# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

...Exigit a te Nulla jacens illic munuscula, nec queritur, quod Et _lateri parcas,_ nec, quantum jussit, anheles. —Juv. VI, 35 sqq.

LAUTA VIRGO: Temerata, quae jam virum habuit.

"_Lautam_ vis, an quae nondum sit _lauta_?" —Plaut. _Mil._ III, I, 192.

Vide verb. ILLAUTA.

LAXA MULIER: Interfemineo ampla, attrita.

Lydia tam _laxa_ est, equitis quam culus aheni, ...... Quam vetus a crassa calceus udus aqua. —Mart. XI, XXII, 1 sq.

Commoditas haec est in nostro maxima pene, _Laxa_ quod esse mihi foemina nulla potest. —_Priap. Carm._ XVII, 1 sq.

LAXAE TUNICAE: Probro erant, tanquam argumentum animi mollis et libidinosi.

"Quos pexo capillo nitidos, et imbelles, aut bene barbatos videbis, manicatis ac _talaribus tunicis,_ velis amictos, non togis." —Cic. _invectiv._ II.

"Sane genus hoc muliebrosum est, _tunicis demissitiis_." —Plaut. _Poenul._ V, V, 24.

Vide _Horat. Sat._ I, 1.

LECTICA: Vehiculum ex [sic] servis gestatum; unde έξάφορον dicebatur. Vide _Mart._ II, LXXXI, et IV, LI. Octophora proceribus tantum licita erant; sed erumpente libidine, meretricibus et famosis usurpata, in vera lupanaria conversa fuere.

"Ut nunc mulieres nostrae, matronae romanae se in vehiculis producebant quasi in auctionem. Rusticus, inhumanus et malevolus, et inter matronas abominandae conditionis est, si quis conjugem in sellam prostare vetuit, et vulgo admissis inspectoribus vehi undique perspicuam." —Senec. _de Benef._ IX.

Vide eumdem, _Libell. de Remediis fortuitorum_.

Meretricibus _lecticas_ prohibuit Domitianus. (_Sueton. in Domit._ 8.)

LECTICARIOLA: Quae prostat sub gerulis et _lecticariolis._

Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa _Lecticariola_ est; estis, Alauda, pares. —Mart. XII, LVIII, 1 sq.

LECTUS ADVERSUS: Lectus maritalis; sic dictus quod antiquitus prima nocte ante januam intus instruebatur, boni ominis causa.

"Deinde omni vi janua expugnata, et imagines majorum dejecerunt, et _lectulum adversum_ uxoris ejus Corneliae, cujus castitas pro exemplo habita est, fregerunt; itemque telas quae ex veteri more in atrio texebantur, diruerunt." —Asconius _in Miloniana._

Seu tamen _adversum_ mutarit janua _lectum,_ Sederit et nostro cauta noverca toro. —Propert. IV, XII, 85 sq.

Hinc:

LECTUM MUTARE: Pro novam uxorem domum ducere; quod plane patet ex Propertii loco supra citato.

LECTUS GENIALIS: Maritalis; sic dictus a generandis liberis, et tanquam sacer _Genio_ qui naturae deus credebatur. Vid. verb. GENIUS.

"_Lectum_ illum _genialem_ quem, biennio ante, filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni, expulsa atque exturbata filia, jussit." —Cic. _pro Cluentio._

..._Lectus genialis_ in aula est? Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita. —Hor. _Epist._ I, I, 87 sq.

LECTI SONUS: Spondae crepitus sub virili fortitudine.

...Tota vix hoc ego nocte redemi Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu, Ad quem pervenit _lecti sonus_ et dominae vox. —Juv. IX, 76 sqq.

LEGERE POMA, NUCES, OLERA: Saepe ad venerem translatum; tunc _legere_ pro furari. Vide _Lips. Antiq. lect._ 3.

Rusticus indocte si quid dixisse videbor, Da veniam; libros non lego, _poma lego._ —_Priap. Carm._ LXVIII, 1 sq.

LEGUMINA: Inter aphrodisiaca. Unde proverbium, _fabis abstine_. Vid. FABA.

"Genere _leguminum_ coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vacavit." —Lamprid. _in Commod._

ΛΕΙΧἈΖΕΙΝ: Pro irrumare. Verbum graecum latinis usurpatum.

At tibi nil faciam: sed lota mentula lana _Αειχάζειν_ cupidae dicet avaritiae. —Mart. XI, LIX, 11 sq.

LENO, LENUS: A _lenire_, verbo antiquo pro _delenire_.

"_Lenones_ sunt scortorum perductores, etiam invitarum personarum, et in quibus stupra exercita legibus vindicantur." —Asconius _in_ III _contra Verr._

Vide _Scaevol. in Digest._ XXIV, III, 47; _Ulpian. ad l. Athletas, ff. de his qui infam. not._

_Lenones_ in scenam inducebantur raso capite, et habitu versicolore. (_Turneb. Advers._ XIX, 36 et _annotatores in Plaut. Pseudol._ VI, II, 23.)

LENA: Conciliatrix; stupri sequestra.

"Omnes sunt _lenae_ levifidae; Neque tippulae levius pondus est quam fides lenonia." —Plaut. _Pers._ II, II, 61 sq.

LENOCINIUM: (_Cic._) Ministerium proxenetarum.

LENOCINARI: Vile hoc ministerium agere.

LENONIUS: Adjectivum.

"Domus ejus tota _lenonia_, tota familia contaminata." —Apul. _Apolog._

Vide Plautum citatum ad verb. LENA.

LENULLUS, LENUNCULUS: Diminutiva prius a _lenus_, posterius a _leno_.

"Ita ut occepi dicere, _Lenulle,_ de illac pugna, etc." —Plaut. _Poenul._ II, 24 sq.

LENTUS: Verbum amatorium: tenax.—Dicebatur de amore qui solvi nequit.

Me _lentus_ Glycerae torret amor meae. —Hor. _Od._ III, XIX, 28.

Eheu! quam _lento_ Marathus me torquet amore.! —Tibull. I, IV, 81.

Ignibus hic _lentis_ uretur ut humida cera. —Ovid. _Art. Amat._ III, 526 sqq.

LEPUS: Verbum nuptum ad foedissima translatum. Credebant enim veteres, _leporem_ sexum mutare, alternisque salire et subsidere. Vide _Taubmann. in Plaut. Casin._ I, I, 50.

"Vides inquit, Chrysis mea, vides quod aliis _leporem_ excitat." —Petron. _Sat._

Eodem sensu Plautus loco citato inter salacissima animalia _leporem_ commemorat:

"Meus pullus, passer, mea columba, mi _lepus_."

_Lepus_ Veneri sacer erat. Hinc, teste Plinio, eum fieri formosiorem putabant, qui septem diebus carnes _leporinas_ edisset.

Si quando _leporem_ mittis mihi, Gellia, dicis: Formosus septem, Marce, diebus eris. Si non derides, si verum, lux mea, narras, Edisti nunquam, Gellia, tu _leporem._ —Mart. V, XXIX, 1 sqq.

LESBII: Infames habebantur apud veteres ob inquinationem oris, quam excogitarunt et in mulieribus primum experti sunt. Inde verbum graecum λεσβιάζειν pro _irrumare_. (Vide _Eustathium, Iliad. rapsod._ VIII; _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XVIII, 18.)

LESBIARI: Hoc usus est verbo Galenus in exordio lib. II _Simpl. medic._ eodem sensu quo λεσβιάζειν.

LEVANA: Dea advocata, quum pater natu recentem puerum et humi expositum ex ritu tollebat. Vid. supra verb. INFANTES, 3.

"Et partum ad lucem Diespiter perducebat: praestoque aderat _Levana,_ quae partum de terra levabat expositum." —_Rom. triumph._ I, 14.

LIBER, LIBERA: Cognomen Apollinis et Veneris in nuptiis.

"Et _Liber_ accurrit pater, quem sic vocatum esse volunt, quod mares, in coeundo, per ejus beneficium emissis seminibus liberentur (Sol enim auctor fecunditatis)..._dea Libera_ et Venus dicta, illud idem mulieribus, quod _Liber_ viris, praestat auxilium." —_Rom. triumph._ I, 14.

LIBERTAS: Saepe pro licentia lasciviendi. Hinc vindemia _libera_ dicebatur, et Bacchus ipse _Liber_.

"De ejus uxore multa dicta sunt, ob nimiam _libertatem_ et vivendi facilitatem." —Jul. Capitolin. _in Anton. Pio._

LIBERTINAE: _Libertinis_ meretricium licitum erat; et in eas furta veneris et injuriae libidinosae nec lege nec moribus vindicabantur. Inde fere omnes meretrices. Vide _Turneb._ XIX, 31, et _Lips._ ad _Tacitum_.

"Viris cum suis praedicant nos solere; Suas pellices esse aiunt: eunt depressum, Quia nos _libertinae_ sumus, et ego et tua mater ambae Meretrices fuimus, etc." —Plaut. _Cistell._ I, I, 38 sqq.

LIBIDO: Fere semper in malam partem, et pro impudicitate. Hinc:

LIBIDINUM CONSISTORIUM: Pro lupanare.

"Procedebat de janua laureata, ut de novo _consistorio libidinum_ publicarum." —Tertull. III _ad uxorem_

LIGNEUS: Aridus, exsuccus corpore.

Est pulchre tibi cum tuo parente, Et cum conjuge _lignea_ parentis. —Catull. XX, 5 sq.

LIGNEUS: Rigidus, durus, aspero, scabroque corpore.

...nervosa et _lignea_ δόρκας. —Lucret. IV, 1155.

LIGURIRE: Proprie degustare (_Non. Marc._); obscene vero pro lambere pudenda. Vide verba LAMBERE, CUNNILINGUS, MEDIUS VIR. Eodem sensu:

LIGURITOR:

Eunus Syriscus inguinum _liguritor,_ Opicus magister: sic eum docet Phyllis: Muliebre membrum quadriangulum cernit. Triquetro coactu Δ literam ducit, etc. —Auson _Epigr._ CXX, 1 sqq.

LIMACES: Meretrices. A _limace_, quae folia plantarum et olera corrodit.

"_Limaces_ viri" —Plaut. _Fragm. Bacchid._ vers. 10.

Vide _Non. Marc._ verbo _limare_.

LIMARE CAPUT: Conjungere (_Non. Marc._); quod acciditit amasiis, qui, dum osculantur, caput jungunt, et vere terunt et _limant_, mutuo sese fricantes. Vide _Turneb._ XV, 6.

"At videsis, cum illa nunquam _limavi caput_." —Plaut. _Poenul._ I, II, 79.

"Et inter nos conjuravimus, ego cum illo, et ille mecum; Ego cum viro, et ille cum muliere: nisi cum illo, aut ille mecum, Neuter stupri caussa _caput limaret_." —Plaut. _Merc._ III, I, 38 sqq.

LIMEN: Ominosum putabatur, domus _limen_ tangere, ingrediendo vel egrediendo. Sic Virgilius de equo Trojano.

...Quater ipso in _limine_ portae Substitit... —_Aeneid._ II, 242 sq.

Et praecipue in nuptiis:

Transfer omine cum bono _Limen_ aureolos pedes, Rasilemque subi forem. —Catull. LVI, 166 sqq.

Missa foras iterum _limen_ transire memento, Cautius atque alte sobria ferre pedem. —Ovid. _Amor._ I, XII, 5 sq.

"Sensim super attolle _limen_ pedes, nova nupta?" —Plaut. _Casin._ IV, IV, 1.

LINGERE: Verbum flagitiosum: lambere pudenda.

Repperit ut nullum fellator perderet inguen; Uxoris coepit _lingere_ membra suae. —Auson. _Epigr._ CXVI, 3 sq.

Humane facit hoc tamen, sed unum, Gratis quae dare basium recusat, Gratis _lingere_ non recusat Aegle. —Mart. XII, LV, 11 sq.

LINGUA: In amore multiplicis officii.

"Jamque aemula libidine, ... jam patentis oris inhalatu cinnameo, et occursantis _linguae_ illisu nectareo, prona cupidine adlubescente, etc." —Apul. _Met._ II.

"Accepturus ab ipsa Venere septem savia, et unum blandientis _linguae_ ad pulsum longe mellitum." —Apul. _Met._ VI.

Et dare anhelanti pugnantibus humida _linguis_ Oscula, in collo figere dente notas. —Tibull. I, VIII, 37 sq.

LINGUA DUPLEX: Quod accidit, quum in basiis _lingua linguae_ promiscetur.

"Fac proserpentem me bestiam, _duplicem_ ut habeam _linguam_." —Plaut. _Asin._ III, III, 105.

LINGUA FUTUTRIX:

Gaudete, cunni, vestra namque res acta est. Arrigere _linguam_ non potest _fututricem_. —Mart. XI, LXII, 9 sq.

LINGUA MALA: Fellatoris.

"Apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas, qui medios viros lambunt, homines _malae linguae,_ etiamsi tacerent." —Arnob. _adv. Gent._ V.

De nullo quereris, nulli maledicis, Apici; Rumor ait _linguae_ te tamen esse _malae._ —Mart. III, LXXX, 1 sq.

LITERAE: Pro scientia libidinum.

"_Literas_ didicisti: quando scis, sine alios discere." —Plaut. _Trucul._ IV, II, 22.

LOCUS: Pro pudendis utriusque sexus.

"Indecenter ipsa in _loca_ manus mittunt prurientibus verendis." —Cael. Aurel. _Acut. passionum lib._ III.

"Quoniam, inquam, fidem scelere violasti, et communem amicitiam, res tuas ocius tolle, et alium _locum,_ quem polluas, quaere." —Petron. _Sat._

"Novimus istam maritorum abstinentiam, qui etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen _locis_ ludunt." —Senec. _Controv._ I, 11.

"Foetus in _locis_ matris tumultuatur." —Tertull. _de Anima._

LORUM IN AQUA: Penis flaccidus.

"Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: _lorum in aqua,_ non inguina habet." —Petron. _Sat._

LUBENTINA: Cognomen Veneris.

"Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat. Unde etiam lucus Veneri _Lubentinae_ dicatur." —Varr. _de Ling. lat._ 5.

Vide _Non. Marc._ verbo _Prolubium_.

LUBRICUS: Saepe in obscenis. Sic:

LUBRICUM CAPUT: Pro mentula.

Tibi haec paratur, ut tuum ter et quater Voret profunda fossa _lubricum caput_... —_Priap. Carm._ LXXXIV, 30 sq.

LUBRICUM FEMUR:

Puella nec jocosa te levi manu Fovebit, apprimetve _lubricum femur_. —_Ibid._ 24 sq.

LUCINA: Cognomen Dianae tanquam praegnantibus opem ferentis.

"Diana dicta, quia noctis quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque, novem lunae cursibus." —Cic. _de Natura deorum._

Hinc illud, quod legitimos _Lucina_ labores Praevenit, et gravidos sentit subrepere nixus Ante exspectatum festina puerpera votum. —Auson. _de ratione puerperii maturi_, 31 sq.

LUCULENTUS: Succosus, valens, nervosus.

Me pulchra fateor carere forma: Verum mentula _luculenta_ nostra est. —_Priap. Carm._ XXXIX, 5 sq.

LUDERE: Rem veneream agere; lascivire, libidinari.

Ille pulvis Erythraei, Siderumque micantium Subducat numerum prius, Qui vestri numerare vult Multa millia _ludi._

_Ludite,_ ut lubet, et brevi Liberos date, etc. —Catull. LVI, 206 sqq.

"In hoc gramine pariter compositi mille osculis _lusimus,_ quaerentes voluptatem robustam." —Petron. _Sat._

...Exigite, ut sit Et pater ipsius coetus, ne turpia _ludant,_ Ne faciant vicibus. —Juv. VII, 238 sqq.

_Ludunt_ formosae: casta est quam nemo rogavit. —Ovid. _Eleg._ I, VIII, 43.

Vid. _Terent. Eunuch._; _Muret. in Observ. juris._ 57, etc. Vide ILLUDERE.

LUDUM DARE AMORI: Amori indulgere.

Miserarum est neque _amori dare ludum,_ Neque dulci mala vino lavere... —Hor. _Od._ III, XII, 1 sq.

LUDOS FACERE: Eodem sensu ac ludere.

"Perii! pudet hoccine me aetatis _ludum_ bis _factum esse_ indigne?" —Plaut. _Bacch._ V, I, 4.

"_Ludos_ me _facitis,_ intelligo.—Vin' cinaedum novum tibi dari, Paegnium?" —Plaut. _Pers._ V, II, 23.

LUDIA: Quae gladiatores ardet. Nam _ludii_ proprie sunt gladiatores.

Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque _ludiarum._ —Mart. V, XXIV, 9 sq.

Vide _Plut. in Galb_ et _Juv._ VI, 82.

_Ludia_ etiam pro saltatrice. At tunc, non a ludiis aut ludionibus, sed a _Lydis_, tanquam saltationum peritioribus.

LUMBI: Valentes et vegeti requiruntur ad venerem; unde _lumbis_ sedes libidinis ponebatur.

...Quum carmina _lumbum_ Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. —Pers. I, 20 sq.

Non dico pueris, sed his pilosis Qui duros nequeunt movere _lumbos._ —Catull. XVI, 10 sq.

LUMBI SOLUTI: Venere exhausti.

"Sed et podagricum esse, et _lumborum solutorum_ omnibus diceret, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur paene totam tragoediam evertere." —Petron. _Sat._

LUMBUS TENER: Mollis, libidinosus.

Si _tenerum_ attritus catinensi pumice _lumbum_ Squalentes traducit avos, emptorque veneni Frangenda miseram funestat imagine gentem? —Juv. VIII, 16 sqq.

LUNA: Marem esse _Lunam_ dicebant quidam apud veteres, et non foeminam; ideo _deum Lunum_ colebant; unde proverbium antiquum:

"Ut qui _Lunam_ foemineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat. At vero qui marem deum esse crediderit, is dominetur uxori, neque ullas patiatur insidias." —Ael. Spart. _in Anton. Carac._

LUPA: Scortum, meretrix; quum sit id genus suetum vagando, quaerens quem devoret.

Credo quod illi nec pater certus fuit, Et mater est vere _lupa_. —Auson. _Epigr._ XXV, 11 sq.

Scortator nimius multaque libidine suetus Rusticulas vexare _lupas._ —Prudent. _adv. Symmach._ I, 105 sq.

Ite, quibus grata est picta _lupa_ barbara mitra. —Juven. III, 66.

LUPANA: Mulier lustrorum sectratrix; qualis Messalina apud Juvenalem.

"In foemineas congruit cultura _lupanas_." —Commodian. _Inst._ 59.

LUPANAR: A _lupa_. Vid. supra. Conventus fornicum et scortorum.

Latebant _lupanaria_ locis secretioribus.

"Ganeo luxuriosus, et tanquam in occultis locis et subterraneis." —Isidor. _lib._ X.

"Ac subinde, ut in locum secretiorem venimus... Per anfractus obscurissimos, in hunc locum me perduxit." —Petron. _Sat._

A Chione saltem, vel ab Heide disce pudorem; Abscondunt spurcas et monumenta lupas. —Mart. I, XXXV, 7 sq.

2° Noctu tantum patebant. Horam enim ante nonam vetitum erat lenonibus lustrum aperire, et scortis vagari, ne mane juvenes, omissis exercitationibus, ad libidines migrarent. Inde meretrices _nonariae_ dictae.

Si Cynico barbam petulans _nonaria_ vellat. —Pers. I, 133.

Ante lucem claudebantur.

Mox lenone suas jam dimittente puellas, etc. —Juv. VI, 126.

3° _Lupanaria_ adeuntes, caput obnubebant.

"In tantum vitiorum Caianorum et Neronianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas et _lupanaria, obtecto capite_ cucullo vulgari." —Capitol. _in Ver._

"Invenit filius adulterum _obvoluto capite,_ nec eum occidit." —Fortunatianus, _Rhetor. lib._ I.

Ex hoc ritu Naevius apud Gellium:

"Eum suus pater cum _pallio_ ab amica abduxit." —Gell. VI, 9.

"Non timide, nec obscure luxuriabatur, etiam _inoperto capite_." —Senec. _de Vita beata_, 13.

Imo et meretrices obnuptae.

Sumere _nocturnos_ meretrix Augusta _cucullos._ —Juv. VI, 118.

"Thamar illa quae se expinxerat, idcirco Judae suspicione visa est quaestui sedere, adeo quia sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente." —Tertull. _de Cultu foeminarum, c._ 12.

4° In solemnibus _lupanariorum_, id est, quum nova puella prostitueretur, foribus extra laureatis lucernae suspendebantur.

"Procedat de janua laureata et _lucernata,_ ut de novo consistorio libidinum publicarum." —Tertull. III _ad uxorem._

Usus enim erat in nuptiis, sponsae domum frondibus ornare. Inde amara illa Juvenalis irrisio:

Accipis uxorem de qua citharoedus Echion Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules. Longa per angustos figamus pulpita vicos; _Ornentur postes et grandi janua lauro,_ etc. —Juv. VI, 76 sqq.

5° Intus vero, subterranea domus in cellulas partita erat, ut nunc sunt aedes monachorum.

"Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, _lupanar_ in palatio constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate _compluribus cellis,_ in quibus matronae ingenuique starent." —Sueton. _in Caligul._ 41.

Vide _Dion. lib._ XIX.

Intrasti quoties inscriptae limina _cellae,_ Seu puer arrisit, sive puella tibi. —Mart. XI, XLVI, 1 sq.

6° Cuicumque puero aut meretrici sua crypta, cui nomen ejus superscriptum erat cum pretio stupri.

"Nomen tuum pependit in fronte; stetisti cum meretricibus." —Senec. _Controv._ I, 2.

"Meretrix vocata es, in communi loco stetisti; _superpositus est cellae tuae titulus;_ venientes recepisti." —Senec. _ibid._

Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero, Intravit calidum veteri centone lupanar, Et _cellam_ vacuam atque suam: tunc nuda papillis Prostitit auratis, _titulum_ mentita Lyciscae. —Juv. VI, 120 sqq.

"Puella prosternit se ad pedes: Miserere virginitatis meae, ne prostituas hoc corpus sub tam turpi _titulo._ Leno vocavit villicum puellarum, et ait: Ancilla exornetur, scribatur ei _titulus:_ QUICUMQUE TARSIAM DEFLORAVERIT, MEDIAM LIBRAM DABIT. POSTEA POPULO PATEBIT AD SINGULOS SOLIDOS." —Symphosianus, _in Historia Apollonii Tyrii._

7° Pretium stupri in lupanaribus. E titulo Tarsiae constat pretium duplex, scilicet, pro _defloratione_, _media libra_, et _singulus solidus_ pro qualibet subsequenti stupratione.

Vilissima certe foret haec indicatio, si de moneta argentea; nam monetae nostrae relatum semipondo argenteum Romanorum aequat 37 fr. 64 c.; solidus vero argenteus, 0 fr. 78 c.

Sed si de aureis titulum accipimus, primae agressionis pretium 433 fr.; sequentium vero stuprationum, 11 fr. 42 c., quod verisimilius de puella venusta et tenella.

8° Si puella jam noctem promisisset, cellulae illius inscribebatur: OCCUPATA EST.

"Aut quod illa amicae suae amatorem praedicet: Fores occlusae omnibus sient, nisi tibi; In foribus scribat, _occupatam esse se_." —Plaut. _Asin._ IV, I, 13 sqq.

9° Nudas se praebebant meretrices in _lupanaribus_.

"Scorta visebantur _nudis corporibus_." —Tacit. _Annal. lib._ XV.

"Per prostitutarum _nuda corpora_." —Cyprian. _de Spectac._ 6.

Vide _Artemidor._ XII.

"Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter _titulos_ (cellarum), _nudasque_ meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem esse deductum." —Petron. _Sat._

Sed cellis sane suis nudae stabant et prostabant.

...Audiat ille Testarum crepitus cum verbis, _nudum_ olido stans Fornice mancipium quibus abstinet... —Juv. XI, 169 sqq.

Caetera nudae, papillas tamen amiciebant.

...Tunc nuda _papillis_ Prostitit _auratis._ —Juv. VI, 122 sq.

Id est, lino aurato vinctis.

"Tunc illa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua decoras devinxerat puellas, lumen propter adsistens, etc." —Apul. _Met._ X.

Idcirco nudae stabant, ut inspici possent ab amatoribus.

10° Cellae tamen illae, foedis suppellectilibus, non instructae, sed vere inquinatae: nam pro lecto, matta aut teges vilissimo junco texta, et pro strato, cento rudis libidinibusque innumeris sordidatus.

"In locum secretum venimus; _centonem_ anus urbana rejecit et hic, inquit, debes habitare." —Petron. _Sat._

...Dormire virum quum senserat uxor, Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili, ...... Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero, Intravit calidum veteri _centone_ lupanar. —Juv. VI, 116 sqq.

Pro lumine tandem, oleariae lucernae.

"Redoles adhuc fuliginem fornicis." —Senec. _Controv._ I, 2.

...Acris ubi me Natura incendit, sub _clara nuda lucerna_ Quaecumque excepit turgentis verbera caudae, Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc. —Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.

Obscurisque genis turpis, _fumoque lucernae_ Foeda, lupanaris tulit ad pulvinar odorem. —Juv. VI, 131 sq.

11° _Lupanariis_ prostabant et pueri ad usum pathicorum, ut patet ex _Cod. Theod. l._ IX, _tit._ 7; et _Martial._ loco supra citato, n° 5. Prostitutionem puerorum prohibuit Domitianus.

Nec quam superbus computet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti. Qui nec cubili fuerat ante te quondam, Pudor esse per te coepit et _lupanari._ —Mart. IX, VI, 6 sqq.

12° In palatio suo _lupanar_ constituit Caligula.

"..._lupanar_ in palatio constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent. Misit circum fora et basilicas nomenclatores ad invitandos in libidinem juvenes senesque: praebita advenientibus pecunia fenebris, appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adjuvantibus Caesaris reditus." —Sueton. _in Calig._ 41.

Sic publice confessum, lenocinium inter honestas lucri rationes constitutum fuit; principisque ad exemplar cives _lupanaria_ exstruxerunt, quorum, quis crederet? et locus et fructus inter res haereditarias numerabantur.

"_Pensiones, licet a lupanario perceptae_ sint, nam in multorum virorum praediis _lupanaria_ exercentur." —_L. ancillarum, ff. de haered. pet._

13° Revera, infamis non erat apud antiquos lustrorum assuetudo: nimia tantum culpabatur.

"Si quis est, qui etiam meretricis amoribus interdictum juventuti putet, valde severus; negare non possum... Quando non permissum, quando reprehensum?" —Cic. _pro Cael._ 20.

LUPANARIUS: Magister lupanaris.

"Corpora omnium constituit vinariorum, _lupanariorum,_ caligariorum, et omnino omnium artium." —Lamprid. _in Alex. Sever._

LUPARI: Scortari, prostare.

"Atqui scalis cum meretrice e nostro ornatu per vias _lupantur_." —Turpilius, _apud Non. Marc._

...Et divos thure precemur Consilium faxint placeat: tu impune _luperis._ —Lucil. _Frag._ V, 8 sq.

LUPATRIA: Scortum.

"Ipse nescit quid habet,... Sed haec _lupatria_ providet omnia." —Petron. _Frag._

LUPERCALIA: Festa in honorem Panis, a loco dicto _Lupercal_, sub monte palatino. Celebrabantur mense februario. Eodem etymo _luperci_ pro sacerdotibus pastorum dei, qui, adlucente solemnitatis die, ab ortu solis nudi per urbem cursitabant, mulierum palmas, ventrem, uterumque pelle caprina ferientes, qua re et fecunditas et facilior partus fieri putabatur.

