Part 24
"Puerum mulieri praestare nemo sit, quanto melior sit, cujus vox gallulascit, cujus jam _ramus_ roborascit." —Novius, _Exod. apud Non. Marc. verbo._ GALLULARE.
RAPERE, RAPTARE: Stuprare, polluere.
"Turbas uxori ciet Amphitruo: atque invicem _Raptant_ pro moechis." —Plaut. _Amph. argum. alterum_, vers. 6 sq.
Hic Ammone satus _rapta_ Garamantide nympha, Templa Jovi centum, latis immania regnis; Centum aras posuit... —Virgil. _Aeneid._ IV, 198 sqq.
RARUS AD VENEREM: Qui raro coit; parcus lumborum.
"Fuit cibi avidus, vini parcissimus, _ad rem veneream_ nimis _rarus_." —Capitolin. _in Max._
RECELLICLUNIAE: Genus omne foeminarum; quod in concubitu ex natura nates torqueant et recellent. Vide Gonsal. in Petron. _Sat._
RECESSUS: Loci foeminei.
Atque flammeolae _recessu_ in imo Latent machinulaeque, glandulaeque. —Petron. _Phaleuc._ 35 sq.
Ecquid _foemineos_ sequeris, matrona, _recessus?_ Secretusque tua, cunne, lavaris aqua? —Mart. VII, XXXV, 7 sq.
RECTUS: Praestanti corpore.
Non, inquam, mihi tam fuit maligne Ut, provincia quod mala incidisset, Non possem octo homines parare _rectos._ —Catull. X, 18 sqq.
Quintia formosa est multis; mihi candida, longa, _Recta_ est; haec ego sic singula confiteor. —Catull. LXXXI, 1 sq.
...quae neque magno Stet pretio, neque cunctetur, quum est jussa, venire. Candida _rectaque_ sit; munda hactenus, ut neque longa, Nec magis alba velit, quam det natura, videri. —Hor. _Sat._ I, II, 121 sqq.
RECUTITI: Circumcisi. Sic dicti ab inguinibus circumcisis; et merito quidem, quum cutis succresceret, dicebantur _recutiti_, quasi nova cute tecti.
Nec _recutitorum_ fugis inguina Judaeorum. —Mart. VII, XXX, 5.
Labra moves tacitus, _recutita_que sabbata palles. —Pers. V, 184.
REFIBULARE: Fibulam restituere, reponere. Vide FIBULA.
Jam paedagogo liberatus, et cujus _Refibulavit_ turgidum faber penem. —Mart. IX, XXVII, 11 sqq.
REGINA, REGNUM, REGNARE: Ad amores translatum.
"Quaeso, inquam, _regina,_ noli suggillare miserias." —Petron. _Sat._
Nota loquor: _regnum_ ipse tenet, qui saepe coegit Barbara gypsatos ferre catasta pedes. —Tibull. II, III, 63 sq.
Barbarus excussis agitat vestigia lumbis, Et subito felix nunc mea _regna_ tenet. —Propert. II, XVII, 27 sq.
RELIQUIAE: E populo reliquae, vetulae, aridae, scabiosae.
"An te tibi vis inter istas vorsarier Prosedas, pistorum amicas, _reliquias,_ etc." —Plaut. _Poenul._ I, II, 53 sq.
REMITTERE: De seminis emissione; non in coitu, aut auxilio manus maritae; sed sponte et ardore tentiginis.
Non ros est, mihi crede, nec pruina, Sed quod sponte sua solet _remitti,_ Quum mens est pathicae memor puellae. —_Priap. Carm._ XLVIII, 3 sqq.
REN (-IS): Sedes libidinis.
Dicebam tibi, Galla, senescimus, effugit aetas; Utere _rene_ tuo; casta puella, anus est. —Auson. _Epigr._ XIII, 1 sq.
REPOTIUM: (Iterata potatio). Dapes a marito datae postridie nuptias. Festum solemne, in honorem virginitatis delibatae. Vide Brisson. _de Ritu nupt._ et Turneb, III. 6, ubi plura. In commentariis Acronis, _repotium_ dicebatur septimus dies, quo nova nupta parentes suos ex ritu invisebat.
...licebit Ille _repotia,_ natales, aliosve dierum Festos albatus celebret... —Hor. _Sat._ II, II, 59 sqq.
Natalis si forte fuit solemnis amico, Conjugioque dapes aut sacra _repotia_ patrum Audivi; meminique bono laudare frequenter. —Auson. _Epist._ XIII, 37 sqq.
Ex hoc Ausonii, _repotium_ intelligi potest de festis et conviviis parentum, quum liberi susciperentur.
REPROMISSIO: Verbum technicum de assensu parentum puellam roganti in uxorem. Vide SPONSALIA.
REPUDIUM: Desponsae virginis renuntiatio.
"_Repudiam_...dictum, quod sit ob rem pudendam." —Festus.
Differt a divortio, quod _divortium_ proprie a maritis, et ad solvendum matrimonium jam peractum; _repudium_ vero conjugii tantum promissi. Vide Laurent. _de Sponsal._ IV.
"Filiam ex te tu habes?—Imo eccillam domi.—Eam tu despondisti, opinor, meo avunculo.—Omnem rem tenes.—Is me nunc _renuntiare repudium_ jussit tibi.—_Repudium,_ rebus paratis, atque exornatis nuptiis?" —Plaut. _Aulul._ IV, X, 51 sqq.
_Repudium_ nuntianti viro jus arrhas repetendi interdictum erat. Si virgo nuntiaret, aut parentes viriginis, dona sponsalia in duplum reddebantur.
REPUDIUM: Aliquando tamen pro divortio post conjugium; ut patet ex Seneca, quum temporis sui divortiorum multitudinem arguit.
"Numquid jam ulla _repudio_ erubescit, postquam illustres quaedam et nobiles foeminae, _non consulum numero, sed maritorum,_ annos suos computabant." —Senec. _de Benef._ III, 16.
REQUIES: Pro matrimonio; locutio orientalis.
"Quaeram tibi _requiem_." —_Ruth._ III, 1.
Id est quaeram tibi conditionem; quoniam, ut aiunt, non est mulieri _requies_ donec nupserit. Simili metaphora Plutarchus matrimonium vocat _portum juventutis_. Vide Drusii _Quaest. hebraic. lib._ I, _quaest._ 18.
RES: Saepissime de venere. Sic:
Parce tuis igitur dare mascula nomina _rebus,_ Teque puta cunnos, uxor, habere duos. —Mart. XI, XLIV, 11 sq.
Non tibi, sed juveni cuidam vult bella videri, Devoveat pro quo _remque_ domumque tuam. —Tibull. I, IX, 71 sq.
RES: Pro concubitu.
"Dum _rem_ faciunt maritorum." —Quint. _Declam._ 291.
"Satin' parva _res_ est voluptatum in vita, Atque in aetate agunda, Praequam quod molestum est?" —Plaut. _Amph._ II, II, 1 sqq.
RES SUAS HABERE: Formula divortii, quod divortio mulier sui fit dominii, dominaque rerum suarum.
"Tu quidem ob istud tam dirum facinus, confestim toro meo divorte, _tibique res tuas habeto_." —Apul. _Met._ I.
"Si vir ab uxore divortit, uxorem _res suas sibi habere_ jubeto." —_Leg. Tabul._ XII.
Vide _lib._ II, § 1, _ff. de divort. et repud._
"Mimam illam suam _res sibi habere_ jussit; ex XII tabulis claves adimit, exigit." —Cic. _Philipp._ II.
"_Tuas res tibi habe!_ Amor, mihi amicus ne fuas unquam." —Plaut. _Trinumm._ II, I, 32.
RESCRIBERE: Rem rogantium litterulis rescribere, pro assentiri habebatur.
Scripsi: _rescripsit_ nil Naevia; non dabit ergo? Sed puto, quod scripsi, legerat; ergo dabit? —Mart. II, IX, 1 sq.
De arte _rescribendi_ moechis sic Juvenalis:
Illa docet missis a corruptore tabellis Nil rude nec simplex _rescribere:_ decipit illa Custodes... —Juv. VI, 233 sqq.
RESINATUS: Mollis, pathicus, quod libidinosi hujus farinae _resina_ pilos evellebant pudendorum, in gratiam cinaedorum suorum.
...Quid _resinata_ juventus, Cruraque totius facient tibi laevia gentis? —Juv. VIII, 114 sq.
RESOLVI AMORE: Tabescere. Gallice _mourir d'amour_.
Hanc tibi fallaci _resolutus amore_ Tibullus Dedicat, et grata sis, dea, mente rogat. —Tibull. I, IX, 83 sq.
RESUPINARE: In obscenis.
Praeterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum; Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse Sponsus laevis adhuc, non filius ante pudicus. Horum si nihil est, aviam _resupinat_ amici. —Juv. III, 109 sqq.
RESUPINATI: Molles, infames, more Cybeles sacerdotum.
Invenies aliquo cum percussore jacentem ...... Inter carnifices et fabros sandapilarum, Et _resupinati_ cessantia tympana Galli. —Juv. VIII, 173 sqq.
RETE, RETIA: De mulierum illecebris.
"Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, Obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus. Eos captabant... Pleraeque hae _sub vestimentis secum habebant retia_." —Plaut. _Epidic._ II, II, 29 sqq.
Subdola famosae, moneo, fuga _retia_ moechae. —Mart. II, XLVII, 1.
RIGARE: Inter obscena.
Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis Nostrae cultior hortus est puellae. Mirari, o bone, desinas, Sabelle, Hortorum deus ipse nam Priapus Cunctis hunc fodit et _rigat_ diebus. —_Ex Burmanni Anthologia._
RIGERE: De tentigine venerea in utroque sexu. Unde differt ab _arrigere_, quod viri tantum.
"Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum dormiat, nisi illud tam _rigidum_ reddidero quam cornu." —Petron. _Sat._
Quae libamine mentulae comeso, Tota nocte mihi litat _rigendo._ —_Priap. Carm._ LXXI, 7 sq.
Virgo virgulam amat _rigens rigentem._ —_Virgiliocent. ex Petron. Linocerii_, 29.
...hunc ego, si placet Dionae, Pro telo _rigida_ mea cecidi. —Catull. LII, 6 sqq.
RIMA: Natura muliebris.
Est in secessu, tenuis quo semita ducit, Ignea _rima_ micans; exhalat opaca mephitim. —Auson. _Cent. nupt. imminut._
...vacua et plana omnia dicas Infra ventriculum, et tenui distantia _rima_. —Juv. III, 96 sq.
RIVALES: Ejusdem puellae confututores.
Respice _rivales_ divorum. Claudius audi Quae tulerit... —Juv. VI, 115 sq.
Curandum penem commisit Baccara Graecus _Rivali_ medico. Baccara Gallus erit. —Mart. XI, LXXV, 1 sq.
RIVINUS: Eodem sensu.
"_Rivinus_ amens ob praereptam mulierem." —Plaut. _Asin. arg._ 6.
ROBUSTA VOLUPTAS: Palaestra venerea; res ipsa ad effectum ducta.
"In hoc gramine pariter compositi, mille osculis lusimus, quaerentes _voluptatem robustam_." —Petron. _Sat._
ROGARE: Absolute; de stupro compellare.
Ludunt formosae: casta est quam nemo _rogavit._ —Ovid. _Amor._ I, VIII, 43.
Quum dare non possim quod poscis, Galla, _rogantem,_ Multo simplicius, Galla, negare potes. —Mart. III, LIV, 1 sq.
Ante dies multos nisi te, Basilisca, _rogavi,_ Et nisi praemonui, te dare posse negas. —_Vet. poet. catalect. ex Valeto._
Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse _rogatae._ —Ovid. _Art._ I, 345.
ROS: Humor venereus; semen genitale.
Dent crebros ictus, connivente lumine, Trepidante cursu, venere et anima fessula, Ejaculent tepidum _rorem_ niveis laticibus. —Apul. _Ἀνεχόμ._, 18 sqq.
ROSA: Veneri dicata.
Ipsa jussit mane ut udae virginis nubant _rosae,_ Facta Cypris de cruore, deque amoris osculis, Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris, Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea, Unico, marita, nodo non pudebit solvere. —_Pervigil. Ven._ 21 sqq.
Usitatissimae _rosae_ in sacris, comessationibus, venereisque praesertim pervigiliis et palaestris.
"Quis autem ille qui dubitet vernis indulgere nos floribus; quum cupiamus et _rosam_ veris, et lilium, et quid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?" —Minut. Felix.
Adhibebantur, modo sertae, modo sparsae.
"His enim (floribus) et sparsis utimur mollibus ac solutis; et sertis colla complectimur." —Minut. Felix.
Graeci et Latini _rosea_ appellabant non tantum labella ac papillas, sed caetera venusti corporis membra quorum medius color inter niveum et sanguineum. Sic _Aurora rosea_ Virgilio; _os roseum_ ejusdem libro nono, de Iride; _rosea cervix_ Horatio; _fax solis rosea_ Lucretio, etc. Quae metaphora tantum a poetis nostris trita est, ut nunc fastidia movens in ridiculum abierit.
ROSA MEA: Verbum blanditiae.
"Ubi tu lepide voles esse tibi, _mea rosa,_ mihi dicito." —Plaut. _Bacchid._ I, I, 50.
RUBER: Saepe et specialiter pro Priapo et Priapi rebus.
Sed _ruber_ hortorum custos, membrosior aequo, Qui tectum nullis vestibus inguen habet. —_Priap. Carm. Praef._ 5 sq.
Placet, Priape? qui sub arboris coma Soles, sacrum revincte pampino caput, _Ruber_ sedere cum _rubente_ fascino. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.
RUBIGO: Inter antiquorum lues venereas.
"Proprie _rubigo_ est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur. Id autem abundantia et superfluitate humoris nasci solet, quae graece σατυρίασις dicitur." —Serv. _in Virgil. Georg._
Translatum a _rubigine_ frumentorum.
RUDIS: Intactus; veneris imperitus.
Non tamen haec ulli venient ingrata legenti, Sive in amore _rudis,_ sive peritus erit. —Propert. II, XXXV, 81 sq.
Hoc me frigore basiet nec uxor, Blandis filia nec _rudis_ labellis. —Mart. VII, XCV, 7 sq.
RUMA: Mamma.
"_Rumam_ veteres mammam dixerunt." —Non. Marc.
"...cuninae propter cunas; ruminae propter _rumam,_ id est prisco vocabulo mammam, a quo _subrumi_ etiam nunc dicuntur agni." —Varr. _de Lib. educandis._
Vide IRRUMARE.
RUMPERE: Saepe in obscena significatione. Hinc:
RUMPERE LATUS: Languidum reddere comparem suum nimio coitu.
Neque incitare cesset, usque dum mihi Venus jocosa molle _ruperit latus._ —_Priap. Carm._ LXXXIV, 43 sq.
RUMPI TENTIGINE: Venerem ardere.
Hac _tentigine,_ quam videtis in me, _Rumpatur,_ precor, usque, mentulaque Nequicquam sibi pulset umbilicum. —_Priap. Carm._ XXII, 4 sqq.
...tument tibi quum inguina, num si Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis _tentigine rumpi?_ —Hor. _Sat._ I, II, 117 sqq.
RUTABULUM: Pro pene. A radendo. Vide Non. Marc. verbo _Rutrum_.
"_Rutabulum_ a proruendo igne vocatum quo panes coquuntur. Invenitur etiam positum pro membro virili." —Festus.
"Vel quae sperat se nuptum adolescentulo, ea licet et senile tractet _rutabulum_." —Naevius, _in Frag. poet. vet._
SABELLUS
SABELLUS: Coaevus Martialis; scripsit de modo coeundi.
Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium, _Sabelle,_ versus, Quales nec Didymi sciunt puellae, Nec molles Elephantidos libelli. —Mart. XII, XLIII, 1 sqq.
SAGAE: Foeminae quae devotionibus ac maleficiis se quidlibet efficere posse praedicabant. A _sagire_.
"_Sagire_ sentire acute est, ex quo _sagae anus_ quae multa scire volunt, et _sagaces_ dicti canes. Is igitur qui ante _sagit_ quam oblata res est, dicitur _praesagire,_ id est futura ante sentire." —Cic. _de Natura deorum_, I.
Fidem _sagis_ habebant plerique amasii.
Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax Pollicita est magico _saga_ ministerio. —Tibull. I, II, 43 sqq.
Et paulo post:
Quid credam? nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos. —Idem, _ibid._ 61 sq.
Quae _saga,_ quae te solvere Thessalis Magus venenis, quis poterit deus? —Hor. _Od._ I, XXVII, 21 sq.
SAGAE: Lenae, conciliatrices.
Aetatem et faciem ut _saga_ et bona conciliatrix. —Lucil. _Fragm._ VII, 12.
"_Sagae_ mulieres dicuntur foeminae ad libidinem virorum indagatrices; unde et _sagaces_ canes dicuntur ferarum vel animalium quaesitores. Turp. Boëthuntibus: Non ago hoc per _sagam_ pretio conductam, ut vulgo solent." —Non. Marc.
SAL: Pro venustate et gratia.
Quintia formosa est multis: mihi candida, longa, Recta est; haec ego sic singula confiteor. Totum illud formosa, nego; nam nulla venustas, Nulla in tam magno corpore mica _salis._ —Catull. LXXXI, 1 sqq.
Parvula, pumilio, Χαρίτων ἴα, tota merum _sal._ —Lucret. IV, 1153.
SALES NUDI: Ludi procaces; verba obscena, sine ulla circuitione.
Tu, quem nequitiae procaciores Delectant nimium, _salesque nudi,_ Lascivos lege quatuor libellos. —Mart. V, II, 3 sqq.
Vide LATINE LOQUI.
SALAX: Ardens, fortis in venere. A _salire_.
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi; Non edat hanc volucrem qui cupit esse _salax._ —Mart. XIII, LXIV, 1 sq.
Non has mellea velitationes Cyprilla exigit, aut procax Cupido, Cui _salacula_ mentula, _et salaces_ Lumbuli idalia placent opella. —Petron. _Phaleuc._ 16 sqq.
SALAX: Quodcumque aphrodisiacum; metonymia ab effectu ad causam.
Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit; Luctaris demens tu tamen arrigere, Sed nihil erucae faciunt, bulbique _salaces,_ Improba nec prosunt jam saturei a tibi. —Mart. III, LXXV, 1 sqq.
SALAPUTIUM: Humunculus salax.
Risi nescio quem modo in corona, Cui quum mirifice Vatiniana Meus carmina Calvus explicasset, Admirans ait haec, manusque tollens: Di magni! _salaputium_ disertum! —Catull. L, 1 sqq.
Brevis staturae erat hic Calvus, testibus Ovidio et Seneca: Romani vero tales viros mentulae frigutienti comparabant. Sic ex Suetonio, Augustus, inter alia blandimenta, _Horatium_ vocabat _putissimum penem_, hoc est, ut ipsemet interpretatur, _homuncionem lepidissimum_.
SALIRE: De quibusdam pecudibus, praecipue de ovibus.
...Laeta _salitur_ ovis. —Ovid. _Art._ II, 485.
SALIVA: Spuma oris basiis mulsa, aut veneris ardore.
...junguntque _salivas_ Oris, et inspirant pressantes dentibus ora. —Lucret. IV, 1101 sq.
Sed nunc id doleo, quod purae impura puellae Savia conjunxit spurca _saliva_ tua. —Catull. LXXIII, 7 sqq.
"...tu labellum abstergeas Potius, quam cuiquam _salivam_ faciat palam." —Plaut. _Asin._ IV, I, 52 sq.
SALMACIS: Fons Cariae limpidissimus, juxta Halicarnassum, eo nomine male audiens, quod in eo lavantes aut ex eo bibentes continuo effoeminarentur, libidinosique fierent. A nympha _Salmacide_ quae, ut fabula refert, Hermaphroditi amore capta est. Vide HERMAPHRODITUS.
Quisquis in hoc fonte vir venit, exeat inde Semivir, et tactis subito mollescat in undis. —Ovid. _Met._ IV, 386 sq.
Sic ubi complexu coierunt membra tenaci, Nec duo sunt, sed forma duplex: nec foemina dici, Nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videtur. —Ovid. _Ibid._ 377 sqq.
Haec certe fabula vitio fontis non est referenda; sed mollitiei circumcolentium, tenacique connubio otii cum libidine.
_Salmacis_ optato concreta est nympha marito. Felix virgo, sibi si scit inesse virum. Et tu, formosae juvenis permiste puellae, Bis felix, unum si licet esse duos. —Auson. Epigr. XCVIII, 1 sqq.
SALTATIO: Matronis licita, modo tamen non sit curiosa usque ad summum artis. Inde Sallustius arguit Semproniam, non quod saltaret, sed quod optime sciret _psallere et saltare elegantius quam necesse sit probae_.
SALTATIO PHALLICA: In honorem Bacchi. Per plateas vagabantur juvenes pelliceis phallis cervici, modo cornuum, impositis, saltantes et cantantes obscenos versus. Vide Buleng. _de Theatris_, I, 58; Marisc. _de Personis_, II, etc.
SALTATRICES: Puellae lascive saltantes in comessationibus.
"Modo nudae, et fluctuantibus lumbis, obsceno motu, pruriginem spectantibus conciliabant." —Buleng. _de Conviviis._
Vide Macrob. II, 1.
Ebria famosa _saltat_ lasciva taberna, Ad cubitum raucos excutiens calamos. —_Vet. poet. Catalect. ex incerto._
Quanta fuit _saltatricum_ copia, docet Amm. Marcell. XIV, 6; nonnullae comam crispabant; sed pleraeque tonsae. Vide Ambros. _de Cain._ et _Abel_.
SALTUS: Loci foeminei; non a saltu, _silva_, sed saltu _via angusta_.
"Qui e nuce nucleum esse volt, frangit nucem; Qui volt cubare, pandit _saltum_ saviis." —Plaut. _Curcul._ I, I, 55 sq.
"Illa haud verbum facit, et sepit veste id quî estis; Ubi illum _saltum_ video obseptum, rogo ut altero sinat ire." —Idem, _Casin._ V, II, 40 sq.
SAMBUCINAE: Mulieres ad _sambucam_ canentes in comessationibus.
"Post ut occoepi narrare, fidicinas, tibicinas, _Sambucinas_ advexit secum forma eximia." —Plaut. _Stich._ II, II 56 sq.
"In convivio tragoedias, comoedias, lectores, poetas, _sambucas_, pro re semper exhibuit." —Spartian. _in Hadrian._
Vide AMBUBAIAE.
SANGUIS: Pro spermate.
"Tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam tu finies hunc ignem, nisi _sanguine_ exstinxeris." —Petron. _Sat._
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, Partes quisque suas, ad mensuram inguinis haeres, Accipiat sane mercedem _sanguinis_... —Juv. I, 40 sqq.
SAPPHO: Celeberrima mascula; princeps tribadum, necnon poetria insignis, cujus exstat epistola ad Phaonem, inter Ovidianas. Simul insignis, et virili animo, et libidine in foeminas, utroque sensu vere _masculae_ epitheton peculiariter meruit.
Temperat Archilochi musam pede _mascula Sappho._ —Hor. _Epist._ I, XIX, 28.
Et de nimboso saltum Leucate minatur _Mascula_ Lesbiacis _Sappho_ peritura sagittis. —Auson. _Cupid. cruci affix._ 24 sq.
SARRIRE: Proprie, segetibus noxias herbas evellere; in obscenis, pro fodere.
Audes ducentas nuptum ire post mortes, Virumque demens cineribus tuis quaeris Prurire. Quid! _sarrire_ si velit saxum? —Mart. III, XCIII, 18 sqq.
SATISFIERI: Verbum venereum.
"Ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est, ut pateretur _satisfieri_ sibi, et caetera quae libido distincta dictat." —Petron. _Sat._
SATUREIA: Ad venerem excitant.
Sed nihil erucae faciunt, bulbique salaces, Improba nec prosunt jam _satureia_ tibi. —Mart. III, LXXV, 3 sq.
SATURNALITII VERSUS: Lascivi, spurci; ex licentia saturnalium.
Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat. _Versus_ hos tamen esse tu memento _Saturnalitios_... —Mart. XI, XVI, 8 sqq.
SATYRI: Lascivi, ad rem ardentes. Mire salax totum illud agrestium deorum genus, quos _Panas, Faunos, Silvanos, Satyros_ ac _Silenos_ appellabant Romani, et quorum, teste Augustino (_Civ. Die_, XV, 23), lascivia incredibilis, non in Nymphas tantum, sed et in mulieres mortales. Unde _incubi_ et _succubi_ nominantur, in declarationem nequitiae eorum. Referenda haec numina ad vim generandi. Hinc:
SATYRIASIS: Σατυρίασις.[TR1] Tentigo, pruritus venereus.
"_Satyriasis_ est vehemens veneris appetentia. Vocatur autem ab herbae virtute quam _satyrion_ vocant. Hanc enim accipientes in venerem provocantur cum tentigine genitalium partium. Sed antecedentis istius passionis sunt epota medicamina ob usum venereum excitandum, quae _satyrica_ vocant, quae sunt acria atque incentiva, et nervis improba." —Caelius Aurelianus, III.
SATYRION: Vide supra Caelium Aurel.
"Ancilla risu meo prodita, complosit manus, et: adposui quidem, inquit, adolescens: solus tantum medicamentum ebibisti? Itane est, inquit Quartilla, quidquid _satyrii_ fuit, Encolpius ebibit?" —Petron. _Sat._
SAVIUM, SUAVIUM: Proprie oscula veneria. Antecoenium robustae voluptatis. Vide OSCULUM et SALTUS.
SAVIUM TENERE: Osculum non dare, sed accipere.
"Facito ut me memineris: _tene_ etiam, priusquam hinc abeo, _savium_." —Plaut. _Curcul._ I, II, 54.
SAVIUM: Pro ore ipso haud raro a poetis dictum.
"Vel papillae quojusmodi! tum quae indoles in _savio_ est?" —Plaut. _Rud._ II, IV, 10.
Dum semihiulco _savio_ Meum puellum _savior,_ Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite. —_Incerti apud A. Gellium_, XIX, 11.
SCABIES: Pro pruritu venereo; in contumeliam.
Secti podicis usque ad umbilicum Nullas reliquias habet Charinus; Et prurit tamen usque ad umbilicum. O quanta _scabie_ miser laborat! Culum non habet, est tamen cinaedus. —Mart. IV, XXXVII, 1 sqq.
Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis _scabies,_ famesque Memmi, etc. —Catull. XLIV, 1 sq.
Hic, _scabies_ de re ad personam transfertur, et pro illis qui Pisonis pruritum libidinosum excitabant.
SCALPERE: In obscenis.
Quis conjugem, quis te vocabit uxorem, Philomelus aviam quam vocaverat nuper? Quod si cadaver exigis tuum _scalpi,_ etc. —Mart. III, XCIII, 21 sqq.
...quum carmina lumbum Intrant, et tremulo _scalpuntur_ ubi intima versu. —Pers. I, 20 sq.
SCANTINIA LEX: Prima quae poenas statuit contra paedicones. Pecunia eos mulctari jussit; morte vero, subsequens Julia. _Scantinia_ dicta a Caio Scantinio, qui C. Marcelli filio vim adferre conatus, a patre accusatus est. (_Val. Max._ VI, 1.)
SCAPHIUM: Matula in formam navicellae, ad usum foeminarum. Sic Juvenalis de ferocissima muliere:
Adspice quo fremitu monstratos perferat ictus, Et quanto galeae curvetur pondere; quanta Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro; Et ride, positis _scaphium_ quum sumitur armis. —Juv. VI, 261 sqq.
Sardanapalum deridet Martialis, quod poculis aureis et gemmatis moechae suae _scaphium_ conflaverat.
Te potare decet gemma, qui Mentora frangis In _scaphium_ moechae, Sardanapale, tuae. —Mart. XI, XII, 5 sq.
A graeco σκάφιον.
SCARABAEUS: Paedico. Verbum foedissimum, a more _scarabaeorum_ qui stercore gaudent.