Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 19

Chapter 19 2,951 words Public domain Markdown

"Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque adspexit.—Nescio tun' ex me hoc audieris, an non: _nepos_ sum _Veneris_." —Plaut. _Mil._ IV, VI, 49 sq.

"Si te salvum hinc mittimus _Venereum nepotulum_." —Plaut. _Mil._ V, V, 20.

Eodem sensu:

"Quin etiam ipse _parentem tuam_ (Venerem) accedis et salutas." —Apul. _Met._ I.

NEPOS: Luxuriosus, libidinosus, qui rem suam cum meretricibus dissipat.

...at pater ardens Saevit, quod meretrice _nepos_ insanus amica Filius, uxorem grandi cum dote recuset Ebrius... —Hor. _Sat._ I, IV, 48 sq.

Hinc et eodem omnino sensu, _nepotari_ et _nepotatus_ apud Nonium; _nepotini sumtus_ apud Suetonium, in _Caligul._ 37; et _nepotalis luxus_ apud Apuleium, _Metamorph._ II.

NEQUAM: Pro lascivo.

At mea luxuria pagina nulla vacat. Haec igitur _nequam_ juvenes, facilesque puellae, Haec senior, sed quem torquet amica, legat. —Mart. III, LXIX, 4 sq.

NEQUITIA: Libido.

Lascivam tota possedi nocte puellam, Cujus _nequitias_ vincere nemo potest. —Mart. IX, LXVII, 1 sq.

Numquid pollicita est tibi beatam Noctem Naevia, sobriasque mavis Certae _nequitias_ fututionis? —Mart. I, CVII, 4 sqq.

"Dum dicit: patrem excitabo, irrepsi tamen, et male repugnanti gaudium extorsi. At ille, non indelectatus _nequitia_ mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum, etc." —Petron. _Sat._

NERVUS: Pro pene.

"Si vis sanus esse, Gitonem roga; recipies, inquam, _nervos_ tuos, si triduo sine fratre dormieris." —Petron. _Sat._

Tam bene si _nervum_ dius tendebat Ulysses, Tendere consimilem _nervum_ indignetur Ulyssis Penelope, _nervum_ cui more intendit Ulyssis Turba procûm? medium si _nervo_ attendit Ulyssis, Consimili spernat mediam se attendere _nervo._ —Petron. _Phaleuc._ V.

Quid, quod libelli stoici inter sericos Jacere pulvillos amant? Illiterati num minus _nervi_ rigent, Minusve languet fascinum? —Hor. _Epod._ VIII, 15 sqq.

Vide _Juv._ X, 205. Hinc:

NERVOSUS: Potens ad venerem.

Sive quod impia mens caeco flagrabat amore, Seu quod iners sterili semine natus erat; Ne quaerendum aliunde foret _nervosius_ illud, Quod posset zonam solvere virgineam. —Catull. LXII, 25 sq.

NICO: Puella Samia, a Xenophonte adnotata tanquam scriptor libri spurcissimi. Vid. _Athen._ V.

NIMBUS: Fascia ad frontem minuendam; nam frons parva inter formae decora habebatur.

"Laminas pertunderent aurium, imminuerent frontem _nimbis_." —Arnob. _adv. Gent._ II.

Eviluit _nimbus_ ubi ab ancillis et humillimis scortis usurpatus fuit; inde:

NIMBATA: Pro muliere abjecta et pro nihilo habenda.

"Quam magis adspecto, tam magis est _nimbata_ et nugae merae." —Plaut. _Poenul._ I, II, 135.

NODUM RELIGARE: Gallice _nouer l'aiguillette_. Alicui virilitatem maleficio funerare. Firmiter credebant enim veteres virum arte magica fascinari posse.

"Vis homicidium ferro, veneno, _magicis devinctionibus_ perfici." —Tertull. _de Spectaculis._

Nec mihi sunt sortes, nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis. Ipsa Venus _magico religatum_ brachia _nodo_ Perdocuit multis non sine verberibus. —Tibull. I, VIII, 3 sqq.

Vide _Salmas. in Tibull._

NOMINA: Fatum esse in _nominibus_ existimabant Romani; unde male ominata liberis imponere verebantur.

"Item in lustranda colonia, ab eo qui eam duceret; quum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis _nominibus_ qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in delectu consules observant, ut primus miles fiat bono _nomine_." —Cic. _de Divinat._ I.

"Cur publicis lustris _nomina_ victimas ducentium prospera legimus?" —Plin. XXI, 3.

Sic et in restitutione Capitolii sub Vespasiano, inter caeteras caeremonias:

"Ingressi milites, quibus fausta _nomina,_ felicibus ramis, etc." —Tacit. _Hist._ IV, VIII.

Vide _Spartian. in Septim. Get._

Alter parentum _nomen_ nascenti imponebat; id est puero mater, pater vero puellae.

Sed tu _nomen_ habes aversa fronte sororum Impositum, mater quod tibi dura dedit. —Mart. IV, XXXI, 5 sq.

NONARIA: Scortum, meretrix, communi appellatione ab hora nona, qua tantum lupanaria patebant, scortaque incipiebant vagari.

...multum gaudere paratus Si cynico barbam petulans _nonaria_ vellat. —Pers. I, 132 sq.

NOSCERE, COGNOSCERE, NOTITIAM HABERE: Verbum nuptum de re venerea.

"Intra annum vicesimum _foeminae notitiam habuisse_ in turpissimis habent." —Caesar, _de Bello Gallico_ VI, _de Germanis._

"Non potes tu cogere me, ut tibi Maledicam, _novit_ herus me." —Plaut. _Mostell._ IV, II, 12 sq.

Turpiter illa virum _cognovit_ adultera virgo. —Ovid. _Epist._ VI, 133.

Non ego tam facilis; sat erit mihi _cognitus_ unus. —Propert. II, XXX, 33.

Vide _Taubman. in Plaut._ Frequentissima haec locutio in sacris literis.

NOTA VIRILIS: Illud quo viri sumus.

Tu quae, ne videas _notam virilem,_ Hinc averteris, ut decet pudicam; Nimirum, nisi quod times videre, Intra viscera habere concupiscis. —_Priap. Carm._ LXVI, 1 sqq.

NOTAE: Muta locutio signis et gestibus inter amasios; antiquissima erga matres et maritos deceptio, paucis illis sequentibus verbis penitus illustrata:

"Quasi in choro pila ludens datatim dat sese, et communem facit. Alium tenet; alio nutat; alibi manus est occupata; alii pervellit pedem; alii dat annulum spectandum a labris; alium invocat; cum alio cantat; attamen aliis dat digito _notas_." —_Vet. Poet._

Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem, Excipe furtivas et refer ipse _notas._ Verba superciliis sine voce loquentia dicam Verba leges digitis, verba notata mero. Quum tibi succurret veneris lascivia nostrae, Purpureas tenero pollice tange genas. Si quid erit, de me tacita quod mente loqueris, Pendeat extrema mollis ab aure manus. Quum tibi quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, Versetur digitis annulus usque tuis. Tange manu mensam, tangunt quo more precantes Optabis merito quum mala multa viro. —Ovid. _Am._ I, IV, 17 sqq.

Illa docet furtim molli decedere lecto; Illa pedem nullo ponere posse sono Illa viro coram nutus conferre loquaces, Blandaque compositis abdere verba _notis._ —Tibull. I, II, 19 sqq.

NOTHUS, NOTUS: Spurius, ex ignobili matre natus; (_Serv. Aeneid._ VII, 24) aut ex peregrino. (_Varr. Ling. lat._ IX)

Sic Virgilius de equis:

Illorum de gente, patri quos Daedala Circe Supposita de matre _nothos_ furata creavit. —Virgil. _Aeneid._ VII, 282 sq.

NOX: Pro concubitu.

"Ego autem nactus occasionem vindictae, Eumolpum excludo; redditaque scordalo vice, sine aemulo scilicet, et cella utor et _nocte._" —Petron. _Sat._

Saepe nega _noctem,_ capitis modo finge dolorem. —Ovid. _Am._ I, VIII, 73.

NOCTILUCA: Scortum noctu vagans; cognomen Veneris apud Laevium poetam. Vide Festum.

"Venerem igitur almam adorans, sive foemina sive mas est, ita uti alma _noctiluca_ est." —Laev. _Fragment._

_Noctiluca_ medica. —Lucil. _Frag._ III, 22.

NOCTUVIGILA: Eodem sensu.

"Tuam fidem Venus _noctuvigila_!" —Plaut. _Curcul._ I, III, 40.

NOCTURNA BELLA: Coitus.

Quo ferrum? quidve haec geritis tela irrita dextris? At non in venerem segnes _nocturnaque bella,_ etc. —Virgil. _Aeneid._ XI, 735 sq.

NOX VIDUA: Casta.

"Narra mihi, inquam, frater, si tuas fides, ea nocte qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in injuriam vigilavit? an contentus fuit _vidua_ pudicaque _nocte_?" —Petron. _Sat._

Cur ego te _viduas_ exegi frigida _noctes._ —Ovid. _Epist._ XIX, 69.

Nam te non _viduas_ jacere _noctes_ Nequicquam tacitum cubile clamat. —Catull. VI, 6 sq.

NUBERE: Foeminarum est in matrimonio; virorum vero _ducere_. _Nubere_ est proprie se velo obumbrare.

Veteres tamen, non solum mulieres _nubere_ dicebant, sed etiam viros, quod notandum ad intelligentiam primae et rudis latinitatis. Sic _Pomponius_, apud _Nonium Marcellum_:

"Sed meus frater, postquam vidit me inde injectum domo, _nupsit_ posterius dotatae vetulae, varicosae, vafrae." —Pompon. _Panuceatis_.

NUBERE: Etiam de coitu illegitimo.

"At satius fuerat eam viro dare _nuptum_ potius.—Heia! Haec quidem ecastor quotidie viro _nubit, nupsit_que hodie, _Nubet_ mox noctu: nunquam ego hanc viduam cubare sivi." —Plaut. _Cistell._ I, I, 44 sqq.

Qui loquitur Curios, assertoresque Camillos, Nolito fronti credere; _nupsit_ heri. —Mart. I, XXV, 3 sq.

Jam sex aut septem _nupsisti,_ Galla, cinaedis, Dum coma te nimium pexaque barba juvat. —Mart. VII, LVIII, 1 sq.

NUCES: Inter puerorum crepundia; ideoque saepissime ad puerilem patientiam translatae. Meritorii enim pueri, quibus licenter utebantur antiqui, a turpi servitio recedentes _nuces_ spargebant, id est ludos pueritiae. Vide _Serv._ in _Virgil. Eclog._ VIII.

Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor; Sparge, marite, _nuces;_ tibi deserit Hesperus Oetam. —Virgil. _Eclog._ VIII, 29 sq.

Et maritus ipse _nuces_ spargendas dabat, ut ostenderet se velle in futurum pueris abstinere, meritoriosque suos turpi officio hic et nunc dimittendo.

Da _nuces_ pueris iners, Concubine; satis diu Lusisti _nucibus;_ lubet Jam servire Thalassio; Concubine, _nuces_ da. —Catull. LVI, 131 sqq.

Hinc _legere nuces_ in obscenis, ut docet Lipsius _Antiq. lect._ 3.

Nuptiis versabant _nuces_ pueri et puellae cum magno strepitu, ne vox puellae virginitatem deponentis posset audiri. Unde Plinius _nuces_ vocat, _nuptiarum comites_. Vide _Serv._ loco supra citato, et _Plin._ XV, 22.

_Nucis_ cortex inter fucos, quo scilicet cani crines flavescerent.

Heu! sero revocatur amor, seroque juventa, Quum vetus infecit cana senecta caput. Tum studium formae, coma tum mutuatur, ut annos Dissimulet viridi _cortice_ tincta _nucis._ —Tibull. I, VIII, 41 sqq.

NUDITAS: In deliciis Romanorum.

"Nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura; Quid opus est, quod suum esse nolit, ei ultro ostentarier? Pulchra mulier _nuda_ erit quam purpurata pulchrior." —Plaut. _Mostell._ I, III, 128 sqq.

"Quin tute exornas moribus lepidis, quum lepida tota es? Non vestem amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_?" —Plaut. _ibid._ vers. 12 sq.

_Nudulas_ tibi porrigit papillas, _Nudulos_ tibi porrigit lacertos, _Nudulum_que femur, genu _nudulum_ Et pectuscula _nudula,_ et retecta Ostenta tibi, _nudulas_que plantas. Quid tum? _nudula tota,_ tota inermis. —Petron. _Phaleuc._ 40 sqq.

Non juvat in caeco venerem corrumpere motu. Si nescis, oculi sunt in amore duces. Ipse Paris _nuda_ fertur periisse Lacaena, Quum Menelaaeo surgeret e thalamo. _Nudus_ et Endymion Phoebi cepisse sororem Dicitur, et _nudae_ concubuisse deae. Quod si pertendens animo vestita cubaris, Scissa veste, meas experiere manus. —Propert. II, XVI, 11 sqq.

_Nudas_ inspiciebant puellas lenones, mangones et conciliatores, ut pro certo haberent an essent bona merx, laudabileque conjugium.

"Et conditiones quaesitas per amicos, qui, matresfamilias et aetate adulta virgines _denudarent,_ atque _perspicerent,_ tanquam Thoranio vendente." —Suet. _in Aug._ 69.

Vide COMESSATIONES.

NUGAE: Libidines venereae. Gallice _la bagatelle_.

...major tamen illa voluptas Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox Auribus atque oculis concepta urina movetur. Non capit has _nugas_ humilis domus. —Juv. XI, 166 sqq.

Hinc _nugo_ pro moecho et dissoluto apud _Apul. in Metam._

NUGAE: Convicia comica; verborum lusus libidinosi in theatro, ut in Atellanis.

"Quid dicit tibi!—_Nugas theatri,_ verba quae in comoediis Solent lenoni dici, quae pueri sciunt." —Plaut. _Pseudol._ IV, VI, 18 sqq.

Vide _Donat. ad Terent. Eunuch._

NUPTIAE: _Nuptiarum_ solemnia fuse lepidissimeque describit Catullus molli in suo hymenaeo cantu LVI.

1° Ex instituto Romuli rapi simulabatur virgo ex gremio matris, in memoriam raptus Sabinarum. Inde lege cautum ne nisi de nocte fierent. Vide _Fest. Pomp._ et _Varr. in Aeliis_. Facibus praecedebatur nova sponsa e foco ejus incensis et aqua adspersis, boni ominis causa.

"Virgini in hortos deductae, ante diem tertium quam ibi _nuptiae_ fierent, quum in separata diaeta esset die _nuptiarum,_ priusquam ad eum transiret, et _priusquam aqua et igni acciperetur,_ id est _nuptiae_ celebrarentur, obtulit decem aureos dono." —L. Serv. Sempron. § _virgini de donat. inter vir. et ux._

Quos facient justos _ignis et unda_ viros. —Ovid. _Art. Amat._ II, 598.

2° Ominosum putabant antiqui, ingrediendo, vel egrediendo limen tangere, quod praecipue in novis _nuptiis_ religioni habebant.

"_Sensim super attolle limen pedes,_ nova nupta! sospes Iter incipe hoc, ut viro tuo semper sis superstes, atque Ut potior pollentia sit, vincasque virum, victrixque sies, Superetque tuum imperium! vir te vestiat, tu virum despolies." —Plaut. _Casin._ IV, VI, 1 sqq.

...limen transire memento Cautius, atque alte sobria ferre pedem. —Ovid. _Am._ I, XII, 5 sq.

Limen enim Vestae sacratum erat; unde cavebant, ait Varro in Aeliis, ne a sacrilegio inchoarent novae nuptae, si virginitatem depositurae calcassent rem _Vestae_, id est numini castissimo, consecratam.

3° Postes mariti unguine lupino ungebantur; a Romulo ipso institutum, quod lupae lacte nutritus fuit. Vid. _Serv. in Aeneid._ IV, no. 46.

"Egregia numinis et singularis interpretatio potestatum, nisi postes virorum adipali unguine oblinerentur a sponsis, nisi virginalia vincula jam ferventes dissolverent, etc." —Arnob. _adv. Gent._ II.

4° Novae nuptae caput flammeolo involvebatur.

"Jam Psyche puellae caput involverat _flammeolo_..." —Petron. _Sat._

...dudum sedet illa parato _Flammeolo_ tyriusque palam genialis in hortis Sternitur, etc. —Juv. X, 333 sqq.

Flammeus enim color primum matronis tantum licitus erat, ut ab innuptis discernerentur.

"_Flammeus_ vestis, vel tegmen quo capita matronae tegunt." —Non. Marc.

5° Pronubae comitabantur novam nuptam (vide PRONUBAE), mulierumque turba, quae ubi deducta in domum mariti erat, versus acclamabant ad Venerem prurientes (vide FESCENNINI VERSUS), thalamumque instruebant.

"Jam embasicoetas praeferebat facem; jam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant, thalamumque incesta exornaverant veste." —Petron. _Sat._

6° Sponso tandem tradita virgine, choryphaei epithalamia cantabant obscenasque strophas cum magno strepitu (vide HYMEN, CANTUS); nucesque spargebant (vide NUCES), donec delibata crederetur, uxorque plene facta.

7° Vide COLLUM TUMIDUM.

NUPTIAE SENUM: Ridiculae habebantur; unde Anacreonteum illud: _Anacreon, senex es, blandae dicunt puellae_: Certe enim, ut apud nos, senes uxorem ducentes occentabant antiqui cum strepitu, quod Galli vocant _charivari_. Quod patet ex elegantissime collectis ab Alberico Gentili _de Nupt._ V, 3. (_Taubman. in Plaut._ etc.)

"Dabitur homini amica, noctuque in lecto accendet senem: Namque, edepol! aliud quidem illi quid amica opus sit, nescio." —Plaut. _Stich._ IV, I, 66 sq.

"Nupta ea est, an vidua?—Et nupta et vidua.—Quo pacto potis Vidua et nupta esse eadem?—Quia _adolescens nupta est cum sene_." —Idem, _Mil._ IV, I, 18 sq.

NUPTIAE INTER VIROS: Portentosa Neronis libido, nec de privatis inaudita.

"Post etiam Phythagorae cuidam, in modum solemnium conjugiorum, nuberet, inditumque imperatori flammeum, dos, et genialis thorus, et faces nuptiales, cunctaque quae vel in foeminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata." —Sulp. Sever. _Sacr. hist._ II.

"Puerum Sporum, exsectis testibus, etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus est: cum dote et flammeo per solemne nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit." —Sueton. _in Neron_ 28.

Barbatus rigido _nupsit_ Callistratus Afro Hac qua lege viro nubere virgo solet. Praeluxere faces, velarunt _flammea_ vultus, Nec tua defuerunt verba, Thalasse, tibi, etc. —Mart. XII, XLII, 1 sqq.

NUPTIARUM ANNIVERSARIA: Religiose celebrabantur auspicio Mercurii, ex Aegyptiaca disciplina. Vide MERCURIUS.

Cyllenes, caelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret; Sic tibi lascivi non desit copia furti, Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales. ...... Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro Laeta colat primis qua coiere toris. —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

Vide et REPOTIUM.

NUPTIAE: Et etiam pro concubitu illegitimo.

"Continuo producta est puella satis bella, et quae non plus quam septem annos habere videbatur. ... Plaudentibus ergo universis et postulantibus, _nuptias_ fecerunt." —Petron. _Sat._

"Tum Quartilla jocantium quoque libidine accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in cubiculum traxit. Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat _nuptiarum_ nomen." —Petron. _Sat._

"Tu rus uxorem duces: id rus hoc erit, Tantisper dum ego cum Casina faciam _nuptias_." —Plaut. _Cas._ II, VIII, 49 sq.

NUPTA VERBA:

"Quae virginem dicere non licebat." —Fest.

"Majores nostri virginis acerbae aures veneris vocabulis imbui noluerunt; ut essent qui filiae virginis omni verbo spurco tuerentur aures." —Varr. _Agath._

"...Injuriarumque tenebatur, qui turpibus verbis utebatur apud virgines." —Tertull. _de Spectac._

Virgo sum: nondum didici _verba nupta_ dicere. —Plaut. _Frag. dyscol._

NUTARE: Capite assentire; quod frequentissimum inter amasios.

Nil opus est digitis per quos arcana loquaris, Nec tibi per _nutus_ accipienda nota est. —Ovid. _Art. Amat._ I, 131 sq.

"Neque illa ulli homini _nutet,_ nictet, annuat." —Plaut. _Asin._ IV, I, 39.

NUTRICES: Pro mammis, etiam sensu venereo.

Illaque atque alia viderunt luce marinas Mortales oculi nudato corpore nymphas _Nutricum_ tenus exstantes e gurgite cano. Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, etc. —Catull. LIX, 16 sqq.

OBDUCERE

OBDUCERE: Dicebatur de proxenetis et conciliatoribus. Vide _Publ. Victor. Var._ XV, 7, et _Turneb._ XIV, 34.

"Missus mercatum ab suo adolescens patre Emit atque apportat scita forma mulierem... Amat senex hanc, se adsimulans vendere, Tradit vicino: eum putat uxor illius _Obduxe_ scortum..." —Plaut. _Argument. Mercat._ vers. 1 sqq.

"Nec, pol! ego patiar, sic me nuptam tam male, Measque in aedes sic scorta _obductarier_." —Id. _Merc._ IV, IV, 43 sq.

OBFICUS: Turpis, impudicus. (_Papias._)

OBSCENITAS VERBORUM:

"Vel hoc vitium sit quod κακόφατον vocatur; sive mala consuetudine, in obscenum intellectum sermo deductus est, ut _ductare exercitus_ et _patrare bellum_, apud Sallustium dicta sancte et antique, ridentur a nobis, si diis placet; quam culpam non scribentium quidem judico, sed legentium. Tamen vitanda, quatenus verba honesta moribus perdidimus..." —Quintil. _Inst. orat._ VIII, 3.

Est altera _obscenitas_ quae vocalis tantum, ex verborum concentu oritur, aut vitiosa sermonis compositione. Quodquidem vitium accurate vitabant antiqui, praesertim loquendo.

"Non olet unde sit quod dicitur _cum illis, cum_ autem _nobis_ non dicitur; quia, si ita diceretur obscenius, concurrent literae, ut etiam modo, nisi _autem_ interposuissem." —Cic. _Orat._ XVIII.

OBSESSORES ALIENI MATRIMONII: Insidiatores alienae pudicitae. (_Val. Max._)

OBSIGNATA: Dicebatur de virgine intemerata.

"_Signatam_ integram virginem vetustas voluit dicere." —Non. Marc.

"Primam Chrysicum negat _signatam_ reddere." —Lucil. _lib._ XXIX.

"Parere quaedam matrona cupiens, dubitans an esset praegnans, visa est in quiete _obsignatam_ habere naturam." —Cic. _de Nat. deor._ XXII.

Vide SIGNATA.

OBVARARE: Pervertere, depravare. Dictum a varis.

"Nam consiliis _obvarant,_ quibus tamen concedit hic ordo." —Enn. _Achill. apud Non. Marc._

OCQUINISCERE: Inclinare. De paedicante.

Ut nullum civem paedicavi per dolum, Nisi ipsus orans ultroque _ocquinisceret._ —Pompon. _Prostibulo, apud Non. Marc._

Nisi nunc aliquis subito obviam occurrit mihi Qui _ocquiniscat_, quo compingam terminum in tutum locum. —Idem, _Pistore, apud Non. Marc._

OCULUS LIMUS: Obliquus; signum lasciviae.

"Quadam voluptate suffusi, aut _limi,_ ut sit dicam venerei." —Quintil. _Inst. orat._ II, 3.

"Ad me conversa _limis_ et morsicantibus oculis." —Apul. _Met._ II.

"Viden' _limulis,_ obsecro, ut intuentur?—Ecastor, sine omni arbitror malitia esse." —Plaut. _Bacchid._ V, II, 12 sq.

OCULI INDOMITI: Extra modum lascivi.

"Ego animo cupido, atque _oculis indomitis_ fui." —Plaut. _Bacchid._ IV, IX, 92.

OCULI NIGRI: In pretio apud Romanos.

Semper haerentem puerum canebat, Et Lycum _nigris oculis_ nigroque Crine decorum. —Hor. _Od._ I, XXXII, 10 sqq.

Non magis esse velim, quam pravo virere naso, Spectandum _nigris oculis_ nigroque capillo. —Hor. _de Art. poet._ 36 sq.

Necnon venuste Claudianus:

...non labra rosae, non colla pruinae, Non crines aequant violae, non lumina flammae. —_De Honorii et Mariae nuptiis_, 265 sq.

Hic _violae_ pro nigro colore; nam Virgilius _nigras_ dicit violas.

OCULI PETULANTES: Lascivi, impudici.

"Cujus omnes corporis partes ad nequitiam sunt oppositissimae; _oculi,_ ad _petulantem_ lasciviam." —Rutilius Lupus _ex Lycurgo._

"Ipse Paris dearum lividinantium judex, si hanc in comparatione vidisset tam _petulantibus oculis,_ et Helenem huic donasset, et deas." —Petron. _Sat._

OCULI PUTRES: Venere soluti. Eodem sensu Persius: _patranti fractus ocello_; et Juvenalis, _oculosque in fine trementes_.

Omnes in Damalim _putres_ Deponent _oculos;_ nec Damalis novo Divelletur adultero, Lascivis hederis ambitiosior. —Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.

OCULIS VENARI: De arte mulierum quae, tanquam visco volucres auceps capit, sic et ipsae viros _oculis_ attrahunt et capiunt.

"Viden' tu illam _oculis venaturam_ facere, atque aucupium auribus?" —Plaut. _Mil._ IV, I, 43.

OCULISSIMUS: Carissimus. Simili modo Galli: _Je l'aime comme mes yeux._

"Salve, _oculissime_ homo." —Plaut. _Curcul._ I, II, 28.

Sic et alibi _oculitus amare_, id est valde et singulariter.

OFFICIUM: Res venerea.

"In solemni sexuum _officio_ quod marem ac foeminam miscet, in concubitu communi, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, etc." —Tertull. _de Anima_, I, 27.

"Liviam Orestillam Caio Pisoni nubentem, quum _ad officium_ et ipse veniret, ad se deduci imperavit." —Suet. _in Calig._ 24.

"Quum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur, ut spissaret _officium_." —Petron. _Sat._

OFFICIUM OMNE: Genus omne veneris et concubitus.

Quidquid amas dabit illa manus: communiter _omni_ Fungitur _officio._ —Claudian. _in Eutrop._ I, 367 sq.

OFFICIUM PUERILE: Patientia pueri paedicati.

"Faciendum est _puerile officium:_ conquiniscam ad Cistulam." —Plaut. _Cist._ IV, I, 5.

Lascivam tota possedi nocte puellam, Cujus nequitias vincere nemo potest. Fessus mille modis, _illud puerile_ poposci, Ante preces totas primaque verba dedit. —Mart. IX, LXVII, 1 sqq.

OLERA: In obscenis.

"Num radix fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit quidquam _olerum_." —Plaut. _Cas._ V, II, 32 sq.

Inde Catullianum illud proverbium de eis qui, aliis prostantes, quaerebant quo suam libidinem exercerent.

Mentula moechatur, moechatur mentula certe; Hoc est quid dicunt, ipsa _olera_ olla legit. —Tibull. LXXXIX, 1 sq.

OMNIA: Verbum venereum. Cuncta gaudia quae puer aut puella dare potest; omnis veneris laetitia.

"Nec adhuc quidem _omnia_ erant facta, quum Ascyltos furtim se foribus admovit." —Petron. _Sat._

Et idem alibi:

"Forsitan dum _omnia_ concupisco, etc."

Ulteriora pudet narrare, sed _omnia_ fiunt. —Ovid. _Epist._ XV, 133.