos îsset quum vagus ante _toros._ —Mart. VI, XXI, 5 sq.

Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro Laeta colat, primis quo coiere _toris._ —Mart. VII, LXXIV, 7 sq.

TOTUS: Verbum venereum. Ad rem paratus, tensus.

"Ecquid hodie _totus_ venisti?" —Petron. _Sat._

"Arctissime namque complexatum me prorsus, sed _totum_ recepit." —Apul. _Met._ I.

Sed tamen, Nymphae, cavete quod Cupido pulcher est: _Totus_ est in armis idem, quando nudus est Amor. —_Pervigil. Ven._ 33 sq.

TRABS: Pro pene.

O Memmi, bene me ac diu supinum Tota ista _trabe_ lentus irrumasti. —Catull. XXVI, 9 sq.

TRACTARE: Virilia manibus sollicitare.

At non longa satis, non stat bene mentula crassa, Et quam si _tractes,_ crescere posse putes. —_Priap. Carm._ LXXXI, 1 sq.

TRACTATOR, TRACTATRIX: Puer aut puella cujus ministerium erat corpus undique fricare, manuque levi pinsere, ratione tum sanitatis, tum voluptatis.

Percurrit agili corpus arte _tractatrix,_ Manumque doctam spargit omnibus membris. —Mart. III, LXXXII, 13 sq.

TRACTATIO:

"Torum frequenti _tractatione_ vexavi, amoris mei quasi quamdam imaginem." —Petron. _Sat._

TRADERE: Aliquando in obscenis.

_Traditur_ ecce viro clarus genere atque opibus vir. —Juv. II, 129.

TRAMITE SEMINALI IMBUERE: Vim procreandi exercere.

Perque caelum, perque terras, perque pontum subditum, Pervium, suî tenorem _seminali tramite_ _Imbuit,_ jussitque mundum nosse nascendi vias. —_Pervigil. Ven._ 58 sqq.

TREPIDARE: Libidinis titillatione subsilire.

...liquido quum plasmate guttur Mobile colluerit, patranti fractus ocello, Hic neque more probo videas, neque voce serena Ingentes _trepidare_ Titos... —Pers. I, 17 sqq.

TRIBAS: Nota est miserrima haec libido, qua foemina foeminam adscendit. Mere graecum, τρίβας, id est frictrix.

Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic, Effigiemque deae longis siphonibus implent; _Inque vices equitant,_ ac luna teste, moventur. —Juv. VI, 309 sqq.

Lenonum ancillas posita Saufella corona Provocat, et tollit pendentis praemia coxae: Ipsa Medullinae _frictum crissantis adorat._ —Idem, VI, 320 sqq.

Ipsarum _tribadum tribas_ Philaeni, Recte, quam futuis, vocas amicam. —Mart. VII, LXX, 1 sq.

Inter se geminos audes committere cunnos, Mentiturque virum prodigiosa venus. —Mart. I, XCI, 7 sq.

Sed raro foeminarum sat grande murtum, ut tanquam parte virili uti possint; pleraeque ergo _tribades_ pudendis suis penem fictitium alligabant, e corio aut pannis confectum. Vide Tertull. _de Pall._ IV, et verbum FASCINUM, et div. Paul. _Epist. ad Romanos_, I.

Non tantum foeminas, sed et pueros agebant _tribades_.

Paedicat pueros _tribas_ Philaenis, Et tentigine saevior mariti Undenas vorat in die puellas. —Mart. VII, LXVII, 1 sqq.

TRIPHALLUS: Τρίφαλλος, cognomen Priapi; ex amplitudine penis ejus. Quasi dicas aequalem mensura tribus mentulis.

At, o _Triphalle,_ saepe floribus novis Tuas sine arte deligavimus comas. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 9 sq.

TRISTIS PUELLA: Quae rogata venerem recusat.

Nil opus est fletu: lacrymis erit aptius uti, Si quando fuerit _tristior_ illa tibi. —Tibull. IV, IV, 21 sq.

Tu cave ne _tristi_ cupias pugnare _puellae,_ Neve superba loqui, neve tacere diu. —Propert. I, X, 21 sq.

TROSSULUS: Colendi corporis ad ridiculum studiosus. Gallice _un dameret_.

"Nunc emunt _trossuli_ nardo nitidi vulgo attico talento equum." —Varr. _Sesquiulysses._

Ab equitibus romanis, sic nugatorie dictis quod exteris ornatu et toto genere vitae praestare vellent.

...unde istud dedecus in quo _Trossulus_ exsultat tibi per subsellia laevis? —Pers. I, 81 sq.

TRUDERE: In obscenis, ut patet ex carmine sequenti, non nupero, sed antiquitus scripto.

Monachi:

En sumus hic nos tres, vos tres supponite nos tres; Nam sumus ex illis qui _trudimus illud in illis._

Respondent monachae:

Adsumus et nos tres, vos tres supponite nos tres; Nam sumus ex illis qui cludimus illud in illis. —Bebelli _Facet._

TRUSARE: Flaccidulo pene foeminam inire. Vide Comment. in Catull.

Deprendi modo pupulum puellae _Trusantem_.... —Catull. LII, 5 sq.

TUBUS: Inguen muliebre.

Modo qui per omnes viscerum _tubos_ ibat, Et voce certa consciaque dicebat, Puer, an puella matris esset in ventre. —Mart. XI, LXII, 6 sqq.

TUMERE: Libidine inflammari; arrigere.

..._tument_ tibi quum inguina, num si Ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis tentigine rumpi? —Hor. _Sat._ I, II, 116 sqq.

TUMOR: Eodem sensu.

Repente nervus excitet libidinem Et inquietus inguina arrigat _tumor,_ Neque incitare cesset, usque dum mihi Venus jocosa molle ruperit latus. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 41 sqq.

TUNICAM TOLLERE: In obscenis.

Promisit pariter se Phyllis utrique daturam, Et dedit: ille pedem _sustulit,_ hic _tunicam._ —Mart. X, LXXXI, 3 sq.

TURGERE: Ardere ad venerem.

"Nunc in fermento tota est, ita _turget_ mihi.—Edepol, ego illam mediam diruptam velim." —Plaut. _Casin._ II, V, 17 sq.

TURTUR: Pro pene.

"Ubi ego capiam pro machaera _turturem_." —Plaut. _Bacch._ I, I, 35.

TURTURILLA: Lupanar.

"Ita dictus locus in quo corruptelae fiebant, quod ibi _turturi_ opera daretur, id est peni." —Isidor. _Gloss._

TURTURILLAE: Molles, impudici.

"Isti quos publica quies, aliis laborantibus, molliter habet, _turturillae_ sunt. Tuti contumeliae caussa." —Senec. _Epist._ 96.

Vide eumdem, _de Provident. V._

TUSCI MODI: Schemata libidinis; a _Tusciae_, id est, Etruriae populis, quorum filias ex quaestu meretricio dotem sibi comparare solitas tradit Herodotus.

"...ubi ex _Tusco modo_ Tute tibi indigne dotem quaeras corpore." —Plaut. _Cistell._ II, III, 20 sq.

Aut ex _Tusco_, vico Romae, quo degebat vilissima plebecula. Inde Horatius:

..._Tusci_ turba impia vici. —_Sat._ II, III, 228.

Et Plautus:

"In _Tusco_ vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant." —_Curcul._ IV, I, 21.

TUTUNUS: Cognomen Priapi. Vide Carol. Steph. _Dict. historic._

TYMPANUM: Symbolum cinaedorum et mollium, a Cybeles sacerdotibus, quibus peculiare. Hinc amarum illud in Augustum.

"Viden' ut cinaedus _orbem digito_ temperet?" —Suet. _in Aug._ 68.

"Cur non adhibuisti, dum istaec loqueris, _tympanum?_ Nam te _cinaedum_ esse arbitror magis quam virum." —Plaut. _Poenul._ V, V, 38 sq.

"_Tympanotriba,_ mollis, effoeminatus, quales erant Cybelae sacerdotes." —Turneb. _Adv._ XXIV, 27.

UDA PUELLA

UDA PUELLA: Quae voluptate madet. Sic Martialis de libris obscenis, qui manu una tenentur.

Tu quoque nequitias nostri lususque libelli _Uda puella_ leges, sis Patavina licet. Erubuit, posuitque meum Lucretia librum; Sed coram Bruto; Brute, recede, leget. —Mart. XI, XVII, 7 sqq.

UMBILICUS: Mulierum pudenda.

"Lumbos et _umbilicum_ accipit Hieronymus, pro viri mulierisque genitalibus, ubi de diabolo sic pronuntiat Job: «Virtus ejus in lumbis, et potestas ejus in _umbilico_.» Sic et in Ezechiele de Hierusalem: «Non est praecisus _umbilicus_ tuus.»" —Cael. Rhod. _Lect. ant._ IV, 7.

UMBRATICOLA: Iners ad venerem, mollis, effoeminatus; de amasiis urbanis qui sub _umbra_ tectorum mollescunt corpore et animo.

"Moechum, malacum, cincinnatum, _umbraticolam,_ tympanotribam Amas..." —Plaut. _Trucul._ II, VII, 49 sq.

UNA MULIER: Sine moecho; quae uno viro contenta est.

"Sic etiam in tragoediis; quid enim est illud? quae _mulier una?_ quid inquam est?" —Cic. Epist. _ad Fam._ IX, 22.

UNIVIRA (_TERT._), UNIVIRIA: Quae secundis nuptiis abstinet.

"Hujus uxor Calpurnia fuit sancta et venerabilis... Quam majores nostri _univiriam_ sacerdotem inter sacratissimas foeminas adorarunt." —Treb. Poll. _de Tito._

UNGUENTA: Ad usum utriusque sexus. De luxu _unguentorum_ J. Bernatius ad _lib._ I _Silv._ Statii, ubi copiose. De abusu vero sic Plautus:

"...mulier recte olet, ubi nihil olet; Nam istaec veteres, quae se _unguentis_ unctitant, interpoles, Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor cum _unguentis_ consociavit, illico Itidem olent, _quasi quum una multa jura confudit cocus_." —Plaut. _Mostell._ I, III, 116 sqq.

In balneis, tum publicis, tum privatis, post lotionem totum corpus _unguentis_ perfundebant. Vid. BALNEA.

Et in secretis, palaestraque venerea, antequam luctarentur, odoramentis se perungebant, ut et simul excitaretur uredo, necnon sudantium membrorum et veneris ipsius odor emendaretur.

Nam te non viduas jacere noctes Nequicquam tacitum cubile clamat, Sertis et syrio fragrans olivo. —Catull. VI, 6 sqq.

Non torum solum, sed cubiculum totum et supellectilem ungebant.

UNGUENTATUS: Pro molli et cinaedo.

"Quotidie _unguentatus_ adversus speculum ornetur, cujus supercilia radantur, qui barba vulsa, feminibusque subvulsis ambulet; qui in conviviis, adolescentulus cum amatore, cum chirodata tunica, inferior adcubuerit; qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit; quum ne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent." —Afranius, _ad Gellium_, VII, 22.

Diceris male te a tuis, _Unguentate,_ glabris, marite, Abstinere: sed abstine. —Catull. LVI, 141 sqq.

UREDO: Pruritus, incentivus libidinis ardor. Vide Beroald. _in Apul._ I, 18.

URINA: Pro semine genitali.

...Major tamen ista volutpas Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox Auribus atque oculis concepta _urina_ movetur. —Juv. XI, 166 sqq.

Sic et idem VI, 64: _Tuccia vesicae non imperat._

Romanis turpe erat atque ominosum suo nomine lotium illud appellare. Inde multiplices circumlocutiones pro _urina_. Sic Seneca _humorem obscenum_ dicit, _aquam immundam_, etc. Eadem de causa vas urinarium nominare vitabant, digitorum crepitu poscentes.

Digiti crepantis signa novit eunuchus, Et delicatae suscitator _urinae_ Domini bibentis ebrium regit penem. —Mart. III, LXXXII, 15 sqq.

URTICA: Saepissime eodem sensu quod UREDO.

USURARIUS: Catamitus.

"Cupio aliquem emere puerum, qui _usurarius_ Nunc mihi quaeratur." —Plaut. _Curcul._ III, I, 12 sq.

USURARIA: Quae viro non propria, sed tantum ad usum, et tanquam mutuatitia.

"Nulla datur propria foemina (regi), sed per vicissitudines, in quacumque commotus fuerit, _usurariam_ sumit." —Solin. _de Hebudibus._

"In faciem vorsus Amphitruonis Juppiter, Dum bellum gereret cum Telebois hostibus, Alcmenam uxorem cepit _usurariam_." —Plaut. _Amphitr. argum._ 1 sqq.

USUS: Coitus.

At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis; Et quum furtivo juvenem lassaverit _usu,_ Tecum interposita languida veste cubet. —Tibull. I, IX, 53 sqq.

UVA IMMITIS: Immatura. Libro de praeceptis connubialibus, scripsit Plutarchus, eos, qui prima virginum dissidia non ferunt, nihil differre ab illis, qui quum in uvam forte acerbam inciderint, maturas aliis relinquunt: ac vicissim, novas plerasque nuptas, quae primo congressu sponsos non ferunt, idem pati quod illi, qui quum apis ictum jam pertulere, favum aliis concedunt. Unde sententia, exspectandum esse virginis maturitatem, et crudae indulgendum, dum jugo assueta mitescat.

...tolle cupidinem _Immitis uvae:_ jam tibi lividos Distinguit autumnus racemos Purpureo varius colore. —Hor. _Od._ II, V, 9 sqq.

UXORES: Pro meretricibus.

Conviva quisquis Zoili potest esse, Summoenianas coenet inter _uxores_... —Mart. III, LXXXII, 1 sq.

UXORCULA: In blanditiis.

"Corpusculum melliculum.—Mea _uxorcula_." —Plaut. _Casin._ IV, IV, 19.

UXORIUS: Qui ignave _uxori_ suae subditus est. Rogatus Metellus, cur Marci filiam praedivitem, forma nobilem et genere claram, ducere tamen nollet: _Malo, ait, esse meus quam suus._

"Amanti argento filio auxiliarier Sub imperio vivens volt senex _uxorio_." —Plaut. _Asin. argum._ 1 sq.

VACARE

VACARE: Gaudiis veneris carere.

Tu quod saepe soles, nostro laetabare casu, Galle, quod abrepto solus amore _vacem._ —Propert. I, XII, 1 sq.

At tu non una potuisti nocte _vacare,_ Impia, non unum sola manere diem. —Idem, II, X, 19 sq.

Hinc:

VACANS MULIER: Pro vidua apud jurisconsultos. (_Martianus, in l._ V, §. 2, _ad legem Juliam._) Et:

VACUUS: Eodem sensu.

"Sed ubi mulier _vacua_ fuit, nectere moras." —Tacit. _Annal._ XIII.

Semper enim _vacuos_ nox sobria torquet amantes, Spesque timorque animos versat ultroque modo. —Propert. III, XVII, 11 sq.

VACATIO MARITALIS: Officium veneris. (_Martianus Felix, lib._ I.)

VAGA PUELLA: Scortum per vicos et plateas quaestum faciens.

Non est illa _vagis_ similis collata _puellis._ —Propert. I, V, 7.

VAGUS AMOR: De viro qui per toros vagatur instabili amore.

Hi faciunt, ut sis foemina sola viro; Hi dant, quod non vis uxor dare. Do tamen, inquit, Ne _vagus_ e thalamis conjugis erret _amor._ —Mart. XII, XCVI, 6 sqq.

VAGINA: In obscenis, pro cunno aut podice.

"Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul? Conveniebatne in _vaginam_ tuam machaera militis?" —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 84 sq.

VALENS, VALENTULUS: Vir aut mulier corporis solidi et succo pleni, ut necesse est ad officium veneris.

"Obsecro ut _valentula_ est." —Plaut. _Casin._ IV, IV, 26.

Conjuges bene vivite, et Munere adsiduo _valentem_ Exercete juventam. —Catull. LVI, 233 sqq.

E quibus ut scires quicumque _valentior_ esset, Haec es ad arrectos verba locuta procos. —_Priap. Carm._ LXIX, 23 sq.

VALLIS FEMORUM: Mulierum pudenda.

De _valle femorum_ altrinsecus pares rugas Mediumque, fissi rima qua patet, callem Ψ dicit esse... —Auson. _Epigr._ CXX, 5 sqq.

VALLIS ALARUM: Axillae.

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur _Valle_ sub alarum trux habitare caper. —Catull. LXIV, 5 sq.

VANNERE: Dicebatur de foemina sub viro crissante alternis motibus; similitudine _vanni_ frumentarii.

Hunc molere, illam autem ut frumentum _vannere_ cunnis. —Lucil. _Frag._ VII, 11.

Crissavit, ut si frumentum clunibu' _vannat._ —Idem, _Frag._ XI, 14.

VAS, VASCULUM: Id quo viri sumus. Peculiariter, colei, mentula.

"Mox manum etiam demisit in sinum, et pertracto _vasculo_ tam rudi, etc." —Petron. _Sat._

"Quid id est?—Revero _vasa_ salva." —Plaut. _Poenul._ IV, II, 41.

Hinc legimus, Circen, Atlantiademque Calypso Grandia Dulichii _vasa_ petisse viri. —_Priap. Carm._ LXIX, 15 sq.

VASA LIBIDINES REFERENTIA:

"Centenaria _vasa_ habuit Heliogabalus schematibus libidinosis inquinata." —Lamprid. _in Heliogab._

VATICANUS: Deus invocatus quum puelluli fari incipiunt, ut vox eorum clara fiat et amoena. Sic dictus ab infantium vagitu.

"Neque enim audent aliquas partes tribuere _Vaticano,_ qui infantium vagitibus praesidet." —Aug. _de Civitate Dei_, IV, 8.

Vide Gyrald. _Syntax. deorum_.

VENA: Pro pene.

O quoties rigida pulsabis pallia _vena,_ Sis gravior Curio Fabricioque licet! —Mart. XI, XVII, 5 sq.

Non sum de fragili dolatus ulmo; Nec quae stat rigida supina _vena,_ De ligno mihi quolibet columna est. —Mart. VI, XLIX, 1 sqq.

VENARI: De illo aucupio quo foeminae viris insidiantur; frequentissima translatio apud scriptores eroticos.

"Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. Viden' tu illam oculis _venaturam _ facere, atque aucupium auribus?" —Plaut. _Mil._ IV, I, 42 sq.

VENATIONES LUDICRAE: Simulacra venationis, quorum duplex genus. Unum, verae dimicationis in feras arenarias; alterum vero, direptionis. Prius edebatur in amphitheatro; posterius, in circo.

Venatione in amphitheatrica, primitus tantum dimicabant damnati ad bestias, unde saepe dicti _damnati ad ludum_. (Tertull. _de Spectacul._ 10.)

Sed ad extremum temporis, liberi et ipsi se feras dimicaturos offerebant; neque plebeii solum, sed et equites, viri praetorii, senatores, et, quod horrendum dictu, necnon _foeminae ingenuae_.

"Etiam _venationes,_ gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec virorum modo pugnas, sed et _foeminarum_ (edidit.)" —Sueton. _Domit._ 4.

Sic et carpens Juvenalis hanc mulierum venationem:

Quum tener uxorem ducat spado, Maevia tuscum Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma. —Juv. I, 22 sq.

Hos inter fremitus, novosque luxus, Stat sexus rudis insciusque ferri, Et pugnas capit improbus viriles, etc. —Stat. _Sylv. ult. lib._ I.

Belliger invictis quod Mars tibi saevit in armis, Non satis est, Caesar; saevit et ipsa Venus. —Mart. _de Spectacul._ VII, 1 sq.

VENDERE: Verbum nuptum. Se aut alios ad stuprum tradere.

"Quia nosti venerem tuam, superbiam captas, _vendisque_ amplexus non commodos. Quo enim spectant flexae pectine comae? quo facies medicamine attrita, et oculorum quoque mollis petulantia?...Nisi quod formam prostituis ut _vendas?_...Sive ergo nobis _vendis_ quod peto, mercator paratus est." —Petron. _Sat._

Jam tu qui venerem docuisti _vendere_ primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. —Tibull. I, IV, 59 sq.

VENIRE: Scilicet ad stuprum.

De me mî certe poteris formosa videri, Mî formosa satis, si modo saepe _venis._ —Propert. II, XIX, 29 sq.

VENTER: _Ventrem_ jurisconsulti saepe appellant et mulierem ipsam gravidam, et puerum qui in utero est.

"Antiqui libero _ventri_ ita prospexerunt, ut in tempus nascendi integra reservarent." —_ff._ V, IV, 3.

Tibi hospitale pectus, et purae manus, Tuusque _venter_ partumeius, et tuo Cruore rubros obstetrix pannos lavit, Utcumque fortis exsilis puerpera. —Hor. _Epod._ XVII, 49 sqq.

VENTUS TEXTILIS: Vestes perlucidae quibus totum corpus perspicuum manebat.

Aequum est induere nuptam _ventum textilem,_ Palam prostare nudam in nebula linea? —Petron. _Sat._

"Ingrediuntur expolitae libidinum victimae, et tenuitate vestium nudae oculis ingeruntur." —Hieronym. _ad Helvid._

VENUS: Amorum dea, mundi perpetua genitrix. Sic dicta a _veniendo_, quod ad res omnes veniat. (_Cic. de Natura deorum_, II.) Natam fabulantur poetae ex Caeli testiculis a Saturno excisis et projectis in mare.

Nuda pingebatur, cesto tantum praecincta.

_Nuda_ recede, _Venus;_ non est tuus iste libellus; Tu mihi, tu, Pallas Caesariana, veni. —Mart. VIII, I, 3 sq.

Paene innumera _Veneris_ cognomina, tum ex locis quibus colebatur, tum ex rebus aut actis quibus praeerat. Vide Serv. _Annotat. in Virgil. Aeneid._ I. Notabilia enumerabimus:

VENUS BONA: Conjugalis.