# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 2

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

ADSECTARI MULIEREM: Verbum juris.

"Aliud est appellare (matronam scilicet aut virginem), aliud _adsectari_. Appellare est, blanda oratione alterius pudicitiam attentare; _adsectatur_ qui tacitus frequenter sequitur. Adsidua enim _adsectatio_ quasi praebet nonnullam infamiam." —Ulpian l. 15, _de Injuriis et famosis libellis_.

Idem sonat ac _sectari_; sed hic AD auget.

...quare, ne poeniteat te, Desine matronas _sectarier_: unde laboris Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus. —Hor. _Sat._ I, II, 77 sqq.

ADSESTRIX: Ancilla quae puerperae assidebat, subsidio obstetrici. Matulam portabat, fasciolas plicabat, calefaciebat lintea. (_Cujac. ad leg._ CCXXXVI, _de Verborum significat._; _Hieron. epist._ XI, 9; _Pignor. de Serv._ etc.)

"Dimittit _adsestricem_, me adesse vocat." —Afranius, _apud Non. Marc._

ADSUCTA LABRA: Humida voluptate aut cupidine.

Quae complexa viri corpus cum corpore junxit, Et tenet _adsuctis_ humectans oscula labris. —Lucret. IV, 1187 sq.

ab _adsurgere_.

ADULTER, ADULTERA: _Adulter_ et _adultera_ dicuntur, tanquam _ad alterum_ aut _alteram_ se conferant. (_Fest._)

Quod licet ingratum est; quod non licet acrius urit. —Ovid. _Amor._ II, XIX, 3.

_Adulterorum_ graves aerumnas et imminentia damna describit Horatius:

Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos. Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem Demeteret ferrum. —Hor. _Sat._ I, II, 41 sqq.

...... Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat, Janua frangatur, latret canis, undique magno Pulsa domus strepitu resonet; vel pallida lecto Desiliat mulier; miseram se conscia clamet; Cruribus haec metuat, doti deprensa; egomet mî. Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo, Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama. Deprendi miserum est... —Hor. _Ibid._ 127 sqq.

In _adulteros_ poenae et vindictae:

...Fiet _adulter_ Publicus, et poenas metuet quascumque mariti Irati debent: nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori Concessit. —Juv. X, 311 sqq.

Lepriatae quos deprehendebant _adulterantes_, per triduum vinctos circa civitatem ducebant, mox in futurum contemptibiles. Mulieres vero _adulteras_ diebus undecim in foro exponebant, itidem vinctas et veste perlucida circumvestitas.

Apud Aegyptios, virgis caedebatur _adulter_ ad mille plagas; conscia vero mulier naribus demutilabatur.

Quibusdam antiquae Graeciae civitatibus, moechus deprehensus per civitatem producebatur lana coronatus. (Vid. _Cael. Rhod. Lect. antiq._)

Saepissime plectebantur _adulteri_ detruncatione membrorum, aut mutilatione praesertim aurium nariumque, ut deformitate corporis simul crimen et ultio denuntiarentur. Sic laceratus Deiphobus Helenae _adulter_:

Atque hic Priamidem laniatum corpore toto Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora, Ora manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares. —Virg. _Aeneid._ VI, 494 sqq.

Pauperibus in _adulterio_ deprehensis Athenienses, antiquo more, nates cum cinere calido depilabant, deinde raphanos et mugiles in podicem immittebant. Ad hoc supplicium alludit Juvenalis:

...Necat hic ferro, secat ille cruentis Verberibus; quosdam moechos et mugilis intrat. —Juv. X, 316 sq.

Vid. et _Catull._ XV, 19.

Nec minus acerbi in moechos mariti romani.

"Sempronius Musca C. Gallium, deprehensum in _adulterio, flagellis cecidit_.—C. Memmius L. Octavum, similiter deprehensum, _nervis contudit_.—Carbo Attienus a Bibieno, item M. Pontius a P. Cervio deprehensi, _castrati sunt_. Cn. etiam, Furium Brocchum qui deprehendit, _familiae stuprandum_ objecit." —Val. Max. VI, I.

Uxorem armati futuis, puer Hyelle, tribuni, _Supplicium_ tantum dum _puerile_ times. Vae tibi, dum ludis, _castrabere_ ... —Mart. II, LX, 1 sqq.

Quis tibi persuasit _nares abscindere_ moecho? Non hac peccatum est parte, marite, tibi. Stulte, quid egisti? Nihil hic tua perdidit uxor, Quum sit salva sui mentula Deiphobi. —Mart. III, LXXXV, 1 sqq.

Hic alludit Martialis ad Helenae moechum, de quo Virgilius, Aen. VI, vid. supra.

In _adulterum_ usus est Aurelianus imperator duarum arborum inflexis capitibus ad pedes moechi religatis; moxque dimissis, intervulsus utrinque propendebat. (Vid. _Cael. Rhod._ X, 5.)

Ante legem Juliam, apud Romanos, ut olim apud Graecos, licebat marito uxorem occidere; qua de re Gellius, l. X, c. 23. Licitum et erat in _adulterum_ saevire. Lex Julia plus patri in filiam, quam marito in uxorem permisit. Pater enim quemlibet _adulterum_ occidere poterat una cum filia; dum maritus, nonnisi viliores, uxorem vero minime.

Soluto matrimonio _adulterii_ causa, marito retentio dotis competebat, si vere culpa mulieris stuprum accidisset. Hujus poenae exemplum insigne apud Val. Max. l. VIII, c. 2.

Prisco more, poenam _adulterii_ vitabant matronae, modo aedili continuandae prostitutionis voluntatem denuntiarent. Tunc statim libro meretricum inscribebantur.

"Satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant veteres." —Tacit. _Annal._ II, LXXXV.

Sed extra modum crescente hujus generis inscriptionum proluvie, novis scitis cautum fuit ne quaestum illa faceret, cujus avus, aut pater, aut maritus, eques romanus.

Matronis ob _adulterium_ dimissis stola prohibebatur (Vid. MATRONAE); et in ignominiae signum toga induebantur (Vid. TOGA), sed albata, ut a pallulata plebecula secerni possint.

Coccina famosae donas et ianthina moechae. Vis dare quae meruit munera? mitte _togam_. —Mart. II, XXXIX, 1 sq.

Thelin viderat in _toga_ spadonem; Damnatam Numa dixit esse moecham. —Mart. X, LIII, 1 sq.

Hic notandum frequentissimum hoc scelus quo, bellis civilibus, saepissime duces, quum alicujus secreta scire vellent, uxores ejus de _adulterio_ compellabant; quod factitasse Augustum auctores nonnulli tradunt. (_Loevin. Torrent. in Horat. Carm._ III, VI, 17.)

Ex lege Julia, plectebatur ut famosus et reus lenocinii, maritus qui _adulteram_ uxorem in matrimonio retinebat: qua de poena intelligendus est hic Ausonii locus:

Jurisconsulto, cui vivit _adultera_ conjux, Papia lex placuit, _Julia_ displicuit. —Auson. _Ep._ LXXXVII, 1 sq.

ADULTERARE FOEMINAM: Corrumpere, vitiare.

"_Adulterare_ matronas." —Suet. _Aug._ 67.

ADULTERARI: Torum alterius inire.

"Latrocinari, fraudare, _adulterari_, turpe est." —Cic. _de Off._ I.

ADULTERATRIX: (_Gloss. vet._)

ADULTERINUS: (_Plin._) Ex _adulterio_ natus.

ADULTERIO: adulter (_Non. Marc. Lubin. antiquar._)

ADULTUS, ADULTA: Qui, aut quae plene adolevit. A verbo _adolesco_. Cognomen Jovis et Junonis: praecipue enim in connubiis, ethnici quinque deos invocabant, Venerem, Suadelam, Dianam, Jovem _adultum_ et Junonem _adultam_. (_Plut. in Problem._)

ADVENTITIUS: Spurius fortuito coitu genitus, aut stupro transitorio. (_Varr. Ling. lat._ 9.) Gloriabatur Hector se _adventitium_ esse, sed mero Trojano.

ADVENTORES: Hospites in cauponis stabulis, graneis, fornicibus.

"Ad fores auscultato, atque serva has aedes, Ne quis _adventor_ gravior abeat quam adveniat." —Plaut. _Trucul._ I, II, 1 sq.

ADVENTORES MERETRICUM: Quasi hospites, qui eas adeunt ex consuetudine, et rei causa. Gallice _des pratiques_.

"Si aequum facias, _adventores_ meos non incuses." —Plaut. _Trucul._ II, VII, 55.

"Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basia jactari, vel meretricum poscinummia, vel _adventorum_ negotinummia." —Apul. _Met._ 10.

AEDES CARMENTAE: Templum Romae a matronis aedificatum in proclivio montis Capitolini, et eodem loco ubi fuerat habitaculum _Carmentae_, matris Evandri.

Petentibus maritis, prohibuerat senatus quoddam genus vehiculi ad usum matronarum. Statim ut illae legem noverunt, inaudita conspiratione, statuerunt neque uterum gerere, neque parere, ideoque viros suos recusare, donec sententia mutaretur. Quo facto, paulo post mariti ipsi senatusconsulti abrogationem rogarunt. Tunc placatae matronae templum _Carmentae_ voverunt et aedificaverunt. (_Thesaur. Antiq. Rom. Gr. Morestell. de Feriis Romanorum, Dial._ 5; _Faun. de Antiq. urb._)

Vid. CARMENTALIA.

AEDILIS: Plebis _aedilis_ officium erat tabernis, ganeis et lupanaribus advigilare.

"Virtutem in templo invenies, in foro, in curia, pro muris; voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem, circa balnea ac sudatoria, _ac loca aedilem metuentia_." —Senec. _de Vita beata_, cap. 8.

Et etiam scortis et meretricibus: tabula enim apud _aedilem_ erat, qua inscribebantur quae quaestum corporis profiteri cupiebant. Extra numerum vagantes, pecunia mulctabantur, et etiam exsilio. (_Justin._ X, 31.)

Jus dicebat _aedilis_ de pretio concubitus, tanquam mercis annonariae. (_Laur. Polymat._ I, 5.)

AEDITUUS: Poeta eroticus, quem memorat Apuleius in Apologia, cum Porcio et Catulo, non _Catullo_.

AEGYPTII: Insignes erant puellae _Aegyptiae_ protervis salibus, necnon suavi cantu, mollissimaque saltatione.

Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines; Balsama qui semper, cinnama semper olet; Cantica qui _Nili_, qui Gaditana susurrat. —Mart. III, LXIII, 3 sqq.

"Et adduxit secum et fidicinas et tibicines ... et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et _Alexandria_ pascitur voluptate." —Capitol. _in Verr._

"Gaudemus si quid licentius dixerint. Verba ne _Alexandrinis_ quidem permissa _deliciis_, risu et osculo excipimus." —_Quintil. Instit. Or._ I, 2; _Senec. Consolat. ad Albinum_, cap. ult., _et Herodianus de Alexandrinis_, lib. IV.

Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces Delicias, doctumve sui convicia _Nili_ Infantem, linguaque simul salibusque protervum Dilexi. — Stat. _Sylv._ lib. V, _Carm. ultim._ 66 sqq.

Pueri _Aegyptii_ in deliciis.

"Ut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balneas veniat." —Auctor ad Herenn. Vid. _Athenaeus_ et _Petron. Sat._

Si quis forte mihi posset praestare locanti, Audi quem puerum, Flacce, locare velim. _Niliacis_ primum puer is nascatur in _oris_: Nequitias tellus scit dare nulla magis. —Mart. IV, XLII, 1 sqq.

Hic _nequitia_ pro blanditiis lascivioribus.

AEQUA VENUS: Pro mutuo amore et ardore pari.

Candida perpetuo reside Concordia lecto; Tamque pari semper sit _Venus aequa_ jugo. Diligat illa senem quondam; sed et ipsa marito, Tunc quoque quum fuerit, non videatur anus. —Mart. IV, XIII, 7 sqq.

AEQUOR VENTRIS: Nitor ventris immaculati et sine rugis.

"Ne _aequor_ illud _ventris_ irrugetur, ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat." —Aul. Gell. I, 2.

_Aequor_ enim ab _aequo_ et plano. (_Cic. Academic._ 2, _Non. Marc._)

Ad cutem _aequandam_ nonnulla medicamina apud antiquos. Hic notabimus,

_Urinam._

"_Urina_ pueri impuberis, quae ventri illata mulierum, ne rugosus fiat praestare dicitur." —Plin. I, XXII, 21 et 50.

_Lomentum_, id est farina fabae.

_Lomento_ rugas uteri quod condere tentas, Polla, tibi ventrem non mihi labra linis. Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum: Quod tegitur, majus creditur esse malum. —Mart. III, XLII, 1 sqq.

_Salem mixtum cum nigellae succo._ (_Plin._ XXXI, 7.)

AETAS: Appellatio communis omnibus vitae partibus. A Varrone dividitur aetas in _infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventam, senectam_.

"Gradus senectutis sunt aetas _ingravescens, provecta, decrepita_." —Cic. _de Amicitia_, 10; Idem, _Tuscul._ I, 39.

AETAS AMBIGUA: Puerorum qui modo adulti, nondum tamen sunt perfect viri. Sic Gellius de Euripde poeta:

"Ac prius tamen in certamen (Olympicum) per _ambiguam aetatem_ receptus non est. Post, Eleusi et Theseo certante, pugnavit et coronatus est." —Aul. Gell. _Noct. Attic._ 15-20.

AETAS BONA: Adolescentia.

"_Bonam aetatem_ quoque dicimus adolescentiam, vel juventutem: nam prudentissime noster Maro diei partes primas, quasi ejus _aetatem_ puberem _meliorem_ dixit, nono libro." —Non. Marc.

"Quod si istis ipsis voluptatibus _bona aetas_ fruitur lubentius, primum parvulis fruitur rebus, etc." —Cic. _de Senectute_.

AETAS MALA: Senectus.

"Miserum puto, si etiam istud ad _malam aetatem_ accessit mali." —Turpil. _apud Non. Marc._

"Atque ut te dignam mala _malam aetatem_ exigat." —Plaut. _Aulul._ I, I, 4.

Si possent homines delinimentis capi, Omnes haberent nunc amatores anus. Aetas, et corpus tenerum, et morigeratio, Haec sunt venena formosarum mulierum; _Mala aetas_ nulla delinimenta capit. —Afranius _in Vopisco, apud Non. Marc._

AETAS ROBUSTA: Sic dicta a jurisconsultis, quae XXV annorum est.

"Lex Julia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis XXV; nec enim visus est idoneus accusator qui nondum _robustae aetatis_ est." —Ulpian. I. 15, _de Adulteriis_.

Horatius vero _robustum puerum_ dicit, qui adolescentiae proximus sit, et militiae rudimentis aptus.

Angustam, amici, pauperiem pati _Robustus_ acri militia _puer_ Condiscat, ut Parthos feroces Vexet eques metuendus hasta. —Hor. _Od._ III, II, 1 sqq.

Et etiam Cicero:

"Deinde jam _robustus_ provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi, piratarum contumelias perpessus, etc." —_Orat. de Aruspicum responsis._

Certe tamen _aetas robusta_ pro jam pubere, et plene adolescentia vigente.

AETATULA: Pro aetate tenuiore.

"Monuit ut aut parcius, aut cautius _aetatulae_ indulgeret." —Suet. _Claud._ 16.

AETATULA: Vita ipsa.

"Vos quae immunditiis, mollitiis deliciisque _aetatulam_ agitis." —Plaut. _Pseud._ I, II, 40.

AFFLUERE: Saepe de voluptatibus.

"Nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate _afflueret_ et illaberetur, etc." —Cic. _de Fin._ I, 39.

AGAGULUS, AGAGULA: Leno conciliator. (Vid. _Petron. Sat._ et _Heinsii annotationes_.)

AGATHIAS: Cognomento _Scholasticus_, Smyrnaeus patria. Post Procopium, Justiniani ducumque ejus Belisarii et Narsetis res gestas scripsit; composuitque quae vocantur _Daphnica_, opus elegantissimum; diversaque epigrammata graeca in volumen coegit. (V. _Suidas._)

AGATHO: Tibicen cantilenarum suavitate majorem in modum celeberrimus. Nec mores ejus musicae suae dissimiles; laboravit enim infami mollitie. Inde proverbium _Agathonicus cantus_, id est dissolutus. (Vide _Suidas._) Primus ille _Agatho_ chori tragici cantum instituit, teste Aristotele in Poetica.

AGER: Pro locis foemineis, et etiam podice, sensu vero obscenissimo.

Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus; Filia ficosa est, et gener, atque nepos. Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi, Nec rigidus fossor, sed nec arator eget. Quum sint ficosi pariter juvenesque senesque, Res mira est, ficos non habet unus _ager!_ —Mart. VII, LXXI, 1 sqq.

Hic ludit Martialis ambiguitate verborum; nam ficus et fructum et morbum significat. (Vid. FODERE.)

AGGLUTINARE: Verbum suavissimum de complexu venereo.

"Nam hercle, jam ad me _agglutinandam_ totam decretum est dare." —Plaut. _Cistell._ III, 17.

AGNATA MEMBRA: Quae praeter naturam et integritatem animalis nata; exempli causa, homini sextus digitus, tertium femur. (Vid. _Plin._ XI, LII, 113.)

AGON (ἄγων): Frequentissime hoc nomine appellabantur certamina ludicra, quae apud Graecos _Olympia_, apud Romanos _Neroniana_, etc. _Agonibus_ permiscebantur voluptaria, et etiam obscenissima. (V. _Tertull. advers. gnost._ 6; _Sueton. in Dom._ 4, _et in Neron._ 22.)

AGONODICE: Puella Atheniensis, obstetricum princeps.

Ab antiquo, foeminae puerperio cubantes, medicis tantum, id est viris adjuvabantur, reluctante pudore. Sed ecce _Agonodice_, Junonis hoc officium sexui suo reddere volens, abscissa coma, se, habitu virili, cuidam Hierophilo in disciplinam tradidit; a quo probe edocta, parturientibus auxiliabatur, plaudente matronarum universitate.

Antiquissimum est proverbium, _nullam esse invidiam super invidiam medicorum_; iratum ergo totum id genus, se non amplius ad foeminas admitti, rivalem _Agonodicem_ in judicium pertractavit, tanquam impudicum et mulierum corruptorem.

At illa tacens, coram Areopagitis, tunica allevata, se foeminam ostendit: quo facto, legem antiquam emendans populus, artem medicam mulieribus permisit. (_Hygin._) Vid. MEDICAE.

ALCINOI JUVENTUS: Molles et voluptatibus perditi: ab _Alcinoo_, Phaeacum rege in Corcyra insula, populoque suo, per quaecumque foeda se diu noctuque volutantibus. Unde proverbium, _Alcinoi mensa_ pro luxuriosa.

Nos numerus sumus, et fruges consumere nati, Sponsi Penelopes, nebulones, _Alcinoique_ In cute curanda plus aequo operata _juventus_: Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharae cessatum ducere curam. —Hor. _Epist._ I, II, 27 sqq.

ALICARIAE: Humillima scorta, ante pistrina _alicariorum_ solita vagari. (_Fest._)

"Prosedas, pistorum amicas, reliquias _alicarias_." —Plaut. _Poenul._ I, II, 54.

Per plateas et quadrivia, tabernas instruebant _alicariorum_ mancipes, mercisque occasione, de semetipsis quaestum agebant. (Vid. _Laurent. de Adult. et meretric._; _Almelorol. Antiq. sacra. prof._ p. 36.)

ALIGER: Cognomen Cupidinis.

Ergo his _aligerum_ dictis affatur Amorem. —Virgil. _Aeneid._ I, 667.

Sic πτέρως a Platone in _Phaedro_; et _pennatus_ a Cicerone _de Natura Deorum_.

ALIPTES: Ab ἀλείφω. Unctor qui in gymnasio palaestritas ungebat.

...quemvis hominem secum attulit ad nos: Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, _aliptes_, Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit. —Juv. III, 75 sqq.

Et etiam in balneis, ubi _alipti_ foeminae etiam pudenda detergenda tradebant.

Balnea nocte subit; conchas et castra moveri Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu, Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa, Callidus et cristae digitos impressit _aliptes_, Ac summum dominae femur exclamare coegit. —Juv. VI, 419 sqq.

"Dolosus enim, ait Rigatius, versutusque unctor sciebat dominam suam hujusmodi titillatione et contrectatione gaudere, cujus moechus forsan erat." —_Variorum annotationes in Juven. loco citato_.

Vid. CRISTA, SUMMUM FEMUR.

ALLEX VIRI: Cinaedus, paedico, virum sibi subandum quaerens. Ab _allicere_.

"Tunc hic amor audes esse, _allex viri_?" —Plaut. _Poenul._ V, V, 31.

ALLUDERE, ALLUDIARE: Veneri praeludere.

"Quando adbibero, _alludiabo_; tum sum ridiculissimus." —Plaut. _Stich._ II, II, 58.

ALTER SEXUS: Foeminae.

...major tamen illa voluptas _Alterius sexus_; magis ille extenditur, et mox Auribus atque oculis concepta urina movetur. —Juv. XI, 166 sqq.

ALTICINCTI: Lascivientes, parati ad opus venereum.

"Et _praecincti_ certe _altius_ eramus: imo ego sic jam paria composueram ut, si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine." —Petron. _Sat._

"Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapila, cinguloque succinctus, modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit; donec Quartilla, ballenatiam tenens virgam, _alteque succincta_, jussit infelicibus dari missionem." —Petron. _Sat._

ALTIORA TANGERE: Irrumare.

Quod si tam gravis et molesta poena Non profecerit, _altiora tangam_. —_Priap. Carm._ XXVII, 4 sq.

ALUTA: Pellis flexilis, mollis: metaphorice vero, pro pene languido.

Ulcus habet, Priami quod tendere possit _alutam_, Quodque senem Peliam non sinat esse senem. —Mart. XI, LXI, 3 sq.

ALVEUS: Species labri quo pueri lavabantur, saepe testudineus.

"Nam quum Caesariana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus ejus in testudineis _alveis_ lavarentur, etc." —Capitol. _in Claud._

Prisce viri ipse, necnon matronae eodem puerili _alveo_ lavabant. (Vid. _Salm. in Capitolin. loco citato._)

ALVUS: Venter foeminae, ab _alere_; uterus.

"Ut quam frigidissimus _alvus_." —Accius _apud Non. Marc._

...infans genitricis ab _alvo_ Eripitur ... —Ovid. _Met._ III, 310 sq.

AMARE: Absolute pro amore captum esse; et etiam sensu venereo dicebatur. Sic Quintil. in Orat. _Amare in matrimonium_, id est ad legitimum connubium. Inter _amare_ et _diligere_ eleganter differentiam ponit Catullus.

_Dilexi_ tum te, non tantum ut vulgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit, et generos. Nunc te cognovi, quare, etsi impensius uror, Multo ita nae mî tu vilior et levior. Quî potis est, inquis? Quod amantem injuria talis Cogit _amare_ magis, sed bene velle minus. —Catull. LXVII, 3 sqq.

Inde:

AMARE PASSIM: Id est promiscue, sine jure, sine invidia ulloque discrimine; more priscorum aetatis Saturniae.

...ne sint modo rure puellae: Glans alat, et prisco more bibantur aquae. Glas aluit veteres, et _passim_ semper _amarunt_. Quid nocuit, sulcos non habuisse satos? Tum quibus adspirat amor, praebebat aperte Mitis in umbrosa gaudia valle Venus. Nullus erat custos, nulla exclusura dolentes Janua; etc. —Tibull. II, III, 71 sqq.

AMABILITAS: Amor venereus.

"Si _amabilitas_ tibi nostra placet." —Plaut. _Stich._ V, IV, 58.

Sic, apud eumdem:

"..._amabilitati_ animum adjiceret." —_Poenul._ V, IV, 1.

AMABO: Interjectio blandientis et amantis, frequentissima apud _Plaut., Terent._, etc.

AMASII: Qui vaga libidine foeminas insectantur. Mulierum vagi proci.

"Audite ac discite nostros quoque antiquiores poetas _amasios_ et venereos fuisse." —Aul.-Gell. XIX, 9.

"Nunc ego istos mundulos, urbanos _amasios_ Hoc ictu exponam, atque omnes ejiciam foras." —Plaut. _Trucul._ III, I, 13 sq.

"Miserrimum hodie ego hunc habeo _amasium_." —Plaut. _Cas._ III, III, 27.

Ab _amasso_ aut _amasco_, id est amare incipio. (Vid. _Diomed. de Qualitate verborum,_ et _Munkerum ad Anton. Metamorphos._ 34.)

AMASIAE, AMASIUNCULAE: Puellae Veneri deditae; virorum venatrices.

"Suadeo bonum tuum concoquas milva, et me non facies rigentem, _amasiuncula_; aliquando experieris cerebrum meum." —Petron. _Sat._

AMASIO: Idem ac _amasius_.

"Festivus hic _amasio_, mulierem ... gestiebat inscendere." —Apul. _Met._ VII, _ubi de asino_.

AMASIUNCULI: Contumeliose, amatores nulli ponderis. Gallice _des galantinis_.

"Videbis populi rixam inter zelotypos et _amasiunculos_." —Petron. _Sat._

Et Prudent. _peri Stephan. Hymn. X_, 182.

AMATIO: De quacumque venere.

"Tua cum hac amica, cumque _amationibus_." —Plaut. _Merc._ IV, IV, 54.

"Nimis pene inepta atque odiosa ejus _amatio_ est." —Plaut. _Rud. apud Non._

AMATOR: Hanc dissimilitudinem constituere Latini inter amantem et _amatorem_, quod _amator_ fingere possit, dum amans vere amat. (V. _Donat. in Andr. Terentii_.)

_Amator_ saepissime foedo sensu. (Vid. _Plaut., Horat., Terent._, etc.)

"Adeo nullum sine _amatore_ vitium est." —Senec. _Controv._ I, 5.

AMATOR STERILIS: Qui nil dat pro venere, avarus, aut aere carens.

"Nam quando _sterilis_ est _amator_ a datis, improbus est. Si negat se habere quod det, soli pernoctandum est. Nec satis accipimus, satis quum quod det, non habet. Semper datores novos oportet quaerere." —Plaut. _Trucul._ II, I, 30 sqq.

AMATORUM SACRAMENTA: Tunc temporis, ut aevo nostro, omnino cassa, lubidrioque habitissima; unde et quasi speciali nomine _perjuria_ dicebantur.

Nec vos aut capiant pendentia brachia collo, Aut fallat blanda sordida lingua fide. Et si perque suos fallax juravit ocellos, Junonemque suam, perque suam Venerem; Nulla fides inerit: perjuria ridet amantum Juppiter, et ventos irrita ferre jubet. —Tibull. III, VII, 13 sqq.

Nec jurare time: Veneris perjuria venti Irrita per terras et freta summa ferunt. Gratia magna Jovi: vetuit pater ipse valere, Jurasset cupide quidquid ineptus amor. —Tibull. I, IV, 21 sqq.

