Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 26

Chapter 26 2,924 words Public domain Markdown

STIMULATRICES: De lenis; quod ex officio mulieres urgent et stimulant, ut se vulgent.

"Vix comprimor quin involem illi in oculos _stimulatrici_." —Plaut. _Mostell._ I, III, 46.

Et paulo post:

"In anginam ego nunc velim verti, ut veneficae illi Fauces prehendam, atque enicem scelestam _stimulatricem_." —Idem, _ibid._ 61 sq.

STOLA: Operimentum specialiter matronis tributum.

"Matronas appellabant eas quibus _stolas_ habendi jus erat." —Festus.

"Muliebria vestimenta sunt, quae matrisfamilias caussa sunt comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione; veluti _stolae,_ pallae, tunicae, capitiae, zonae." —Ulp. _Lib._ XXIII, _ff. de auro et argento._

Longa erat _stola_ et talaris.

Este procul, vittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. —Ovid. _Art. Amat._ I, 31 sq.

Matronae, prater faciem, nil cernere possis, Caetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res: Custodes, lectica, ciniflones, parasitae, _Ad talos stola demissa,_ et circumdata palla... —Hor. _Sat._ I, II, 94 sqq.

Hinc:

STOLATA: Pro matrona. Sic Caligula Liviam aviam suam _Ulyssem stolatum_ appellabat, tamquam occulte astutissimam. Addam illud acerbissimum Ciceronis in Antonium:

"Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem _stolam_ reddidisti." —_Philippic._ II.

Quis floralia vestit, et _stolatum_ Permittit meretricibus pudorem. —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

Vide MATRONA, ADULTER.

STRICTIVELLAE: Foeminae, quarum trita pellis et quasi adusta nimio usu pumicis aut volsellae, quibus utebantur ad cilia castiganda, caeterosque pilos evellendos.

"Scrantiae, scrupedae, _strictivellae,_ tantulae." —Plaut. _frag. Nervol._ 2.

STROPHIUM:

"_Strophium_ est fascia brevis quae virginalem tumorem cohibet papillarum." —Non. Marc.

Non contecta levi velatum pectus amictu, Non tereti _strophio_ lactentes vincta papillas. —Catull. LIX, 64 sq.

STUDIUM: Verbum blandientis.

"Hujus cor, hujus _studium_." —Plaut. _Poenul._ I, II, 178.

STUPRUM: Proprie coitus lege vetitus.

"Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad _stuprum_ virgines matronasque." —Sallust. _Hist. lib._ III, _apud Non. Marc._

SUADELA: Graecis Πείθω. Inter numina nuptialia numeratur a Plutarcho in _Rom. quaest._ Praeerat blanditiis, _suadentibusque verbis_ quibus matrimonia conciliantur.

Scilicet uxorem cum dote, fidemque et amicos, Et genus et formam regina pecunia donat, Ac bene nummatum ecorat _Suadela_ Venusque. —Hor. _Epist._ I, VI, 36 sqq.

SUBACTOR: Agens in quacumque venere.

"Romam ut rediit, _subactore_ suo Antero post se in currum locato, ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur." —Lamprid. _in Commod._

SUBARE: De foemina libidinante. A _subatione_, verbo technico scrofarum ardoris ad mares.

...foeminae Inter gannitus et _subantis_ voculas, Carpunt papillas, atque amplexus intiment. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 13 sqq.

"...verrem, _subantis_ audita voce, nisi admittatur, cibum non capere usque in maciem; foeminas autem in tantum efferari, ut homines lacerent, candida maxime veste indutum." —Plin. X, 163.

...jamque _subando_ Tenta cubilia, tectaque rumpit. —Hor. _Epod._ XII, 11 sq.

SUBATIO: Eodem sensu et apud eumdem.

SUBIGERE: Sibi ad stuprum marem aut foeminam subjicere.

Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Galliam. Nicomedes non triumphat, qui _subegit_ Caesarem. —Sueton. _in Caesare_, 49.

Deformis uxor cui sit, ancilla elegans, Uxorem habere, _subigere_ ancillam velit. —Auson. _Epigr._ CXXXIII, 1 sq.

Hinc:

SUBIGUS, SUBIGA, SUBJUGUS: Deus adhibitus ut bene et apte maritus subigeret. Vide Aug. _de Civ. Die_, VI, 9; Tertull. _ad Nationes_, II, 11; _Rom. triumph._ I, 14.

SUBIGITARE: Nequiter lasciveque attrectare.

"Neque ego unquam alienum scortum _subigito_ in convivio." —Plaut. _Mil._ III, I, 58.

"Nunc tu si vis _subigitare_ me, proba est occasio." —Idem, _Cas._ V, IV, 2.

SUBIGITATIO: Actus _subigitantis_.

"Spectatores, ad pudicos mores haec fabula est: Neque in hac _subigitationes_ sunt, neque ulla amatio." —Plaut. _Captiv._ V, IV, 1 sq.

SUBIGITATRIX: Tribas.

"Ne me attrecta, _subigitatrix._—Sin te amo?—Male operam locas." —Plaut. _Pers._ II, II, 45 sq.

SUBIRE: In obscenis. Pro inire; tunc de agente.

Naiadas antiqui Dryadasque habuere Priapi, Et, quo tenta dei vena _subiret,_ erat. —_Priap. Carm._ XXXIII, 1 sq.

SUBIRE: Pro prostare, aut se inclinare; rem pati.

Hippo _subit_ juvenes, et morbo pallet utroque. —Juv. II, 50.

SUBLIGAR, SUBLIGACULUM: Vestis qua pudendae partes tegebantur. Sic dicta quod subtus ligabatur.

"Scenicorum quidem mos tantam habet, vetere disciplina, verecundiam, ut in scenam sine _subligaculo_ prodeat nemo." —Cic. _de Offic._ I.

Narrat te rumor, Chione, nunquam esse fututam, Atque nihil cunno purius esse tuo. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris; Si pudor est, transfer _subligar_ in faciem. —Mart. III, LXXXVII, 1 sqq.

SUBNUBA: Concubina, pellex.

...lecti quoque _subnuba_ nostri _Moereat_... —Ovid. _Epist._ VI, 153 sq.

SUBSIDERE: Verbum venereum, usitatissimum de foemina marem subeunte.

Et pecudes et equae maribus _subsidere_ possent. —Lucret. IV, 1191.

Novaque monstra junxerit libidine Mirus Amor; juvet ut tigres _subsidere_ cervis, Adulteretur et columba milvio. —Hor. _Epod._ XVI, 30 sqq.

Vide SEDERE.

SUBSTERNERE: Eodem sensu.

Liber ut innuptae potiretur flore novercae, Ignaro mater _substernens_ se impia nato. —Catull. LIX, 403 sq.

SUBULO (-ONIS): Paedico; a _subula_ qua sutores corium pertundunt. Vide PULLIPREMO.

SUBURRANAE: Vilissima scorta, a _Suburra_, Romae vico, spelunca furum et prostibulorum.

Famae non nimium bonae puellam, Quales in media sedent _Suburra,_ Vendebat modo praeco Gellianus. —Mart. VI, LXVI, 1 sqq.

Nota _Suburranas_ inter Telethusa puellas, Quae, puto, de quaestu libera facta suo est. —_Priap. Carm._ XL, 1 sq.

SUCCIDA MULIER: Succo plena et bene habita.

"Siccam, _succidam,_ Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." —Plaut. _Mil._ III, I, 92 sq.

SUCCUBA: Adultera, stuprata (_Ovid._); quod sub viro cubat; vel a _succumbere_.

"Subcuboneum positum pro _succuba._ Titinnius testis est in Psaltria: _contemplari ancillas, quam arbitrer illarum subcuboneum esse_." —Non. Marc.

SUCCUMBERE: Verbum venereum; stuprum concedere.

Aufilena, viro contentam vivere solo, Nuptarum laus est laudibus eximiis; Sed cuivis quamvis potius _succumbere_ fas est, Quam matrem fratres efficere ex patruo. —Catull. CVI, 1 sqq.

SULCUS: Opus venereum.

Arentque _sulcos_ molli in arvo venerio. —Apul. _Ἀνεχόμ._[TR3] 16.

SULPITIA: Poetria erotica, sed pudica; scripsit de amore conjugum.

Omnes _Sulpitiam_ legant puellae, Uni quae cupiunt viro placere; Omnes _Sulpitiam_ legant mariti, Uni qui cupiunt placere nuptae. —Mart. X, XXXV, 1 sqq.

SUMEN: Pro mamma a sugendo. Vide _Non. Marc._

Quod si nulla potest mulier tam corpore duro Esse, tamen tenero maneat succussa lacerto, Et manus uberior lactanti in _sumine_ sidat. —Lucil. _Frag._ IV, 13 sqq.

SUMERE FOEMINAM, SUMERE ALIQUID: Verbum nuptum pro venerem agere.

Quum duo venissent ad Phyllida mane fututum, Et nudam cuperet _sumere_ uterque prior: Promisit pariter se Phyllis utrique daturam, Et dedit: ille pedem sustulit; hic tunicam. —Mart. X, LXXXI, 1 sqq.

"Unus et senex non erit gravis; etiam valuerit _aliquid sumere,_ opus anhelitu perdet." —Petron. _Sat._

SUMMA PETERE: Irrumare.

Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis? _Summa petas:_ illic mentula vivit anus. —Mart. XI, XLVII, 5 sq.

Per medios ibit pueros mediasque puellas Mentula: barbatis nonnisi _summa petet._ —_Priap. Carm._ LXXVI, 1 sq.

SUMMITTERE SE: Se viro subjicere.

...quem Massa timet, quem munere palpat Carus, et a trepido Thymale _summissa_ Latino. —Juv. I, 35 sq.

SUMMOENIANAE: Scorta quae sub moenibus vagabant.

Conviva quisque Zoili potest esse, _Summoenianas_ coenet inter uxores. —Mart. III, LXXXII, 1 sq.

SUPERCILIA: Plene nigra in laude habebantur. Inde fuligine collinebant, non tantum comam, sed et oculos.

"...nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur." —Tertull. _de Habitu mulierum_, 2.

SUPERDUCERE: Dicebatur de secundis nuptiis, quum vir alteram duceret uxorem, post prioris mortem, aut divortium cum illa.

"Duobus filiis quidam _superduxit_ uxorem." —Senec. _Declamat._ I.

SUPPALPARI: Blandiri, assentari.

"Insinuat sese ad illam amicam heri mei; Occoepit ejus matri _suppalparier_ Vino, ornamentis, opiparisque obsoniis." —Plaut. _Mil._ II, I, 27 sq.

SUPPARUS: Indusium muliebre, camisiis tunc temporis praesimile.

"_Supparus,_ lineum puellarum vestimentum, quod et subucula appellatur." —Festus.

Vide Plaut. _Epidic._ II, II, a versu 45 ad 51, ubi de illis mulieribus,

"_Quae vesti quotannis nomina inveniunt nova._"

SUPPEDERE: Paedicare. A _pedo_, pastorum baculo; nam proprie _suppedit_ qui baculum plantat.

"_Suppedit_ flagitium est." —Cic. _Ep. ad Fam._ III, 22.

SUPPLICIUM PUERILE: Patientia in paedicatione.

Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni, _Supplicium_ tantum dum _puerile_ times. —Mart. II, LX, 1 sq.

SUPPONERE: Adducere ad stuprum, prostituere.

"Nam mihi ab hippodromo memini afferri parvolam Puellam, eamque me mihi _supponere_." —Plaut. _Cistell._ II, III, 10 sq.

SUPPOSTRIX PUERORUM: Quae puerum alienum loco legitimi supponit.

"_Suppostrix puerûm!_ Ego edepol jam tua probra aperibo omnia." —Plaut. _Trucul._ IV, II, 50.

SURGERE: Arrigere.

Triginta tibi sunt pueri, totidemque puellae; Una est, nec _surgit_ mentula. Quid facies? —Mart. XII, LXXXVI, 1 sq.

SURGERE: De papillis; crescere, tumescere.

Ipsa _surgentes_ papillas de Favoni spiritu Urget in notos penates... —_Pervigil. veneris_, 13 sq.

SUSCEPTIO: Actus quo pater novum natum ex humo tollit, suumque dicit. Vide INFANTES.

SUSCIPERE PUEROS: Usitatissimum.

"Uno partu duos peperit simul; Eorum alter nostro qui est _susceptus_ semine, Suis factis te immortali afficiet gloria." —Plaut. _Amph._ V, II, 8 sqq.

SUSPECTA LIBIDO: De sene; pro fellatione.

Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri Canities? quid, quod merito _suspecta libido_ est, Quae venerem affectat sine viribus? —Juv. X, 207 sqq.

SUSURRUS AMANTIUM: Naeniae, querimoniae, inter amasiorum dementias, quod ἀλλήλοις ψιθυρίζειν aptissime dicit Theocritus.

Ad solitum coiere locum, tum in _murmure parvo_ Multa prius questi... —Ovid. _de Pyram. et Thisbe, Met._ IV, 83 sq.

Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas romana perit: hinc fluxit ad istos Et _Sybaris_ colles... —Juv. VI, 294 sqq.

SYBARITIS: Liber foedissimus, sic dictus ab Hemiteonte _Sybarita_, qui scripsit de generibus voluptatum et obscenarum libidinum.

Nec, qui composuit nuper _Sybaritida,_ fugit; Nec quae concubitus non tacuere suos. —Ovid. _Trist._ II, 417 sq.

Musaei pathicissimos libellos, Qui certant _Sybariticis_ libellis, Et tinctas sale pruriente chartas, Instanti, lege, Rufe... —Mart. XII, XCV, 1 sqq.

SYMPLEGAS, SYMPLEGADES: Nates; mere graecum Συμπλέγαδες sunt insulae duo parvulae, parvoque distantes spatio, quae credebantur se invicem concutere. Inde pro clunibus, et _symplegadis antrum_ pro podice.

Si constringuntur gemina _symplegade_ culi, Et Minyas intrant, Cyaneasque nates. —Mart. XI, C, 5 sq.

Brachia deinde rotat, velut enthea daemone maenas, Pectus, crura, latus, ventrem, femora, inguina, suras, Tergum, colla, humeros, luteae _symplegadis_ antrum. —Auson. _Epigr._ CV, 7 sqq.

SYMPLEGMA: A συμπλέκω, _complico_. Series cinaedorum qui se invicem ineunt, simul agentes et patientes.

Praestent, et taceant quid exoleti; Quo _symplegmate_ quinque copulentur; Qua plures teneantur a catena. —Mart. XII, XLIII, 7 sqq.

[TR1] "Σατυίρασις" → "Σατυρίασις"

[TR2] "matrisquae" → "matrisque"

[TR3] "Aνεχόμ." → "Ἀνεχόμ." as in other references.

TABELLAE

TABELLAE: Amatoriae.

Lena vetat miserum Phryne, furtimque _tabellas_ Occulto portans itque reditque sinu. —Tibull. II, VII, 46 sq.

Quamvis te nudum spumanti Virro labello Viderit, et blandae assidue densaeque _tabellae_ Sollicitent... —Juv. IX, 35 sqq.

Munera cur mihi, quidve _tabellas_ Mittis, nec firmo juveni, neque naris obesae? —Hor. _Epod._ XII, 2 sq.

TABERNA: Non tantum de oenopolio dicebatur, sed voce generica de quocumque loco populari. Vide Varr. _de Vita populi romani, lib._ II, et Non. Marc. Hinc saepissime pro fornice et lupanare.

Salax _taberna,_ vosque contubernales, ...... Solis putatis esse mentulas vobis? Solis licere quidquid est puellarum Confutuere, etc. —Catull. XXXV, 1 sqq.

Unde:

TABERNARII: Qui lustra concelebrant.

"Qui ex rupiconibus, bajulis, _tabernariis,_ tam infans est, ut si pallium accipere velit, vel disertius maledicat." —Apul. _Florid._ I.

TABULAE MATRIMONIALES: Codices quibus inscribebantur pacta nuptialia. Moris erat illas rumpere, quum matrimonium divortio solveretur.

...Fugientem saepe puellam Amplexu rapui: _tabulas_ quoque ruperat, et jam Signabat. —Juv. IX, 74 sqq.

TABULAE TILIACEAE: Ferulae ligneae, quibus foeminae, necnon senes fasciabantur, ut recti incederent. Similes thoracibus illis quos Galli nuncupant _des corps baleinés_.

"Sed quum esset longus et senex, incurvareturque, _tiliaceis tabulis_ in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet." —Jul. Capitolin. _in Antonino Pio._

TACERE: Verbum nuptum; irrumari; nam qui irrumatur loqui non potest.

Lingis, non futuis meam puellam, Et garris quasi moechus et fututor. Si te prendero, Gargili, _tacebis._ —Mart. III, XCVI, 1 sqq.

TAEDAE: Faces nuptiales, e spina alba confectae, quod talibus usi essent Romani in Sabinarum raptu.

Pelle humum pedibus; manu _Spineam_ quate _taedam._ —Catull. LVI, 14 sq.

Saepissime pro ipso matrimonio.

Vos ego saepe meo vos carmine compellabo, Teque adeo eximiae _taedis_ felicibus aucte, Thessaliae columen, Peleu... —Catull. LIX, 24 sqq.

TANGERE: Verbum venereum; cum aliquo aut aliqua rem habere.

Nil medium est; sunt qui nolint _tetigisse,_ nisi illas Quarum subsuta talos tegat instita veste. —Hor. _Sat._ I, II, 28 sq.

...Verum hoc se amplectitur uno, Hoc amat, hoc laudat: matronam nullam ego _tango._ —Idem, _ibid._ 53 sq.

...nam insidias mihi instruentem _Tangam_ te prius irrumatione. —Catull. XVIII, 7 sq.

TARENTUM: Magnae Graeciae oppidum, Sybaris libidinibus aemulum. Adeo enim fractis moribus fuisse traduntur _Tarentini_, ut universum singuli corpus comere instituerint, virginumque more, translucentibus linteis ex domo exeuntes velari consueverint.

Pectinibus patulis jactat se _molle Tarentum._ —Hor. _Sat._ II, IV, 34.

TAURUS: Pro viro, tanquam admissario; praesertim pro valido frequentatur; a re rustica ductum.

Nondum subacta ferre jugum valet Cervice, nondum munia comparis Aequare, nec _tauri_ ruentis In venerem _tolerare_ pondus. —Hor. _Od._ II, V, 1 sqq.

"Nam et infans cum paribus inquinata sum; et subinde prodeuntibus annis, majoribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto natum proverbium illud, ut dicatur, _posse taurum tollere, quae vitulum sustulerit_." —Petron. _Sat._

Apud graecos tragicos ἀταύροτος ponitur pro _virgine_, quasi _sine tauro_.

TEGETES: A _tegendo_. (_Non. Marc._) Mattae junceae quibus sternebantur duri lupanarium grabati.

...dormire virum quum senserat uxor, Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili, etc. —Juv. VI, 116 sq.

Hinc pro lupanari ipso quidam sumunt:

Nec est amici, filiusve vicini; Sed in grabatis _tegetibus_que concepti, Materna produnt capitibus suis furta. —Mart. VI, XXXIX, 3 sqq.

TELUM: Pro virga virili.

Paedicare semel cupido dabit illa marito, Dum metuit _teli_ vulnera prima novi. —Mart. XI, LXXIX, 5 sq.

Illa manu moriens _telum_ trahit: ossa sed inter Altius ad vivum persedit vulnere mucro. —Auson. _Cent. nupt. imminutio._

Vide _Priap. Carm._ VIII.

TEMINARE: Vim inferre, polluere. Inde _contaminare_. (_Fest._)

TEMPESTIVA VIRO: Virgo nubilis, viripotens.

Atqui non ego te, tigris ut aspera, Getulusve leo, frangere persequor. Tandem desine matrem _Tempestiva_ sequi _viro._ —Hor. _Od._ I, XXIII, 9 sqq.

TEMPLA DEORUM: Saepissime libidinibus foedata.

"Caeterum adjiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis purpureis, thure flagrante, libidinem expungi." —Tertull. _Apologet._ 15.

Nuper enim, ut repeto, fanum Isisdis, et Ganymedem Pacis, et advectae secreta palatia Matris, Et Cererem (nam quo non prostat foemina _templo?_) Notior Aufidio moechus scelerare solebas, etc. —Juv. IX, 22 sqq.

Isidis praesertim sacrario stupra promiscue fiebant, ut in domo lenonis.

...jamque exspectatur in hortis, Aut apud _Isiacae_ potius sacraria _lenae._ —Juv. VI, 488 sq.

TENDERE: In obscenis; arrigere.

"Arcum et ipse meum _tetendi_." —Apul. _Met._ I.

Ulcus habet, Priami quod _tendere_ possit alutam, Quodque senem Peliam non sinat esse senem. —Mart. XI, LXI, 3 sq.

TENSUS: De mentula.

Totamque hanc sine fraude, quantacumque est, Tormento citharaque _tensiorem,_ Ad costam tibi septimam recondam. —_Priap. Carm._ V, 4 sqq.

Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen Ad citharam, cithara _tensior_ ipse sua. —_Priap. Carm._ LXIX, 7 sq.

TENERE: Possidere ad venerem.

Prendam te tamen, et _tenebo_ prensam. —_Priap. Carm._ V, 3.

Tene Thetis _tenuit,_ pulcherrime Neptunine? —Catull. LIX, 28.

TENTIGO: Pruritus quo virilia extenduntur, aut murtum arrigit in foeminis; ardor concubitus.

Hac _tentigine,_ quam videtis in me, Rumpatur precor usque, mentulaque Nequicquam sibi pulset umbilicum. —_Priap. Carm._ XXII, 4 sqq.

...adhuc ardens rigidae _tentigine_ vulvae. —Juv. VI, 128.

TENTUM: Fascinum, penis.

...an vere fama susurrat Grandia te medii _tenta_ vorare viri? —Catull. LXXV, 5 sq.

Unde deorum vehiculum _tensum_, non _tentum_ nominarunt, ne turpe verbum sonaret in sacris.

TEREBRA: In obscenis.

"_Terebra_ tu quidem pertundis." —Plaut. _Frag. Astraba_, vers. 5.

"_Terebratus_ multum sit, et subscudes addite." —Idem, _ibid._ vers. 7.

TERERE: Perforare; dicebatur praesertim de prima aggressione.

Licebit aeger aut languentior cubes, _Tereris_ usque donec ah: miser, miser! Triplexque quadruplexque compleas specum. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 32 sqq.

TESTES: Colei sic dicti, quod intersunt dum res geritur.

Dicat foristan haec sibi ipse: nemo Praecisum sciet esse me; sed errat; Magnis _testibus_ ista res agetur. —_Priap. Carm._ XIV, 5 sqq.

"Quod amas, amato _testibus_ praesentibus." —Plaut. _Curc._ I, I, 31.

SINE TESTE FACERE: Natibus aut ore pollui; quum ad id utrumque testibus non opus sit.

Non paedicari qui se testatur, Amille, Illud saepe facit, quod _sine teste facit._ —Mart. VII, LXII, 5 sq.

TESTICULARE: Paedicare, quod Graecis ὀρκιπαίδιζειν.

"—Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam, assentiant.— Qui? testes?—Testes.—Quid _testiculare?_—Enim uno sat est, etc." —Plaut. _Amph._ II, II, 193 sq.

TESTICULARI: Jumentis maribus foeminas admovere, et contra. (_Fest._; _Lubin. antiquar._)

TESTICULI BILIBRES: Amplissimi. Hic pondus pro mensura.

Ergo exspectatos ac jussos crescere primum _Testiculos,_ postquam coeperunt esse _bilibres,_ Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus. —Juv. VI, 370 sqq.

TESTICULUS PATERNUS: Pro majoribus.

Haec fierent, si _testiculi_ pars ulla _paterni_ Viveret in nobis? —Pers. I, 103 sq.

TESTICULI PUGILLARES: Grandes, succo pleni, ut excrescunt absiduo libidinis usu; adulti.

Nec _pugillares_ defert in balnea raucus _Testiculos,_ nec vellendas jam praebuit alas, Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto. —Juv. XI, 156 sqq. _de puero casto._

TESTUDO: Apud veteres secreti ac silentii symbolum. Hoc argumento Heliensibus Phidias Venerem fecit quae _testudinem_ calcabat.

"Opertius implicatiusque commonstrans esse _muliebris decoris_ aedes custodire ac silentium. Uxorium quippe ornamentum est, aut cum marito aut per maritum loqui. Nam et Aegyptiis inde uti calceis non fuit patrii moris, ut ita domi se continere quodammodo cogerentur." —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ V, 3.

THALAMUS: Proprie lecuts nuptialis, Θἄλαμος.

Contigit et _thalami_ mihi gloria rara, fuitque Una pudicitiae mentula nota meae. —Mart. X, LXIII, 7 sq.

THALAMUS: Pro matrimonio. Sic Ovid. _petere thalamos_, pro uxorem poscere, et Senec. _felici thalamo virginem dotare_, id est conjugio.

THALAMUS: Pro officio ipso maritorum.

Deinde experta latus, madidoque simillima loro Inguina, nec lassa stare coacta manu, Deseris imbelles _thalamos,_ mollemque maritum... —Mart. VII, LVIII, 3 sqq.

THALASSIO, THALASSUS, THALASSIUS: Ex thalamo; deus nuptiarum. Apud Graecos _Hymenaeus_. Laudes ejus canebantur versu lascivo.

Praeluxere faces; velarunt flammea vultus; Nec tua defuerunt verba, _Thalasse,_ tibi... —Mart. XII, XLII, 3 sq.

THALASSIO: Cantus nuptialis, ex ritu lascivus.

Quid si me jubeas _thalassionem_ Verbis dicere non _thalassionis?_ —Mart. I, XXXVI, 6 sq.

Vel acta puero cum viris convivia, Udaeque per somnum nates, Et inscio repente clamatum super _Thalassio, thalassio._ —Virgil. _ex Catalect._

THEATRA ROMANORUM: Veneri sacrata, ob ludorum salacitatem, necnon agentium mimorum impudicitiam.

"Itaque tametsi theatrum proprie sacrarium esset Veneris, etiam domum Liberi fuisse, etc." —Tertull. VI _de Spectaculis._

Prostibula enim per ludos publicos in scenam introduci solebant, et exponi omnium non libidini solum, sed et licentiae; et non sine pompa, et cum praedicatione praeconis per vicos et plateas. Quod patet ex pluribus locis ejusdem Tertulliani, et ex Plauto:

"Ea invenietur et pudica et libera, Ingenua Atheniensis, _Neque quicquam stupri Faciet profecto in hac quidem comoedia_." —Plaut. _Prolog. Casin._ 81 sqq.

Quibus et ludis incensi viri saepe in ipso theatro stuprationibus vacabant.

Quid faciet custos, quum sint tot in urbe _theatra?_ Quum spectet junctos illa libenter equos? —Ovid. _Art. amand._ III, 633 sqq.

Mimulae vero, post actam comoediam, ibant patratum.

"Mox hercle vero post, transacta fabula, Argentum si quis dederit, ut ego suspicor, _Ultro ibit nuptum,_ non manebit auspices." —Plaut. _Prolog. Casin._ 84 sqq.

Notum denique est illud Catonis ad floralia gradibus adstantis. Quum enim ex ritu festi mimulae se nudare inciperent, viso Catone et tanti viri praesentia retentae effugerunt. Quo admonitus Cato ex theatro recessit.

Nosses jocosae dulce quum sacrum Florae, Festosque lusus et licentiam vulgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti? An ideo tantum veneras, ut exires? —Mart. I, I, 1 sqq.

Immo, scenam et proscenium scorta obsidebant, ex more antiquo. Hinc Plautus:

"Bonum factum'st, edicta ut servetis mea: Scortum exoletum ne quis in proscenio Sedeat." —Plaut. _Poenul. prolog._ 16 sqq.

Huc intrant faciles emi puellae. —Stat. _Silv._ I, VI, 71.

Locis peculiaribus segregabantur praetextati et pullatorum turba.