Part 21
PARECTATUS: Qui de pueritia ad pubertatem venit. A graeco sumptum.
Inde _parectato_ chlamydes et barbula prima. —Lucil. _Frag._ VIII, 9.
Tum ephebum quemdam quem vocant _parectaton._ —Idem, _Frag._ XX, 8.
Vide _Non. Marc._
PARES: Mutuo amore conjuncti.
Nam si quid in Flacco viri est, Non feret adsiduas potiori te dare noctes, Et quaeret iratus _parem._ —Hor. _Epod._ XV, 12 sqq.
Tractum ab equis bijugibus. _Par_ ergo intelligi debet qui, aut quae in amore respondeat, ac _pariter_ jugum ferat.
PARES: Pro coleis. (_Plin._)
PARIA COMPONERE: In obscenis.
"Immo ego sic jam _paria composueram,_ ut, si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine." —Petron. _Sat._
PARILIA: Festa Palladis, a praegnantibus privatim celebrata et in lecto cubantibus. (_Fest._; _Meurs. de Puerp._) Non confundenda cum _paliliis_ in honorem deae _Palis_ a pastoribus celebratis. Vide _Struk. Ant. rom._ 9; _Ovid. Fast._ II; et _Pers. Sat._ I, 72.
PARS: Pro uxore. Simili modo Galli dicunt _ma moitié_.
"Loquitur de me et de _parte_ mea." —Plaut. _Menaech._ III, II, 14.
PARS, PARS CORPORIS, PARS OBSCENA: Pro pudendis.
Aut igitur tunicam _parti_ praetende tegendae, Aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege. —_Priap. Carm. ad Lectorem_, 7 sq.
"Funerata est illa _pars corporis_ qua quondam Achilles eram." —Petron. _Sat._
At deus _obscena_ nimium quoque _parte_ paratus. —Ovid. _Fast._ I, 437.
PARTUS: Junoni inprimis vota solvebantur ad facilem felicemque partum. Accedebant tamen alii dei et deae, scilicet Egeria, Latona, Lucina, Maena, Prorsa, Postversa, etc. Vide haec verba.
Ad _partum_ frequentior credebatur decimus mensis. Inde Virgilius:
Matri longa _decem_ tulerunt fastidia _menses._ —_Eclog._ IV, 60.
"Si filius vel filia intra _decem mensium_ spatium post mortem meam editi fuerint, haeredes sunto." —_Lib._ IV, _ff. de Posthum. haered._
_Partus_, vinculum conjugii.
Foemina, quum senuit, retinet connubia _partu,_ Uxorisque decus matris reverentia pensat. Nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo. —Claudian. _in Eutrop._ I, 72 sq.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret, Quod nequeunt parere, et _partu retinere maritos._ —Juv. II, 137 sq.
PARTUMEIUS: Verbum ab Horatio fictum de partu supposito, a _partu_ et _meiendo_.
Tuusque venter _partumeius,_ et tuo Cruore rubros obstetrix pannos lavit, Utcumque fortis exsilis puerpera. —Hor. _Od. Epod._ XVII, 50 sqq.
PASIPHAE: Uxor notissima Minois regis, quae, taurum ardens, vaccam ligneam fabricare jussit, qua sublatens belluae coitu potita est. A Nerone et in theatro editum est hoc spectaculum, plaudente populo, ut testatur _Sueton. in Neron._ 12. _Pasiphaes_ amorem ad signum caeleste refert _Lucian. lib. de Astrologia_.
Junctam _Pasiphaen_ Dictaeo credite tauro: Vidimus, accepit fabula prisca fidem. Nec se miretur, Caesar, longaeva vetustas: Quidquid fama canit, donat arena tibi. —Mart. _de Spectac._ VI, 1 sqq.
PASSER: Mollis, lascivus. Ob _passeris_ ex natura salacitatem.
Dic, _passer,_ cui tot montes, tot praedia servas Appula, etc. —Juv. IX, 54 sq.
Aut praecidite seminale membrum, Quod totis mihi noctibus fatigant Vicinae sine fine prurientes, _Vernis passeribus salaciores;_ Aut rumpar, etc. —_Priap. Carm._ XXV, 2 sqq.
Inde Galloprovinciales lingua vernacula penem nuncupant _lou passeroun_.
PASSER, PASSERCULUS: Inter mellitas amantium voces.
"Dic igitur me _tuum passerculum,_ gallinam, coturnicem, Agnellum, etc." —Plaut. _Asin._ III, II, 76 sq.
"Meus pullus, _passer,_ mea columba, etc." —Idem, _Casin._ I, I, 50.
PASSIVUS: Pathicus. Vide _Jul. Firmic. in Math._ 4.
PATAVINA: Pro pudica. _Patavinae_ enim mulieres pudicitia maxime insignes. Vide _Plin. Epist._ XIV, 1.
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli Uda puella leges, sis _Patavina_ licet. —Mart. XI, XVII, 7 sqq.
PATERE: In obscenis.
...nec tibi tener puer _Patebit_ ullus, ingemente qui toro Juvante verset arte mobilem natem. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 21 sqq.
Jam primum stator hic libidinosus Alternis ineundo et exeundo Porta te faciet _patentiorem._ —_Ibid._ LII, 3 sqq.
PATER: Nomen religionis, primum generale omnium deorum; postea hominibus datum in honorem; inde _patres conscripti_ pro senatoribus. Deinde vulgatum etiam libidinose. Hinc:
PATRES CONVENTITII: Qui promiscui in unius scorti nidum convenerunt.
"Ego et tua mater ambae Meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi Ex _patribus conventitiis_." —Plaut. _Cistell._ I, I, 40 sqq.
PATER VITIO, PATER CULPA: Id est concubitu illegitimo. Qui liberos vulgivaga venere suscipit.
Ut dubius _vitio_ sit _pater_ ille _meo._ —Ovid. _Trist._ II, 352.
Illudas quibus, auferasque mentem? Huic semper _vitio pater_ fuisti. —Mart. XII, LIII, 9 sqq.
"Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, _Suapte culpa_ genere capiunt genus, ingenium improbant." —Plaut. _Merc._ V, IV, 8 sq.
PATHICUS, PATHICA: Proprie, qui, quae in venere rem patitur.
Ne trepida, numquam _pathicus_ tibi deerit amicus. —Juv. IX, 130.
Cingit inaurata penem tibi, sancte, corona: Hunc _pathicae_ summi numinis instar habent. —_Priap. Carm._ XL, 3 sq.
Obliquis, _pathicae,_ quid me spectatis ocellis? Non stat in inguinibus mentula tenta meis. —_Ibid._ LXXV, 1 sq.
PATI VIRUM: Viro subire.
"Minor est ista quam ego fui, quum primum _virum passa sum_." —Petron. _Sat._
"Invita alium _virum passa est_." —Tertull. _Exhort. ad castitat._ 13.
Hinc et eodem sensu:
PATIENTIA: Dicebatur de utroque sexu.
"Obstupui ego, et nec Gitona verecundissimum puerum sufficere huic petulantiae adfirmavi, nec puellam ejus aetatis esse, ut muliebris _patientiae_ legem posset accipere." —Petron. _Sat._
Id est, viripotentem ex natura.
Ex lege vero, post duodecimum annum expletum. Quod tamen Augustus in matrimoniorum favorem indulsit a decimo anno.
Frequentius vero de postera venere.
"Tunc primum ignota ante vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum, ex foeditate loci ac multiplici _patientia_." —Tacit. _Annal._ VI, 1.
PATINAE CIBARIAE: Non tantum vasibus potatoriis, sed et _patinis_ lasciva pingebantur aut sculpebantur.
Fulget, et in _patinis_ ludit pulcherrima Nais, Prandentum inflammans ora decore suo. Congrua non tardus diffundat jura minister, Ut lateat positis tecta libido cibis. —_Vet. Poet. catalect. ex Valet._
PATRARE: Proprio sensu aliquid perficere. Honestum olim verbum; postea ad obscenitatem translatum, et pro venerem consummare, id est, semen emittere. Vide _Isidor._ et _Cornut. ad illud Persii_, I, 18, _patranti fractus ocello_, id est, molliter et libidinose natanti.
Quid est? an haec sinistra liberalitas Parum _expatravit?_ —Catull. XXVII, 16 sq.
PECCARE: De illegitimo coitu. Stuprum concedere; rem quoquo modo _facere_ aut _pati_.
"Ergo amor etiam deos tangit! Jupiter in caelo suo non invenit quod eligeret, et _peccaturus_ in terris, nemini tamen injuriam fecit." —Petron. _Sat._
Incustoditis et apertis, Lesbia, semper Liminibus _peccas,_ nec tua furta tegis; Et plus spectator quam te delectat adulter; Nec sunt grata tibi gaudia, si qua latent. —Mart. I, XXXV, 1 sqq.
PECCARE: Fidem suam abjicere; alienis amplexibus indormire. Gallice _faire une infidélité_.
Non ego ne _pecces,_ quum sis formosa, recuso, Sed ne sit misero scire necesse mihi. Nec te nostra jubet fieri censura pudicam, Sed tamen, ut tentes dissimulare, rogat. Non _peccat_ quaecumque potest _peccasse_ negare, Solaque famosam culpa professa facit. —Ovid. _Am._ III, XIV, 1 sqq.
Rumor ait crebro nostram _peccare_ puellam; Nunc ego me surdis auribus esse velim. Crimina non haec sunt nostro sine ficta dolore. Quid miserum torques, rumor acerbe? tace. —Tibull. IV, XIII, 1 sqq.
PECCARE: Veneri mentiri, vir non esse, quod accidit flaccidis mentulis diffututorum.
"Fateor, domina, saepe _peccasse;_ nam et homo sum, et adhuc juvenis: numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui... Illud unum memento, non me, sed instrumenta _peccasse._ Paratus miles arma non habui ... dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi; non invenio quod feci." —Petron. _Sat._
PECULIUM: Id quo viri sumus.
"Quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, _Meo peculio_ empta." —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 91 sqq.
"Per anfractus deinde obscurissimos egressus, in hunc locum me perduxit; prolatoque _peculio,_ coepit rogare stuprum." —Petron. _Sat._
"Homines bene nasatos et majoris _peculii,_ etc." —Lamprid. _in Vita Heliogabal._
Hinc:
PECULIARE: Stuprare.
"Scelus tu pueries: atque ob istam rem, ego aliquid te _peculiabo_." —Plaut. _Pers._ II, II, 10.
PECULIATUS: Pene et coleis maxime instructus.
Accedunt duo, qui latus tuentur, Pulchre pensilibus _peculiati._ —_Priap. Carm._ LII, 6 sq.
PECUS CLURINUM aut CLUSINUM: De grege meretricum et scortorum. Verbum Plautianum incerto etymo, sed sensu non ambiguo.
"Pudendumne? tu vero, _clurinum pecus,_ Advenisti huc sustentatum cum exornatis ossibus." —Plaut. _Trucul._ II, II, 14 sq.
Vide CLUSINUM.
PEDES: Pro pudendis apud Hebraeos; unde _aqua pedum_ pro urina, et Latinis simpliciter _aqua_. Vide _Drus. Quaest. hebr._ I, 35.
PEDES EXIGUI: In laudem apud Romanos.
_Pes_ erat _exiguus; pedis_ est aptissima forma. —Ovid. _Am._ II, III, 7.
Contra:
Depygis, nasuta, brevi latere ac _pede longo_ est. —Hor. _Sat._ I, II, 93.
PEDES TOLLERE: In obscenis modus coitus, quum agens patientis _pedes sustollit_ ad ineundum.
An ut matrona ornata phaleris pelagiis _Tollat pedes_ indomita in strato extraneo? —Petron. _Sat._
Vide CONCUBITUS.
"Mammas teneas, _pedes extollas,_ suavies, etc." —Nonius, _apud Non. Marc._
PEDANEAE: Scorta. Tamquam passim vaga ad quaestum. Vide _Procop. in Anecdot._ et _Buleng. de Theatris_, I, 49.
PELLEX: Ex lege Numae, quae viro nupsit jam uxorem habenti; concubina. A _pellicere_, per blanditias allicere. Sic Virgilius, _Aeneid._ II, _pellacem_ Ulyssem dicit. Vide PALLACA.
"Et dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam _pellicis_ potentiam." —Suet. _in Aug._ 69.
"Malum mihi prorsum illa (Juno) magnum dabit, quum tu me literis tuis _pellicem_ illi esse confiteris." —A. Gell. XIII, 4.
Eadem lege Numae interdictum erat quibuscumque _pellicibus_ Junonis aram tangere.
PELLEX: Pro meretrice.
"An uxore contentus haud una, concubinis, _pellicibus_ atque amiculis delectatur, etc." —Arnob. IV, _de Jove._
"...i hac mecum, ut videas simul Tuam Alcumenam _pellicem,_ Juno mea." —Plaut. _Merc._ IV, I, 23 sq.
PELLEX: Pro concubino.
"Praeterea actiones Dolabellae et Curionis patris; in quibus eum Dolabella _pellicem_ reginae, spondam interiorem regiae lecticae, ac Curio stabulum Nicomedis,...dicunt." —Suet. _in Caes._ 49.
Quid quasi _pellicibus_ torqueris inepta ministris, In quibus et brevis est et fugitiva venus? Plus tibi, quam domino, pueros praestare probabo: Hi faciunt, ut sis foemina sola viro. —Mart. XII, XCVI, 3 sqq.
PELLEX: Pro manu fututrici. De masturbatore.
Pontice, quod nunquam futuis, sed _pellice_ laeva Uteris, et veneri servit amica manus; Hoc nihil esse putas?... —Mart. IX, XLI, 1 sqq.
PELLICATUS (-US): Concubinatus.
"Ab ea est enim ipse propter _pellicatus_ suspicionem interfectus." —Cic. _de Offic._
PELLECEBRAE: Delinimenta meretricia.
"Capitis te perdam ego et filiam, _Pellecebrae,_ pernicies, adolescentum exitium." —Plaut. _Asin._ I, II, 6 sq.
PENIS: Proprie cauda. (_Cic._) Pro virga virili; quod notissimum.
Stare jubes nostrum semper tibi, Lesbia, _penem;_ Crede mihi, non est mentula quod digitus. —Mart. VI, XXIII, 1 sq.
Si facis in _penem_ quidquid ubi venit amarum. —Pers. IV, 48.
PENIS LEGITIMUS: Justae mensurae et magnitudinis.
An facile et pronum est agere intra viscera _penem_ _Legitimum,_ atque illic hesternae occurrere coenae? —Juv. IX, 43 sq.
PENSARE MENTULAM: Manu explorare an sit pondere et mensura, aut, ut ait Juvenalis, sit _legitima_. Lusus meretricum et impudicorum.
Arrectum quoties Marulla _penem_ _Pensavit_ digitis, diuque mensa est, Libras, scripula sextulasque dicit. Idem post opus et suas palaestras, Loro quum similis jacet remisso, Quanto sit levior Marulla dicit. Non ergo manus ista, sed statera. —Mart. X, LV, 1 sqq.
Vide PONDUS.
PENSILIA: Virilia.
Accedunt duo, qui latus tuentur, Pulchre _pensilibus_ peculiati. —_Priap. Carm._ LII, 6 sq.
PERAGERE VIROS: Exhaurire crebro concubitu. (_Barth. Advers._ XXI, 10.)
Quum sacrum fieret deo salaci, Conducta est pretio puella parvo; Communis satis omnibus futura, Quae quot nocte _viros peregit_ una, Tot verpas tibi dedicat salignas. —_Priap. Carm._ XXXIV, 1 sqq.
Sic Galli dicunt _achever un homme_.
PERAMBULARE LECTUM: Concussibus venereis lectum proterere.
Et ille nunc superbus et superfluens _Perambulabit_ omnium cubilia, Ut albulus columbulus dionaeus. —Catull. XXVII, 7 sqq.
...tremulique quassa lecti Argutatio, _inambulatioque._ —Idem, VI, 10 sq.
PERCIDERE: Verbum flagitiosum.
"Non hercle si os _perciderim_ tibi, metuam, morticine." —Plaut. _Pers._ II, IV, 12.
PERCUTERE: In obscenis.
"Non taces, nocturne _percussor,_ qui ne tum quidem quum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti?" —Petron. _Sat._
PERDEPSERE: Vide DEPSERE.
PERDIX: In obscenis simili sensu quo palumbes, anseres, etc. Vide _Aristoph. in avibus_, et verbum AVERSA VENUS.
PERDUCTARE: Inter venerea, ut _ducere_.
"Quidquid est, errabo potius, quam _perductet_ quispiam." —Plaut. _Mostell._ III, II, 160.
PERDUCTOR: Conciliator amorum impudicorum. Differt tamen a lenone, quod leno scorta tantum et famosas perducebat, dum _perductor_, cujuscumque foeminae feles, etiam dolo. Antiquo tamen lexico legitur μαστροπέυω, _lenocinor_, _perduco_; μαστρώπος, _leno_, _perductor_.
"De nocturnis ejus bacchationibus ac vigiliis lenonum, aleatorum _perductorum_ nulla mentio fiat." —Cic. _in Verr._ III.
"Lenones, _perductores_ aquarioli." —Tertull. _Apolog._ 43.
"Apage istum a me _perductorem_." —Plaut. _Mostell._ II, II, 159.
PEREGRINUS (-A, -UM): Rebus venereis translatum. Sic:
PEREGRINUM AMOREM CONCEDERE: Jam alteri concessum alteri tradere. Gallice _faire une infidélité_.
"O facinus, inquam, indignum! Quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, quum ingens vulnus fuerit, cicatrix non est. Quid dicis _peregrini amoris concessio_?" —Petron. _Sat._
PEREGRINAE: Meretrices. Undique Romae confluebant mulieres barbarae, quaestus gratia; quibus addendus est pene innumerabilis foeminarum bello captarum numerus, aut mangonibus in mercem traditarum. Pleraque ergo extranea scorta; unde et ex multitudine, _peregrina_ idem sonat ac _meretrix_.
"Adeon' est demens ex _peregrina_?" —Senec. _Androm._ III, 1, 10.
Vide _Donat._
Ab antiquo, et eodem sensu apud Hebraeos.
"Puteus angustus _peregrina_." —_Proverb. Salom._ XXIII, 27.
PERFICERE: Rem ad effectum ducere.
"Nam dicitur cum eo jocatus esse Heliogabalus turpissime dicens: Maximine, sexdecim, viginti, triginta milites diceris aliquando lassasse; potes tricies cum muliere _perficere_?" —Jul. Capitolin. _in Maximinis._
Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes; Hunc ego, quum futuit, non puto _perficere._ —Mart. III, LXXIX, 1 sq.
PERFORARE: Verbum flagitiosum; praesertim de paedicante.
"Licetne _inforare,_ si incomitiare non licet?—_Non inforabis_ me quidem." —Plaut. _Curcul._ III, 31 sq.
Deprensos ego _perforare_ possum Tithonum, Priamumque, Nestoremque. —_Priap. Carm._ LXXVIII, 3 sq.
PERGULAE: Appendices externae aedificiorum, quae in publicum spectant, ut sont podia et maeniana. Gallice _des balcons_. Metonymice de locis in quibus lenones scorta sua amatoribus exponunt. (_Scaliger, in lectionibus Auson. et Propert._)
Ex Ausonio vero, _pergulae_ sunt casae humiles, pauperum domicilia. Has inter interpretationes optabit lector, ad Plautum intelligendum, quum lenonem introducit mulieribus minitantem se in _pergula_ sua eas expositurum, id est lupanare.
"Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in _pergulam;_ Ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad languorem." —Plaut. _Pseudol._ I, II, 79 sqq.
PERIRE: Amore contabescere, perdite amare.
Tris unam _pereunt_ adolescentes _mulierem_ Rure unus, alter urbe, peregre tertius. —Plaut. _Trucul. arg._ vers. 1 sq.
...indigna merce puella _perit._ —Propert. II, XVII, 16.
PERMOLERE: Vide MOLERE.
Nam simul ac venas inflavit tetra libido, Huc juvenes aequum est descendere, non alienas _Permolere_ uxores. —Hor. _Sat._ I, II, 33 sqq.
PERSUASTRICES: De meretricibus.
"...ut si quis dicat, _persuastrices,_ praestigiatrices, atque inductrices." —Fortunatianus, _Rhet._ III.
"...eccas tandem! probri perlecebrae et _persuastrices_." —Plaut. _Bacchid._ V, II, 47.
PERTRACTATUS: Tractatione tritus et obsoletus; de scortis et prostitutis. Unde pro rebus vulgatis et inquinatis. Sic Plautus:
"Profecto expediet fabulae huic operam dare; Non _pertractate_ facta est, neque item ut caeterae; Neque spurcidici insunt versus immemorabiles; Hic neque perjurus leno est, nec meretrix mala, etc." —_Captiv. prolog._ vers. 54 sqq.
PERTUNDERE: In obscenis. Forare.
Nemo istum ventrem _pertundet,_ etc. —Lucil. _Frag._ 30.
Nam pransus jaceo, et satur supinus _Pertundo_ tunicam palliumque. —Catull. XXX, 10 sq.
Hinc:
PERTUNDA:
"Etiamne _Pertunda_ quae in cubiculis praesto est, virginalem scrobem effodientibus maritis?" —Arnob. _adv. Gent._ IV.
"Si adest dea Prema, ut subacta se non commoveat quum prematur; dea _Pertunda_ quid id facit?" —Aug. _Civ. Dei_, VI, 9.
PERVIGILIA: Proprie pernoctationes ad opus quodcumque; religiose vero festa nocturna in honorem deorum. Vide _Tacit. Annal._ XV; _Tit. Liv._ XXIII, 35.; _Sueton. in Vitell._ 10; _Arnob. adv. Gent._ V, etc.
Ineunte aprili, celebrabantur _pervigilia_ Veneris (_Ovid. Fast._ IV, _init._), et per tres noctes.
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem, Jam _tribus_ choros videres feriatos _noctibus._ —_Pervigil. Veneris_, 40 sq.
"Quid? tu Venerin' _pervigilare_ te vovisti, Phaedrome? Nam hoc quidem edepol, haud multo post luce lucebit." —Plaut. _Curcul._ I, III, 25 sq.
Hic spurcissima peragebantur:
"Qui illam stupravit _pervigiliis_ Veneris." —A. Gell. XI, 23.
Inde:
PERVIGILIA: Pro nocturnis libidinibus.
"Excepti etiam pluribus ferculis, quum laberemur in somnum: Itane est? inquit Quartilla, etiam dormire in mente est, quum sciatis Priapi genio _pervigilium_ deberi?" —Petron. _Sat._
PERVIGILIUM VENERIS: Notissimum carmen ex auctore incerto. Vide _Just. Lips. in probabilibus criticis_, p. 106 et 261. Elegantissimum certe, sed ad linguae latinae auream aetatem referri non potest, quod patet ex genere dicendi quibusdamque formulis ab ea abhorrentibus. Constat ex versiculo 51, pro sacris in monte Hybla celebrandis editum fuisse.
PESSULUS: Pro pene.
Gemelli ostioli latebricosa Vos spiracula _pessulis_ serate, _Pessulis_ agitate complicatim. —_Ex centonibus incerti, ex Petronio Linocerii_, v. 50 sqq.
PETERE: In matrimonium. Saepe pro stuprum rogare.
Multi illam _petiere;_ illa aversata patentes, etc. —Ovid. _Met._ I, 478.
Nulli se dicit mulier mea nubere malle Quam mihi, non si se Jupiter ipse _petat._ —Catull. LXV, 1 sq.
Nupta tu quoque, quae tuus Vir _petet,_ cave ne neges, Ne _petitum_ aliunde eat. —Catull. LVI, 161 sqq.
PETULCUS: Lascivus.
...neque oves, haedique _petulci_ Floribus insultent. —Virgil. _Georg._ IV, 10 sq.
"Et _petulci_ dicti ab appetendo, unde et meretrices _petulcas_ dicimus." —Serv. _in Georg. loc. cit._
PHALLUS: Φάλλος. Penis fictitius, ex varia materia confectus, variosque in usus.
Primum ex ligno, potissimum ficulneo, ob ficus perspicuam fertilitatem. Is summa pertica ferebatur, tamquam vexillum, festis Priapi et Bacchi, quae inde φαλλογόνια vocabantur. Vide PRIAPUS, FASCINUM, ITYPHALLUS, et _Arnob. adv. Gent._ V.
2° Ex serica aut linea panna. Ad usum Lesbiarum. Vide TRIBAS.
3° Panes conficiebantur in similitudinem pudendorum. Vide COLIPHIA, SILIGO.
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum; Ipsa licet rodas inguina, purus eris. —Mart. XIV, LXVII, 1 sq.
4° Et pocula ex vitro, aut auro. Pocillatorum icunculas exhibet Pignorius, _de Servis_, manibus Priapos illos extollentium.
"In poculis libidines caelare jussit, et per obscenitates bibere." —Plin. _initio lib._ XXXIII.
..._vitreo_ bibit ille _Priapo._ —Juv. II, 95.
PHALLICA CARMINA: Versus qui canebantur ad _phallum_ in Dionysiis. (_Suidas_; _Buleng. de Theatr._)
PHILAENIS: Scripsit de variis modis coeundi, uti Elephantis et Cyrene.
Ad hanc puella (pene nomen adjeci) Solet venire cum suo fututore; Quo tot figuras, quot _Philaenis_ enarrat, Non admovente, pruriginosa discedit. —_Priap. Carm._ LXIII, 15 sqq.
De libris _Philaenidis_ vide _Athen. lib._ VIII. Clara erat literis et philosophia, uti fere omnes meretrices graecae.
Ardebat eam quidem Philocrates, sophista atheniensis, qui in vanum rogans et continua recusatione iratus, dicitur librum illum de concubitu scripsisse, et carmine satyrico _Philaenidi_ tribuisse. Negans vero _Philaenis_ tumulo suo inscribi jussit, se numquam tale flagitium conscivisse.
PHILTRUM: Φίλτρον. Poculum amatorium. Veneficium ad compellendum amorem.
Hic magicos adfert cantus; hic Thessala vendit _Philtra,_ quibus valeat mentem vexare mariti, Et solea pulsare nates. —Juv. VI, 609 sqq.
PHRYGES: Mollissimi omnium populorum habebantur.
O vere _Phrygiae,_ neque enim _Phryges,_ ite per alta Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum. —Virgil. _Aeneid._ IX, 617 sq.
Barbarus est Lydus, servus Geta, _foemineus Phryx._ —Auson. _Eidyll. de Historiis._
PICTURAE OBSCENAE: Spurcae et libidinem excitantes; jam Romae usitatissimae sub primis imperatoribus. Notum est ex Suetonio, Tiberium picturis instruxisse cubiculum suum, ex Elephantidis libro editis, _c._ 43.
Quae manus _obscenas_ depinxit prima _tabellas,_ Et posuit casta turpia visa domo, Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos, Nequitiaeque suae noluit esse rudes. Ah! gemat in terris ista qui protulit arte Jurgia sub tacita condita laetitia! Non istis olim variebant tecta figuris, Quum paries nullo crimine pictus erat. —Propert. II, VI, 27 sqq.
PILUMNUS: Ex diis puerperae custodibus.
"Mulieri foetae, post partum tres deos custodes Varro commemorat adhiberi. ... eorumque custodum significandorum caussa tres homines nocte circuire limina domus, et primo limen ferire securi, postea _pilo,_ tertio decurrere scopis; ut his datis culturae signis, deus Silvanus prohibeatur intrare. ... ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam, a securis intercisione, _Pilumnum_ a _pilo;_ Deverra a scopis." —Aug. _de Civ. Dei_, VI, 9.
PIMIACULA: Cunni labia.
"Medius autem sinus mulieris ex membranis nervosis constat. ... Intus autem spatiosissimus; fons vero angustus, in quo coitus virorum et usus veneris efficitur, quem vulgus cunnum vocat. Cujus fons vel _labra,_ Graece _eptyrogomata,_ vel _pimiacula_ dicuntur." —_Pseudo-literae Q. Sorani ad Cleopatram reginam, de medendo ardore libidinis._
PINGUIARIUS: Qui pingues foeminas amat.
Sed idem amicam nolo mille librarum. Carnarius sum; _pinguiarius_ non sum. —Mart. XI, CI, 5 sq.
PIPINNA: Mentula. A _pipillare_, quod est avium; exiguo verbo in blandimentum.