Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 23

Chapter 23 3,022 words Public domain Markdown

Urit me Glycerae nitor Splendentis Pario marmore purius: Urit gratia _protervitas,_ Et vultus nimium lubricus adspici. In me tota ruens Venus Cyprum deseruit, etc. —Hor. _Od._ I, XIX, 5 sqq.

PROVERBIA EROTICA:

_Ex Plauto_:

"Quasi piscis, itidem est amator lenae; nequam est, nisi recens." —_Asin._ I, III, 26.

"Argentum accepi, dote imperium vendidi." —_Ibid._ I, I, 76.

"Esca est meretrix; lectus, _illix_; amatores, aves." —_Ibid._ I, III, 68.

"Nec mutam profecto repertam ullam esse Hodie dicunt mulierem ullo in saeculo." —_Aulul._ II, I, 6 sq.

"Quae indotata est, ea in potestate est viri: Dotatae mactant et malo et damno viros." —_Ibid._ III, V, 60 sq.

"Bonum est pauxillum amare sane; insane non bonum est." —_Curc._ I, III, 20.

"...qui amat, si egat, misera afficitur aerumna." —_Ibid._ I, II, 53 sq.

"...amor et melle et felle est fecundissimus: Gustu dat dulce; amarum ad satietatem usque oggerit." —_Cistell._ I, I, 71 sq.

"Meretrix fortunati est oppidi simillima; Non potest suam rem obtinere sola sine multis viris." —_Ibid._ I, I, 82 sq.

"...illecebrosius Fieri nihil potest, nox, _mulier_, vinum, homini adolescentulo." —_Bacch._ I, I, 54 sq.

"Anima est amica amanti: si abest, nullus est." —_Ibid._ II, II, 16.

"Matronae, non meretricium est, unum inservire amantem." —_Mostell._ I, III, 33.

"Mulier recte olet, ubi nihil olet." —_Ibid._ 116.

"...nequicquam mulier exornata est bene, si morata est male: Pulchrum ornatum turpes mores pejus coeno collinunt." —_Ibid._ I, III, 132 sq.

"Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat, videt." —_Menaechm._ I, III, 11.

"Muliebri fecisti fide." —_Mil._ II, V, 46.

"...in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est; In bono hospite atque amico, quaestus est, quod sumitur." —_Ibid._ III, I, 79 sq.

"...bona uxor, si ea deducta est usquam gentium, Ubi eam possim invenire?" —_Ibid._ III, I, 91 sq.

"Si quid faciundum et mulieri male atque malitiose, Ea sibi immortalis memoria est meminisse et sempiterna; Sin, bene quid auf fideliter faciundum est, eo deveniunt, Obliviosae extemplo uti fiant, meminisse nequeunt." —_Ibid._ III, III, 14 sqq.

"Qui amat quod amat, si id habet, id habet pro cibo: Videre, amplecti, osculari, adloqui." —_Merc._ IV, IV, 4 sq.

"Negotii sibi qui volet vim parare, Navem et mulierem haec duo comparato. Nam nullae magis res duae plus negotii Habent, forte si occeperis exornare." —_Poenul._ I, II, 1 sqq.

"Meretricem pudorem gerere magis decet, quam purpuram." —_Ibid._ I, II, 91.

"Neque tippulae levius pondus est quam fides lenonia." —_Pers._ II, II, 62.

"Qui potest mulieres vitare, vitet; ut quotidie Pridie caveat, ne faciat quod pigeat postridie."[TR3] —_Stich._ I, II, 64 sq.

"Hostis est uxor, invita quae ad virum nuptum datur." —_Ibid._ I, II, 83.

"Haec facetia est, amare inter se rivales duos, Uno cantharo potare, et unum scortum ducere." —_Ibid._ V, IV, 47 sq.

"...ita est ingenium muliebre; Bene quum lauta est, tersa, ornata, ficta est: infecta est tamen." —_Ibid._ V, V, 3 sq.[TR4]

"...qui in amorem Praecipitavit, pejus perit, quam si saxo saliat." —_Trinumm._ II, I, 30 sq.

"Mulieri nimio malefacere melius est onus, quam bene." —_Trucul._ II, V, 17.

"Meretricem esse similem sentis condecet, Quemquam hominem attigerit profecto aut malum aut damnum dari." —_Ibid._ II, I, 16 sq.

_Ex variis_:

...mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapida scribere oportet aqua. —Catull. LXV, 3 sq.

Conjugis iratae noli tu verba timere, Nam struit insidias lacrymis, quum foemina plorat. —Dionys. _Cat. dist._ II, 8 sq.

Nil temere uxori de servis crede querenti; Saepe etenim mulier quem conjux diligit, odit. —Idem. III, 13 sq.

Crede ratem ventis, animum ne crede puellis; Namque est foeminea tutior unda fide. Foemina nulla bona est; et, si bona contigit ulla, Nescio quo fato res mala facta bona est. —Petron. _Pseudepigr. Ciceroni a quibusdam adscriptum_.

Uxor legitimus debet quasi census amari; Nec vellem censum semper amare meum. —Petron. _Frag. ex edit. Valeti._

"Foeminarum curam gerere, desperare est otium." —Publ. Syrus.

Quid levius pluma? flamen. Quid flamine? ventus. Quid vento? mulier? Quid muliere? nihil. —_Incerti._

"Linguam, ventrem veretrum contine." —_Translatum a graeco._

Omnis mulier intra pectus celat virus pestilens. Dulce de labris loquuntur, corde vivunt noxio. —Floridi, _de Qualitate vitae_, II, 1 sq.

Balnea, vina, venus corrumpunt corpora nostra, Et vitam faciunt balnea, vina, venus. —_Catalect. vet. poet. ex Valeto._

...fortes adjuvat ipsa Venus. —Tibull. I, II, 16.

...nulli reparabilis arte Laesa pudicitia est... —Ovid, _Epist._ V, 103 sq.

...voluptates commendat rarior usus. —Juv. XI, 208.

"Amantium irae, amoris integratio est." —Terent.

"Probitas pudorque, virgini dos optima." —Idem.

"Aut odit, aut amat mulier; nil tertium." —Publ. Syrus.

"Amicitia semper prodest; amor et nocet." —Idem.

Quae casta est? de qua mentiri fama veretur. —Auson. _Sept. sap._

Par pari jugatur conjux; quidquid impar, _dissidet_. —Idem, _ibid._

_Ex sacris literis:_

"Aquae furtivae dulciores sunt; et panis absconditus suavior." —_Liber Proverb._ IX, 17.

"Mulier diligens corona est viro suo." —_Ibid._ XII, 4.

"Fovea enim profunda est meretrix; et puteus angustus aliena." —_Ibid._ XXIII, 28.

"Tria sunt insaturabilia: infernus, _os vulvae_ et terra." —_Ibid._ XXX, 15.

"Scortum in domo, quod eruca sesamis." —_Proverbium thalmudicum._

Hic _eruca_ pro verme illo qui folia plantarum consumit. Vide Drusii _Quaestiones Hebraicis_, _lib._ III, _quaest._ 48.

PROXENETAE: Apud Graecos viri publici, excipiendis hospitibus praefecti; Latinis vero, conciliatores et incessores cujusquumque mercis emptorem inter et venditorem. Unde pro negotiatoribus nuptiarum aut mandato, aut proprio motu, et tunc ratione officii quasi publici. Vide _ff. de Proxenetis_, et _Cod. tit._ V, _lib._ II.

PRURIRE: Ardere concubitum. Lascivire.

Nec de Gadibus improbis puellae Vibrabunt sine fine _prurientes_ Lascivos docili tremore lumbos. —Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.

Quod totis mihi noctibus fatigant Vicinae sine fine _prurientes_ Vernis passeribus salaciores. —_Priap. Carm._ XXV, 3 sqq.

Et saepe pro rem ipsam facere.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore _Prurit_, et abjectis pervigilat tunicis? —Catull. LXXXIII, 1 sq.

PRURIGO: Ardor venereus.

Poenitet obscenae _pruriginis?_ an magis illud Fles, quod percidi, Papile, desieris? —Mart. IV, XLVIII, 3 sq.

PRURIGINIS ARMA: Instrumenta quibus lascivae saltationes excitabantur.

Cymbala cum crotalis, _pruriginis arma,_ Priapo Ponit, et adducta tympana pulsa manu. Pro quibus, ut semper placeat spectantibus, orat, Tentaque ad exemplum sit sua turba dei. —_Priap. Carm._ XXVI, 3 sqq.

PSECAS: Ornatrix: nomen ab arte impositum, quod ornatrices paululum crines componendos irrorabant. A graeco ψέκαζειν, _minutum irrigare_.

Veneri litabant pleraeque _psecades_, ut patet ex veteri lapide: VENERI. SACRUM. CASSIA. I. I. PSECAS.

Disponit crinem, laceratis ipsa capillis, Nuda humeros _psecas_ infelix, nudisque mamillis. —Juv. VI, 490 sq.

PSOLEOS: Verpus penis, ψώλεος.

_Psoleon_ ille vocat, quod nos _psoloenta_ vocamus; Id quod nos culum, culeon ille vocat. —_Priap. Carm._ LXVIII, 5 sq.

PUBES: Lanugo pudendorum.

Intra viscera furis ibit usque Ad _pubem,_ capulumque coleorum. —_Priap. Carm._ XXIV, 6 sq.

_Pubes pube_ levi subaffricetur. Viscosa pice glutinetur haec huic. —_Ex Virgiliocent. incerti. ex Petron. Linocerii._

PUBLICA VIA; PUBLICUS LOCUS: Lupanar. Quicumque locus in quo vulgivaga venus agitatur.

"Quin leno hic habitat.—Nemo hinc prohibet, nec vetat Quin quod palam est venale, si argentum est, emas. _Nemo ire quemquam publica prohibet via_." —Plaut. _Curcul._ I, I, 33 sq.

PUDENDA: Cultu solemni consecrata apud antiquos, praecipue ab Aegyptiis in honorem Osiris. Trucidato enim illo a fratre Tryphone, corpori ejus invento defuerunt virilia, atque, ne ad sepulturae desiderarentur solemnitatem, jussum est ab Iside effigiem eorum per plateas circumferri. Praeambulabant tibicines, et sequebantur matronae lasciva cantantes.

Romae quotannis agebatur Osiris festum mense augusto: phallum valde mentulatum gestabant matronae palam et cum pompa, inque aedem Veneris extra moenia deferebant.

Adhibebantur et meretrices; sed id sacrum tractare nemini licebat, nec sinu deae deponere, nisi matronae pudicae.

Schemate non dubio, sed aperte nominat illam, Quam recipit sexto mense superba Venus. —Mart. III, LXVIII 7 sq.

PUDIBILIA: Pudendorum virorum.

"Ad honores reliquos promovit commendatos sibi _pudibilium_ enormitate." —Lamprid. _in Heliogabal._

PUDICA VIRGO: Cujus nemo pudicitiam delibavit; intacta.

"Jamne ea fert jugum?—Tam a me _pudica_ est, quasi soror mea sit; nisi Si est osculando quippiam impudicior." —Plaut. _Curcul._ I, I, 50 sqq.

PUDICA MATRONA: Quae soli marito incumbit. Vide PROBA.

Et quamvis Ithaco stertente, _pudica,_ solebat Illic Penelope semper habere manum. —Mart. XI, CV, 15 sq.

PUDICUS TORUS: Castus a spurcis libidinibus; more sponsorum.

Nox non ebria, sed soluta curis; Non tristis _torus,_ et tamen _pudicus._ —Mart. X, XLVII, 9 sq.

PUDICITIA: Dea castitatis, cui Romae duo fana:

1° _Pudicitia patricia_. Aedes ejus in foro boario ad rotundam Herculis. Eam ingredi non licebat nisi iis qui semel nupsissent.

2° _Pudicitia plebeia_. Aedicula ejus in vico longo condita, a Virginia, quae patriciis parentibus orta, sed nupta plebeio, sacris _patriciae Pudicitiae_ arcebatur. Vide Titum Livium.

Templa _Pudicitiae_ quid opus statuisse puellis, Si cuivis nuptae quidlibet esse licet? —Propert. II, VI, 25 sq.

PUDICITIAM PELLERE: Devirginare. Ex lege romana puellis temeratis alimenta debebantur ab illis.

"Qui earum _pudorem verecundiamve pulsavere_." —_L. pecuniae sortem, ff. de alimentis vel. cib. leg._

"Plane hic ille est, qui mihi in Epidauro primus _pudicitiam Pepulit_." —Plaut. _Epidic._ IV, I, 14 sq.

PUDOR: Exquisitissimum ornamentum utriusque sexus.

Magis enim dictitabat[TR5] M. Cato sibi placere qui _erubescebant_, quam qui pallescebant.

"_Pudor_ enim veluti vestis, quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur." —Apul. _Apolog._

"Nam ego illum periisse duco, cui quidem periit _pudor_." —Plaut. _Bacchid._ III, III, 81.

Tardat ingenuus _pudor,_ Quae tamen magis audiens Flet, quod ire necesse sit. —Catull. LVI, 81 sqq.

PUELLA: Vox generica de muliere, et ratione sexus; sed vaga admodumque varia in designatione. Sic:

PUELLA: Virgo viripotens.

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa, Et maribus nudas ostendit Pyrrha _puellas._ —Juv. I, 83 sq.

PUELLA: De uxore.

Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister Liberto, dederit vivus cur multa _puellae._ —Juv. II, 58 sq.

PUELLA: De gravida.

Montium custos nemorumque virgo, Quae laborantes utero _puellas_ Ter vocata audis... —Hor. _Od._ III, XXII, 1 sqq.

PUELLA: De scorto et meretrice.

Mox lenone suas jam dimittente _puellas,_ Tristis abit... —Juv. VI, 126 sq.

...et cum tibicine chordas Obliquas, necnon gentilia tympana secum Vexit, et ad circum jussas prostare _puellas._ —Juv. III, 63 sq.

PUELLA VALENS: Corpore quae succi pleno venerem tolerare valet.

Gellius est tenuis. Quidni? cui tam bona mater, Tamque _valens_ vivat, tamque venusta soror. —Catull. LXXXIV, 1 sq.

PUELLA SPERATA: In matrimonium destinata.

"Meam spem te cupio consequi.—Sequor hercule quidem; nam lubenter, _mea sperata,_ consequor." —Plaut. _Frag. Astrab._ 1 sq.

"Amphitruo uxorem salutat laetus _speratam suam_." —Idem. _Amph._ II, II, 39.

PUELLASCERE: Effoeminari.

"Quod non solum innubae fiunt communes, sed etiam veteres _puellascunt,_ et multi pueri _puellascunt_." —Varr. _Baiis, apud Non. Marc._

PUELLITARI: Venerem agere.

"Quaenam vos dementia suppositores facit cum cano eugio _puellitarier_?"

PUELLUS: Diminutivum a pueris.

"Peliam Medeae permisisse ut se vel vivum degluberet, dummodo redderet _puellum_." —Varr. _Marcip. apud Non. Marc._

Quumque hic tam formosus homo, ac te dignu' _puellus._ —Lucil. _Frag._ IV, 22.

...et nactae post sunt tamen unde _puellos_ Suscipere, et partu possent ditescere dulci. —Lucret. IV, vers. 1246 sq.

PUERAE: Pro _puellae_.

"Properate vivere, _puerae,_ quas sinit aetatula ludere, esse, amare, et Veneris tenere bigas." —Varr. _apud Non Marc._

Vide Sueton. _Caligul._ 108.

PUER: Παῖς Usitatissimus, ut nemo nescit, _puerorum_ in venerem usus apud antiquos. Vide AVERSA VENUS, OFFICIUM PUERILE, etc.

Sic uni tibi sit _puer_ cinaedus, Et castissima pruriat puella. —Mart. IX, XC, 7 sq.

Intra septimum annum prostituebantur pueri et erant in commercium, quod mangonibus prohibuit Domitianus, necnon spadones fieri, infandae libidinis diverticulum inventum a lenonibus.

Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis, Pudice princeps, gratias agunt urbes. ...... Non _puer_ avari sectus arte mangonis Virilitatis damna moeret ereptae; Nec quam superbus computet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti. —Mart. IX, VI, 1 sqq.

Coma _pueris_ nutriebatur.

Audi quem _puerum,_ Flacce, rogare velim. ...... Lumina sideribus certent; mollesque flagellent Colla comae. Tortas non amo, Flacce, comas. —Mart. IV, XLII, 2 sqq.

Sed postquam puberes aetate facti, aut quum uxorem duceret dominus, tondebantur, in signum dimissionis a libidinoso officio.

Tondebit _pueros_ jam nova nupta tuos. —Mart. XI, LXXIX, 4.

Erat Romae theatrum parvulorum, quo pueri comoedi agebant, quale aevo nostro edidit Parisiis celeber _Audinot_. Vide Turneb. _Advers._ IX, 4, et Mart. XIV, 214.

Hic non omittendum hospitia publica quibus alebantur pauperum pueri et puellae, necnon projectitii, partim aere imperatorum, partim privatorum donis et legatis.

"_Pueris_ ac _puellis_ quibus etiam Trajanus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adjecit." —Spart. _in Adrian._

_Puellas_ et _pueros_ quos admodum Antoninus Faustinianus instituerat, Mammeanos et Mammeanas instituit. —Lamprid. _in Alex. Sev._

PUERITIA: Pro puritate. (_Non. Marc._)

"Quae _pueritia_ est infrequens polluta." —Varr. _Rerum divin._ I.

PUERPERA: Habebatur pro casta et pudica, si gemellos pareret.

"At ego faciam tu idem ut aliter praedices, Amphitruo piam et pudicam esse uxorem ut scias. De ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. Omnium primum Alcumena geminos peperit filios." —Plaut. _Amph._ V, I, 33 sqq.

Jam diximus alterum apud antiquos argumentum castitatis esse, si proles similis marito. Vide INFANTES.

PUGNA: Pro stupro. Vide Donat. _in Eunuch. Terentii_, V, II, et PRAELIUM.

"Quas utrimque _pugnas_ felix lectulus et lucerna vidit." —Apul. _Met._

Vicimus, o socii, et magnam pugnavimu' _pugnam_. —Lucil. _Frag. ex incert. lib._ LX.

PULLUS: Catamitus.

"Fabius eburneus cognomine ob cutis candorem, quum natibus fulmine ictus esset, _pullus_ Jovis appellatus est." —Festus.

"Quem quis amabat, _pullum_ ejus vocabant." —Idem.

"Tene sis me arcte, mea voluptas; male ego metuo milvios. Mala illa bestia est; ne forte me auferat _pullum_ tuum." —Plaut. _Poenul._ V, V, 13 sq.

Hinc:

PULLARIUS: Qui sibi aut alteri pueros venatur et furatur. Vide Turneb. _Adv._ II, et infra PULLIPREMO.

PULLIPREMO: Qui pueros premit et subigit.

Quis Marcus? feles nuper _pullaria_ dictus, Corrupit totum qui puerile decus, Perversae veneris postico vulnere fossor, Lucili vatis subulo, _pullipremo._ —Auson. _Epigr._ LXIX, 5 sqq.

PULSARE: Ad obscena translatum.

O quoties rigida _pulsabis_ pallia vena, Sis gravior Curio, Fabricioque licet! —Mart. XI, XVII, 5 sq.

PULSANS CYMBALA: Pro molli et cinaedo.

...meliusne hic rusticus infans Cum matre, et casulis, et conlusore catello _Cymbala pulsantis_ legatum fiet amici? —Juv. IX, 60 sqq.

A gallis matris Vestae sacerdotibus, _cymbala pulsare_ solitis, et fere omnibus cinaedis.

PUMILUS: Proprie nanus; saepissime pro molli et enervi.

"Apuleius Asino aureo introducit sorores Psyches marito detrahentis, dicitque: 'Patre meo seniorem maritum sortita sum, dein quovis puero _pumiliorem,_ et cucurbita glabriorem.' _Pumilos_ dicunt molles atque enerves; glabrum vero levem et imberbem." —Fulgent. _de Prisco sermone._

_Pumili_ in deliciis veterum. Vide NANI. Tales, _Canora_ Juliae neptis Augusti; _Sisyphus_ Antonii; et nanus ille Bruti, de quo Plinius.

PUPPA: Virguncula tenellula.

Dicit se vetulam, quum sit Caerellia _puppa;_ _Puppam_ se dicit Gellia, quum sit anus. Ferre ne hanc possis, possis, Coline, nec illam; Altera ridicula est, altera putidula. —Mart. IV, XX, 1 sqq.

PUPPAE: Imagunculae puellares, laneae aut cereae, ad usum puerorum. Suas veneri offerebant virgines nupturae, tanquam ineptiis puerilibus valedicturae, simili modo et sensu quo mariti nuces spargebant.

Dicite, pontifices, in sacris quid facit aurum? Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine _puppae._ —Pers. II, 69 sq.

PURUS: Absolute, qui os non praebet.

Ad coenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi: Mentula quem pascit, non, puto, _purus_ homo est. —Mart. IX, LXIII, 1 sq.

PURA MULIER: Quae nec tribas, nec fellatrix, naturali tantum voluptate utitur.

"Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter faceres, cum _pura muliere_ pugnasti?" —Petron. _Sat._

PURUS SPIRITUS: Eodem sensu. Hic spiritus pro habitu.

"Et quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cujus ne _spiritus purus_ est?" —Petron. _Sat._

PURUS SERMO: Locutio nuda, quae etiam verecunda. Sine ulla circumlocutione dicit, et propriis verbis nominat.

Quid me constricta spectatis fronte, Catones, Damnatisque novae simplicitatis opus? _Sermonis puri_ non tristis gratia ridet, Quodque facit populus, candida lingua refert. —Petron. _Sat._

PURE HABERE: Concubitu abstinere, ut solebant antiqui rem divinam facturi.

"...usus vivendi hic fuit. Primum si facultas esset, id est si non cum uxore concubuisset, matutinis horis in larario suo rem divinam faciebat." —Lamprid. _in Alexandro._

Vos quoque abesse procul jubeo: discedite ab aris Queis tulit hesterna gaudia nocte Venus. —Tibull. II, I, 11 sq.

"Si forte _pure_ velle _habere_ dixerit, Tot noctes reddat spurcas, quot puras habuerit." —Plaut. _Asin._ IV, I, 61 sq.

PUSUS, PUSA, PUSILLA: Puer, puella.

Si quis lectica nitidam gestare amat agnam, Huic vestem, ut gnatae, paret, ancillas paret, aurum, _Pusam_ aut _pusillam_ appellet, fortique marito Destinet uxorem... —Hor. _Sat._ II, III, 214 sqq.

PUSIO: Pro catamito.

Aut si de multis nullus placet exitus, illud Nonne putas melius quod tecum _pusio_ dormit, _Pusio_ qui noctu non litigat?... —Juv. VI, 33 sqq.

PUSIO: Moechus, adulter. Gallice _un greluchon_.

"Et vero adulter ille bellissimus _pusio_ inclinatam dolio pronam uxorem fabri, incurvatus, secure dedolabat." —Apul. _Met._ V.

PUTUS, PUTILLUS: Hinc vocabulum Gallorum _putain_ pro scorto, et apud Italos _pota_ pro cunno. Plautus _putillum_ usurpat in blanditiis.

"Dic igitur me anaticulam, columbam, vel catellum, Hirundinem, monedulam, passerculum, _putillum_." —Plaut. _Asin._ III, III, 103 sq.

PYGIACA SACRA: Concubitus, coitus, quod _pygarum_, sive clunium usus in venere sit permagnus.

"Eumolpus, qui tam frugi erat, ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad _Pygiaca sacra_." —Petron. _Sat._

PYRAMIS: Pro pene.

Accedit istis impudentiae signum, Libidinoso tenta _pyramis_ nervo. —_Priap. Carm._ LXIII, 13 sq.

PYTISMA: Sputum, πύτισμα. Obscenissimum. Pro semine emisso.

...ille fruatur Vocibus obscenis, omnique libidinis arte, Qui Lacedaemonium _pytismate_ lubricat orbem. —Juv. XI, 171 sqq.

Vide LACEDAEMON.

[TR1] "juam" → "jam"

[TR2] "parvam" → "parvum"

[TR3] "prostridie" → "postridie"

[TR4] "3 aq." → "3 sq."

[TR5] "dictitabat." → "dictitabat"

QUADRANS

QUADRANS: Ex aereis Romanorum nummis minimus: assis quarta pars. Communis erat balneatorum merces, quam pendere solebant qui publicis balneis utebantur; monetae nostrae 0 fr. 20 c. _Quadrantem_ etiam solvebant qui ratibus trans flumen vehebantur. Hac duplici ratione:

QUADRANTARIAE: (_Quint._) Pro vilissimis scortis.

"Nisi forte mulier potens, _quadrantaria_ ille permutatione familiaris facta est balneatori." —Cic. _pro Caelio de Clodia._

Narrat Plutarchus in M. Tullii vita, adolescentem quemdam in Clodii sororis loculos _quadrantes_ immisisse; qua de re in ridiculum cognominata est _quadrans_ in pretio concubitus.

QUADRATUM CORPUS:

"Corpus habilissimum _quadratum_ est; neque gracile, neque obesum." —Cels. _Medicin._ II

"Statura fuit _quadrata,_ compactis firmisque membris." —Sueton. _in Vespas._ 20.

QUADRUPES: In obscenis. Pro puero aut puella sub viro jacente.

"Nam jam calcari _quadrupedem_ agitabo advorsum clivum, Postea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens." —Plaut. _Asin._ III, III, 18 sq.

QUAESTUS: Proprie lucrum ex quocumque labore; libidinose vero merces veneris datae.

"Neque hanc ego superbiae caussa Repuli ad meretricium _quaestum,_ nisi ut ne esurirem." —Plaut. _Cistell._ I, I, 42 sq.

"Itane impudens, Tune hic feles virginalis, liberos parentibus Sublectos habebis, atque indigno _quaestu_ conteres?" —Plaut. _Rud._ III, IV, 42 sqq.

_Quaestus_ lucro congesto, libertatem saepissime emebant mancipia.

"Ne sis plora, libera eris actutum, si crebro cades." —Plaut. _Pers._ IV, IV, 104.

Nota Suburranas inter Telethusa puellas, Quae, puto, de _quaestu_ libera facta suo est. —_Priap. Carm._ XL, 1 sq.

Eodem modo dotem comparabant puellae Phoenicae (_Aug. de Civ. Dei_, IV, 10); et Cypriae (_Justin._ XXII); Armeniae (_Strab._); Lydae (_Solin._); et quidem pleraeque libertinae apud Romanos.

"Unde tibi talenta magna viginti pater Det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo, Tute tibi indigne dotem _quaeras_ corpore." —Plaut. _Cistell._ II, III, 19 sq.

QUAESTUARIAE, QUAESTUOSAE: Quae pecuniam corpore faciunt.

"Aeque istuc facio, dummodo Eam des, quae sit _quaestuosa_, quae alat corpus corpore." —Plaut. _Mil._ III, I, 188 sq.

Imperante Trajano, Romae habito _quaestuariarum_ censu, inventa sunt duo et triginta milia.

QUASILLARIAE: Humillimae inter ancillas, et ad vilissima pensa damnatae. A _quasillo_ seu calatho.

"Convocat omnes _quasillarias_, familiaeque sordidissimam partem, etc." —Petron. _Sat._

Sit tibi cura togae potior, pressumque _quasillo_ _Scortum_, quam servi filia Sulpitia. —Tibull. IV, X, 3 sq.

RADIX

RADIX: Pro pene.

"Sed quum cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus.—Eloquere.— At pudet.—Num _radix_ fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit quidquam olerum; Nisi, quidquid erat; calamitas profecto attigerat nunquam." —Plaut. _Casin._ V, II, 31 sqq.

RAMEX: Hernia. (_Plin._) Saepe pro coleis, et tunc libidinose.

"Neque nos quemquam flagitamus, neque nos quisquam flagitat. Tua caussa nemo nostrorum est suos rupturus _ramices_." —Plaut. _Poenul._ III, I, 36 sq.

...nam coitus jam longa oblivio: vel si Coneris, jacet exiguus cum _ramice_ nervus, Et, quamvis tota palpetur nocte, jacebit. —Juv. X, 204 sqq.

Vide Lucil. _Frag._ III, 17.

RAMUS: Pro pene.