# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 25

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus, Non caper, aut aries, sed _scarabaeus_ erit. —Auson. _Epigr._ LXIX, 9 sq.

SCEPTRUM: Pro mentula.

Hoc _sceptrum,_ quod ab arbore ut recisum est, Nulla jam poterit vivere fronde: _Sceptrum,_ quod pathicae petunt puellae; Quod quidam cupiunt tenere reges... —_Priap. Carm._ XXIV, 1 sqq.

SCHOENICULAE: Vilissima scorta, servorum et gerularum prostibula. A juncis quibus se praecingebant, alticinctae, ad facilitatem artis suae; σχοῖνος enim est funis junceus. Talia intelligit propheta Baruch:

"Mulieres vero _circumdatae funibus_ in viis sedent, succendentes ossa olivarum." —Baruch, C. VI, vers. 42.

Alii deducunt a _schoeno_, unguento vilissimi generis.

"_Schoeniculas_ Plautus videtur appellare meretrices propter usum unguenti _schoeni,_ quod est vilissimi generis." —Festus.

"Miseras, _schoeno_ delibutas, servolicolas sordidas." —Plaut. _Poenul._ I, II, 55.

SCINDERE: Paedicare.

Ergo qui prius usque et usque et usque Furum _scindere_ podices solebam, Per noctes aliquot diesque cesso. —_Priap. Carm._ LXXVIII, 12 sqq.

Cinaede Luci, en, te reliquerunt opes, ...... Videbo habentem praeter ignavos nihil Fratres et iratum Jovem, _Scissumque_ ventrem, et herniosi patrui Pedes inedia turgidos. —Virgil. _ex Catelect._

SCIRE VIRUM: Cum viro concubare.

"Zenobiae ea castitas fuisse dicitur, ut ne _virum_ suum quidem _sciret,_ nisi tentatis conceptionibus; nam quum semel concubuisset, exspectatis menstruis, continebat se si praegnans esset: sin minus, potestatem quaerendis liberis dabat." —Trib. Poll. _Trig. tyr._

SCITUS: Aptus ad venerem.

"Hunccine hominem te amplexari, tam horridum atque squalidum?— Quamquam hic horridu'st, quamquam hic squalidu'st, _scitus_ bellum init." —Plaut. _Truc._ V, 41 sq.

SCITUS: Bellus, venustus.

"Missus mercator ab suo adolescens patre, Emit atque apportat _scita_ forma mulierem." —Plaut. _Merc. arg._ 1 sq.

"_Scitam_ hercle opinor satis concubinam hanc." —Idem, _Merc._ IV, IV, 17.

SCOBINA: Lima, in obscenis.

"_Scobinam_ ego lima actutum adrasi." —Plaut. _Frag. Nervol._ vers. 1.

SCORTEUM: Scortum venere tritum, a pelle flaccida. Unde Galloprovinciales nunc adhuc mulierem libidinibus confectam nuncupant _uno peou_. Vide Apul. _Met._ I.

SCORTA (-ORUM): Genus infimum prostibulorum, populo patens vili pretio.

"Turba nunc est apud aram: an te ibi vis inter istas vorsarier Prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, Miseras, schoeno delibutas, servolicolas sordidas? Quae tibi olent stabulum, statumque, sellam et sessibulum merum: Quas adeo haud quisquam unquam liber tetigit, neque duxit domum: Servolorum sordidulorum _scorta_ diobolaria." —Plaut. _Poenul._ I, II, 53 sqq.

SCORTA DEVIA: Quae per vias non vagantur, sed domi adventores exspectant. Ordo verecundus, medius inter meretrices et palam quaestuarias.

Quis _devium scortum_ eliciet domo Lyden?... —Hor. _Od._ II, XI, 21 sq.

SCORTUM: Pro puero catamito.

"_Scortum_ exoletum ne quis in proscenio Sedeat." —Plaut. _Poenul. prolog._ 17 sq.

Vide Sueton. _in Vitell._ 3.

SCORTILLUM: Diminutive.

Varrus me meus ad suos amores Visum duxerat e foro otiosum, _Scortillum_ mihi quum repente visum est Non sane illepidum, nec invenustum. —Catull. X, 1 sqq.

SCORTATOR: Scortorum assecla. (_Cic._)

_Scortator_ nimius, multaque libidine suetus Rusticulas vexare lupas... —Prudent. _adv. Symmach._ I, 105 sq.

Et eodem sensu,

SCORTARI: (_Terent._)

SCRANTIAE, SCRAPTAE, SCRATIAE: Foedissima scorta; a verbo _screare_, similitudine capsarum quibus sputum emittitur.

_Scrantiae,_ scrupedae, strictivellae, tantulae. —Plaut. _Frag. Nervol._ vers. 2.

Vide Gell. I, 1; Beroald. _in Apul._ I; et Non. Marc.

SCRUPEDAE: Prostibula infimi ordinis, ab eo quod per scrupos et lapillos insidiantur, ubi prostant, aut viris praeputium ductant. Vide _Plaut._ supra.

SCUTUM: Pro muliere, sensu libidinoso; quod testatur Artemidorus, dicens _scutum proprie designare mulierem._ (_Lib._ II, _c._ 32.)

"Ubi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium;... Ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro _scuto_ accubet." —Plaut. _Bacchid._ I, I, 35 sqq.

SECESSUS: Pro locis foemineis.

Est in _secessu,_ tenuis quo semita ducit, Ignea rima micans... —Auson. _Cent. nupt. imminut._

SECTARI: Verbum juris. Vide ADSECTARI MULIEREM.

"_Adsectata_ foemina, vel in bonam partem dicitur, velut honorata; vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta." —Festus.

"Itaque omnis se ultro _sectari_ in Epheso memorat mulieres." —Plaut. _Mil._ III, I, 183.

SECUBARE: Abstinere a concubitu. Pervigilio Isidis, a matronis et meretricibus _secubandum_ erat per decem noctes, quae votivae dicebantur, tanquam castitati sacratae.

Redde etiam excubias divae nunc, ante juvencae; _Votivas noctes_ et mihi solve decem. —Propert. II, XXIX, 61 sq.

Quidve pie, dum sacra colis, pureque lavari Te memini, et puro _secubuisse_ toro? —Tibull. I, III, 25 sq.

SECUS: Pro sexus.

"Filiolam ego unam habui; eam unam perdidi: Virile _secus_ nunquam ullum habui." —Plaut. _Rud._ I, II, 18 sq.

"_Secus_ pro _sexus_ neutri generis et unius casus." —Varr. _lib._ VI.

SECUTULEIA MULIER: Quae viros consectatur, uredinis aut quaestus causa.

"...reliquit veteris amicitiae nomen, et proh pudor! tamquam _mulier secutuleia,_ unius noctis tactu omnia vendidit." —Petron. _Sat._

SEDERE: In obscenis. Sic, de viris:

An, continenter quod _sedetis_ insulsi Centum, aut ducenti, non putatis ausurum Me una ducentos irrumare sessores? —Catull. XXXV, 6 sqq.

Visne salutari sicut Sejanus?... ...... ...tutor haberi Principis angusta Caprearum in rupe _sedentis_ Cum grege Chaldaeo?... —Juv. X, 90 sqq.

De foeminis:

Puella namque quae meo sinu fugit, ...... Pro qua mihi sunt magna bella pugnata, _Consedit_ istic; hanc boni, beatique Omnes amatis... —Catull. XXXV, 11 sqq.

"Ego adhuc servo nunquam succubui...ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen, nisi in equestribus _sedeo_." —Petron. _Sat._

"Thamar illa, quia se expinxerat, idcirco justae suspicioni visa est _quaestui sedere_." —Tertull. _de Cultu foeminarum_.

SEDERE: Modus concubitus, quo mulier virum insidet.

SELLAE, SELLARIA: Pro fornicibus, lupanariis et quibuscumque locis venereis.

"Secessu vero Capreensi, etiam _sellaria_ excogitavit, sedem arcanarum libidinum, etc." —Suet. _in Tiber._ 43.

_Sellis_ enim insidebant meretrices in limine fornicum. Inde _sellariae_ dictae.

...at tu, Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres, Et dubitas alta Chionem deducere _sella_. —Juv. III, 134 sqq.

SELLARII: Postera venere invicem catenati. Vide Tacit. _Annal._ VI, et SPINTHRIA.

SEMEN, SEMINIUM: Animalium σπέρμα. Vide Turneb. XXI, 2.

"...nisi huic verri offertur merces, Non hic suo _seminio,_ quamquam porculam impertiturus est." —Plaut. _Mil._ IV, II, 67 sq.

"Tarsius Amphias, quum ex hortulano potens esset, et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subjecit: sed et nos de eisdem _seminibus_ sumus." —Macrob. VII, 3.

"Ejus _seminis_ mulieres sunt insulsae." —Plaut. _Poenul._ I, II, 36.

"Vena in maribus quae _seminium_ continet, duplex est." —Lact. _de Opificio Dei_, 12.

SEMINALE MEMBRUM: Pro pene.

Porro, (nam quis erit modus, Quirites?) Aut praecidite _seminale membrum,_ etc. —_Priap. Carm._ XXV, 1 sq.

SEMINATUS: Utero conceptus.

"Hodie illa (Alcumena) pariet filios geminos duos: Alter decumo post mense nascetur puer Quam _seminatus;_ alter mense septimo." —Plaut. _Amph._ I, II, 18 sqq.

SEMITA: Saepe in obscenis. Hinc:

SEMITAM FACERE: Pertundere, perforare: dicebatur praesertim de prima in mulierem aggressione.

"Dum ne per fundum septem _facias semitam;_ Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute, et pueris liberis, ama quid lubet." —Plaut. _Curcul._ I, I, 36 sqq.

SEMITARII: Qui vilissima scorta et in semitis prostantia consectantur, sub dio subigentes.

...hanc boni, beatique Omnes amatis, et quidem quod indignum est, Omnes pusilli et _semitarii_ moechi. —Catull. XXXV, 14 sqq.

SEMIVIRI: Matris deorum sacerdotes; sic dicti ob abscissos testes. Sese enim castrabant cultro petrino, aut testa.

...Ecce furentis Bellonae, matrisque deûm chorus intrat, et ingens _Semivir,_ obsceno facies reverenda minori, Mollia qui rupta secuit genitalia testa. —Juv. VI, 511 sqq.

Hinc _semiviri_, pro quibuscumque castratis.

"Quidam ad magnificas voces excitantur, et transeunt in affectum dicentium alacri vultu et animo: nec aliter concitantur, quam Phrygii solent tibicinis sono; _semiviri_ et ex imperio furentes." —Senec. _Epist._ 109.

SENACULUM: Conventus mulierum, in quo veneris peritiores de libidinibus disserebant.

"Fecit enim in colle Quirinali _senaculum,_ id est mulierum senatum, in quo ante fuerunt conventus matrimoniales solemnibus duntaxat diebus." —Lamprid. _in Heliogabal._

Vide CONCIO MERETRICUM.

SENSUALIA: Quaecumque ad voluptatem pertinent.

"De sensu autem et de omnibus _sensualibus_...nunc totam vobis praestabo rationem." —Apul. _Hermet._

SENSUS (-US), SENSUM (-I):

"Hoc separantur: _sensus_ enim sunt qui sentiunt; _sensa_ vero quae sentiuntur." —Non. Marc.

SENTIRE VENEREM:

Rura foecundat voluptas, rura _venerem sentiunt._ —_Pervigil. Ven._ 75.

SEQUESTRA STUPRI: Lena, conciliatrix.

Sed anus quaedam _stupri sequestra,_ etc. —Apul. _Met._ I.

SEQUIOR SEXUS: (_Apul._) Sexus muliebris. Hic _sequior_ pro minore et inferiore.

SERAPIS: Deus Aegyptiorum, qui et Apis et Osiris: sacra ejus libidinibus famosissima. Auctore Strabone, continuo ad _Serapidis_ templum navigabant cymbae plenae viris mulieribusque impudenter canentibus. Romae coli coepit, post Pisonem et Gabinum Coss. Pelusii solemnitus celebrabantur pervigilia _Serapica_; quorum petulantiam coercuit Antonius philosophus. (Vide Capitolin. in _Anton. phil._).

SERICAE VESTES: Perlucidae et quasi vento textae, ita ut corpus oculis traderetur usque ad secretiora.

"Video _sericas vestes,_ si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus aut pudor possit; quibus sumptis, mulier parum liquido nudam non esse jurabit... Haec accersuntur ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus suî in cubiculo quam in publico ostendant." —Senec. _de Benef._ 9.

"Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste perspicua sit, et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus aut peregrinus agnoverit." —Senec. _Controv._ VI, 2.

Vide COA.

SERVIUS SULPITIUS: Orator romanus; auctor carminis erotici.

Nec minus Hortensî, nec sunt minus improba _Servî_ Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi? —Ovid. _Trist._ II, 441 sq.

SERUM: Semen genitale.

Nescio quid certe est, an vere fama susurrat Grandia te medii tenta vorare viri? Sed certe clamant Victoris rupta miselli Ilia , et emulso labra notata _sero._ —Catull. LXXV, 5 sqq.

SEXUM MUTARE: De viro muliebria patiente.

Nolo tamen veteris documenta arcessere famae: Ecce ego sum factus _foemina de puero._ —Auson. _Epigr._ LXVIII, 15 sq.

SICCA PUELLA: Carens officio viri.

Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem, Et jacet in medio _sicca puella_ toro. —Mart. XI, LXXXII, 1 sq.

_Sicca_ alio sensu dicitur _puella_ quae tussiendo et exscreando exhausta non est, nec madidis pudendis fastidiosa.

"—Lautam vis, an quae nondum sit lauta?—_Siccam_ succidam, Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." —Plaut. _Mil._ III, I, 192 sq.

SIGNATA VIRGO: Intemerata.

"_Signatam,_ integram virginem vetustas voluit dicere." —Non. Marc.

SILIGO: Praestantioris farinae genus, quo beatiorum conficiebantur panes, praesertim in effigiem Priapi, aut inguinis muliebris. Vide PRIAPUS.

Illa _siligineis_ pinguescit adultera cunnis; Convivam pascit nigra farina tuum. —Mart. IX, II, 3 sq.

SIMPLATOR: Comes sponsi.

"Simplones dicuntur convivae; nam et amicus sponsi, qui cum eo per convivia ambulat, _simplator_ dicitur." —Fulgent. _de Prisc. sermone._

SINUARE: Proprie incurvare; in lasciviis usurpatum.

Quum pectora arcte adhaerent veneris glutino, Libido quum lascivo instinctu suscitat _Sinuare_ ad veneris usum. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 11 sqq.

SINUS: Pars anterior corporis, a collo usque ad stomachum; sedes papillarum.

Maternosque _sinus_ viso genitore relinquat, etc. —Mart. VI, XXXVIII, 3.

Meretricum _sinu_ pretium coitus deponere solebant Romani. (Ovid. _Amor._ I, VIII, 37.)

_Sinu_ occultabant tabellas amatorias lenae missariae et conciliatrices.

Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas Occulto portans itque reditque _sinu._ —Tibull. II, VII, 45 sq.

Conscia quum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata _sinu._ —Ovid. _Am._ III, 621 sq.

SINUS: Pro pudendis.

"Et Mutinus in cujus _sinu_ pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur." —Lactant. _de Falsa relig._ I, 20.

"Medius autem _sinus_ mulieris ex membranis nervosis constat." —_Q. Sorani Pseud. Epistola de Priapae Cleopatris._

SISENNA: A Cicerone inter oratores, ab Ovidio vero inter pathicos poetas inscriptus. Milesios libros e graeco in latinum transtulit.

Vertit Aristidem _Sisenna;_ nec obfuit illi Historiae turpes inseruisse jocos. —Ovid. _Trist._ II, 443 sq.

SITUS: Mucor: de senibus et vetulis; in despectum.

At vos ne peream _situ_ senili, Quaeso, desinite esse diligentes Neve imponite fibulam Priapo. —_Priap. Carm._ LXXVIII, 19 sqq.

Vagaque pelle, tesctus inguinum gelu Araneosus obsidet fores _situs._ —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sq.

SMERDALEUS: Etymon satis apertum.

Σμερδάλεος certe nisi res non munda vocatur, Et paediconum mentula _smerdalea_ est. —_Priap. Carm._ LXVIII, 7 sq.

Sic in epigrammate veteri:

Non mihi laudanturque manus; hae namque rapaces; Et non laudatur mentula, _merdacea_ est.

SOCIARE: In obscenis. Limare, conjungere corpora. Vide Vet. lexic. verbo _limare_.

SOCRATICUS: Cinaedus, pathicus, qui muliebria patitur.

...Quis enim non vicus abundat Tristibus obscenis? castigas turpia, quum sis Inter _socraticos_ notissima fossa _cinaedos._ —Juv. II, 8 sqq.

SOLERE: Concubare, coire.

"Viris cum suis praedicant nos _solere:_ Suas pellices esse aiunt, eunt depressum." —Plaut. _Cistell._ I, I, 38 sq.

"Neque ego illud possum, quod illi qui possunt, _solent_." —Idem, _Pseudol._ III, I, 14.

SOLIUM: Vas quadratum, quo inguina lavabantur post venerem peractam. Vide ABLUERE.

Incideris quoties in basia fellatorum, In _solium_ puto te mergere, Flacce, caput. —Mart. XI, XCVI, 1 sq.

SOLLICITARE: Ad venerem concitare. Si verbis, est rem rogare; si tractatione, est ad voluptatem concitare.

Et qui _sollicitat_ nuptas, ad praemia peccat. —Petron. _Sat._

"_Sollicitavit_ inguina mea mille jam mortibus frigida." —Idem, _ibid._

Ludisque et bibis impudens, Et cantu tremulo pota cupidinem Lentum sollicitas... —Hor. _Od._ IV, XIII, 4 sqq.

Molliter admota _sollicitare_ manu. —Ovid. _Am._ III, VI, 74.

SOLOECISMUS: Usurpatus pro illegitimo coitu.

Quaeris cur nolim te ducere, Galla? diserta es. Saepe _soloecismum_ mentula nostra facit. —Mart. XI, XX, 1 sq.

SOROR: Amica, amasia. Vide FRATRES.

"O juvenis, _sororem_ habes tu quidem et fratrem; neque enim me piguit inquirere. Sed quid prohibet et _sororem_ adoptare?" —Petron. _Sat._

O quam blandus es, Ammiane, matri! Quam blanda est tibi mater, Ammiane! Fratrem te vocat, et _soror_ vocatur. ...... Matrem, quae cupit esse se _sororem,_ Nec matrem juvat esse, nec _sororem._ —Mart. II, IV, 1 sqq.

SORORIARE: Omnia paria, fratres aut _sorores_ vocabant Latini. Sic manum laevam _sororem_ dexterae dicit Agorastocles apud Plautum, _Poenul._ III, I, 9. Vide FRATERCULARE et PAPILLAE.

SOTADES: Insignis cinaedus qui, teste Athenaeo, primus lasciva carmina scripsit.

Quod nec carmine glorior supino, Nec retro lego _Sotaden_ cinaedum, etc. —Mart. II, LXXXVI, 1 sq.

Vide Auson. _Epist._ XVIII, _ad Paulum_, ubi de metro Sotadico.

SPADONES: Quibus testes avulsi sunt, mentula tamen superstite. In deliciis Romanarum; ob id, quod talibus ex moechis gravidae non fiebant.

Quum tener uxorem ducat _spado,_ Moevia tuscum Figat aprum... —Juv. I, 22 sq.

Quicumque attulerit manus agello, Is me sentiet esse non _spadonem._ ...... Dicat forsitan haec sibi ipse: nemo Praecisum sciet esse me: sed errat; Magnis testibus ista res agetur. —_Priap. Carm._ XIV, 2 sqq.

_Spadones_ sacerdotio arcebantur tanquam mali ominis.

"Sacerdos non integri corporis, quasi mali ominis res vitanda est. Hoc in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus?" —Senec. _Controv._ II, 4.

Vide _Plin._ VIII, 45.

SPATALOCINAEDI: Lascivia fluentes: a σπατάλη luxuria, deliciae.

Huc huc convenite nunc _spatalocinaedi,_ Pede tendite; cursum addite, convolate planta, etc. —Petron. _Sat._

Hinc apud Martialem _Spatales_ nomen fictum meretricis.

Novit loturas Dasius numerare: poposcit Mammosam _Spatalen_ pro tribus; illa dedit. —Mart. II, LII, 1 sq.

SPECULA: De _speculorum_ forma et varia materia, vide Meursium, _Exercit. critic._ II, II, 6, Plin. XXXIII, 9; et Cael. Rhod. XV, 12; Apul. _Apolog._ I, etc.

"Inventa sunt _specula,_ ut homo ipse se nosceret; multa ex hoc consecuta: primo, suî notitia; deinde et ad quaedam consilium. _Formosus,_ ut vitaret infamiam. _Deformis,_ ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset, etc."

Sic et Claudianus de Laide jam vetula:

...Jam turba procax, noctisque recedit, Ambitus, et raro pulsatur janua tactu, Seque reformidat _speculo_ damnante senectus. —Claud. _in Eutrop._ I, 92 sqq.

Fertur Horatius cubiculum instruxisse undique speculatum, in quo se coentum videbat.

"Postea (sub Nerone) _specula,_ totis paria corporibus, (gallice _des Psychés_) auro et argento conflata sunt; denique gemmis adornata; ita ut plura unum ex his foeminae constitit quam antiquarum dos fuit." —Senec. _Quaest. nat._ I.

Effluxit tandem _speculorum_ luxus usque ad infimam plebem.

"Jam libertinorum virgunculis in unum _speculum_ non sufficit dos illa, quam dedit senatus pro Scipione." —Idem, _ibid._

SPECUS: Pro mulierum pudendis.

...inter atra cujus inguina Latet jacente pantice abditus _specus._ —_Priap. Carm._ LXXXIV, 27 sq.

Hic _specus_ horrendum, talis sese halitus atris Faucibus effundens nares contingit odore. —Auson. _Cent. nupt. imminutio._

SPERATUS, SPERATA: Vide Alb. Gentil. _de Nupt._ II, 21.

"Inter _speratam, dictam,_ et _pactam_ et _sponsam,_ hoc interest: quod virgo priusquam petatur _sperata_ dicatur. Plaut. _Amph._ II, II, 44: «Amphitrio uxorem salutat laetus _speratam_ suam.» Dehinc promissa, vel _pacta,_ vel _sponsa_ dici potest." —Non. Marc. _Nonnull. dict. differentiae._

SPINTHRIA (-AE): _Spinthriae_ sunt actores impudicitiae illius qua serie connexi pueri et puellae, pudendisque concatenati, se invicem ineunt. Foeditas primum a Tiberio inventa. Ab _spinthere_, quod est armilla reflexa ad usum mulierum. Vide Sueton. _in Tib._ 43, et _in Vitell._ 3.

"Tunc primum ignota ante vocabula sellariorum et _spinthriarum,_ ex foeditate loci et multiplici patientia." —Tacit. _Annal._ VI, I.

SPINTURNICIUM: Mulier deformis turpisque vultus; a _spinturnice_ avi quae, ex Plinio, deformitate insignis est, et inauspicata.

"Edepol haec quidem Bellula est.—Pithecium haec est prae illa et _spinturnicium_." —Plaut. _Mil._ IV, I, 41 sq.

SPONDA: Lateralis cubilium tabula, culcita ad fulciendum.

Illic nec voces, nec verba juvantia cessent, _Spondaque_ lasciva mobilitate tremat. —Ovid. _Amor._ III, XIII, 25 sq.

Metonymice vero, de illis quae lecto venerem patiuntur. Sic a Dolabella Caesar, qui Nicomedis delicium audiebat, dictus est _sponda_ interior regiae lecticae. Vide Suet. _in Caesare_, 49.

SPONSA: Solemni stipulatione virgo promissa in uxorem. Solemnem _sponsalium_ formam sic Plautus exprimit:

"Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?—Illis legibus, cum illa dote, quam tibi dixi.—Sponden' ergo?—Spondeo.—Istuc dî bene vortant." —Plaut. _Aulul._ II, II, 77 sqq.

SPONSA: Pro catamito.

Sed patris ad speculum tonsi, matrisque[TR2] togatae Filius, et _sponsam_ possit te _sponsa_ vocare. —Mart. VI, LXIV, 4 sqq.

Quem patitur dormire nurus corruptor avarae, Quem _sponsae_ turpes et praetextatus adulter? —Juv. I, 77 sq.

SPURCUS: Obscenus, impurus, libidinosus.

Utne tegam _spurco_ Damae latus?... —Hor. _Sat._ II, V, 18.

"Si forte pure velle habere dixerit, Tot noctes reddat _spurcas,_ quot puras habuerit." —Plaut. _Asin._ IV, I, 61 sq.

SPURII: Nati a matre non nupta. Sic dicti a _spurio_, nomine apud Sabinos partis illius qua mulieres foeminae sunt. Vide Plutarch. _Quaest. rer. rom._

_Spurius_ ergo, quicumque ortus est ex coitu illegitimo. (_Ulp._) Vide ADVENTITIUS, NOTHUS, VERNA.

STABULUM: Diversorium, hospitium, taberna; saepissime pro lupanare; nam fere omnibus hospitiis erant fornices, et ibi stantia scorta.

"Ego sum ancilla Quartillae, cujus vos sacram ante cryptam turbastis; ecce ipsa venit ad _stabulum,_ petitque ut vobiscum liceat loqui, etc." —Petron. _Sat._

STABULUM: Pro pathico; eo sensu a Curione dictus Caesar _stabulum_ Nicomedis. Suet. _in Caes._ 49.

STABULUM FLAGITII: Pro scorto.

"Tunc ais impudentem me esse, ipsa quae sis _stabulum flagitii_." —Plaut. _Trucul._ II, VII, 31.

STARE: De prostibulis.

Contra alius nullam nisi olenti in fornice _stantem._ —Hor. _Sat._ I, II, 30.

"Meretrix vocata es, in communi loco _stetisti, stetisti_ puella in lupinari, etc." —Senec. _Controv._ II, 1.

STARE: De viro, arrigere.

_Stare,_ Luperce, tibi jam pridem mentula desît; Luctaris demens tu tamen arrigere. —Mart. III, LXXV, 1 sq.

Obliquis, pathicae, quid me spectatis ocellis? Non _stat_ in inguinibus mentula tenta meis. —_Priap. Carm._ LXXV, 1 sq.

STARE: De papillis. Prominere.

Hic corpus solidum invenies; hic, _stare_ papillas Pectore marmoreo... —_Centon. Lucilian._ 5 sq.

STERILITAS: In opprobrium apud Romanos.

Interea tormentum ingens nubentibus haeret, Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos. —Juv. II, 137 sq.

Credebant antiqui, mulierem sterilem concipere posse, si pyxide inclusam araneam gestet in sinu.

..._steriles_ moriuntur, et illis Turgida non prodest condita pyxide Lyde. —Juv. II, 140 sq.

Medicaminibus libidinosiores non tantum conceptum abolere conabantur, sed et facultatem ipsam concipiendi.

"Mulier quaecumque fecerit, per quod jam non possit concipere quotiescumque poterat, tantorum homicidiorum se esse ream cognoscat." —Aug. _Serm. de temp._ 3.

STERILIS: Castratus.

...Quid fertile terris, Quid plenum _sterili_ possit sub consule nasci? —Claudian. _in Eutrop._ I, 495 sqq.

Idem qui teneris nuper succurrit ephebis, Ne faceret _steriles_ saeva libido viros. —Mart. IX, VIII, 7 sq.

Agricolaeque modo, curvum sectarer aratrum, Dum subigunt _steriles_ arva serenda boves. —Tibull. II, III, 7 sq.

STERILIS AMATOR: Pauper; qui amicae suae nil doni dat. (_Plaut._)

STERNUTAMENTUM: Faustum omen antiquis, praecipue si dextrorsum quis sternuisset. Vide Eustath. in Iliados VII; sic in Odyss. XIV, gaudet Penelope sternutatione Telemachi.

Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, Dextra _sternuit_ adprobatione... —Catull. XLII, 8 sq.

Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus Aridus argutum _sternuit_ omen Amor? —Propert. II, III, 23 sq.

