# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 17

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

...Steriles moriuntur, et illis Turgida non prodest condita pyxide Lyde, Nec prodest agili palmas praebere _luperco._ —Juv. II, 140 sqq.

Hic exsultantes salios, nudosque _lupercos,_ etc. —Virgil. _Aeneid._ VIII, 663.

LUSTRA: Pro locis quibus concelebrantur libidines foedissimae.

"Proprie lamae lustrosae quae sunt in sylvis aprorum, a quarum similitudine, ii qui, in locis abditis et sordidis, ventri et desidiae operam dant, dicuntur in _lustris_ vitam agere." —Festus.

Si neque avaritiam, neque sordes ac mala _lustra_ Objiciet vere quisquam mihi purus et insons, Ut me collaudem, si et vivo carus amicis. —Hor. _Sat._ I, VI, 69 sqq.

Quem sumptum facis in _lustris_ circum oppida lustrans? —Lucil. _Fragm._ XXX, 70.

"Is apud scortum corruptelae et liberis _lustris_ studet." —Plaut. _Asin._ V, II, 17.

LUSTRARI: Scortari. Vide _Lucil._ supra.

"Unde is nihili? ubi fuisti? ubi _lustratus?_ ubi bibisti?" —Plaut. _Casin._ II, III, 29.

"Nam qui liberos esse illico se arbitrantur, Ex conspectu heri si sui se abdiderunt, Luxuriantur, _lustrantur,_ comedunt quod habent." —Idem. _Pseudol._ IV, VII, 4 sqq.

LUSTRO (-ONIS): Substantive. Qui in _lustris_ versatur.

"Pessimorum pessime, audax, ganeo, _lustro,_ aleo." —Naevius.

LUSUS: In obscenis. Vide verb. LUDERE.

LUTEUS COLOR: Ex ritu, et quasi specialis in nuptiis; nempe pro socco et vittis, teste Plinio; ideoque boni ominis, et non mali, ut apud nos.

Vota cadunt, utinam strepitantibus advolet alis, _Flavaque_ conjugio _vincula_ portet Amor. —Tibull. II, II, 17 sq.

Inde per immensum _croceo_ velatus _amictu_ Aethera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras Tendit... —Ovid. _Met._ X, _de Orphei nuptiis_, 1 sq.

Nuptae pedes socco _luteo_ induebat novus maritus.

Crura distincto religavit auro, _Lutea_ plantas cohibente _socco._ —Senec. _in Hippolyt. de Hercule._

Flammeum cape, laetus huc, Huc veni, niveo gerens _Luteum_ pede _soccum._ —Catull. LVI, 8 sqq.

LUTUM (-I): Vir luxuriosus, perditus.

"O tenebrae, o _lutum,_ o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor!" —Cic. _in Pisonem._

Redde, putrida moecha, codicillos; Non assis facis, o _lutum,_ lupanar, Aut si perditius potest quid esse, etc. —Catull. XXXIX, 20 sqq.

LUX: Verbum amatorium.

"Meum desiderium, _mea lux_." —Cic. _ad Terentiam._

Longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, _Lux mea,_ qua viva vivere dulce mihi est. —Catull. LXIII, 159 sq.

LUXURIA: Contra pudorem et supra modum profusio.

"Intelligimus quam sit turpe diffluere _luxuria,_ delicate ac molliter vivere." —Cic. _de Offic._ I.

Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis _Luxuria_ incubuit, victumque ulciscitur orbem. —Juv. VI, 292 sq.

MACHAERA

MACHAERA: Pro pene.

"Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul? Conveniebatne in vaginam tuam _machaera_ militis?" —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 84 sq.

MAENAS: Mulier Bacchi sacerdos: foemina vino et venere furens.

"Aut contrectare, quod mares homines amant? Deglupta _maena,_ Sarrapis sementium..." —Plaut. _Poenul._ V, V, 32 sq.

A μαίνεσθαι, _furere._

Nota bonae secreta Deae, quum tibia lumbos Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi _Maenades._ O quantus tunc illis mentibus ardor Concubitus! quae vox saltante libidine! —Juv. VI, 314 sqq.

MALACISSARE: Μαλάκαζειν. Lenire, emollire; ad obscena translatum, et tunc pro effoeminare.

"_Malacissandos_ articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula, aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat?" —Senec. _Epist._ 66.

"PI.—Apage a me, apage. BA.—Ah! nimium ferus es. PI.—Mihi sum. BA.- -_Malacissandus_ es." —Plaut. _Bacch._ I, I, 31.

Hinc:

MALACUS: Mollis, delicatus.

"Tum ad saltandum non cinaedus _malacus_ aeque est atque ego." —Plaut. _Mil._ III, I, 74.

"Tun' tantilli doni caussa, olerum atque escarum et poscarum, Moechum _malacum,_ cincinnatum umbraticolam, tympanotribam Amas...?" —Plaut. _Trucul._ II, VII, 48 sqq.

MALCHIO: Eodem sensu, quod patet ex _Trimalchione_ Petronii.

Hos _Malchionis_ patimur improbi fastus, Nec vindicare, Rufe, possumus: fellat. —Mart. III, LXXXII, 32 sq.

MALTA aut MALTHA:

"_Maltas_, veteres molles appellari voluerunt a graeco, quasi μαλάκους." —_Non. Marc._

Insanam vocant quam _maltam_ ac foeminam dici vident. —Lucil. _Frag._

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. _Malthinus_ tunicis demissis ambulat: est qui Inguen ad obscenum subductis usque facetus, etc. —Hor. _Sat._ I, II, 24 sqq.

MALUS: Deformis, invenustus.

"Viden' hanc?—Video, haud _mala_ est mulier.—Pol, vero ista _mala,_ et tu nihili." —Plaut. _Bacch._ V, II, 42 sq.

"Quid? ea ut videtur mulier?—Non, edepol, _mala._ Ut morata est?— Nullam vidi melius mea sententia." —Plaut. _Merc._ II, III, 57 sq.

Verum a te metuo, tuoque pene Infesto pueris bonis _malis_que. —Catull. XV, 9 sq.

MALA FOEMINA: Non casta, impudica.

Non tuus levis in _mala_ Deditus vir adultera, Pro qua turpia persequens, A tuis teneris volet Secubare papillis. —Catull. LVI, 101 sqq.

MALUM: In obscenis. Ab hortis ad venerem verecunde translatum.

"Enimvero praegnanti oportet et _malum_ et _malum_ dari." —Plaut. _Amph._ II, II, 91.

"Nisi habeas, quamquam tu bella es, _malum_ tibi magnum dabo jam." —Plaut. _Bacchid._ V, III, 53.

Quod movear non est, quia si furaberis ipse Grandia _mala,_ tibi _mala βραχεῖα_ dabo. —_Priap. Carm._ LXXIV, 1 sq.

Sic _mala_ mittebant puellis concubitum rogantes.

Ut _missum_ sponsi furtivo munere _malum_ Procurrit casto virginis e gremio, Quod miserae oblitae molli sub veste locatum, Dum adventu matris prosilit, excutitur. —Catull. LX, 19 sqq.

MALE MAS: Ad venerem lentus, iners.

Vos quod millia multa basiorum Legistis, _male_ me _marem_ putastis. —Catull. XVI, 12 sq.

MAMMA, MAMILLA: Uberis eminentia: papilla vero breve illud apex, quo lac trahitur. Hinc:

MAMMA: Pro matre.

"Quum cibum ac potionem buas et papas vocent; matrem, _mammam,_ patrem, tatam." —Varr. _de lib. educandis._

Graece μάμμη. Vide _Mart._ I, CI.

MAMMA: Pro nutrice.

Et similis regum pueris pappare minutum Poscis, et iratus _mammae_ lallare recusas. —Pers. III, 17 sq.

Vide _Gruteri inscript. p._ 662.

MAMMAM OPPRIMERE: Tractare.

"...ubi _mamma_ manicula _Opprimitur_ alia; aut si lubet, corpora Conduplicant." —Plaut. _Pseudol._ V, I, 16 sqq.

MAMILLAE STRICTAE: E sinu patentes. Sic _strictus_ dicitur gladius pro evaginato.

Cumque paludatis ducibus, praesente marito, Ipsa loqui recta facie, _strictisque mamillis._ —Juv. VI, 400 sq.

MAMMAE INCLINATAE:

Necdum _inclinatae_ prohibent te ludere _mammae:_ Viderit hoc, si quam jam peperisse pudet. —Propert. II, XVI, 21 sq.

MAMMAE JACENTES:

"Taceo fractas pondere arvinae _jacere mammas,_ quasque foedum esset in pectore virili vel prominere." —Sol. Apollinaris, III, 13.

MAMMAE PANNOSAE: Tritae, rugosae. A _panno_ usu confecto.

Aut tibi _pannosae_ pendent a pectore _mammae_, Aut sulcos uteri prodere nuda times. —Mart. III, LXXII, 3 sq.

MAMMAE STANTES: Ut sunt virginis intemeratae. Vide _Stat. Sylv._ I, 2.

MAMMEATA, MAMMOSA: Quae grandes _mammas_ habet.

"Hujus amica _mammeata,_ mea inimica et malevola." —Plaut. _Poenul._ I, II, 181.

_Mammosam_ metuo: tenerae me trade puellae, Ut possint niveo pectore lina frui. —Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

MAMILLARE: Indumentum speciale _mamillis_ compescendis. Vid. _Martin. Lexic._ Sic sub hoc titulo Martialis in mulierem _mammosam_:

Taurino poteras pectus constringere tergo; Nam pellis _mammas_ non capit ista tuas. —Mart. XIV, LXIV, 1 sq.

MANCIPIUM:

"Qui alteri quicquam _mancipio_ tradit, ita dat quasi suum, ut accipientis illico faciat, dominiumque transferat pure atque in perpetuum." —Faber, _ad tit. de diversis reg. juris antiqui_.

Hinc et ad venerem, usitatissima translatione:

MANCIPIO SE ALICUI DARE: Saepe contumeliose. Vide verb. EMANCIPARE.

"Memini, et _mancipio tibi dabo._—Egon' a lenone quicquam _Mancipio accipiam_." —Plaut. _Curc._ IV, II, 8 sq.

"Adduxit simul Forma expetenda liberalem mulierem... Eam te volo accurare, ut istic veneat, Ac suo periculo is emat qui eam mercabitur: _Mancipio_ neque _promittet_ neque quisquam _dabit_." —Plaut. _Pers._ IV, III, 51 sqq.

MANICATUS, MANULEATUS: Mollis, effoeminatus, mulierculus. Viri enim nudis brachiis incedebant; foeminae vero, chirodatae et _manuleatae_. Cicero, _Action._ 2, Catilinae objecit quod _manicatus_ esset.

"Apud me vero Epicurus est fortis, licet _manuleatus_ sit." —Senec. _Epist._ I, 33.

Brachiaque in _manicis,_ et pinctae vincula plantae, Carbaseique sinus, et fibula rasilis auro, etc. —Stat. _Theb._ VII, 637 sq.

MANUS AMICA: Suîmet meretrix aut moechus, in solitaria voluptate.

Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva Uteris, et veneri servit _amica manus;_ Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens, Quantum vix animo concipis ipse tuo. —Mart. IX, XLI, 1 sqq.

MANUS FUTUTRIX: Quae ad venerem sollicitat.

...Inguina saltem Parce _fututrici_ sollicitare _manu._ Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat; Et faciunt digiti, praecipitantque virum. —Mart. XI, XXIII, 3 sq.

MANUS PULLARIA: Dextera; a palpandis tentandisque pueris et puellis. _Arnob. advers. Gent._ III, II.

"_Pullaria_." —Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 56.

MANUS SCELERARE: Foeda tractatione polluere.

...Jam parce sepulto, Parce pias _scelerare manus._ —Virgil. _Aeneid._ IV, 42 sq.

"_Scelerare manus_." —Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 40.

MANUS: Pro virili peculio.

"Atque edepol ut nunc male eum metuo, miser! Si quispiam det, quoi _manus_ gravior siet, etc." —Plaut. _Pseudol._ III, I, 18 sq.

"Cedo _manum_ ergo.—Estne haec _manus?_—Ubi illa altera est furtifica laeva?" —Id. _Pers._ II, II, 43 sq.

MARISCA: Ficus majori mole et insipida. (_Varr._) Unde pro muliere fatua.

Non eadem res est: Chiam volo, nolo _Mariscam._ Ne dubites quae sit Chia, _Marisca_ tua est. —Mart. XII, XCVI, 9 sq.

_Chia_ vero ficus erat saporis acerbiusculi, proptereaque in deliciis.

MARISCA: Ulcus venereum; tubercula in ano, ad fici similitudinem.

...Sed podice levi Caeduntur tumidae, medico ridente, _mariscae._ —Juv. II, 12 sq.

MARITUS: Proprio sensu, qui fecundat; mas, admissarius. Inde pro viro in connubiis. More antiquo, _mariti_ romani, peregre redeuntes, uxoribus de adventu nuntios praemittebant. Et bene. De hoc usu prudentissimo, vide _Plutarch. Quaest. rom._ IX.

"Me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae." —Plaut. _Amph._ I, I, 40.

MARITUS: De pecoribus.

Massyli leo fama jugi, pecorisque _maritus_ Lanigeri, mirum qua coiere fide. —Mart. IX, LXXI, 1 sq.

Quisque coetus continetur conjugali foedere. Ecce, jam super genistas explicant tauri latus; Subter umbras cum _maritis_ ecce balantum greges. —_Pervigil. Veneris_, 71 sqq.

MARITUS: De arboribus.

Vere concordant amores, vere nubunt alites, Et nemus comam resolvit de _maritis_ imbribus. —_Ibid._ 2 sq.

MARITUS: Et saepe ad flagitiosa translatus.

Lingua _maritus_, moechus ore Nanneius, Summoenianis inquinatior buccis. —Mart. XI, LXII, 1 sq.

...Ne thalassionem Inducas manibus libidinosis, Et fias sine foemina _maritus_. —Mart. XII, XCV, 5 sqq.

MARITALE CAPISTRUM: Frenum conjugale. Metaphora ab equis.

...Si moechorum notissimus olim Stulta _maritali_ jam porrigit ora _capistro,_ Quem toties texit perituri cista Latini? —Juv. VI, 42 sqq.

MARITATA PECUNIA: Quam profert mulier conjuncta; dos.

"Pulchra edepol dos _pecunia_ est.—Quae quidem, pol, non _maritata_ est." —Plaut. _Epidic._ II, I, 10 sq.

MARMOREA: Mulier quae, petrae similis, sub viro immobilis jacet.

At Chione non sentit opus, nec vocibus ullis Adjuvat; absentem _marmoreamque_ putes. —Mart. XI, LXI, 7 sq.

MASCARPIO: Masturbator.

"Ingemui ego, utique propter _mascarpionem,_ lacrymisque ubertim manantibus, obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi." —Petron. _Sat._

MASCULA: Tribas.

Et de nimboso saltum Leucate minatur _Mascula_ lesbiacis Sappho peritura sagittis. —Auson. _Cupid. cruci affix._ 24 sq.

MASSILIENSES: In proverbium erant tanquam molles et paedicones.

"Ubi tu es qui colere mores _massilienses_ postulas? Nunc, tu si vis subigitare me, proba est occasio." —Plaut. _Cas._ V, IV, 1 sq.

Vide _Brodaeum, Miscellan._ III, 27.

MASTUPRARI, MASTUPRATOR: Eodem sensu quo _masturbari, masturbator_. A _manu_, vel _manum stuprare_.

MASTURBARI: Foede se tractare. A _manu_ et _turbo_. Item apud Graecos, χειρουργεῖν, _manibus operari_. Antiquissima turpitudo.

Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens. ...... Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres; Mars semel, ut geminos Ilia casta daret. Omnia perdiderat, si _masturbatus_ uterque Mandasset manibus gaudia foeda suis. Ipsam crede mihi naturam dicere rerum: Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est. —Mart. IX, XLI, 3 sqq.

Lydorum erat quotidianus usus, horis meridianis manibus inducere thalassionem. _Cael. Rhod._ XX, 4.

Peculiare hoc vitium pueris, ab omni memoria. Inde illud Juvenalis, praeceptoribus et paedagogis in aevum penitus affigendum.

...Exigite ut sit Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum Observare manus, oculosque in fine trementes. —Juv. VII, 238 sqq.

MASTURBATOR: Qui se foede tractat.

MATER: Pro nutrice. Nam nutrix non semel, sed quotidie mater.

"Et sunt nati filii gemini duo, Ita forma simili pueri, uti _mater_ sua Non internosse posset, _quae mammam dabat_, Neque adeo mater ipsa, quae illos pepererat." —Plaut. _Menaechm. Prolog._ vers. 18 sqq.

MATRIMONIUM: Lege Poppaea nuptiis arcebantur foeminae quinquagenariae, propter sterilitatem; et viri sexagenarii, quum fortes nisi fortibus, et validi nisi validis creari non possint. De viris interdictum tollit Claudius (_Sueton. in Claud._ 23); de mulieribus vide _lib._ XXVII, _Cod. de Nupt._

Ex ritu romano, _matrimonium_ tria genera, _confarreatio_, _coemptio_ et _usus_. Vide haec verba.

MATRIMONIA: Pro matronis.

"Et convocatis plebeiis _matrimoniis,_ conquesta de injuria patriciorum, etc." —Tit. Liv. _lib._ X.

Eadem metonymia, _conjugium_ pro conjuge apud Propertium.

MATRONAE: Ingenuorum uxores, ab innuptis cultu et ornatu discretae, quod notandum praesertim statuariis, pictoribus et tragoedis. Discernebantur.

1° Coma. Innuptae capillos gestabant cirros et cincinnos; matronae vero, implexos.

"Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, acu lasciviore sibi crinibus a fronte divisis, apertam professae mulierositatem, etc." —Tertull. _de Virgin. velandis._

2° Palla. Gallice _une simarre_. Vestis solemnis cum longo syrmate; qua non nisi in publicum utebantur _matronae_; et tunc in signum dignitatis. Diis pallam tribuebant antiqui, ut videtur Apollini cytharam tenenti in antiquo Neronis nummo.

Ad talos stola demissa et circumdata _palla._ —Hor. _Sat._ I, II, 99.

A meretricibus discernebantur stola longa et talari. Meretrices enim, teste Nonio, veste succinctiore utebantur. Vide MERETRIX et TOGA.

"_Matronas_ appellabant eas quibus stolas habendi jus erat." —Fest.

Hinc Horatius:

...Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas Quarum subsuta talos tegat instita veste. —_Sat._ I, II, 28 sq.

Quis floralia vestit, et _stolatum_ Permittit _meretricibus pudorem?_ —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

MATRONALIA: Festa matronarum in memoriam raptus Sabinarum. Calendis martiis celebrabantur. Junoni sacrificabant, ut novus annus ab exordio felix esset ac faustus, et in partu et in amore conjugali. Eodem die, foeminae inter se munuscula missitabant.

"Saturnalibus dabat viris apophoreta, et calendis martiis, _foeminis_." —Sueton. _in Vespas._ 19.

Vide _Martial._ V, XXXVI; _Ovid. Fast._ III, 229; _Plaut. Mil._, III, I, etc.

Matronae, quae sacra colunt pro laude virorum, Mavortis primum quum rediere dies. —Auson. _de Feriis rom._ 7 sq.

MATULA: Sensu foedissimo.

"Jam hercle ego vos pro _matula_ habebo, nisi mihi _matulam_ datis." —Plaut. _Most._ II, I, 39.

MEDICAE: Obstetrices juratae, quarum officium erat mulieres inspicere.

"Quoties de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id est _medicae,_ ventrem jubentur inspicere." —Anian. _ad Paull._

MEDIUS, MEDIA: Adj. De pudendis utriusque sexus.

Per _medios_ ibit pueros, _medias_que puellas Mentula; barbatis non nisi summa petet. —_Priap. Carm._ LXXVI, 1 sq.

"Edepol! ego illam _mediam_ diruptam velim." —Plaut. _Casin._ II, V, 18.

Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam, Oscula dat _medio_ si qua puella mihi? —_Priap. Carm._ XLIV, 1 sq.

MEDULLAE: Pro viri rore illo quo procreamur.

Dum jam turgidulo tument liquore Vascula, et liquidae fluunt _medullae;_ Imbelles procul osculationes Udulis fugias pati labellis. —Petron. _Phaleuc._ 10 sqq.

MEIERE: Semen emittere; venerem perficere.

Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne Ditior aut formae melioris _meiat_ eodem. —Hor. _Sat._ II, VII, 51 sq.

Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, Quum morosa vago singultiet inguine vena, Patriciae _immeiat_ vulvae? —Pers. VI, 71 sq.

MEIERE IN PEDES: Quod accidit mentulis retractis.

Jam, nisi per somnum non arrigis, et tibi, Maevi, Incipit _in medios meiere_ verpa _pedes._ —Mart. XI, XLVII, 1 sq.

MEL, MELLICULUM: Inter blandimenta. _Mel_ enim antiquis in deliciis.

"Egon' apicularum opera congestum non feram, Ex dulci oriundum, _melliculo_ dulci meo?" —Plaut. _Curcul._ I, I, 10 sq.

"Nunc pol, demum ego sum liber. Meum corculum, _melliculum,_ Verculum." —Idem, _Casin._ IV, IV, 14 sq.

Vide _Hieronym. ad Nepotian._

"Licetne amplecti te?—Quid, amplecti licet?—Ut quia te tango, _mel_ mî videor lingere!" —Idem, _ibid._ II, VIII, 20 sq.

De irrumatione penis _melle_ uncti, vide _Hieronym. Mercurial. lib._ IV. Vide et quod refert Suetonius de Lucio Vitellii filio, in _Vitell._ 2.

MEMBRUM: Absolute: pro membro virili.

Hujus et Alcinoi mirata est filia _membrum_ Frondenti ramo vix potuisse tegi. —_Priap. Carm._ LXIX, 17 sq.

Hinc, et eodem sensu:

MEMBROSUS, MEMBROSIOR: Valde mentulatus.

Sed ruber hortorum custos, _membrosior_ aequo, Qui tectum nullis vestibus inguen habet. —_Priap. Carm. praefat._ 5 sq.

MEMMIUS: Spurcissimus poeta de quo _Plin. Jun. in epist._, ut oratore.

Quid referam Ticidae, quid _Memmî_ carmen, apud quos Rebus abest omnis, nominibusque pudor? —Ovid. _Trist._ II, I, 433 sq.

MENSTRUA FOEMINARUM:

"Scribit Epiphanius, foeminas semen et _menstruum_ libare deo, et deinde potare solitas." —Hieronym. _Mercurial. lib._ IV.

MENTULA: Membrum virile.

Nec per circuitus loquatur illam Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa _mentulam_ vocabat. —Mart. XI, XVI, 8 sqq.

Castas Pieridum chorum sorores Auso ducere ad _mentulam_ Priapi. —_Priap. Carm._ I, 7 sq.

MENTULAM PUERO FACERE: Ad venerem puerum educare.

Ah facinus! tunica patet inguen utrimque levata, Inspiciturque tua _mentula facta_ manu. —Mart. XI, LXXI, 5 sq.

MENTULA: Pro viro. Pars pro toto.

Quid? nisi taenario placuisset _troica_ cunno _Mentula_, quod caneret, non habuisset opus? —_Priap. Carm._ LXIX, 1 sq.

MENTULATUS: Pene majore instructus.

Quod si quis inter haec locus mihi restat, Deus Priapo _mentulatior_ non est. —_Priap. Carm._ XXXVI, 10 sq.

MERCURIUS: Et etiam inter deos nuptiarum numeratur. Plutarchus, initio libri de _Praeceptis connubialibus_, _Mercurium_ juxta Venerem collocari solere tradit, quod conjugii voluptas ratione potissimum ac sermone consistat.

Fervidus tecum puer, et solutis Gratiae zonis, properentque Nymphae, Et parum comis sine te Juventas _Mercuriusque._ —Hor. _Od._ I, XXX, 5 sqq.

Inde caduceus inter emblemata conjugii, ex ritu aegyptiaco. Nam conduplicati serpentes in symbolum erant conjunctionis maris cum foemina. Sic caduceatum _Mercurium_ pro conjugibus Caro et Narbona invocat Martialis:

Cyllenes caelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret, Sic tibi lascivi non desit copia furti,... etc. —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

MERERE: Quaestum corporis facere.

"Qui in ordine erat, is aes militare _merebat,_ et ob mercedem, laborem, vel infamiam corporis locat." —Varr. _Rerum human. lib._ XX.

Vide _Non. Marc._ Hinc:

MERETRIX: Foemina suî quaestum faciens, salvo tamen pudore publico.

"Inter _meretricem_ et postibulam hoc interest: quod _meretrix_ honestioris loci est et quaestus. Nam _meretrices_ a _merendo_ dictae sunt, quod copiam suî tantummodo noctu facerent: prostibula, quod ante stabulum stet, quaestus diurni et nocturni causa. Plautus Cistellaria manifestissime discrevit: 'Intro ad bonam _meretricem;_ adstare in via solum _prostibulae_ sane est.'" —Non. Marc. _Dictionum in significato differentiae._

_Meretrices_ apud aedilem inscribebantur. Vid. AEDILIS.

Et tunc nomen mutabant. Addit et probat Douza, eas quae quaestui renuntiabant, primum sibi liberum et proprium assumere solitas esse.

"Namque hodie earum _mutarentur nomina,_ Facerentque indignum genere quaestum corpore." —Plaut. _Poenul._ V, III, 20 sq.

Flavo galero peculiariter utebantur, in modum galeae facto; et in scenam lutea veste semper introductae; quia, inquit Scaliger, similis est ille color auro cujus cupientes maxime sunt. Vide _J. C. Scalig. poet._ I, 13.

Sic et uxor Claudii, ut meretrix videretur,

...nigrum _flavo_ crinem abscondente _galero,_ Intravit calidum veteri centone lupanar. —Juv. VI, 120 sq.

Ex disciplina publica, veste succinctiore utebantur _meretrices_; dum matronae, talari.

"_Meretrix_ cum veste longa peregrino in loco solet tutandi caussa sese sumere." —Afran. _apud Non. Marc._

Inde stola interdictae.

Quis floralia vestit, et stolatum Permittit _meretricibus_ pudorem? —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

Inde togatae:

Coccina famosae donas et iantina moechae: Vis dare quae meruit munera? mitte _togam._ —Idem, II, XXXIX, 1 sq.

Caeterum, communi appellatione vocitabant antiqui quascumque famosas, et quae, libidine incensae, uredinis tantum incitamine prostant, nulla mercede conducta. Tales fuere Cleopatra et Messalina. Sic Juvenalis:

Ausa palatino tegetem praeferre cubili, Sumere nocturnos _meretrix_ Augusta cucullos, etc. —Juv. VI, 117 sq.

Derivata sunt: _meretricium_ (_Suet._) _Meretricie_ adverb. (_Plaut._) _Meretricius -a -um_ (_Cic._) _Meretricari_, id est scorta sectari, lupanaria celebrare. (_Columell._) _Meretricula_, scortum pusillum, humile. (_Cic._) Vide verba LUPANAR, TOGA.

MERIDIARI: Nonnunquam in obscenis. Rem habere cum amica. Ex more antiquorum media luce dormitandi, ut nunc Itali, Hispani et alii Meridionales.

Meae deliciae, mei lepores, Jube ad te veniam _meridiatum._ ...... Verum si quid ages statim jubeto; Nam pransus jaceo, et satur supinus Pertundo tunicam palliumque. —Catull. XXX, 1 sqq.

Quae tuo veniunt hero, Quanta gaudia, quae vaga Nocte, quae _media die_ Gaudeat! —Idem, LVI, 116 sqq.

MERITORII PUERI: Catamiti. (_Cic._; _Serv. in Eclog._ _Virg._ VIII)

"Pueri _meritorii_ dicuntur qui, aut sponte sua, aut jubente domino, prostant, turpique quaestu merentur." —Britann. _in Juvenal._ III, 234.

MERITORIUM: Lupanar.

"_Meritoria,_ loca tabernarum ubi adulteria committuntur." —Isidor. _Gloss._

